Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 78.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
78.1
LIBER SECUNDUS. Continens epistolas quas scripsit Petrus post susceptam S. Remigii Remensis abbatialem curam.
78.1
[ V, 19] ALEXANDRO papae PETRUS abbas S. Remigii.
78.2
Quae in evidenti et manifesto sunt vera, se ipsa loquuntur, se ipsa nullo adjuncto adminiculo testantur. Quae autem remotione loci, evolutione temporis, vel cujuslibet implicatione caliginis profundum tenent ignorantiae, cum rei publicae poposcerit utilitas, sub luce volunt videri. Hinc est, Pater sanctissime, quod lator praesentium, in gremio nostrae humilitatis coalescens, habitum religionis a nobis in monasterio Cellensi suscepit, diuque ibi ubera vino meliora sugens, in virum episcopalem gratia Dei cooperante profecit. Revera opus et onus injuncti officii amplectens, non aurum robur suum ponens, nec obrizo dicens: Fiducia mea! Quaerit enim a sede apostolica mortem per mortem, quia et in itinere quo pergit, mortem minatur aestas, et imperialis potestas, et quam exposcit, si obtinuerit, mortem importat barbarorum infida societas. Habet itaque animam suam in manibus suis, offerens illam Deo per manum coelestis clavicularii, et vestram. Excipite, si placet, hostiam sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium, et beatissimi apostolatus vestri auctoritate exponite ovem lupis, si forte beata conversatione non lupus comedat agnum, sed agnus convertat lupum. Quodlibet autem horum fiat, Deus glorificabitur, ministerium vestrum honorificabitur, et anima fratris nullum detrimentum patietur. Praesumo enim a praeteritis, quae in eo enutrivi, et multis didici argumentis, quod in commisso fidelis erit, et a tramite fidei nullo incursu exorbitabit, potiusque dabit sanguinem, quam imminuat fidem. Ait Apostolus: Spiritum nolite exstinguere, et lucernam jam in modio accensam amplioribus suffusoriis accendite, quia haec est gloria et corona vestra, si granum frumenti per manum vestram in terram cadens multum fructum attulerit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).