Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 74.2
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
74.1
EPISTOLA LXXIII. AD EUMDEM.
74.1
[ IV, 10] Suo clerico suus abbas.
74.2
Satis amoenum delegisti, mi charissime, exsilium, ubi superabundant gaudia licet vana, ubi exuberat plus quam in patria panis et vini copia, ubi amicorum frequens affluentia, ubi sociorum non rara contubernia. Quis praeter te alius sub coelo Parisius non aestimavit locum deliciarum, hortum plantationum, agrum primitiarum? Ridendo tamen verum dixisti, quia ubi major et amplior voluptas corporum, ibi verum exsilium animarum: et ubi regnat luxuria, ibi miserabiliter ancillatur et affligitur anima. O Parisius, quam idonea es ad capiendas et decipiendas animas! In te retiacula vitiorum, in te malorum decipula, in te sagitta inferni transfigit insipientium corda. Ita Joannes meus sensit, et ideo exsilium nominavit. Utinam istam exsilium vere sicut est deputares, et ad patriam non verbo et lingua, sed opere et veritate festinares! Ibi in libro vitae non figuras et elementa, sed ipsam sicut est divinitatem et veritatem oculo ad oculum cerneres, sine labore legendi, sine fastidio videndi, sine fallacia, vel errore intelligendi, sine sollicitudine retinendi, sine timore obliviscendi. O beata schola, ubi Christus docet corda nostra verbo virtutis suae, ubi sine studio et lectione apprehendimus quomodo debeamus aeternaliter beate vivere! Non emitur ibi liber, non redimitur magister scriptorum, nulla circumventio disputationum, nulla sophismatum intricatio, plana omnium quaestionum determinatio, plena universarum rationum et argumentationum apprehensio. Ibi plus vita confert quam lectio, plus prodest simplicitas quam cavillatio. Ibi nemo concluditur, nisi qui excluditur. Uno verbo, omnis ibi solvitur objectio, cum male malam vitam objicienti respondetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus, cum bene opponenti dicitur: Venite, benedicti, etc.. Utinam his melioribus studiis sic intenderent filii hominum, quomodo vaniloquiis, quomodo scurrilitalibus vanis et pessimis! Certe fructus exinde uberiores, certe favores excellentiores, certe honores majores meterent, et finem consummationis Christum, quem in his inventuri non sunt, sine dubio perciperent. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note