Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 72.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
72.1
EPISTOLA LXXI. AD EUMDEM.
72.1
[ IV, 8] P. Dei gratia Cellensis monasterii dictus abbas, JOANNI amico suo, a Deo totius consolationis consolari.
72.2
Quaeris, frater, a me scripta exhortationis, parum pensans torrentes nostrae occupationis. Quaeris, inquam, consolationem, quia sentis desolationem: postulas auxilium, quia portas exsilium; imploras remedium, quia ploras discidium. Quis ergo ego sum, qui tibi scribere possum unde fovearis, unde conforteris, unde consoleris? Orare quidem pro te vix possum, perorare nullo modo possum. Filius vero olei, qui conceptus est de Spiritu sancto, quem unxit Deus prae participibus suis, cujus nomen effusum Christus Jesus, venit, ut ipse dicit, consolari lugentes Sion. Utinam secundum multitudinem dolorum tuorum consolationes ejus laetificent animam tuam! In tribulatione, inquit, sua mane consurgent ad me. Et tu Jesu quid? quousque avertis faciem tuam? quousque non profers manum de sinu? quousque nubem opponis, ne transeat ad te oratio nostra? Tempus est miserendi. Convertere, respice, et deprecabilis esto. Da auxilium de tribulatione, erue ab oppressione, protege a tentatione. Filii hominum cui supplicare habent, nisi Filio hominis? quem interpellare, nisi mediatorem Dei et hominis? ubi confugere, nisi ad patibulum crucis? Hic, hic turtur pullos suos reponit, vultur audaciam ponit, columba gemitus promit. Hic botrus Cypri, flos campi, odor lilii, flumina paradisi, porta coeli, salus mundi. Ecce portus, ubi potus vini misti, ubi cibus panis in ligno crucis decocti, a patre signati. Ubinam tanta oculorum delectatio, tantumque aurium melos? Juxta figenda sunt castra, nec infra remanendum, nec ultra progrediendum. Hic compone mores, depone moerores, appone tuos amores. Nusquam alibi propitiatio, non propitiator, neque cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium. Oblitusne es Abraham ad ilicem Mambre angelos vidisse, sub arbore malo sponsum sponsam suscitasse, omnem aquarum amaritudinem tactu ligni in dulcedinem Moysem convertisse? Omnibus itaque molestiis carnis, infestationibus antiqui hostis, machinationibus omnimodae malignitatis oppone clypeum crucis. Manus Domini quae tetigit te, recordare quia ipsa est quae creavit te. Nunquid lutum dicit figulo suo: Quare fecisti sic? Loquere potius in amaritudine animae tuae, et dic Deo:« Misericordissime Domine, et Pater misericordiarum, posito in labore hominum da requiem angelorum, ejecto a facie terrae da ingressum supernae patriae, consolatione destituto humana, adsit divina. Usque ad sedentem in throno vox haec evolabit, si non doloris impatientia, vel cordis insipientia illam retardaverit. Equidem, frater, dolores apprehenderunt te inter angustias. Quid mirum? Non est, inquit Jesus, dolor sicut dolor meus( Thren, I). Quare? Quia non peccavi, et poenam peccati tolero; quia non rapui, et solvere exigor. Imo non est dolor sicut dolor meus, quia servus emptus contemnit pati, quae sustinet dominus ejus. Filii hominum, usquequo gravi corde? Nonne cum essem Dominus factus sum servus? cum essem impassibilis, factus sum passibilis, mortalis cum essem immortalis? Ut quid fenum recusat, quod coelum, imo Dominus coelorum portat? Ex hoc mundo Jesus transivit, et fenum manebit? Coelum quoque et terra transibunt, et cinis et pulvis habitabunt? Propterea, frater, consoletur te flagellum inundans, imo mundans.
72.3
Haec, inquam, tibi sit consolatio, ut affligens te manus Dei non parcat. Sic ad purum scoria tua excoquatur, ut anima tua nunquam: ex auro obrizo coeleste vas coelesti forma formetur. Filius fabri sedet constans et emundans argentum; et aliud quidem vas facit in honorem, aliud in contumeliam. Vis videre vas in honorem? Ad tertium coelum rapitur Paulus vas electionis. Ubi ab ubertate domus Dei inebriatus exclamat: O Domine, calix tuus inebrians quam praeclarus est? Sic inebriatus nec verberibus cedit, nec flagellis, nec plagis, nec doloribus, nec mortibus. Hic Joseph scyphus est, in quo augurari solitus, praeterita, praesentia, et futura genti suae enuntiat. Joannes evangelista nonne regressus a cella vinaria, exfaecatum nobis vinum propinat. In principio, inquiens, erat Verbum, etc.. Ecce vas in honorem. Vasa quoque stulti pastoris vasa sunt contumeliae, in quibus vini sapor in saporem vertetur aceti. Haec exsufflantur a mensa regis, quia inflantur scientia carnis; haec, inquam, per superbiam inflantur, per invidiam siccantur, per iram crepant, per acediam franguntur, per avaritiam disperguntur, per gulam inficiuntur, per luxuriam conculcantur, et in lutum rediguntur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).