Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 75.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
75.1
EPISTOLA LXXIV. AD EUMDEM.
75.1
[ IV, 11] Suo JOANNI, suus PETRUS abbas Cellensis, bonum quod est super omne bonum.
75.2
Aliter fit frequenter in rerum eventu, quam perpendat hominis providentia. Ea praecipua est in causis, quare amatores veritatis quandoque loquuntur, etsi non contra veritatem, tamen extra orbem veritatis. Unde si hujus rei in luce exprimatur continentia, nec mendaces dicendi sunt, quia contra veritatem non loquuntur, nec proprie veraces qui aliud quam contingat opinantur. Itaque sicut praecipitium falsitatis, usquequaque devitare volo, sic veritatis ripam etsi non contingo, saltem affecto. Reducor proinde a falsitate volens, a vero nolens; teneo autem medium, imo retineor a confinio hujus et illius dolens, quia semper quod est, vel futurum est, tam vellem, amice, dicere quam scire. Scio equidem non imputandum alicui malum, quod patitur, sed quod facit, vel meretur. Similiter aestimo asserendum in eo, qui tantum ex insidiis fortunae fallitur, et nunquam ex proposito fallit, ut dignus sit compassione, non condemnatione. Haec, amice charissime, praemiserim, quatenus noveris me retentum invitum ab exsecutione sponsionis, qua vel nuntios vestros, vel cineres beati Aigulfi mittere debui. Intervenerunt plurima, quae huic praevalide obstiterunt. Unum horum fuit, quod W. vester, imo vere noster, a Roma per nos redire debuit, et juxta suum consilium disponere negotium illud distuli. Non autem per nos venit. Itaque mitto fratrem W. monachum nostrum, ut juxta exemplar quod ab ore tuo detulerit, omnia faciamus. Ad nutum enim tuum semper facturus sum, praecipue in Anglia, quidquid dixeris. Neque enim volo tibi esse oneri hoc genus negotii, quod omni honesto viro molestum esse non dubito. Cujuscunque namque emolumenti lucra reportaturi sint, pro vilissimo stercore habiturus sum, si vel ad modicum fides, vel pudor faciei tuae contra senserint. Mando igitur, imo adjuro amicitiam tuam sanctissimam, ne de statu rectitudinis tuae propter me pedem moveas, sed quod justum et bonum in oculis tuis fuerit, indubitanter remandes. Pace et patientia indissimili, juxta verba oris tui, alterum quodlibet accepturus sum, scilicet mittere, vel non mittere praedicatores. De his hactenus. Caeterum exsultat spiritus meus in Deo salutari meo, tam de suavissimo bono odore opinionis tuae, quam de prosperitatis tuae. Unus es omnium mortalium, cui pene omnes inviderent, non immerito amici nostri, si quanta praerogativa prae omnibus illis sedem tuam in principali nostro collocaveris attenderent. Inter tres priores tu princeps, et ad te nescio si aliquis pervenire possit. Magister W. et magister R. amicitiam, quam ad te habent, in negotio Hawidis neptis nostrae comprehaverunt. Steterunt enim pro marito sive matrimonio ejus, ne scinderetur, tam constanter in curia, quam fideliter. Non eis modicas grates referas. Dominum archiepiscopum ex parte nostra saluta, et omnes amicos nostros sancti B.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).