Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 88
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
79.2
Nullis bona voluntas a sancto Spiritu incitata coercenda est habenis, nullis a proposito retardanda dissimulationibus. Sic enim jam totius nostrae Christianitatis religio intepuit, ut vix in toto grege Christiani populi aliqui inveniantur, qui non malint sub ficu et oliva terreni honoris et delectationis delitescere, quam procul odorare bellum, et audacter occurrere in occursum cum filiis Benjamin, et dimidia tribu Manasse, expediti armatis inimicis Christi. Ad vos itaque, Pater sanctissime, qui estis in corpore Ecclesiae caput, de quo oleum non deficit, et qui Australe sufflatorium habetis, respicit desides excitare, excitatos vero ad meliora et viciniora saluti juvare et impellere. Nunquam ergo vobis molestum debet esse, quod a vobis postulatur in auxilio propagandae Catholicae fidei, quia et Dei et Domini nostri Jesu Christi laus inde augmentatur, meritum vestrum cumulatur, salus infideli populo acquiritur. Proinde petitiones pauperis illius episcopi Fulconis, qui hoc anno curiam visitavit, et modo nobiscum hospitatur, apud vestram sanctitatem commendamus, scientes et pensantes, quia ubi nulla aut rara fidei supellectilia sunt, suffragio copiosiore indigetur. Indulgendum est ergo illi in multis, qui omnibus indiget. Sic magister et Dominus vester, cum discipulos suos mitteret ut nova praedicarent, addidit eis ut mira quoque facerent. Non a vobis hoc exigitur, ut virtus miraculorum tribuatur, sed auctoritas vestra cum ipso et in ipso operans, ut facilius ei ab incredulis credatur. Nam et Moyses cum a Domino ad filios Israel mitteretur, signum rogavit dari, in quo sibi crederetur. Privilegia ergo, quae a vobis petit, et pro virga Moysi, et pro miraculis discipulorum Christi suffragabuntur ei. Nemo enim Deo faciente contemnet auctoritatem vestram, vel personam illius vestra auctoritate munitam. Valeat sanctitas vestra, cui debeo quidquid sum et possum. A multis enim audio, et in multis experior magnificentissimam gratiam vestram.
80.1
EPISTOLA LXXIX. AD REGEM, ARCHIEPISCOPUM ET MAGNATES SUEONUM.
80.1
[ VI, 8.] Regi Sueonum, et ducibus, et principibus et eorumdem archiepiscopo, et cunctis suffraganeis ejus.
80.2
Cum animi Deo devoti principale et summum debeat esse studium, ad gloriam et honorem Dei omnia componere, si forte aliquatenus se omnipotenti Deo placere, vel leviter senserit, cumulatis intrinsecus gaudiis totum se effundit, tanquam liquefactus post sponsum, acclamans et dicens: Exsultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum. His nostra parvitas provocata exemplis, etsi in multis, imo pene in omnibus, quotidie me sciam peccare, et non ut justum est divinis mancipari studiis, in hoc uno non usquequaque despero de misericordia Dei, quia de manu nostra manipulum benigne suscepit, domnum Fulconem episcopum, quondam monachum nostrum, et in claustrali religione a nobis enutritum, ad summum provexit sacerdotium. Recognoscimus in eo vultum nostrum, et speramus quod non recedat cor ejus a Deo nostro et a mandatis ejus. Cum ergo opportunitas grata obtulerit, quod tempus habere possumus adhuc eum instruendi et informandi in ampliorem Dei dilectionem, gratanter et devote excipimus, quia ulterius non eum videndum, usque ad thronum gratiae, et ad distributionem aeterni stipendii arbitramur. Ad haec ipsa temporis incommoditas cooperatur desiderio nostro. Si enim uterque nostrum vellet, discrimina et pericula quae habet transire non posset. Inundantia enim aquarum, ut audivimus, tanta est, ut vix serenissimis temporibus meabile sit iter quo ad vos pervenitur. Tertia denique causa subest, quia domnus archiepiscopus noster Romam pergens officium suum nos supplere commisit. Nequaquam autem in dedicatione ecclesiarum, vel ordinatione clericorum, vel confirmatione Christianorum abbatis assurgit dignitas. Per ipsum ergo, qui in omnibus noster est, implemus quod per nos non possumus. Veniet autem ad vos plenus Dei benedictione, cum tempora fuerint meliorata. Valete.
81.1
EPISTOLA LXXX. AD ALEXANDRUM III PAPAM.
81.1
[ VIII, 8.] ALEXANDRO summo pontifici, PETRUS abbas Sancti Remigii.
81.2
Apostolicae sedis oraculum nec sine reverentia penetrandum est, nec sine fiducia adeundum. Tibi itaque, Pater venerande, cui datae sunt claves regni coelorum, non est data potestas sine indulgentia, nec justitia absque misericordia. Interpellet igitur, et inclinet ad petitionem nostram auctoritatem tuae potestatis sobria indulgentia, temperet aeque rigorem justitiae pia misericordia. Intutum proinde est, thronum magni regis, qui est in saeculum saeculi, aliquatenus concutere; nec minus periculosum, lectulum Salomonis, propter ambientes gladios versatiles, citra decubantis placitum, qui dormit ut catulus leonis, excitare. Sedentem et quiescentem Deum in sanctis quis audeat dubitare? De numero et sorte istorum, teste sancta conversatione, confratrem nostrum dilectissimum Clarevallensem abbatem fide occulta cernimus et credimus. Forte electus est in episcopum Tolosanae civitatis. Ut autem vere religiosus, metiens se sibi et insufficientiam suam metuens, repudiato connubio mavult discalceari, et sputa cujuslibet improperii in faciem cum Jesu excipere, quam vitis, olivae, et ficus assumptae professionis dulcedinem deserere. Nec in hoc usus est reprehensibili levitate, cum hoc faciat ex legislatoris auctoritate: Moysi utique, qui grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Reputat etiam, quod in Lamentationibus legitur, quia mutatus est color optimus, postquam dispersi sunt lapides sanctuarii in capite platearum. Timet in se fieri eclipsim solis, si de statione Hebraeorum transierit in castris eorum, quorum os locutum est vanitatem, et quorum pedes currunt ad malum. Citius enim inficit venenum, quam curet antidotum: et fragilis natura difficilius reparatur, cum facile frangatur. Concedat igitur apostolica licentia hominem istum in paradiso Clarevallensi operari cibum, qui non perit, et in sudore vultus sui panem suum manducare, quia nec vult vetitum tangere, nec tunicam pelliceam assumere. Fixit namque tentorium suum de pellibus Salomonis juxta puteum viventis et videntis, juxta acervum novarum frugum, juxta denique propitiatorium, intra sanctuarii velum, subter alas cherubin sancti Benedicti et beati Bernardi. Supposuit quoque humerum arcae foederis Dei, in qua est virga crucis, quae floruit in apostolis, fronduit in regeneratis fidelium turbis, et nuces protulit in martyribus, confessoribus atque virginibus? in qua duae tabulae testamenti, una asperitatem legis continens, altera Evangelii mansuetudinem et gratiam conferens. Ad ultimum manna est ibi absconditum promissae dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se, et dabit diligentibus se. Habitat in medio lapidum ignitorum, quorum contemplatione visus acuitur, torpor excutitur, vitalia nutriuntur, morticina rejiciuntur, religio perpetuatur. O quam dura, quam amara separatio religiosi affectus, cui cedit carnalis necessitudo, cui supponitur delectatio, cui ambitio substernitur! Quam infelix commutatio, ubi pro suavi odore recipitur fetor, pro crispanti crine calvitium, pro fascia pectorali cilicium! Nequaquam est haec commutatio dexterae Excelsi. Non igitur audiat auris apostolica adversus Mariam ad pedes Jesu sedentem, Martham conquerentem, quae sollicita est circa frequens ministerium, nec gustavit poculum ex vino condito sanctae contemplationis, et in lege Dei assiduae meditationis.
82.1
EPISTOLA LXXXI. AD ALEXANDRUM PAPAM.
82.1
[ VIII, 10.] ALEXANDRO papae, PETRUS abbas S. Remigii.
82.2
Sicut a paternitate Domini nostri Remensis Willelmi in mandatis acceperamus, de causa terminanda, quae vertitur inter episcopum Suessionensem et comitem Robertum, Suessionis accessimus, et nobiscum abbates Sancti Crispini, Sancti Joannis, et vallis Serenae. Ibi allegationibus utriusque partis auditis, ab episcopo productorum testium attestationes scriptas recepimus. Deinde aliam diem Remis utrique parti statuentes, iterum convenimus; et post multa, quia dominus rex super hoc negotio litteras suas episcopo direxerat, ex voluntate et consensu eorum diffinire causam distulimus, donec cognosceremus an dominus rex controversiam illam inter eos pacificaret. Postea vero nulla interpellatione interveniente, nec diem sibi dari episcopo a nobis postulante, interdicto excommunicationis nobis inconsultis terram praefati comitis episcopus subjecit. Proinde comitissa ex parte sua et comitis conquerens de hac injuria, ut terram suam absolveremus a nobis exegit. Consilio itaque sapientum habito, accepta cautione a parte comitis, quod si novum damnum, vel injuriam episcopo fecisset, plene resarciret, terram absolvimus. Hanc igitur hujus rei veritatem vobis mandamus et testamur.
83.1
EPISTOLA LXXXII AD EUMDEM.
83.1
[ VIII, 11.] ALEXANDRO summo pontifici, PETRUS abbas Sancti Remigii.
83.2
Totius Christianitatis onus humeris apostolicis impositum non ignorat, qui Christum Principi apostolorum dixisse non dubitat: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Necesse itaque est, ut Aaron, qui penetravit coelos in sanguine suo, pontifex a Deo Patre constitutus in aeternum, et Ur, qui in igneis linguis super apostolos descendit, tam manus quam humeros vestros auxilio suo sublevent, et ne deficiant, sustentent. Iniquitas namque, quae sedet super talentum plumbi, geminatis quin potius junctis alis, Ecclesiam Dei et vestram, Dei, desponsatione, vestram, procuratione, usquequaque opprimit, tam in subditis quam in praelatis, adeo ut jam possit dici: Sicut populus, sic sacerdos, sicut oves, sic et canes. Quid dicam, et quare dicam quod patet lippis et tonsoribus? Nonne clamor tanti mali, ne dicam furor, usque ad nubes ascendit? Et quis vos dubitat ista scire, cujus est non solum morbos discernere, sed etiam quaeque morbosa secare aut sanare? Tamen, summe pastor, duo mala facit populus tuus. Descende et invenies vitulum conflatilem, lascivientem in vaccis populorum, et lingentem herbam usque ad radicem. In altero notatur luxuria, in altero avaritia. Olim haec tenebrarum familia tenebant valles, jamjam occupant montes. Olim foedabant templum Veneris, sed jam polluunt atria Virginis, quam Pater desponsavit Filio suo, et Paulus tanquam uni viro virginem castam vult exhibere Christo. Olim denique regnabant in Babylonia, nunc in Hierosolyma. Jeremias lamentatur avaritiam sedere in capite omnium compitorum, ubi concurrunt in dandis honoribus ecclesiasticis, aut carnalis affinitas, aut pecuniaria cupiditas. Dei quidem solius est ista amputare et tollere. Vestrum autem securim ad radicem ponere, et pro posse in sententia vigilum statuam istam confringere, et arborem succidere sollicidutine non pigra. Quomodo autem fiat istud, docebit vos qui incerta et occulta sapientiae suae manifestavit David puero suo, et omnia quae audivit a Patre suo nota fecit suis apostolis. Lator quoque praesentium fidelissimus vester, et totius honestatis et bonae famae vir insinuabit. Pungenda tamen est gladio ancipiti luxuria, quae non solum thalamos pudicitiae, sed etiam terminos totius verecundiae transgreditur, quatenus etsi stimulus ejus non confringitur, saltem retundatur; etsi non sepelitur, saltem recondatur. Avaritiae duo cornua in ecclesiasticis trajectionibus prorsus anathematizentur, in saecularibus rapinis ungulae ipsius aut eradicentur aut exsecentur, Spiritus Domini, quia omnia continens replet orbem terrarum, ori et cordi vestro semper adsit, et praecipue in hac secunda generali congregatione.
84.1
EPISTOLA LXXXIII. AB EUMDEM.
84.1
[ VIII, 12.] Domino papae PETRUS abbas sancti Remigii.
84.2
Ad generale concilium, Pater venerande, cum caeteris Catholicae Ecclesiae filiis citatus excusationem praefero, non frivolam de perfunctoriis evangelicis aliquam, quibus ad coenam invitati se excusando accusant; sed manifestis documentis probabilem et veram. Prompta siquidem est in me ad omnem obedientiam devotio; sed succumbit propter invaletudinem languida exsecutio. Inest voluntas, sed impedit infirmitas; Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Apud igitur paternam clementiam et aequissimam apostolicae discretionis censuram, aetas annosa, longa via, brevis vita, fessa membra, sint nostrae excusationis probabilia et necessaria argumenta. Mavult habere filium absentem vivum quam secum semimortuum, vel certe exstinctum. Percussus sum, ut fenum, quod jam exaruit, quod hodie est, et cras non in clibanum, sed in feretrum mittetur, et quomodo tanquam plaustrum onustum feno prosequi potero ambulantes in equis, et volantes in pennis sanitatis et robustae aetatis? Quid enim? si praesens essem, nec interesse possem. Quid faceret facula fumibunda, inter astra lucentia? Parcite ergo in hoc nunc, sicut semper fecistis, nostras preces benigne suscipiendo et efficaciter implendo.
85.1
EPISTOLA LXXXIV. AD EUMDEM.
85.1
[ VIII, 16.] ALEXANDRO papae PETRUS abbas Sancti Remigii.
85.2
Cum universitas Christianitatis, Pater sanctissime, vestro regatur moderamine, et cura vestrae sollicitudinis ad plura distendatur, quam sit stellarum numerus, vel arenae maris, satis mirum est, si nunquam circumveniatur. Plures enim venantur in curia vestra subreptione, quam famulentur fideli devotione. Excipio sinceritatem sanctorum cardinalium, quorum fides satis nota est Deo et vobis. Advenientium redarguo fallacem simulationem, praecipue Teutonicorum, quorum insidias et nos experti sumus, et vos vivo carbone tactus non ignoratis. Hi namque toto tempore schismatis, cum expositos nos, et quasi sine defensore calumniis et damnis pluribus afficerent, nunquam tamen in guerra obtinuerunt, quod modo in pace vestra et sanctae Romanae Ecclesiae, nituntur ab ecclesia nostra auferre. Dominum namque imperatorem frequenter sollicitaverunt, ut de praebendis Marsnae aliqua subripere possent, quas olim a multis retro temporibus, concessione Leodiensium episcoporum, et tam privilegio piae memoriae praedecessoris vestri Innocentii, quam vestro, confirmatas habemus. Mandastis praeposito nostro de Marsna, quatenus cuidam clerico imperatoris praebendam quae non est daret. Petit igitur conventus noster prostratus pedibus vestris, revocare mandatum, et ulterius nullam recipere alicujus super hac re petitionem. Devoti enim sunt filii vestri; et exinde devotiores efficientur.
86.1
EPISTOLA LXXXV. AD EUMDEM. IN CAUSA S. THOMAE CANTUARIENSIS.(Epistolae S. Thomae, edit. GILES, Oxon. 184, in-8º, t. II, p. 172.)
86.1
ALEXANDRO papae PETRUS abbas Sancti Remigii.
86.2
Stylum cohibere poterat apostolicae contemplatio majestatis, si non erigeret animum humanitatis respectus, et provocaret ausum parvulis Christi condescendere solita clementiae vestrae gloriosa dignatio. Inter quos audeo et ego, cum vix ante Dominum meum, patrem fidelium, consolatorem depressorum, et deprimentium judicem, sim pulvis aestimandus et cinis, verbum facere pro Ecclesia Dei ad apostolatus vestri gloriam et honorem, quem in exhibitione justitiae, qua totus indiget mundus, et operibus misericordiae, qua sublimantur oppressi, et inopes reficiuntur, laetus audio dilatari. His, Pater, titulis sanctitas vestra promeruit, ut eam in brachio potenti et patenti virtute in tot periculis Dominus antecedat, et ante vos et pro vobis gloriosos terrae humiliet et prosternat. Revolvantur ab initio et introitus vester et variorum processus eventuum, et plane luce clarius erit, quia non manus hominum, sed Dominus fecit haec omnia. Ille vero, qui coepit in vobis miserationis suae magnalia, et apostolatus vestri consolidabit thronum, quia mundo palam est vos ambulare in semitis ejus, qui pauperem liberat a potente, qui acceptionem reprobat personarum, qui in judicio respondebit unicuique secundum opera sua. Exsultat in his, quae de vobis audit, devotus filius vester Christianissimus rex Francorum, laetatur Ecclesia Gallicana, cujus tristitia de vanitate quorumdam insultantium veritati nuper est in gaudium commutata. Nam in adventu dominorum vestrorum cardinalium didicit, quod venerabilis viri, pro libertate Ecclesiae laudabiliter decertantis, Cantuariensis archiepiscopi fovetis causam, et mendaces esse convincitis, qui se ruinam innocentum et confusionem Ecclesiae gloriabantur a vobis impetrasse. Et plane saperent cardinales, si starent in finibus vestris. Sed quod iterum gemit Gallicana Ecclesia, jam in hac parte dicuntur excessisse. Unde paternitatem vestram toto corde prostratus imploro, quatenus Christianissimi regis et reginae, et episcoporum et procerum Galliae preces pro domino Cantuariensi porrectas audiatis, et deducatis in irritum, quidquid contra justitiam ejus noveritis esse praesumptum.
87.1
EPISTOLA LXXXVI. AD ALBERTUM CARDINALEM.
87.1
[ VI, 1.] Domino ALBERTO cardinali et Romanae sedis legato.
87.2
Nisi tanta distantia locorum et multiplex occupationum impedimentum nos retineret, dilectissimam nobis paternitatem vestram visitare nullatenus tandiu postposuissemus. Est enim in pectore nostro multa de negotio vobis injuncto et de fine ejus sollicitudo, quia honor Dei et Ecclesiae utilitas, et famae vestrae integritas, atque totius curiae Romanae circumspectio ex eo accipiet apud conscientiam omnium laudem et magnificentiam, si secundum regulam aequitatis et veritatis sortitum fuerit effectum. Quatenus ergo res jam processerit, non sit vobis taediosum amicum vestrum certificare. Habetis autem idoneum, si placuerit, per quem fideliter remandare et secure potestis, priorem utique de Valle Sancti Petri, charissimum filium vestrum, quem in Christo genuistis, et ejus spiritum in omnibus vobis obnoxium reddidistis. Ad locum namque, qui Vallis Dei appellatur profectus, ut ibi priorem substituat, non multum a vobis remotus, si ei mandaveritis venire ad vos, tutis auribus instillare poteritis, quae de statu vestro grata vel ingrata vobis occurrunt. Et mihi quidem videtur, praefatum locum vestro auxilio et consilio multum indigere, quia episcopus, ad cujus dioecesim pertinet, manum benedictionis et auxilii differt apponere. Neque enim coemeterium, neque monasterii sui consecrationem, fratres qui ibi manent habere possunt. Vestra itaque interest, quod de facili potestis, pauperes Christi in hoc juvare, ut in loco benedicto Creatorem suum benedicant. In calce litterarum supponimus vobis commendare priorem, qui ibi substitutus est, quem de fornace religionis, et regularis subjectionis noviter extractum, ad curam animarum regendam filius vester manum mittere coegit. Doctrina itaque et auxilio vestro instruite illum, quia scitis quam difficilem rem arripit, qui animas suscipit regendas.
88
EPISTOLA LXXXVII. AD EUMDEM.
88
[ VI. 3.] Una sua Christus amplissima et generalissima regula omnes tam praecedentium quam subsequentium catholicorum Patrum sanctissimas sanctiones compendiose includit, dicens de dilectione Dei et proximi: In his duobus tota lex pendet et prophetae. Revocanda igitur sunt omnia, quae fiunt in Ecclesia Dei, ad hanc ornatissimam regulam, quia quidquid ab ea discordat, a spiritu pacis et charitatis non manat. Inde est, Pater venerande, quod dispensationes quarumdam institutionum non indigne admittuntur pro majori et meliori recompensatione. Volumus igitur vobis notificare, quanta mala et quanta hominum strages in terra nostra ex guerris quorumdam nobilium hominum, videlicet comitis Vuischardi de Ruzeio, et comitis Recensis atque Hugonis de Petriponte, diebus nostris et antecessorum nostrorum acciderunt. Homines innumerabiles tam occisi quam capti et redempti sunt, et novissima damna sustinuerunt. Religiosae domus depraedatae sunt, et multa alia mala provenerunt. Interventu tandem bonorum et sapientum et religiosorum, matrimonia inter se contrahere disposuerunt, ut saltem isto nexu confoederati, inter se pacem tenerent et haberent. Penset itaque vestra discretio, ut si quid de gradu consanguinitatis obstat, pro bono pacis, et pro tantorum malorum recompensatione, quaecunque fieri potest a domino papa non recusetur dispensatio. Valete.
89.1
EPISTOLA LXXXVIII. AD EUMDEM.
89.1
[ VIII, 9.] Domino ALBERTO cancellario, PETRUS abbas Sancti Remigii.
89.2
Pro aliis rogare cogimur, qui pro nobis vix exorare sufficimus. Nec tamen in postulatione haesitamus, quam commendat justitia postulationis, conscientia postulantis, et pietas postulati. Justitia est suum jus unicuique servare; conscientia bona est, dilecto domino pro conservo fideli humiliter supplicare; pietas paterna est, propositum etiam inflexibile anxiato filio benigne remittere Scimus, domine amantissime, potestati apostolicae subesse quod mandare voluerit, et dicere huic: Vade, et vadit, et alio: Veni, et venit; et servo: Fac hoc, et facit. Sed jungatur currus potestatis et pietatis, sublimitatis et mansuetudinis, ut media sternatur charitas propter filias Jerusalem. Certe, ut credo, aut nullas filias in terris habet Ecclesia, quae est mater nostra, aut in Clarevallensi coenobio quotidie parturit, et maternis uberibus alit matrissantes filias. Siquidem Jesu Christi de Virgine nati, in mundo religiose conversati, in cruce sub Pontio Pilato affixi, vera vestigia vestri Clarevallenses sequuntur, caste vivendo, Patri spirituali in omnibus obediendo, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis quotidie crucifigendo. Si Deus pro his, quis contra illos? Ecce pulli isti sub alis gallinae, quae se contra milvos spiritalis nequitiae opponit, lambunt sanguinem Dominicae passionis, et dormiunt sub umbra juniperi, labores suos consolantes dilectione protectoris sui. Quanti itaque periculi sit excitare quiescentes sub hac ficu et vinea, non carnali, sed spirituali dulcedine, discernat discretissima moderatio apostolica, et non auferat ab eis desiderabile oculorum suorum. Annon sunt alii praeter istum? imo super numerum multiplicati sunt qui dicunt: Ecce ego, mitte me, cum iste dicat: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer sum( Jer, I). Forte dicitis: Quid ad te de Clarevallensibus, cum Samaritani non coutantur Judaeis, et nigra Aethiopissae facies et vestis differat ab illa veste et facie, quae apparuit apostolis in transfiguratione Domini? Ad quod ego: Ex multarum facierum personis, regina quae assistit a dextris filii, in vestitu deaurato circumdata varietate, cantat in psalterio decachordo ante sedentem in throno gratiae, unde procedunt diversa charismata gratiarum, cum sit tamen unus, atque idem spiritus idem Dominus.
90.1
EPISTOLA LXXXVIII bis. AD EUMDEM.
90.1
[ VIII, 13.] ALBERTO cancellario, PETRUS abbas Sancti Remigii.
90.2
Arca Dei Israel, arca sanctificationis, arca foederis, quondam ex praecepto legislatoris circumtexta ex omni parte auro, antiquorum patrum sanctitate et doctrina, quam etiam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium desuper tegebant, nunc in praesentiarum, abusione et negligentia filiorum Heli, vestimentis gloriae suae spoliata, atque infecundis salicibus operta et relicta, juxta Isaiam sicut tugurium in cucumerario, et umbraculum in vinea, recordatur dierum adolescentiae suae, et plorans atque in maxillis suis lacrymas reponens dicit: Revertar ad virum meum priorem, quia mihi melius erat tunc magis, quam nunc. Boves calcitrantes, videlicet doctores, a semitis justitiae per sua desideria aberrantes declinant eam, cum deberent glorificare Deum, et portare in corpore suo. Verus itaque dolor illos tangit, qui diligunt illam non sermone et lingua, sed opere et veritate. Non ignoramus vos unum esse et specialem amicum sive filium universalis sanctae Ecclesiae, cujus typum et figuram illa arca tenuit. Ad luctum itaque et compassionem maternae angustiae, sive desolationis, vos advocamus, ut quidquid affectualis devotio exigit, maternis impendatis doloribus. Secundum enim locum post dominum papam a Deo in his corrigendis tenetis; sed cavete, ne in vacuum gratiam Dei acceperitis. Qui enim spiritum vestrum et sanctam conversationem ante multis retro temporibus viderunt et cognoverunt, de meliorando statu Ecclesiae spem optimam conceperunt, cum factum cancellarium audierunt. Nisi vero ubique essent notoria et vobis notissima, de his latius scriberemus. Tamen ne clausis labiis potius singultiamus quam loquamur, declarat charta quod non silet vita. Dilatat infernus animam suam absque ullo termino, dum immaniter grassatur, tam in oves quam in pastores. Qui enim praevii constituti sunt ad coelum, malo exemplo suos sequaces trahunt in infernum. Non de omnibus dico, novit enim Dominus qui sunt ejus. Quo autem mercede meliori digni sunt boni, eo amplius increpatione et correptione indigent mali. Isaias, Jeremias, Ezechiel sua prophetia nostra deprehenderunt tempora. Contra pastores namque, et perversos rectores, nuda, sed et vera retorserunt jacula, avaritiam eorum, luxuriam, gulam, rapinam, et omnem injustitiam non in angulis, sed in plateis declamantes. Ingrediatur itaque in ossibus et medullis vestris, et impleat spiritum et os vestrum spiritus illorum zelotypus, conterens montes et petras, et efficax usque ad divisionem animae, et spiritus. Gladius vester devoret carnes inebriatus in coelo, quatenus emendatos remittatis nobis pastores nostros, et omnibus serpentinis exuviis spoliatos.
91.1
EPISTOLA LXXXIX. AD EUMDEM.
91.1
[ VIII, 14.] ALBERTO R. E. cancellario, PETRUS abbas Sancti Remigii.
91.2
En auctoritatis apostolicae gallina grandosa et fetosa congregat pullos suos obedientia et subjectione sub alas benignae protectionis et discretae consultationis, quid fotura? quid paritura? quod scribatur in generatione altera, ut populus qui creabitur laudet Dominum. Ecce Jacob senex et plenus dierum, qui diu luctatus est cum angelo schismatico, exspectans salutare Dei, convocat filios ad benedictionem: nunquid taciturus quid Ruben fecerit, quod cubile patris ascenderit, et stratum ejus maculaverit? quid Simeon et Levi, vasa iniquitatis bellantia non praedicturus, aut constituturus, quid facere habeat posteritas futura? Grandis equidem apparatus Romani concilii, grandes portendit secuturas nuptias filii regis Jesu Christi. Ministeriales et officiales hujus sancti concilii cum caeteris, imo prae caeteris cardinalibus, non ignoro vos a Deo praedestinatos, quorum fidem, religionem, constantiam et aequitatem in multis jam expertus est sponsus Ecclesiae unicus Dominus noster. Adhuc habet opus, ut obsequium vestrum sit rationabile et acceptabile in hoc concilio, ut accincti gladio utrinque acuto super femur potentissime putridas amputetis carnes, et insanas superstitiones, quae fiunt quotidie in orbe Christiano. Ramosa siquidem et silvosa quotidie pullulat apud nos malitia; securis autem evangelicae disciplinae, fabro dormiente et negligente, pene ubique jacet retunsa. Rarus est, qui eam, vel hebetatam apponat ad radicem arboris. Ut exprimam quod sentio, quam irrisoria subsannatio, quam laboriosa et lacrymosa, ne dicam taediosa, peregrinatio, quamque damnosa expensarum jactura, et bona bonorum consumptio, si cassa et sine fructu benedictionis redierit tam solemnis magnorum virorum et religiosarum personarum congregatio? Cavete ne dicatur: Parturient montes, nascetur ridiculus mus. HORAT. Inveniat igitur vos Jesus amicos veritatis, ut a porta usque ad portam transeuntes, vituli conflatilis cultoribus non parcatis. Commendo vobis praesentium latores, charissimos et amicos et filios nostros, abbates Sancti Petri de Montibus, et Omnium Sanctorum de Insula, et Sanctae Mariae Virtuensis, ut de gratia, quam habemus in vobis, gratiam inveniant in oculis vestris. Quam citius poteritis, cum gratia Domini papae et vestra nobis eos remittite.
92.1
EPISTOLA XC. AD EUMDEM.
92.1
[ VIII, 15.] ALBERTO cancellario, PETRUS abbas Sancti Remigii.
92.2
Quoties naufragia patimur, toties ad portum festinamus. Portum autem tutissimi refugii in littore vestrae amicitiae jamdudum fiximus. Molestiarum quidem ventos frequenter contrarios sentimus, sed portum vestrum usque ad graviorem non infestamus tempestatem. Leviora enim discrimina aut patientia tolerat, aut virtus fortiter superat. Cum autem nubes magna et ignis involvens naviculam nostram invadit, statim aut est periclitandum aut cito enavigandum. Hoc anno dominus papa, vestro interventu, privilegium suum Ecclesiae nostrae indulsit: in quo specialiter expressit canonicas, seu praebendas de Marsna, et quas in usus proprios jam a multis retro temporibus retinemus, tenendas in perpetuum confirmavit. Quae etenim quondam fuerunt canonicorum praebendae, a longissimis retro temporibus, donatione episcoporum Leodiensium, et confirmatione papae Innocentii, in proprietatem transierunt et possessionem monasterii nostri. Nuper vero dominus papa rem, ut credimus, ignorans jam secundo scripsit praeposito nostro de Marsna, ut daret praebendam cuidam clerico imperatoris, cum nec praepositus dare possit, nec sit praebenda quae dari possit. Insinuate ergo domino nostro, ne velit panem filiorum tollere, et dare canibus, qui non cessant adversum nos latrare, et bona nostra auferre. Alias enim dicere compellimur: Ecce in pace amaritudo nostra amarissima. Nam per imperatorem tempore schismatis instantissime id efficere conati sunt, sed minime praevaluerunt.
93.1
EPISTOLA XCI. AD PETRUM CARDINALEM S. CHRYSOGONI.
93.1
[ VII, 16.] PETRO cardinali Sancti Chrysogoni PETRUS abbas Sancti Remigii.
93.2
Amplexus vestrae familiaritatis mihi gratissimos oro non senescere; sed cum ligno vitae dies aeternos tenere. Res siquidem est familiaris amicitia, quotidianis refricanda salutationibus, imo irriganda mutuis collocutionibus, et forte renovanda munerum compensationibus. Placuit dignationi vestrae me annumerare in amicorum vestrorum collegio sine merito quidem meo, sed non sine vestro. Meritum namque aequitatis est, si summus se inclinat ad infimum, magnus ad parvum, valens ad infirmum. Me vermem, me putredinem, me jamjam ad non esse tendentem reputo; vos cum senatoribus coeli thronum justitiae honorantem suspicio et angelos cum apostolo judicantem non dubito. An irrisorium est et non verum quod dico? Plane Scripturae auctoritate id assero. Nam labia sacerdotis custodiunt scientiam, quia angelus Domini exercituum est. Amicabilia sunt, exhortatoria sunt, ne Dominus et amicus obliviscatur, casum graviorem de excelso quam de imo. Certe sollicitudo amicalis frequenter tangit me inquirere de omni statu vestro, tam de interiori quam de exteriori: et gratias ago Deo meo, quia non nisi bona nuntiantur, non nisi honesta, non nisi ordini et officio vestro congrua. Oro ut qui coepit ipse perficiat. Magister Crispinus de vobis me laetificavit, referens unde gauderem et Deo gratias agerem. Clericus et amicus noster est; aeque desiderat esse et vester. Ecce Parisius ad scholas vadit, sed et ubique nomen vestrum super se invocari postulat. Utile equidem est tanto homini, qui tanta omnium sollicitudine pene continue vexatur, quod sui corporis necessaria et salubria postponens, ad intemperiem corporalem saepe delabitur. Rogo pro ipso, et cum ipso, quatenus gratiam non qualem inveniat in oculis vestris, sed bonam, sed confertam, sed superagitatam et supereffluentem. Dico autem gratiam, non pecuniam. Haec enim juxta Apostolum operanti reddatur secundum meritum. Prae caeteris hoc unum ad praesens postulat, ut de manu vestra primitias clericatus, id est coronam accipiat. Hoc etenim signo accepto, magis se obligatum erga obsequium vestrum non immerito deinceps arbitrabitur, et vos tanquam plantae vestrae bonum jure providebitis. Credo per Dei gratiam quod alter de altero gaudebit, et Deo cooperante fructum salutis faciet. Diu siquidem laboravi, et monitis induxi, ut jugum in area Domini traheret, et glebas post ipsum confringeret. Valete, et de reditu vestro cum potueritis nos certificate.
94.1
EPISTOLA XCII. AD EUMDEM.
94.1
[ VII, 18.] PETRO cardinali Sancti Chrysogoni, PETRUS abbas Sancti Remigii.
94.2
Raro meus sum, cujus ergo? forte Apollo? forte Pauli? forte Cephae? Utinam! Nam bonam habent mensam, mansuetam et fructuosam disciplinam, donativum denique praecipuum et perpetuum. Diversorum autem subsella et iniquam tyrannidem frequenter experior. Utique Roboam, qui caedit scorpionibus: Pharaonis, qui affligit in luto et latere: Nabuchodonosor, qui potat urinam pecudum suorum, quos sub jugo carnis, ventris, et gulae inescaverat. Denique in captivitate mea, et universa vanitate sub sole, concaptivam habeo puellam, nobilissimis ortam natalibus, videlicet pudicitiam. Hujus me injuriosa damnatio illorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, non minus aggravat, quam propria miseria. Volui siquidem cum illa foedus amicitiae inire ab ineunte aetate, propter decorem suum, et genus illustrissimum, nec non et pacatissimum atque honestissimum contubernium. Cum itaque chaos sive cohors spurcissimorum hominum, tanquam porci pretiosissimam margaritam de coelo lapsam pedibus suis conculcent, quae pax ossibus meis? quae requies animae meae? Clamo, nolite, nolite; sed non est vox, neque sensus. Quinimo apponunt iniquitatem super iniquitatem, ut cum pudicitia obruant religionem. Huic nulla parcentes miseratione oculos eruunt, convertendo ad vanitates et insanias falsas; nasum praecidunt, discretionis temperantiam evertentes; aures obstruunt, obedientiam non tenentes; labia concidunt, turpiloquio et scurrilitalibus assuescentes; linguam decapulant, malum redarguentes et mendacium semper loquentes; manus ligant, eleemosynam non dantes, sanguini et avaritiae insistentes, pedes in nervo ponentes, Christum in carcere non visitantes. Quid amplius? nervos detrahunt religioni effeminati, qui sanctorum Patrum abstinentiam, vigilias, psalmodiam, silentium, regularem disciplinam, claustralem remotionen a saecularibus negotiis dissipant et vilipendunt. Forte dicitis, quid ad me? Certe vestra interest, et certe officii vestri est, certe debito tenemini, pro posse vestro districta censura his occurrere injuriis, his aurem benignam accommodare clamoribus, has dirimere quaestiones, et amputatis Dagon brachiis et capite, arcam Dei restituere Bethsamitis. An habetis judicare causas pecuniarias, et non divinas? Quis vos misit? Ad quid vos destinavit Dominus Deus per vicarium suum dominum apostolicum? Ad quid? Ut solveretis asinam, id est religionem alligatam et pullum cum ea, id est, pudicitiam. Dicite, inquit, quia Dominus his opus habet. Sedet enim super utrumque, qui sedet super cherubin. Non negligatis Dominicum praeceptum, imo non exstinguatis in vobis spiritum Moysi, de quo dictum est: Auferam de spiritu tuo, et dabo septuaginta senioribus, de quibus unum vos constituit gratia sua Deus. Quis autem est spiritus Moysi? Spiritus iniquitatem non sustinens, spiritus occidens injuriam facientem, et vindicans patientem; spiritus defendens septem puellas filias Jethro sacerdotis Madiam; spiritus principem Aegypti decem plagis feriens, et tandem in mare demergens. Diu detineo vos, quia non possum ore proprio, saltem scripto. Dulce namque mihi super mel et favum, vos alloqui, et vobiscum favellare. Hujus tamen causa et materia est magister Crispinus, clericus noster, imo et vester; nam populus meus, populus tuus, amice et domine charissime. Commendo itaque vobis eum, tanquam viscera mea, quia vidi honestam conversationem ejus, et proclivem ad meliora et viciniora saluti. Novi vos, quia talium familiaritatem non respuistis. Habeat itaque vos dominum, et signo clericatus a vobis suscepto, patronum et auctorem hujus ordinis habeat.
95.1
EPISTOLA XCIII. AD PRAENESTINUM EPISCOPUM
95.1
[ VIII, 21.] Praenestino episcopo, PETRUS abbas Sancti Remigii.
95.2
Plus molesta quam grata et jucunda occurrit materia, quoties ad scribendum unico et quondam collaterali amico abbati sumitur charta. Renovatur namque dolor meus repentina, sed et urgenti et urenti corrosione animi, dum transmontana remotio intercurrit et amicos dividit aspectus, non tamen affectus. Accedit huic severissima desperatio corporalis incorporationis, cum forte instet citissima alterutrius solutio animae et corporis. Bone nunc domine, olim amice dulcissime, quem constitues vicarium, qui vices tuas suppleat in nostris exsequiis, in oculis claudendis, extrema salutatione, et aeterna conclusione? De cujus manibus Salvator suscipiet spiritum meum, cum tuas mundas manus ad hoc delegissem dudum officiosum obsequium? Alius, ut video, amicus officii in his est substituendus. Sed quare conqueror? quare gemo? quare vultum obnubilo? Dei enim ordinationi quis resistit? An forte tulit Deus Eliam, ut Eliseus duplicem ejus reciperet spiritum? Nonne Joseph asportatio in Aegypto fratrum ejus et totius successionis fuit salvatio? Nonne Jesus ante apostolos coelum ascendit, ut spiritum mitteret, et mansiones praepararet? Ecce juxta latus apostolorum locus a Deo tibi datus est. Quid ergo? Pulsa, excita: insta opportune importune, donec et ros et stillicidia gratiae de sanctis ossibus, imo interpellationibus eorum, aridam nostram infundat, qui gratiam apostolatus et benedictionem singularem ad nostram eis salutem indulsit. Hoc munus si per te collatum fuerit, amissis praeponderat, et una clausula innumera beneficia coagulat. Domino papae de sua gratia ad vos gratias agite. Cancellarium Tusculanensem, Albanensem, dominum Hyacinthum et Ostiensem sanctum virum, et si quos habemus alios amicos in curia, salutate.
96.1
EPISTOLA XCIV. AD EUMDEM.
96.1
[ IX, 1.] PRAENESTINO episcopo, PETRUS abbas Sancti Remigii
96.2
Ex multa et pene inconsolabili cordis angustia, ex multorum relatione, perpendo vos usque in conquestionem taedii vitae vestrae prorumpere. Hoc sine dubio sciatis viri minus constantis et prudentis esse. Apostolus certe magister non gentium tantum, sed omnium Christianorum, scit abundare, et penuriam pati, et in omnibus sufficiens esse. Ad hanc formam utinam componeremus titubantem vitam nostram! Causas tamen pusillanimitatis, imo assiduae conquestionis, audire desidero, et tunc vel improbare vel approbare dolorem potero. Triplex siquidem occurrit mihi conquerendi ratio, sive occasio. Aut enim propria temeritas impellit ad aliquid faciendum, quod non sit faciendum; aut aliena calliditas, aut, ut vulgo loquar, perplexa divinae praedestinationis necessitas. Sed propria temeritas semper culpanda; aliena calliditas cavenda; a Deo veniens justa sententia timenda; freno indiget propria temeritas, ut inconsulta; consilio aliena calliditas, ut suspecta; superna sententia timore, ut fortissima. Non mihi ignosco in propria temeritate, accuso me in alienae calliditatis circumventione, gemo sub manus Dei percussione. Ne iterum praecipitet propria temeritas, rationem consulo; ne suffocet laqueus alienae calliditatis, sapientem consulo; ne mucro supernae severitatis usque ad internecionem desaeviat, humiliter imploro. In propria temeritate fragilitatem meam cognosco; in aliena seductione spiritum discretionis advoco; in flagellis divinis Deo me totum committo. Quaero igitur, quam istarum magis suspectam habeas, utrum unam, vel duas, vel simul tres. Si unam et tuam, propitius tibi esto. Si alienam et meam, indulge mihi: potius enim simplicitate quam calliditate usus sum, quando ut tuo episcopo acquiescerem, ire cum eo ad concilium persuasi. Si te coelestis dispensatio illaqueavit, quid tibi irasceris? quid mihi? Quis enim tu? quis ego? qui prohibere possem ne suo cursu curreret, quem nulla creatura declinare aut impedire potest? Quid enim Deus cogitet de nobis intra velum secreti consilii sui, eo usque nos latet, donec ad publicum nostrum ipso actu prodeat. Tandiu est nostrum nescire, quandiu suum duraverit celare. Longanimiter quoque exspectandum est, quod cum venerit, patienter est sustinendum. Non est properandum si differat; non est murmurandum si proferat. Jesus Christus heri et hodie: heri, antequam aperiat sacramentum voluntatis suae; hodie, cum manifestaverit secretum praescientiae suae. Idcirco sic exclusa sopiatur omnis vestra conquestio, ubi nec temeritas apparet reprehensibilis, nec calliditas apprehenditur damnabilis, nec Dei sententia intolerabilis. Etsi enim privavit solo paterno, honoravit vos sublimi solio. Miscet namque sapientia in cratere vinum suum, ne nimis sit potanti calidum, ne rursus insipidum. Infert exsilium praesumptori, confert solatium exsulanti. Pluris est consolatio, quam desolatio vestra. Gregem pusillum dimisistis, egregios cardinales amicos et socios recepistis. Claustralem angulum reliquistis: urbem dominam mundi acquisistis. Abbatis gradum inferiorem episcopali quis nesciat? Si corpora martyrum Crispini et Crispiniani Suessioni sepulta sunt; Petri principis apostolorum et Pauli doctoris gentium sacratiores reliquias in Romana urbe haberi quis ignorat? Si paria in vestra commutatione quaerantur, tam in relictis quam in adeptis longe imparia omnia invenientur, praeter affectum qui inde torquetur, unde alius extolletur. Omnia secundum se affectus moderatur. Nihil apud ipsum magnum, nisi in se de se faciat magnum. Si ergo affectus mitigabitur, pacata erunt omnia. Naturae quidem mirabilis est animus, ex quo gignitur affectus, sed tamen quocunque suus pulsus illum tulerit, omnia ad se trahit, et suo nihilominus sive sapore, sive colore intingit. Cui turbato nihil quiescit, cui amaro nihil dulcescit, cui avaro nihil sufficit, cui vago nihil consistit. Econtra, fixo nulla mobilia flectuntur, pacato tranquilla sunt etiam procellosa, benigno mansuescunt etiam ferocia. Sic Deus adduxit ad Adam cuncta animantia terrae, et volatilia coeli, ut videret quid vocaret ea. Omne enim quod vocavit Adam, ipsum est nomen ejus. Procul dubio animi est omnes motus cordis et corporis judicare, et nomina imponere. Unde auctoritas dicit: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Praeest enim volatilibus coeli cogitando de supernis; praeest bestiis terrae, reprimendo motus carnis; praeest etiam piscibus maris, moderando volubiles cogitationes mentis. Omni igitur studio est excolendus, sine quo nullus motus bonus. Laborandum ne sit malus, quia si malus est, non est in civitate malum quod ipse non fecerit. Enitendum quoque ut sit bonus, quatenus gratia cooperante creet bona, faciat pacem, et formet lucem. Diu detinuit epistola amicum occupatum in suis et domni apostolici negotiis. Proinde veniam peto. Remotissimum namque alloquor, quem solebam non chartis ad horam detinere, sed horis familiarissimo hinc inde colloquio, diebus plurimis quandoque adjunctis et noctibus, occupare. Valete.
97.1
EPISTOLA XCV. AD EUMDEM.
97.1
[ IX, 2.] PRAENESTINO episcopo, PETRUS abbas Sancti Remigii.
97.2
Vix occurro suscipere turbam cogitationum sive materiarum, quae se ingerunt, insistentes opportune importune venire ad vos, dicendo: Ecce ego, mitte me. Inter caeteras vero adolescentulas medullatarum meditationum, famosissima illa et notissima atque nobilissima matrona, quae ab humero et sursum omnes virtutes antecedit et praecellit, fraterna charitas, de qua ait Apostolus: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, jure sedem regiam occupat, et suo splendore omnes obumbrat, imo illustrat, et suum tenere ordinem post se imperat. Huic obediunt omnia, non solum terrestria, sed et ipsa coelestia; nam de ejus plenitudine omnes accipiunt nomen, et virtutem, gloriam et honorem. Hanc ego licet statura pusillus non attingam, tamen ad unam et minimam vestimenti ejus fimbriam totum me superextendo, et de salute nullatenus despero. Hanc cum amicis et inter amicos teneo et cognosco: et prius volo putrefieri cum vermibus in pulvere terrae, quam fidem semel datam et amicitiam promissam negligentia aut subreptione interrumpere. Matrona haec duas habet claves, unam qua cor claudit et aperit, alteram qua atrii exterioris corbonam, id est arcam, in necessitatibus familiae suae similiter claudit et aperit. Cor est arca foederis, ubi tabulae testamenti, virga Aaron, et manna reponuntur. Tabulae testamenti, ne ignores aut praevarices legem Dei. Virga Aaron, quae fronduit et floruit, ut timeas offensam, quia virga; serves gratiam, quia frondosa et florida. Manna, ut per spiritum adoptionis degustes et praelibes gloriam absconsae dulcedinis Deum timentibus, cujus stillicidium, ad quod laetatur germinans, sufficit in praesenti vita, et abundantia servatur in alia. Exclusa itaque omni malitia et iniquitate a corde, sola deambulet in suo pomerio charitas, sola ibi pascat, et cubet in meridie. Non videat illam ingredientem et deambulantem oculus nequam, qui fascinaverat Corinthios, et iniquos presbyteros. Cum tamen placuerit, advocet puellas suas de terra Israel, ut afferant ei smegmata suavissimi odoris, et oleum laetitiae, de quibus aspergat cubile suum ad adventum sponsi, qui de sua propagine non nisi coelestes et mansuros fructus generat. Deinde egreditur ad hortum nucum, ad hortum pomorum suorum, ut videat poma convallium, et inspiciat si floruerint vineae et germinaverint mala punica, ad hortum utique nucum, eremitarum et reclusorum, hortum pomorum, in saeculari habitu religiose viventium: poma convallium, qui elegerunt abjecti esse in domo Dei; vineas, ferventes spiritu; mala punica, qui crucifigunt carnem suam cum vitiis et concupiscentiis. Ponit namque signa sua, pietatis opera, charitas in exitu actionum super summum, id est palam. Ponit namque et proponit, quatenus per signa extrinsecus apparentia deprehendatur intus latens veritas. Unde: A fructibus eorum cognoscetis eos. Charitas enim aquas suas in plateis dividit, ut bibant homines et jumenta, quia sapientibus et insipientibus debitrix est. A corde tamen egreditur, et ad cor regreditur, quia cornua altaris ex ipso sunt procedentia, et nullum bonum opus remunerabile, quod non surgit de bonae voluntatis radice. Ponit igitur charitas affectum cordis et obsequium operis. Affectus latet, opus patet. Sic habet charitas et secretum suum, et publicum. In secreto quiescit, in publico operatur. Imitatur operantem sex diebus, et Sabbato quiescentem. Duplex vero est officii ratio. Alia enim consideratur inter amicos, alia inter extraneos. Aliud est munus amicale, aliud generale. Amicale de corde exigitur, et in corde servatur. Generale de arca extrahitur, nec ibi retinetur. Rivus amoris non siccatur largiendo quod habet; sed arca extenuatur, dum evacuatur. Charius itaque est munus, quod nec arescit profusione, nec deficit largitione. Appetibilius tamen saepe requiritur, quod in manu vel sinu refunditur, quam illud quod in medullis amicalibus per fidem reconditur. Exteriora siquidem et visibilia, quia usibus humanis necessaria sunt; ab his amplius diliguntur, quorum appetitus tenacius in temporalibus quam in spiritualibus irretitur. Qui vero calcatis grossioribus carnis faeculentiis cubilia spiritus ingressi, subtiliari in spiritualibus consueverunt, in amicis quaerunt gratiam, non pecuniam, fidem, non extrinsecam possessionem, veritatem inviolabilem, non utilitatem temporalem. Qui enim cor hominis habet, quid est hominis, aut in homine, quod non possidet? Hinc est quod in Christo, quem Pater de corde suo eructavit, quando vel aeternaliter aequalem sibi genuit, vel temporaliter de virgine incarnari constituit, omnia nostra sunt, juxta Apostolum qui ait: Sive Cephas, sive Apollo, sive mors, sive vita, omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei. Forte dicitis: Ut quid, et ad quid haec? Quia legi in litteris vestris, vos amisisse veteres amicos, nec comparasse novos. Concedo amisisse, si opinione aut veritate constat inveteratos esse. Vera certe amicitia puritate virginea, et caloris perpetuitate, neque adulteratur, neque refrigeratur; sed quotidiana renovatione cum sole semper oritur, nec moritur. Si unquam ergo habuistis amicos, adhuc habetis non inveteratos, quod esset vitium, sed remotos, quod est opus divinum. Sic enim Deus homines tanquam grana spargit et seminat. Nonne apostolos seminans ait: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Veniendo evangelica praedicatione sparsit, spargendo in universum mundum unitate fidei univit. Sic nostrae amicitiae vinculum neque ruptum, neque laxatum erga vos, sed protractum usque ad sedem vestram episcopalem incorruptum et semper novum existit. Nescio si fortius, scio tamen quia tenerius absentia me vobis, imo vos mihi inviscerat, quam fecerit praesentia. Hoc probabile et necessarium argumentum est perfectae dilectionis, quando eo amplius incendit affectus, quo remotius separat locus. Praesentia siquidem suo visu solatiatur, et satiatur usu; famelica vero absentia, prae inopia etiam amaris juniperi corticibus sustentatur, et ad solitam visionis dulcedinem vivacius inflammatur, et nutritur tenacius. Duris agitatur stimulis desiderium, quod semper quaerit et nunquam invenit. Unde Psalmista: Quaerite Dominum, quaerite faciem ejus semper. Et in Canticis, anima liquefacta surgit, et quaerit per plateas et vicos civitatis quem diligit. Neque igitur stylo inveterato, neque animo scribo vobis. De his hactenus.
97.3
De statu autem nostro significo vobis, quod guttae rostrae quasdam recenter sentio guttas. Caetera nostra, Deo cooperante, in omni prosperitate sunt. Theobaldum concorditer in abbatem vobis substituimus, et fratrem Joannem in omnibus ipsi obedientem effecimus; si tamen cum gratia vestra remanere poterit, quod omnino consulimus. Quid enim valeat, ubi est nobiscum, certi sumus. Quid vero apud vos facturus sit, nescimus. Certa vero pro incertis sunt relinquenda. Missale nostrum mitto vobis, et breviarium fratris Lucae misimus. Quod vos supra modum in cibo et potu affligitis, non approbamus. Si nobiscum vivere et mori desideratis, non festinetis ad mortem, quia nescitis quid paritura sit crastina dies. Omnia possibilia sunt apud Deum, qui desiderium pauperum frequenter exaudit.
98.1
EPISTOLA XCVI. AD TUSCULANUM EPISCOPUM.
98.1
[ IX, 6.] TUSCULANO episcopo, PETRUS abbas Sancti Remigii.
98.2
Ignis divinus non minus est perpetuus, quam in hostiis Deo dicatis sanctificandis sanctus. Hinc est quod in altari, ubi tam holocausta quam sacrificia, quotidie ad expiationem peccatorum Deo immolantur, jugis et perpetuus ardet. Quid autem hoc est, nisi quod Apostolus ait: Charitas nunquam excidit?. Nam pura a simulatione, munda a saeculari ambitione corda, Christi acceptabilia sunt altaria, sive templa. Forcipe igitur litterarum vestrarum suscepi in aureo thuribulo bonorum verborum sacras evaporationes jamdudum succensae fornacis ex mutua inter nos visione et allocutione. Deo gratias, quia non inveni aquam crassam imminutae dilectionis, sed ipsum ignem, non fumantem, sed flammantem in penetralibus tanti domini et amici. Putabam illum suffocatum cineribus tantarum sollicitudinum, et varietate succedentium occupationum. Praeterea causam et quaestionem gravissimam adversum vos habebam, si justum habuissem judicem. A quo enim primordia cognitionis et dilectionis cum abbate Sanctorum Crispini et Crispiniani piae memoriae habuistis, nisi a nobis? Quare ergo de nostro bono opere nos lapidastis? Annon lapidastis, quem tot amaritudinibus et afflictionibus de ejus absentia concussistis? Annon Jacob furtum Laban de filiabus suis fecistis? Forte furtum non negatis, sed pium appellatis. Sed si furtum, quomodo pium? si pium, quomodo furtum? Probo autem furtum. Nam furtum est contrectatio rei alienae invito domino. Romam certe ad concilium non ivisset, nisi illum misissem. Praeter spem, et praeter voluntatem meam illum retinuistis, et fratrem et parem vobis fecistis. Hoc tamen nec illi, nec nobis placuit. Mallet cellam Montis Dei incolere, ut frequenter mihi scripsit, quam episcopalem cathedram tenere. Quid igitur? Deus qui omnia conclusit, et meas querimonias praevenit, faciendo quod facere pie et misericorditer consuevit. Praevenit illum benedictionibus suis, et quem olim amicum et fratrem in terris habebamus, nunc dominum et sanctum in coelis veneramur. Miracula enim, quae facit Deus, testimonia credibilia sunt sanctae conversationis ejus. Itaque digitum superpono ori meo.
99.1
EPISTOLA XCVII. AD BERNEREDUM ABBATEM S. CRISPINI.
99.1
[ V, 1.] Charissimo amico suo BERNEREDO abbati Sancti Crispini, frater PETRUS humilis abbas S. Remigii, semper bene valere.
99.2
Chariora mihi forte et utiliora sunt spatia nocturnalia quam diurna. Siquidem diurna accersitis hinc inde et contra ductis copiosarum occupationum catervis, animam meam de manibus meis tollunt, et me mihi tam violenter quam fraudulenter assidue subtrahunt: hiemales autem noctes sua prolixitate non fastidium, aut taedium, sed interdum duplex beneficium conferunt. Tribuunt etenim corpori requiem, et animae renovant vetustatem. Addunt insuper licentiam revisendi coelestia, sua penetralia inquirendi, nec non et amicorum reminiscendi. Dicunt animae cogitationibus sive meditationibus: Vacate et videte quoniam suavis est Dominus. Ducunt etiam sua quiete et silentio animas usque ad tertium coelum, dum extra mundum, extra carnem, supra animam, ad regales sedes omnipotentis Verbi sancta desideria provehunt. Statim filium hominis ad abyssos humanarum infirmitatum humiliter inclinando pacata consideratione deponunt. Quis autem dum sua revolvit, amici negotia negligit? Plura de hac materia vobis libenter scriberem, sed scriptor noster frater Hugo, abrepta brevi chartula, propter finem chartae finem fecit scripturae nostrae. Volui tamen breviter tangere verbum illud, quod mandastis per fratrem Joannem, et sic respondere, ut dicatis illi dominae et cognatae nostrae: Terra in conspectu vestro est, potestis bene facere et male. Sed melius est benefacere, quam male, quia benefacere sequitur gratia et gloria, malefacere vero poena et poenitentia. Dicite ei: Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Dicite, inquam, ei, quia nobilius est minora a devotis gratanter accipere quam ab invitis insolenter majora exigere. Valete, et pro nobis orate. Boamundus dicit vias pessimas esse. Servate nobis litteras istas.
100.1
EPISTOLA XCVIII AD BERNEREDUM ABBATEM ET FRATRES CONVENTUS SS. CRISPINI ET CRISPINIANI.
100.1
[ V, 2.] Unicis amicis et fratribus BERNEREDO venerabili abbati et sancto conventui Sanctorum Crispini et Crispiniani, frater PETRUS humilis abbas S. Remigii, dies solemnes et festivitates praeclaras.
100.2
Non est mihi datum desuper in praesenti vobiscum sabbatizare Kalendas praecipuas in natalitiis pretiosorum martyrum vestrorum. Unde quia non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio, pene irascor detentionum mearum funiculis, qui difficile solvuntur contorti, nec triplici tantum, sed multiplici connexione occupationum concatenatarum. Unum tantum quod vix residuum est mihi facio. Scribo itaque amaritudines meas, quas quotidie in distractione et distensione spiritus mei experior, dicens Deo: Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Ecce nunc vitulus saginatus immolatur Suessionis apud sanctos martyres Crispinum et Crispinianum, ecce symphonia et chorus, ecce amicorum ibi sanctus conventus, et ubi ego, et quid ego? Nec saltem hoedus compunctionis pro peccatis meis conceditur. Servate tamen et mittite, amici charissimi, partes nobis de oleo exsultationis vestrae, de adipe et pinguedine visitationis supernae. Sufficiet enim copiosa gratia de mensa dominorum vestrorum nobis et vobis, quia sicut animabus suis non pepercerunt propter Christum usque ad mortem, sic Deus gratiam praemiorum exaequans gratiae meritorum, non est quod neget orantibus pro salute animarum. Jam siquidem de se securi, pro suis veneratoribus adhuc sunt solliciti. Adsunt procul dubio passionum suarum recitatoribus, et praecipue imitatoribus. Orate ergo sicut pro vobis, sic et pro nobis, quia nullum est detrimentum orationis, si pluribus impertiatur, cujus natura est eo magis abundare in effectu, quo amplius se dilataverit in affectu. Valete
101.1
EPISTOLA XCIX. AD EUMDEM.
101.1
[ V, 3.] Domino et amico charissimo BERNEREDO abbati Sancti Crispini, frater PETRUS humilis abbas S. Remigii, suis in omnibus, se ipsum per omnia.
101.2
Quoties in manu sumitur chartula vobis dicanda, toties mens repletur, etsi ante fuerat bonis omnibus vacua. Cum tumultu namque et impetu magno rex innumerabilis diversarum materiarum egredi accelerantium in ostio exeundi sese impingit, alia dicente: Prior ego amicum salutabo, alia illam transiliente, atque ramum olivae praeferente in ore, amici amplexus priores pertinaciter praeripiente. Rebecca in utero suo miratur duorum fratrum, imo gentium duarum haec intestina et plus quam civilia bella. Sed quid mirum, si ubi corpus perfecti et consummati amoris, illuc congregantur aquilae alternarum affectionum sive motuum animi, ut contendant non intrare, sed exire per angustam portam? Forte quod ait Laban, in terra sua consuetudinis esse, ut priores, licet lippae, filiae tradantur ad nuptias, contingat ut Rachel, mirae pulchritudinis et amantissimi decoris, non agat choros saltationis, imo salutationis, ante Liam primogenitam suam, sed in ultimo sequatur cum Joseph et Benjamin. Semper enim meliora, digniora, et saluti viciniora non tanquam faeces in fundo calicis residunt, sed tanquam cibi delicatiores, ut fastidium removeant, et appetitum renovent, in extremis apponuntur, quia melior est finis orationis, quam principium. Hoc in me ipso, hoc in amico desidero, ut nova semper sint, et nunquam veterascant desideria vestra, et semper sequamur ad palmam supernae vocationis, obliti quae retro sunt. Non enim tam quatenus perveneris pensare debes, quam quo pergendum, et peregrinationis meta figenda, atque trahendus funiculus. Sic audio te facere, et valde congratulor. Ne tamen nimis extendas et protendas funiculum, cave rupturam. Melius est enim tendere, quam rumpere. Est modus in rebus. Ne quid nimis. An invideo, quia cito et bene curris? Nequaquam. Amo cursum, sed timeo defectum. Virtutes non bene colligit, qui matrem virtutum spernit. A stirpe virtutum degenerat virtus, quae lineam temperantiae non servat. De his hactenus.
101.3
Caeterum ineptias nostras quia, ut audivi, intemperanter desideras, volo tibi exponere quae sint modo negotia nostra, et cui ad praesens labori humeros supposuerim. Successor ille noster Cellensis abbas, quia non bene multiplicavit, imo non fovit ova, quae illic reliqueram, sed conculcavit imperfecta, destruxit autem perfecta, ultra dissimulare non possum; sed aggredior tentare et probare, utrum Deus respicere dignetur priores meos labores, illum vel prorsus amovendo ab abbatia, vel saltem corrigendo a stultitia sua, et in melius commutando. Pene omnes priores mecum sunt, et ut credo, triginta vel amplius de fratribus. Ora ut Deus propitietur mihi, et domui illi. Frater Hugo ista debuit scribere, et in sero promisit, sed tandiu dormivit, quandiu ista frater Henricus scripsit. Habet enim oculos nullos. Effert tamen bonitatem et pietatem vestram sibi exhibitam, usque ad coelos, et usque ad nubes. Valete, quia deficit pergamenum.
102.1
EPISTOLA C. AD FRATRES CELLENSES.
102.1
[ V, 7.] Charissimis fratribus, filiis et amicis Cellensis monasterii, frater PETRUS Sancti Remigii dictus abbas, salutem in Domino.
102.2
Praesenti epistolae delegavi supplere in sancto conventu vestro, fratres et filii charissimi, si quid negotii est, quod ageret praesentia nostra, si adesset. Poterit enim tutius proponere sufficienter et insolenter, quod nec inutile sit acquiescentibus, nec scribenti criminosum. Undecunque siquidem et de quocunque agere velim, oculi fascinantes non desunt, perverse interpretantes, maligne arbitrantes ea, quorum nec rationem attingunt, nec finem apprehendunt. Ipse autem ego Deum constituo arbitrum et judicem omnium quae fiunt ab ipso, veraciter diffiniendum quod est ambiguum, efficaciter exsecutioni mandandum quod fuerit sententia diffinitum, et tenaciter servandum quod ex labiis ejus semel fuerit prolatum. Per ipsum igitur contestor hunc solemnem vestrae fraternitatis conventum, ne a memoria vestra elabatur difficilis ille congressus sapientiae et insipientiae, justitiae et injustitiae, in quo graviter, sed fortiter desudastis, quidam fideliter proficientes et constanter perseverantes, quidam deficientes et retro abeuntes, quorum gloria in confusione ipsorum, qui Deo, et mihi, et vobis mentiti sunt. Jam Drogo ejectus est, ne dicam, draco, qui se terram et coelum non solum concussurum, sed etiam evulsurum armis Judae proditoris, id est pecunia publice minabatur; nescio si adhuc tertiam partem stellarum post se trahat; unum scio, quod de praedestinatis nullum Deo juvante absorbebit. In causa tamen ista, quia Dei est, nihil usurpet sibi stuppa nostrae fragilitatis, insultando his qui occupati bello non interfuerunt, vel ex adverso steterunt. Exsultandum quidem cum tremore, non insultandum contumeliose in operibus Dei, quia semper Dei judicia suspecta sunt, et nunquam caput erigendum, dum in nubibus consignata, sollicitos non securos homines, tam in prosperitate, quam in adversitate faciunt. Sit itaque timor Dei in vobis, et apponite cor in his quae de Drogone facta sunt, ne similia faciatis, quia non similia, sed pejora pateremini. Est proverbium: Excaldatus aquam timet. Spiritu igitur paracletico totum negotium, et domini archiepiscopi consilio, atque viris religiosis et sapientibus, salva libertate electionis vestrae, committite. De mea vero voluntate nulla sit quaestio, quia nunquam discordabit a gloria vestra, ab honore vestro, et ab utilitate Ecclesiae vestrae. Interim refloreat in vobis ordinis sancta observatio, silentii virtus, lectio claustralis, capituli rigor, psalmodiae tenor, unitatis compago, hospitum devota susceptio: et quidquid de justitiae et honestatis prosapia in exterminium evanuerat, ad propriam conscientiae vestrae sedem feliciter redeat. Scriptura enim mandatum domini sui eloquitur succincte, constanter et fideliter, nihil detrahens de injuncto mandato, nihil addens, non cedens fascinatoribus, non credens adulatoribus. Pro eodem habet, si laudetur, aut si vituperetur. Quia igitur plures scio solere instanter insidiari, ut me capiant in sermone, potius elegi verba nostra scripto mandare, quam inconsiderata elocutione profundere. Valete.
103.1
EPISTOLA CI. AD BERNEREDUM ABBATEM S. CRISPINI.
103.1
[ V, 8.] Amico suo charissimo BERNEREDO abbati Sancti Crispini, frater PETRUS abbas Sancti Remigii, salutem.
103.2
Quaerenti mihi materiam unde tibi scribere exordiar, vix una de grege innumerabilium se sequestrans occurrit, arridens quidem prima fronte, sed vultum demittens in secessu vel recessu praesentiae nostrae. Quaeris quaenam sit ista materia tam blanda in exordio, tam religiosa seu timida in supremo? Certe fama gloriae tuae haec est, quae amicis tuis jucunda et exhilarata facie civitates, castella, vicos et plateas discurrit et circuit usque ad palatium regis, usque ad reginae thalamum, usque ad comitissae nostrae cubiculum. Templa quoque habitu religioso, vultu modesto perambulat: archiepiscopos, episcopos, abbates, clericos et milites sibi concilians, et ad venerationem sui non mediocriter inclinans. Sed timendum, ne sol tanti splendoris, tantorum radiorum, vergat ad occasum, et dicatur: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Quantum enim gaudii de sanctitate et justitia amici in amicorum amicos profluit, tantum moeroris et doloris in evaporatione sive exinanitione earumdem virtutum circa eosdem residet. Video, video cogitationes tuas ad se ipsas tumultuantes, et quare amicus tuus talia tibi scribat, sollicitissime revolvere. Timidae enim sunt cogitationes tuae. Ne sis sollicitus, bone amice, res salva est, signacula clausa sunt. Aquilo durus ventus non congelavit continentiam, charitatem aut opinionem nostram. Qualem te habuimus, talem te habemus et semper habituri sumus. Huic quoque praesentium latori, si quid ex his imputandum, imputa: qui non solum scribere compulit, sed talem materiam praescripsit. Revocavit enim ad memoriam illa magnifica praeconia, quae auribus nostris instillaveras, quando ab illa solemnitate Trecensi, quantum vacuatus propria et bona conscientia, tantum inflatus vana laetitia rediisti. Dixisti enim te prae aliis exceptum et receptum a Trecensium comitissa, invitatum ad epulas, glorificatum in mensa, in omni postulatione exauditum, et cum longa cauda gloriae reversum. Cave caudam, cum tam omnis laus, quam omne vituperium in cauda, id est in fine terminetur. Dico autem, quem te ipsum facis? Si haec facis, manifesta te ipsum mundo et nobis. Si enim propheta es in Israel, veni ad nos, ut ipsis rebus experiamur potentiam, prophetiam, et virtutem tuam. Signis enim quae in patria tua facis, non credemus, nisi te virum, cujus spiritus in naribus, ex fructibus cognoverimus. Decurtata tamen est gloria tua, quia non fecisti pacem inter archiepiscopum et adversarios suos. Valete.
104.1
EPISTOLA CI bis. AD PRIOREM ET CONVENTUM SS. CRISPINI ET CRISPINIANI.
104.1
[ VIII, 18.] Priori et conventui Sanctorum Crispini et Crispiniani, PETRUS abbas Sancti Remigii
104.2
Si quod consilium, si quod solatium, si denique consolatio ulla in me est, sine invidia vobis communicare debeo; et tam in vobis novellas plantationes, quam frugiferas arbores qualicunque stillicidio nostrarum exhortationum rigare desidero. Vicarios siquidem affectus erga vos absentis dilecti et charissimi nobis abbatis vestri viscerali sollicitudine in ejus recessu me excepisse reminiscor. Visitare itaque vos affectuosa charitate in vobis habeo; sed concurrentium causarum retardat concatenatio, et aegra aeris et itineris contemplatio. Suppleat littera, quod non valet praesentia. Universitatem igitur vestram, filii charissimi, alloquor, et in Domino commoneo, ne quis de vobis vapor sinistri rumoris erumpat, ne odor suavissimae opinionis excidat, ne districtio ordinis aliquatenus tepore aquilonari pereffluens evanescat. Facilius enim potestis servare quod tenetis, quam recuperare quod amiseritis, vel acquirere quod nunquam possedistis. Praeveniente autem et praeoperante Dei gratia, et adjuvante boni Patris vestri sancto exemplo atque doctrina, cooperantibusque vestris studiis, triplici, imo multiplici splendore supernus radius intrinsecus et extrinsecus, congregationem vestram illustravit religione, opinione et temporalium possessione. Hanc Isaac benedictionem dedit Jacob haeredi suo. Det, inquit, tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam. De rore coeli pullulat claustralis religio, et sanctitatis fragrans optime suavis opinio. De pinguedine terrae frumenti, vini et olei exuberans fecunda possessio. Haec gratia gratos, non ingratos, Deo faciat. Humilia, non inflata pectora, certe gratia inhabitat; aut fugit inflationem. Aequat inaequalia, frangit excelsa, elata tollit, aspera emollit, fracta consolidat, ficta respuit, dispersa congregat, congregata conservat, hominem ad Deum elevat, Deum ad hominem inclinat. Haec decurrit a throno gratiae ad thronum sanctae conscientiae, et facit germinare fructus tricenos, sexagenos et centenos. Hanc quamvis erogare vobis non possum, tamen rogare possum. Haec ergo vobiscum et in vobis sit semper. Amen. Orate pro abbate vestro, et pro nobis. Fratrem Joannem, cui cura est de omnibus, specialiter commendo.
105.1
EPISTOLA CII. AD ABBATEM S. CRISPINI.
105.1
[ VIII, 17.] Abbati Sancti Crispini PETRUS abbas Sancti Remigii.
105.2
Mira veri amoris natura: ignea siquidem est, et tamen contra ignis naturam acrius fervet in amicis remotis, quam sub oculis constitutis. Quaeris quare? Quia sollicitudo ministra dilectionis quasi jacet, dum quod amat videt; currit vero cum assiduo impetu mordens animum propter absentem amicum, Ubi est, inquiens, quem diligit anima mea? Vivitne? sospesne est? estne tristis, an laetus? estne timens, an securus? estne de me sollicitus, an ad se intentus? estne indigens, an copiosus? Hac fuscinula corbones suos amor movens, et commovens, auget flammam, calorem multiplicat; medullam ossium liquefacit, et post dilectum longa reste sollicitum trahit animum. Trahit, inquam, fortius, dum longius subtrahit. Sic Tobias pater et senex, morantem filium suspirans gemit, accusans se non potius excepisse pecuniae damnum, quam pro ipsa misisse vel amisisse filium. Silenter et suaviter dormit dilectio, cum nullis evagatur excursibus quaerens de statu amici amicalis sollicitudo. Experto credendum est. Duros, imo acutos aculeos visceribus nostris infigit absentia vestri, quorum punctiones non eram expertus, dum praesentem haberem, dum frequenter audirem. Prae caeteris unum habeo non vobiscum, sed adversus vos, quod intemperanter vivitis, non excedendo mensuram justam vivendi supra, sed infra. Sententia enim quae dicit: Ne quid nimis, plus et minus redarguit. Amplius edere voracitatis est, minus hypocrisis vel avaritiae. Apostolus scit abundare et penuriam pati. In omnibus instructus est ad regulam vivere, qui neque ad ima curvatur, neque ad superiora distenditur, sed recto cursu bene tenditur.
106.1
EPISTOLA CIII. AD ESKILUM LUNDENSEM ARCHIEPISCOPUM.
106.1
[ V, 5.] Domino suo et amico charissimo ESKILO Lundensi archiepiscopo, frater PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, salutem et devotionis obsequium.
106.2
Suavissimus odor miserationum vestrarum non solum praesentes recreat afflatu delectabili, sed etiam absentes et remotos attrahit ad se, spe nimirum tam dulci quam inconfusibili. Quis enim vestra expetivit suffragia, et inconsolatus recessit? Quis ad ostium vestrum pulsavit, et non aperuistis ei? Quis de manu vestra benedictionem petens, tanquam de thesauris opulentissimis copiosam non retulit? Inter caeteros itaque, et de caeteris unus est T. praesentium lator, quem tot pericula itineris, tot difficultates ad vos perveniendi non exterruerunt, nec retinuerunt, compellente et instigante illum tantum laborem insumere fama, quae de vobis ubique terrarum diffunditur. Non equidem rerum inopia, non abjectio et vilitas inter suos, evomuit illum in terram vestram, cum et canonicus Sancti Timothei sit, et frater Hildoini, vicedomini et canonici Sanctae Mariae Remensis. Rogamus igitur, ne frustretur spe sua, ne quando apud se poenitens, et dolore cordis intrinsecus tactus dicat: Periit opera et impensa. Ego cum toto conventu Beati Remigii vester sum, et pro vobis orationem fundimus ad Deum, ut sanctissima anima vestra thesauros, quos in coelo posuit per manus pauperum in exitu suo reperiat, et bonis domus Dei repleta cum sanctis angelis aeterna laetitia congaudeat. Valete.
107
EPISTOLA CIV. AD EUMDEM.
107
Aeternas et antiquas venas misericordiarum et benedictionum suarum profusa in omni largitate divina gratia his temporibus, licet charitas multorum refrigescat, nondum exclusit. Quamvis enim reconditos et labentes sinus gratiae in mentibus multorum fidelium Deus in Ecclesia sua adhuc retineat; vos praecipue tanquam lucernam super candelabrum positam, oleo multiplici perfudit, unde multae areolae ecclesiarum, episcoporum, pauperum, viduarum, tam suaviter quam abundanter irrigantur. A multis siquidem retro temporibus, non in vacuum sive gratiam, sive pecuniam Dei excepistis, ligando illam in sudario, vel infra domesticos parietes recludendo. Quis enim ad vos accedens vestram non sensit benedictionem? quis quantumlibet tepens, audiens vel videns conversationem vestram, manum egenis expositam, ostium viatoribus patens, judicium et justitiam aequa lance, causam non personam discernens, omnemque reliquam actionum et sermonum vestrorum regionem perlustrans, non calefactus, non melioratus, non bene instructus abiit? Deo gratias, qui juxta consuetudinem suam gratiam pro gratia superabundare facit in vobis, ut melior sit finis orationis quam principium, et ut exitus matutini et vespere delectabiles fiant. Adhuc enim stillant manus vestrae aromata Dei, quae de thuribulis sanctorum, per manus angelorum, in incensum suavitatis naribus sedentis super thronum gratiae referantur, quatenus in aeterna tabernacula vos recipiant, qui de bonitate et beneficiis vestris in terris sustentati, per gratiarum actionem in coelo jam sunt recepti vel adhuc recipiendi. Pauper iste episcopus domnus Fulco, quem per Evangelium in Christo ego genui monachum, et vos episcopum, de magnificentissima liberalitate vestra Deo gratias nobiscum refert, exponens quod sustentamentum vitae et peregrinationis suae vos habet, et semper habiturum confidit. Scitis, domine Pater, quam duram provinciam sortitus sit, et quod animam suam in manibus suis posuerit, potius mortem semper exspectans, quam longam vitam. Scitis etiam, quia qui prophetam in nomine prophetae recipit, mercedem prophetae recipit. Unde remittimus eum ad vos, et commendamus eum Deo et vobis. Retinuimus eum siquidem malo tempore, remittimus autem bono et congruo, ut visitet messem, utrum matura sit ad metendum, an immatura ad laborandum. Manum siquidem misit ad aratrum ope vestra et opere, ad Christianitatem dilatandam, et horrea Dei fertiliori segete implenda. Vestrum enim, vestrum est, quidquid incrementi provenerit ex labore ipsius, quia et de vestro vivit, tanquam operarius Dei et vester: et ad gloriam vestram respicit atque coronam, quodcunque Christo acquirere potuerit. Non igitur obturandum est os bovi trituranti, neque palea subtrahenda.
108
EPISTOLA CV. AD EUMDEM.
108
[ VII, 6.] Vacillans fluctuatione inter spem et deliberationem, ultra se intra metas patientiae non potuit continere verus amicitiae affectus. Suadebat spes quotidie, diligentissimum et dilectissimum dominum et amicum statum suum renuntiaturum. Urgebat deliberatio, nil immorandum ad quaerendam certitudinem de incertitudine adversi casus, qui dicebatur oppressisse tantum dominum. In his itaque procellis usque ad lassitudinem animo laborante, et diutius pensante quid inde potius esset eligendum, communicato consilio cum dilecto filio vestro abbate Sanctorum Crispini et Crispiniani, festinavi mittere ad vos nuntium nostrum, ut sciremus quomodo tentaverit vos, et probaverit dominus, tam in mari quam in terra. Nam parumper laxavit frena leonis rugientis, quae tenet in manu sua; sed nec rupit, nec solvit. Siquidem si Deus solvisset, aut diabolus rupisset, aqua nimia vos absorbuisset. Ad torporem itaque, si quis in vobis, aut in vestris erat, excitandum juste passus est dare fremitum; ad ostendendum erga vos filialem affectum, pie reclusit ora leonum, et maris ferocem tumultum. Non dormivit Dei justitia, nec se elongavit divina clementia. Impugnari voluit diabolus, sed sola peccata purgavit Dominus: fidem puram, devotionem sanctissimam offuscare voluit princeps tenebrarum; sed Deus qui lux est, et tenebrae in eo non sunt nullae, de camino clariorem extraxit, et aurum suum pretiosius reddidit. Si superest dilectus noster Crispinus, attentissime illum vobis commendamus, et filium Joannis Burgensis nostri, et omnes quos vobiscum duxistis. Dilectissimus vester abbas Sanctorum Crispini et Crispiniani salutat vos. De his quae apud nos fiunt, suggero Domino meo, quia satis prospera sunt. Senonensis archiepiscopus factus est Remensis: magister Joannes Saresberiensis, quondam clericus noster, factus est episcopus Carnotensis. Conventus noster semper orat pro vobis. Joannes Burgensis multum salutat vos.
109.1
EPISTOLA CVI. AD EUMDEM.
109.1
[ VII, 13.] Londensi archiepiscopo, PETRUS abbas Sancti Remigii.
109.2
Imago vestrae dilectionis impressa et expressa stylo ferreo in ungue adamantino cordis nostri viget, et in eo vigere non cessabit. Radicem namque misit deorsum, quam irrigare non cessat jugis et quotidiana recordatio benignitatis vestrae ad amicum, ne dicam ad servum vestrum. Totum enim occupat gratia et amicitia, excluso et expulso timore, tanquam mercenario. Inde est, Pater reverentissime, quod in oblatione primitiarum mearum Domino vivo et vero, vestri quoque memoriam ejus propitiationi pro posse quotidie repraesento. Rediit ad nos magister Crispinus, marina potione non parum amaricatus, vestro tamen beneficio aliquantulum recreatus. Inter caetera retulit nobis duram historiam naufragii vestri, in qua elatione saevissima mare adversum vos intumuit, ventus immoderatus navem ferocissime repercussit, tempestas paulo minus absorbuit. Recordor, Petrum in fluctibus ambulantem, et ventum validum contra illum venientem, Paulum tertio naufragantem, Jonam absorptum a bellua, quae tamen illum retinere non potuit. Domine Jesu, ubi eras? manum auxilii quare tunc subtrahebas? nisi forte ut de reliquis calicis tui, quem cum in passione gustasses bibere noluisti, ministri tui et sequaces de eodem misto portionem, sive potionem, quae sibi contingebat, ad recuperandam sanitatem, imo haereditatem[ sup. biberent].
110.1
EPISTOLA CVII. AD EUMDEM.
110.1
[ VII, 17.] E. Lundensi archiepiscopo, PETRUS abbas Sancti Remigii.
110.2
De duobus oculis meis, alterum ad me retineo, alterum frequenter ad vos, Pater et domine charissime, retorqueo. Qui meus mihi remanet, quid in me videt? Certe plura, quibus condolet, quibus illacrymatur, quibus usque ad nimiam suffusionem turbatur. Certe reptilia, quorum non est numerus; certe gentem illam nefariam, quam Ezechiel vidit depictam in pariete domus, quam jubente Domino effoderat. Ad ultimum, quaedam ineffabilia non profunditate mysterii, sed enormitate corrupti animi. Sed quando ista cernit oculus? Quando incurvatur ad suas faeces revolvendas, quando lucernam accendit et evertit domum quaerens drachmam perditam, quando scissuras in muris Jerusalem et ruinas respicit, si forte cum Zorobabel et Esdra reparare licitum sit. Occurrunt vestigia erucae, locustae, bruchi, rubiginis, quae devoraverunt universa speciosa deserti, pilosi, onocentauri, ululae, simiae, et omnis generis phantasmatum grandis silva. Si quando autem idem oculus sursum palpebras erexerit, et coelum aspexerit, videt Dominum innixum scalae, vocantem et exspectantem male soporatum, et dicentem: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et: Lazare, veni foras, et: Adolescens, tibi dico, surge, et: Puella, surge. Porrigit quoque manum Petro naufraganti, occurrit in via Saulo spiranti minas et caedes in discipulos Domini: prodigo filio revertenti, stolam, annulum et calceamenta restituit, convivium et vitulum immolat, et misericordiarum suarum silvam condensam fugientibus et ereptis de laqueis ferreis ad sese refovendum offert. Hujusmodi collyrio relevatur turbatus de se ipso ad se ipsum oculus. Jam illum convenio oculum, qui de vobis amicabiliter sollicitus, lustrat vias nostras et studia ab adolescentia. Dic mihi, bone ocule, de amico nostro quod occurrit, quod sentis, quod intelligis. Non sine multa fatigatione, inquit, gesta ejus recolo, quia aliquando vidi illum supra nubes ambulantem, et usque in densissimam altitudinem evolantem. Quis gloriam illam, quis potestatem, quis dominationem, quis rerum omnium opulentiam, quis erogationes et donationes tam largas, tam innumeras enarrare sufficiat? Quis enavigationes, quis marina pericula, quis insidias magnorum latronum dicat? Tandem Lucifer ille, qui mane oriebatur, qui inter astra Dei solium gloriae et archiepiscopatus tenuerat, non sicut fulgur de coelo cecidit, sed sicut filius hominis semetipsum exinanivit, formam pauperis assumpsit, principis mundi exuvias rejecit; ut si Laban Jacob insecutus fuerit, idola sua apud illum non inveniat, et cum Domino, saltem cum beato Martino dicat: Nihil in me reperies, inimice. Ecce sic humiliatus in Claravalle spicas recolligit post terga metentium, non glorians de labore, sed se humilians de impossibilitate. Voluntate quidem currit, et charitate cum prioribus et juvenibus, sed aetate et infirmitate sortem habet cum novissimis, ut sit novissimus vocatione, primus remuneratione, quia apud patremfamilias, cujus universae viae misericordia et veritas, non est potior remuneratione qui prior tempore, sed prior denarii acceptione, qui posterior labore et tempore. Annon ita est? Plane hoc probat Veritas, qui prius latronem de cruce transtulit in paradisum, quam principem apostolorum Petrum, cui tamen dederat claves regni coelorum. Pietatis est, parum de meritis praesumentem suscipere; securum vero, si necesse sit differre, et citius trepidantem a timore excutere, quam jam subaratum admittere. Ecce, Pater amantissime, ut credo, non me fefellit oculus meus. Haec enim eadem praeter illum multi alii de te mihi dixerunt. Sit itaque pax cum spiritu tuo, sit anima tua cum Deo meo. Sit melior finis orationis, quam principium, quia omnis laus in fine canitur. Totus sum vester.
111.1
EPISTOLA CVIII. AD EUMDEM.
111.1
[ VIII, 1.] ESKILO Londensi quondam archiepiscopo, PETRUS abbas S. Remigii.
111.2
Frequens corporis molestia hortatur cogitare de patria, ubi nulla est tristitia. Quanto enim ista infelicior quam patimur, tanto illa felicior quam speramus. Utinam jam littus ejus attingeremus! utinam fluctus istius evaderemus! Circumferimur, periclitamur, naufragia experimur, et exire dissimulamus? Quis non optat portum, ne incurrat naufragium? Quis non praecidit haerentis in salo naviculae funem, ne sentiat tempestatem? Quis negligit patriam, et amat exsilium? Quis fugit patrem, et sequitur hostem? Gaudeo quia jam tenetis portum, et sedetis ad portam sanctae civitatis, cujus participatio in id ipsum. Vacillat quidem adhuc navicula nostra, sed spero et exspecto solatium vestrum, cujus per integram amicitiam possideo totum animum. Adjuro vos, si inveneritis dilectum, imo si veneritis ad ejus cubiculum, nuntietis ei quia amore langueo. Credite mihi, si venirem ad porticum Salomonis, ne dicam ad sanctuarium Salvatoris, loquerer pro amico, postularem pro domino meo, pronuntiarem in auribus Domini Sabaoth, et quae mihi, et quae per me pauperibus fecistis. Appellarem pium, compellarem justum dicens: Memor esto verbi tui servo tuo. Est enim verbum tuum, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ecce substantia domini mei Londensis quondam archiepiscopi, nunc pauperis Clarevallensis, per manus pauperum tuorum apud te est. Repende ergo ei vicem, et da ei substantiam tuam, qui tibi dedit suam, tamen quam tu dederas, quam a te acceperat. Amantissime Pater, non dormit neque dormitat in recordatione vestra cor meum. Clamat, pulsat, statque ad fores nostras: Quando, inquiens, videbo quem desiderat anima mea? quando veniam et videbo illum? Via longa est, pedes vix moventur, renes congelantur, et quomodo longe positus amicus videbitur? Quaerendum est ergo remedium, ubi primum deest solatium. Pergere nequeo, scribere saltem valeo. Cernere non potest oculus, alloquatur stylus. Currat in membranis littera, quia in membris suis retardatur corporalis praesentia. Referat charta quod non potest lingua. Suppleat imago mortua, quod non valet viva et vera. Syllabae fortunam nostram nuntient, quia eloquia oris nequeunt; desidero vos videre. Pax Christi et gratia Dei vobiscum semper. Saluto capellanos, et priorem, domnum Gaucherium, et domnum Antisiodorensem episcopum, et Philippum, et omnes amicos nostros. Valete.
112.1
EPISTOLA CIX. AD ARCHIEPISCOPUM LUNDENSEM.
112.1
[ VIII, 19.] Archiepiscopo Londensi, PETRUS abbas Sancti Remigii.
112.2
Spiracula virtutum et odoramenta suavia sunt et perpetua. Nam nec longaevitate veterascunt, nec longinquitate odorem suum minuunt. Ecce vestra Dacia remota est a nostra Francia. Distant enim et moribus hominum, et consuetudinibus, sive situ terrarum. Sed virtus, sive hic, sive illic, nec vultum mutat, nec habitum; nec fructum, nec usum. Species illi una et in Dacia et in Francia. Quorsum haec? quid ad materiam praesentem attinet de insolubili et immobili vigore et decore virtutis scribere, cum sufficit grates referre vobis pro beneficiis fratri et amico nostro Fulconi episcopo collatis, et quod obsequium suum tantum Dominus tam indigno monacho litteris suis porrexit? Sed peccatum reputo falsa dicere, nihilominus et vera tacere. Sicut enim improbus incenditur, aut inflatur, si falso laudetur; sic praeditus naturali et gratuita bonitate humiliatur, et fortius ad meliora accenditur, cum ad se et ante se relatione, non adulatoria, sed vera revocatur. Timet enim, ne non sit vel minus sit, quam dicitur. A multis retro annis, Pater charissime, de vestra nobilitate et industria plura audivimus, et quod ferventissimo zelo quae Dei sunt in vobis et in aliis augmentare studeatis. Tenui fama hoc didiceram, sed cumulum veritatis et certitudinis adjecit charissimus noster et vester, Fulco episcopus. Phinees utinam tam apud vos, quam apud nos resurgeret; et filii Mathatiae antiqua pro lege Dei bella renovarent, et sibi usque ad animas non parcerent. Ferventis illius spiritus stillicidium in vobis infundat Spiritus sanctus. Satis dictum sit sapienti. Pro his quae aguntur in partibus vestris erga nepotes et amicos praedecessoris vestri, utinam ea mihi esset apud vos gratia et amicitia, quae apud illum est; et sicut illi honore, sic dilectione succedatis. Valete.
113.1
EPISTOLA CX. AD EUMDEM.
113.1
[ VIII, 20.] Archiepiscopo Londensi, PETRUS abbas Sancti Remigii.
113.2
Gratias divinae agimus gratiae de bono odore gratissimae famae vestrae; cujus tam copiosa redundat affluentia, ut coelos ascendat, et terras etiam finitimas suaviter respergat. Larga Dei manus de oleo coelestis promptuarii mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dedit in sinum, imo in caput vestrum. De hoc itaque oleo et lampas propriae conscientiae decenter ornatur, et lucernae totius provinciae vestrae sufficienter suffunduntur. Scio et pro certo habeo, quod nisi fundamentum subesset bonae conscientiae, non sic dilataretur, et continuaretur vapor tam lucidae et praeclarae famae. Germen antiquum praedecessoris vestri non sub una nocte aruit, sicut cucurbita Jonae, requievit spiritus Eliae super Eliseum, utique Esquilii super Absalonem. Rigavit quod ipse plantavit, nec sufficit rigare, nisi adjeceritis et nova plantare. Deus itaque incrementum dabit, nec erit utriusque vestrum labor inanis, ubi superaddit gratiam manus superni remuneratoris. Nunquam enim Deus fraudat operarium suum digna mercede. Utique et pie juvat laborantem, et juste remunerat operatorem. Unde et suum est nihilominus et suum munus. Nequaquam igitur mentitur opus olivae, ubi cooperatur donum gratiae. Non cesset itaque operatio, ubi restat certissima remuneratio. Denique, Pater amantissime, carbones vivos et consolatorios instantissime animo vestro suggerat, non solum spes futurorum, sed etiam ipsa praelibatio, qua jam nunc memoria vestri traditur et commendatur orationibus fidelium et sanctorum virorum. Interim ne miramini, quod ego ignotus et terra remotus jam secundo scribo vobis. Habetis amicos juxta vos et notos, Fulconem quondam monachum nostrum, nunc episcopum, qui multis persuasionibus pulsat me, et compellit vobis scribere. Praesentium quoque lator, qui vos usque ad angelos Dei extollit.
114.1
EPISTOLA CXI. AD HENRICUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM.
114.1
[ I, 14.] Venerabili domino et Patri charissimo HENRICO Remensium archiepiscopo frater PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, se ipsum devotissime.
114.2
Cum semper praesentia vestra nobis et toti provinciae Remensi necessaria sit, quia nunc solito increverunt et intumescunt tribulationes, quae circumdederunt nos, omnino postulantes rogamus ne moram faciatis redire ad nos. In absentia enim vestra cornua sibi assumunt inimici vestri et nostri, adeo ut non sit pax ingredienti vel egredienti. Indifferenter ingrediuntur rapere, vastare et devorare omnia, in quibus manus injicere possunt. Monacho, clerico, laico, pauperi, viduae, nullique conditionis miseriae parcunt. Placeat igitur, Pater amantissime, sollicitudini vestrae inclinare animam necessitatibus et angustiis terrae vestrae, quae clamat ad vos et post vos.
115.1
EPISTOLA CXII. AD JOANNEM CANCELLARIUM ET R. CANTOREM COMPENDIENSEM.
115.1
[ VI, 7.] Magistro JOANNI cancellario, et R. cantori Compendiensi.
115.2
Tam sedula dilectissimi domini mei archiepiscopi in pectore meo viget memoria, ut non solum vigilans, sed etiam dormiens frequentissima visione et allocutione fruar de absente, quod modo non possum de praesente. Nulla falsitas in sua et nostra dilectione, quia benignissimum et dilectum semper habeo illum patronum. Tam de ipso itaque, quam de vobis, et omnibus sociis vestris, habetur apud nos continua et indefessa oratio. De statu autem nostro et terrae vobis remando, quia in pace sunt quaecunque ad dominum nostrum pertinent. Undecunque enim bene agitur circa negotia ejus, et nepotes sani sunt. Dominus quoque Galerannus strenue agit, et dominus Thomas sacerdos, et magister Radulfus, nec non et archidiaconus, et omnes amici vestri. Unum solum est quod nobis deest, praesentia vestra, et domini nostri, quam rogamus, ut salvo ejus honore maturetis citius nobis et patriae restitui. Omnes socios vestros et amicos salutate, praecipue abbates Belliloci et Sancti Petri de Montibus.
116.1
EPISTOLA CXIII. AD PHILIPPUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
116.1
[ I, 13.] Domino suo et Patri charissimo PHILIPPO Coloniensi archiepiscopo frater PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, salutem cum omni devotione.
116.2
Frequenter cum beato Remigio patrono vestrae sublimitati humiles porreximus preces, si quo modo animum sine culpa nostra, ut credimus, hactenus implacatum nobis ad misericordiam faciendam flectere possemus. Denique iterum atque iterum quanta humilitatis supplicatione potest tota congregatio nostra appellat, si qua sunt in vobis viscera misericordiae, ne adhuc extenta in flagello nostro perseveret manus vestra. De clementia namque Dei indultum est, ut potestatem habeatis et bene facere et male nobis si vultis. Nolite oblivisci, quia limites, quos Dominus dominationi vestrae posuit, certi et finiti sunt in praedestinatione Dei. Utimini ergo potestate vobis concessa semper ad bonum, nunquam ad malum; nam indubitanter utriusque sequitur retributio aeterna. Pro Jesu itaque amore, et per Christum Jesum contestamur vos, quatenus misereamini pauperum compeditorum, quibus nec ingredi, nec egredi licet, nisi sub manu et cum licentia pastoris. Boves sunt triturantes, nocte et die pro peccatis suis et totius mundi Dominum deprecantes. Ne obturetis ora eorum, subtrahendo alimoniam a praedecessoribus fideliter pro remissione peccatorum suorum eis concessam. Certe non erit famae, et gloriae vestrae augmentum, nec cumulus divitiarum, nisi tantummodo peccatorum. Respondemus itaque pro praebendis de Marna, de quibus mandastis, ut de manu nostra eximendo quibuslibet personis eas daremus, quod nullatenus in saeculum saeculi id facturi sumus. Provoluti etiam genibus vestris, ne id ulterius a nobis exigatis, exoramus. Valete.
117.1
EPISTOLA CXIV. AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
117.1
[ I, 10.] Domino et Patri charissimo THOMAE venerabili Cantuariensi archiepiscopo, frater PETRUS abbas Sancti Remigii ex toto corde devotissimam salutem.
117.2
Sollicito revolvens animo quam potius materiam assumam cum vobis scribere volo, vix occurrit, non deficiendo quid dicatur, sed reverentia ejus comprimente manum cui dicatur. Nihil enim dignum vestri animi fortitudine dicere possum, nihil addere constantissimae tolerantiae vestrae, nihil denique docere omnia a longe prospicientem, atque fines rerum et causarum futurarum plenissime dimetienter, atque palearum acervum ut quid anteponerem praesepio, cui adhaeret bos adipe et pinguedine opulentissima satiatus et saginatus? Equidem hoc mihi ad ministerium aliquod impendendum in obsequio vestro non indigne reservatum reperio, si muscas abigere possem vestram sanctitatem oblatratione invidiosa pungere volentes, vel saltem interpretatione perversa denigrare sinceritatem fidei vestrae insistentes. Plane muscae ibi morientes, quae in Aegypto abundant, et Pharaonem regem Aegypti, tanquam virum muscarum circumdant, Deo opitulante, non perdent suavitatem unguenti. Servabitur namque in diem sepulturae Jesu, et praedicabitur in generatione et generationem, quod archiepiscopus Cantuariensis murum se opponens pro domo Israel, vestigia sanctorum antiquorum imitatur, dum Christum in cruce nudum pendentem nudus sequitur. Quomodo ergo cum Abraham potero abigere easdem muscas contaminare volentes illibatum Domini sacrificium, nisi sancto ventilabro de authenticis Scripturis, quo vel feriantur, vel saltem effugentur? Dicunt enim: Non debet archiepiscopus tam instanter sua repetere a rege Angliae, ut dimittat reconciliationis pacem pro amissa pecunia. Falluntur specie veri, vel adulatione falsi. Qui specie veri decipiuntur, instruendi sunt; qui adulatione falsi, repellendi. Simplicitas enim revocanda est, malitia prorsus abjicienda. Caeterum pensandum est in omni tam contractu quam actu, quid propter quid faciendum vel dimittendum sit. Pensanda etiam sunt tempora et diversi status temporum, secundum quos mutantur merita causarum. Nam in primitiva Ecclesia sola patientia locum habuit, ut auferenti tunicam dimitteret et pallium. Alius enim erat, et alibi, id est extra Ecclesiam, qui persequebatur, alius et alibi, id est intra Ecclesiam qui patiebatur. Modo vero jam adulta Ecclesia, non licet filiis Ecclesiae quod aliquando licuit inimicis. Decet enim matrem corrigere filium, sicut decuit pupillam tolerare adversarium. Distinctus namque sapphiris legitur venter sponsi, et quemadmodum ante passionem suam Jesus dixerat: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus; et similia in passione dicit apostolis: Qui non habet gladium, vendat tunicam et emat. Verba quidem bona, verba consolatoria non immerito exigeret causa justa in oculis Dei, in oculis autem insipientium dubia et infirma, nisi virtus patientiae omnem transcenderet consolationem, et plus gauderetis de consolatione, quam malleus feriens proficeret de percussione. Ferrum ferro acuitur, et de malitia regis Angliae virtus vestra invincibilis clarius illustratur. Quo fortius premit torcular olivam, eo profusius oleum producit. Candelabrum ductile de auro purissimo non facit Beseleel in tabernaculo Domini, nisi productis laminis contritione limae et mallei. Nondum contritus est malleus universae terrae: adhuc necessarius ut suppleat quae desunt passioni Christi in corpore vestro. Sed quem moneo? quem exhortor? cui calcaria adhibeo? Sine dubio qui freno indiget, qui paratus est plus ambulare quam via extendatur, qui etiam metas velociter transcurrere nullis retardatur periculis. Procul enim odoratur bellum, exsilium reputat patriam, quia omne solum forti patria est. Sine labore laborat, sine fame esurit, sine dolore patitur, sine amaritudine felle et absinthio cibatur. Vir est in millibus unus, cum gigantes gemunt sub aquis, ipse ridet et irridet fortunam cum inversione rotae suae. Vale.
118.1
EPISTOLA CXV. AD R. CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
118.1
[ VII, 21.] R. Cantuariensi archiepiscopo PETRUS abbas S. Remigii.
118.2
Maximum argumentum est honestatis et religionis, ad se vocare et juxta se statuere alumnos et cultores bonae conversationis. Probata namque virtus consimili gaudet reclinatorio, vires quotidianis resumens incrementis, non solum de nativo germine, sed et de uterina propagine. Inde est, Pater sancte, quod ad commendationem non modicam vestri nominis magistrum G. advocatis, et mundanis destitutum copiis in spe bona sub alis vestris, ut audivimus, nidificare compellitis. Novimus eum non transitoria aut adventitia familiaritate, sed longa et diuturna vicinitate, ac beneficiorum nostrorum communicatione. Utinam suffecisset ei nostra paupertas, nec amovisset illum a nobis tam patriae amicitia, quam vestrae largitatis fiducia! Raros ei similes penes nos habemus, quos sic ornet doctrina quam vita. Dignus est latere sacerdotali, qui sua non inquinat vestimenta, qui saecularia lenocinia postponit pro vera philosophia. Cum granis siquidem philosophiae etiam quisquilias retinet, amans sententias, nec verba respuens, legens codices et corrigens mores. Excipite pauperem, et facite divitem. Imitetur manus vestra mundi fabricatorem; qui in creatione terram, prius inanem et informem, fecundavit tam multipliciter, et formavit tam mirabiliter, ut fetus sint innumerabiles, formae incomparabiles. Sanctissimae memoriae praedecessor vester, archiepiscopus Theobaldus, de gremio et sinu nostro magistrum Joannem Carnotensem episcopum inopem et pauperem suscepit, sed Deo juvante usque ad nomen magnorum qui sunt in terra fomentis suis provexit. Mortuus quidem est ille archiepiscopus corpore, sed adhuc vivit in propagine, et durat in illo adhuc suavissimum memoriale. Sicut successistis ei et sancto Thomae in episcopatum, sic in isto magistro G. succedat amplissimum vestrum beneficium. Valeant ei preces nostrae, quia, etsi ignoti sumus vobis facie, non tamen, si opportunitas se praeberet, obsequio, et interim bona voluntate.
119.1
EPISTOLA CXVI. AD ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM.
119.1
[ VI, 2.] Archiepiscopo Senonensi, PETRUS abbas Sancti Remigii.
119.2
Opus manuum vestrarum, locum utique qui dicitur Vallis Dei, non tradatis oblivioni, quia novella plantatio cito deficit sive arescit, nisi frequenti irrigatione ei succurratur, et fomento multiplici foveatur. Ad suam patriam, ut credimus, evolavit spiritus filii vestri fratris R. quem sicut paternis gremiis, dum in carne esset, continuistis, sic justum est ut orationibus et benedictionibus vestris usque ad thronum gratiae conducatis. Quia ergo sublato pane de mensa Domini, in Sabbato novum substituendum non ignoratis, eamdem dilectionem et protectionem oramus impendi bono et religioso inveni, quem amicus et filius vester charissimus ibi ex voluntate fratrum praeposuit, prior de Valle Sancti Petri. Ut scitis, domus ista domus orationis vocatur. Necesse est ergo, ut sine dilatione auxilio vestro consecretur, quatenus veraciter et non fallaciter locus ille sanctus vocetur. Quidquid enim ibi religionis, orationis, sanctificationis, mortificationis, et aliarum sanctarum observationum servi Dei conservando, coeleste praemium promeruerint, in sinu vestro revertetur, et ad caput vestrum defluet; quia qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Non ergo pigeat vos coepisse expendere in usus pauperum aliquid de substantia vestra, quia vos recepturi sunt in aeterna tabernacula.
120.1
EPISTOLA CXVII. AD WILLELMUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM.
120.1
[ VII, 8.] Unico et unice reverendo Patri et domino WILLELMO Dei gratia Senonensi, imo Remensi archiepiscopo, frater PETRUS humilis abbas S. Remigii, salutem et promptum cum omni devotione obsequium.
120.2
In insigni electione Carnotensi de magistro Joanne stellam matutinam produxit Deus de thesauris suis. Adfuit, adfuit huic praedestinationis Dei partui vigilantissima sagacitas domini mei, et manum obstetricantem supposuit, ne aborsum pateretur incommutabilis Dei praeelectio. Deus, tibi laus, tibi gratiarum actio: archiepiscope, tibi merces, tibi aeterna remuneratio. Hoc opus de raritate admirabile, de singularitate incomparabile, de puritate commendabile, de bonitate speciali omnibus imitabile. Quando et ubi simile factum est in regno Franciae, ut remotis omnibus Simoniae speciebus, nullis munerum suffragiis incumbentibus, nullis clientum vellicationibus pruritum aurium excitantibus, solus Dei honor et populi salus in episcopali electione quaereretur? Certe hoc in rationali et superhumerali tuo, Pater amantissime, stylo ferreo, ungue adamantino scribetur, quod in vicariis Petri eligendis nulla te movet humana gratia, nullus favor, nullus carnalis affectus, nulla pecuniae avaritia. Trecensem episcopum, virum qui ministerium suum honorificat, elegisti et consecrasti. Meldensi Ecclesiae tres viros honorificentissimos, domnum scilicet cardinalem, magistrum Petrum, et Simonem archidiaconum vicissim assignasti; sed nunc superlative hominem de alia gente, amore Dei tantummodo ductus, in Ecclesia Carnotensi substituisti. Ubicunque hoc Evangelium praedicabitur, dicetur quod sis amicus sponsi, cum tam verax sis et fidelis, non jam in quaerenda uxore Isaac, sed inveniendo Joseph virum Mariae. Vere Maria veneratur in Carnotensi Ecclesia. Vere vir iste Joannes, pretioso sanguine beati Thomae pontificis et martyris intinctus, lege divina ad plenum instructus, bonis moribus et piis actibus ornatus, apostolico ad Timotheum catalogo virtutum bene depictus, ad Dei honorem, et ad vestram perpetuam laudem, columna factus est in Ecclesia Dei. Reviruit in vobis antiquus apostolicae ordinationis ramusculus, cum pro patribus filii ungebantur, imo pro panibus omni Sabbato calidi cum thure substituebantur panes.
121.1
EPISTOLA CXVIII. AD JOANNEM CARNOTENSEM EPISCOPUM.
121.1
[ VII, 22.] JOANNI episcopo Carnotensi, PETRUS abbas S. Remigii.
121.2
In bivio dubietatis positus, utrum conquerar de me ipso ad amicum, an de amico ad amicum, vix discernere possum. Sed si utrumque facio, alterum non omitto. Nam quia utrumque culpabilem invenio, neutrum excuso. Me abbatem, te episcopum quis ignorat? Hactenus unice amicos fuisse quis dubitat? Hujus rei testis est acervus epistolarum, marina pericula non timentium, cum familiarissimo recursu et brachiali complexu nostra quondam sese revisitabat amicitia. Unde autem obstupuit, imo elanguit communis stylus, non jam quatriduanus stertens, imo annuali elapsu deficiens? Certe si episcopalium sollicitudinum allegationes negligentiam istam excipiunt, meam aeque consimili ratione defendunt. Esto. Nullum fuit tempus vacuum, vel veniendi, vel scribendi, nunquid amandi? nunquid recordandi? Procul dubio quamlibet excusationem potest habere omnis actio, nullum dilectio. Si dormis, dilectio non dormit. Unde: Ego dormio et cor meum vigilat. Quibuscunque tenearis occupationibus et necessitatibus, non impeditur, non compeditur vera dilectio. Ubi est vera dilectio? Certe pallio hyacinthino multi se operiunt, sicut falsi prophetae, qui in vestimentis ovium veniunt, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, vel amici rapaces. Nolo, nolo me vel te esse de illis, qui magnificant fimbrias fictae amicitiae, profitentes et promittentes inopinabilia et incredibilia, digito autem suo nec quaeque modica tangentes. De hoc amicorum genere vel grege nunquam te expertus sum, nec tu me. Tardius enim os in promittendo moveo, quam cor in diligendo. Urget autem me suis stimulis haec, de qua loquor, dilectio, redarguere non superbe, neque ficte, quae de amico audio. Siquidem propter antiquam nostram amicitiam, qui habent adversus episcopum Carnotensem querelam, abbatem S. Remigii conveniunt, et quasi magistrum et judicem proponunt. Haec et haec, inquiunt, facit episcopus, sic loquitur, sic movetur, sic mutabilis est in promissis, sic instabilis in verbis et consiliis suis, sic ingratus beneficiis, sic ad iram facilis, sic improvidus in disponendis judiciis, sic totus pendet de voluntate et consilio unius hominis, minus prudentis et multum cupidi. Ecce capitula quae objiciunt episcopo. Quid autem, o amice, respondes ad ea quae tibi objiciuntur ab his? Si talis es, in alium virum mutatus es. Non te talem noveram, non didiceram, non praedicaveram. Archiepiscopus noster, vir discretissimus, et qui morum scrutator et cognitor est perspicacissimus, discipulum S. Thomae aliter informatum, aliter institutum fide oculata ex diuturna cohabitatione acceperat. Absit, absit a me ista credere, sed rationes vellem habere, quibus vanitates istas et insanias falsas possem refellere! Ecce per amantissimum nostrum abbatem Sanctorum Crispini et Crispiniani rescribite, et remandate tam de his, quae ex parte nostra dicturus est vobis, quam de his quae scribo.
122.1
EPISTOLA CXIX. AD EPISCOPUM CARNOTENSEM.
122.1
[ VIII, 4.] Carnotensi episcopo, PETRUS abbas S. Remigii.
122.2
Si quando in mente constantis hominis priora mutentur vota seu proposita, considerandum est, utrum hoc fiat levitate, aut necessitate, aut superveniente affectione. Si levitate, inconstantia; si necessitate, fortuna; si affectione, ratio pensanda est. Si enim vitiosa est affectio, improbitas est; si justa, virtus, et est admittenda. Causa vero, unde oritur affectio, sorte inter bonam et malam dividit, et nomen imponit. Bona excusat voti mutabilitatem; mala accusat inconstantiam. Non enim ab inchoatis recedendum est sine ratione, quae inchoata sunt cum ratione. Alioquin non est in illo est, sed est et non in illo est; et de illo dicitur, quia stultus ut luna mutatur. Ne autem sim oneri occupatissimis auribus Carnotensis episcopi, negotium breviter et aperte exponam. Postulatio nostra apud vos pro Hugone cognato et amico nostro Remensi canonico, ante fores vestras obseratas aestatem et hiemem fecit, et valde lassata et jejuna ad sinum nostrum reversa est; et ecce occurrit charissimus amicus et cognatus ampliori affectione suscipiendus in eadem postulatione G. archidiaconus vester, qui vobis de latere et Ecclesiae vestrae magis paratus est servire. Cedit itaque ille, si iste successerit; imo ut iste succedat, cedo et ego in priori petitione, si exauditus fuero in secunda, quin potius ut fiat, et citius fiat secunda, ne forte steriles anni renuntient mihi defectum imbris matutini et serotini; et desperans de messione cessem deinceps arare, seu aliquid a vobis petere. Valete.
123.1
EPISTOLA CXX. AD EUMDEM.
123.1
[ VIII, 5.] Episcopo Carnotensi, PETRUS abbas Sancti Remigii.
123.2
Facile est amicorum erratibus ignoscere, qui contingunt casu, non deliberatione. Causales quoque excessus facile corrigit, qui occupatione, non contemptu, delinquit. Amicum nostrum et vestrum, abbatem Sanctorum Crispini et Crispiniani, aliter quam decuit excepistis. In hoc circumspectio vestra oberravit. Sed hoc debitum cum satisfactione dimittetur, cum ad nos veneritis et culpam recognoveritis. Jam quoque nubeculam istam amovit a facie nostra relatio Alexandri amici vestri, qua de statu vestro laetificavit nos. Solet enim verum dicere. Prosperum itaque et felicem statum in his quae erga vos fiunt asseruit, et ambages circumvolantes a corde nostro abegit. Non difficile credo quod multum desidero. Verbis igitur illius credo, et valde congaudeo. Nam a me nihil alienum aestimo, quidquid de vobis sensero. Radix enim longaeva pruina subita non arescit, neque marcescit. De his hactenus.
124.1
EPISTOLA CXXI. AD JOANNEM SARESBERIENSEM ET RICHARDUM FRATREM EJUS.
124.1
[ V, 14.] Amicis suis charissimis M. JOANNI, et RICHARDO fratri suo, frater PETRUS S. Remigii dictus abbas, perpetua pace gaudere.
124.2
Stylum scribendi in sepulcro beati martyris Thomae Cantuariensis, audita ejus morte, jam jam recluseram, arbitrans charissimos meos Joannem et Richardum ei consepultos, nec interim aura libertatis fruituros. Fallax namque rumor, et nimium varius, nil nobis de vobis certi afferebat, vel asserebat. Unde quod in dubiis semper faciendum censeo, lucem veritatis patienter sed non gratanter exspectabam, ne in incertum currerem, falsum pro vero retinens; gaudens forsitan cum esset moerendum, et moerens, cum esset gaudendum. Resumebam tamen, post longam ad me ipsum disputationem, de incommutabili Divinitatis consilio spiritum, et quidquid vobis contigisset, post glorificationem sancti martyris, in partem vertebam meliorem, quia sive contribularemini, sive consolaremini, in argumentum et augmentum fidei vestrae accipiendum non dubitabam. Neque enim tam modicae fidei scio vos esse, ut timeatis calicem Domini bibere in passione, quem frequenter bibitis in Christi recordatione. Tandem ex veraci relatione status vestri, omni absoluta compage, omnipotenti et benignissimo Deo medullatas refero grates, qui non aufert a vobis solitas suas miserationes, sed, ut credo, quia praemisistis dilectissimum patronum in coelis, recipietis sine dubio alium paracletum vice ejus in terris. Ecce, mi dulcissime Richarde, proruo in osculis faciei tuae, non sine affectu viscerali, attendens mutatum habitum, nescio si melioratum animum. Quid enim honestatis, quid maturitatis, quid pietatis, quid charitatis, quid totius religionis deerat, cum esses in oculis meis, et nostrae congregationis, speculum bonitatis, et forma integra aemulandae imitationis? Nusquam fuisset illa praepropera sollicitudo regressionis, potuisset tibi sufficere domicilium amicae paupertatis, et satis charae si recolis societatis. Sed o caeca et futurorum nescia mens humana! extra vel ultra divinae moderationis gressum ne porrigas pedem, quia labi est, a Deo non regi; et per se ire, perire est. Si nobiscum mansisses, solatio contra pene omnem molestiam fuisses, nec a Deo desertum crederem, dum hujusmodi pignus suae miserationis mecum tenerem. Sed factum est, quod factum est. Sit stimulus majoris desiderii molesta corporis absentia, et ubi nulla subest corporalis visio, continuetur oratio. Ne diutius scribam, familiares succedunt interruptiones, quae animi quietem interrumpere non cessant, et laborem perpetuare. De statu autem nostro utrumque amicum certifico, ac de corporali sospitate dico, quod qualem dimisistis, talem adhuc invenire potestis. Pax in congregatione nostra est, et cursu consuetudinario adhuc currimus. Cum omnibus hominibus pacem habemus, maxime cum domino archiepiscopo. Debitis non valde gravamur. De Marna redditus nostros habemus. Bene est amicis nostris et vestris; Cellensi abbati, Sanctorum Crispini et Crispiniani, abbati Sancti Nicasii, prioribus de Monte Dei, et de Valle Sancti Petri. De quaestione autem illa, quam in fine passionis beati martyris Thomae, bone amice, posuisti, credo nullatenus solutionem te latere. Forsitan tamen et meum animum in tuam sententiam translatum non dubitabas; sed ut recogitarem, quia quod Deus per se facere disponit, hominis auxilium vel auctoritatem non quaerit, ubi autem ministeria hominum non despicit, causa nostrae utilitatis vel humilitatis hoc facit. Absque enim omni sacramento, id est visibilium elementorum vel operum adminiculo, hominem salvare posset, nisi exercitia humilitatis vel fidei ad utilitatem salvandorum utilia procurasset. Diffinitive ergo teneo, nulla ratione lucernam accensam in manu Dei posse supprimi vel exstingui: nec ibi exspectandum hominis judicium, ubi manifesta luce Dei se explanat judicium.
125.1
EPISTOLA CXXII. AD EOSDEM.
125.1
[ V, 20.] Magistro JOANNI, et fratri suo RICHARDO, PETRUS abbas Sancti Remigii.
125.2
Statum nostrum praetermisso prooemio vobis notificare studeo, cujus nec satis bonus, nec pessimus ad praesens occurrit aspectus. Valde autem sollicitus sum de statu terrae vestrae, cujus quasi claves et columnas citra mare, legatos scilicet Romanae curiae tenemus. Quid autem statuere, quid dejicere, quid aperire, quidve claudere debeant, tam ipsis quam nobis incertum est. Tota siquidem clausula negotii pendet ex adventu et responsis regis Angliae. Tamen modestos praesensi nimis animos eorum in exsecutione mandati, nisi forte ex contemptu exasperati in duriorem prosilierint sententiam. De proprio ergo statu id enuntio; quod quantum ad personam nostram, cursu consueto valetudo procedit; quantum autem ad Ecclesiae communem pacem et prosperitatem, sic se habet quomodo solet. Unus autem, scilicet frater Herveus, jam nobiscum non ambulat. Ivit viam suam; utinam non post Satanam! Si ad vos venerit, equos accipite, et si quid aliud honeste ab eo auferri poterit. Super quaestione autem tua, frater Richarde, amice dilectissime, nolo multiplicare supervacuos circuitus, et multorum verborum anfractus. Quaeris autem, utrum ad singulos de collegio culpa, quae videtur respicere oeconomum vel praepositum, ipsius derivatione singulari et certa percurrat, et illiciat singulorum conscientias. Ait propheta: Anima quae peccaverit ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, neque pater filii. Item auctoritas: Mala non sunt, quae nec mentem implicant, nec conscientiam ligant. Item Apostolus: Quae in macello venient, edite cum gratiarum actione, nihil interrogantes propter conscientiam. His omnibus auctoritatibus, non mihi videtur singulorum capita percutere, si quid a praeposito male administratum fuerit: et sufficere claustralibus, nescire unde veniat quod edant, vel quid vestiant. Tanta enim simplicitas debet esse columbae, quae in foraminibus petrae et in cavernis maceriae nidificat, ut remota omni sollicitudine, quidquid manus ejus invenerit in lecto, sive in refectorio, simpliciter accipiat, et Deo gratias agat. Si quis autem dixerit, hoc idolothytum est, id est de rapina, vel usura, vel alio quolibet modo male acquisitum, abstineat. Valete.
126.1
EPISTOLA CXXIII. AD JOANNEM SARESBERIENSEM ET RICHARDUM FRATREM EJUS.
126.1
[ VI, 11.] Magistro JOANNI Saresberiensi et fratri suo RICHARDO.
126.2
Grande dispendium patitur ardens desiderium, si data occasione crassa et supina negligentia negaverit de amico refluere, vel ab amico recipere saltem litterale refrigerium. Sit ergo inter nos pactum, quod impune praevaricari non liceat, quatenus vacua manu, vel brevissima salutatione nuntius nullus accedat, vel abscedat. Non tamen credo aliquando sic evacuari tempora circumvolitantia, ut non alterutrum habeamus, unde vel de prosperitate, vel de adversitate aliquatenus conqueramur. Ineptissima plane excusatio quorumdam, qui cum moneantur ad confessionem, dicunt se nihil habere quod in confessione referant. Revera tales copia inopes facit, vel solis claritas eos excaecavit. Non ergo similes eis efficiamur, dicendo, nihil novi nos habere quod referamus, cum nec Francia citra mare perpetuitatem pacis et tranquillitatis adhuc juraverit, nec Anglia vestra ultra et juxta mare medium silentium post completorium teneat. Solent enim tunc fecundi calices tam apud vos, quam apud nos, nova et vetera dicere et facere. Sed de his taceamus, ne vestrates irascantur, qui potu viliori non minus inebriantur, quam nostrates vino meracissimo. Imperator indulsit nobis bona nostra de Marna. Valete.
127
EPISTOLA CXXIV. AD JOANNEM SARESBERIENSEM.
127
[ VI, 12.] Si bene recolo jocos prioris saeculi, dum simul essemus, et ad invicem plura jocando sereremus, occurrit inter caetera, quod quasi de magnitudine cassulae tunc archiepiscopi Thomae, nunc pretiosissimi martyris, conquerebar ubi posset reperiri. Verbum illud fecit Deus, imo risum fecit nobis et toti provinciae vestrae et nostrae. Inde est quod undecunque non solum Angli, sed et Galli, quasi ad solemnes epulas, et ad fertilissimas jubilationes, concurrunt ad tumbam praedicti sancti; quo et mihi miserrimo et indignissimo contingat venire, videre mirabilia Dei, et adorare Deum in sancto suo antequam moriar. Etsi enim intercipi voragine maris quod intercurrit possem, non timerem mortem cum vitam quaererem. Interim autem corde meo, ore vestro, adite praesentiam ejus; et totis visceribus atque medullis, pro peccatis et miseriis nostris rogate alumnum gratiae, ne prae ebrietate immensurabilium gaudiorum suorum, qua ab uberibus Christi et gloriosae virginis Mariae repletur, nostri obliviscatur, cum nos comparticipes compassione animi in tribulatione sua aliquando habuerit, et adhuc pro posse devotissimos gloriae suae praedicatores. De his hactenus. Caeterum de oblatione vestra universitas fratrum nostrorum grates quas potest vobis rependit, et quem cum fratre vestro Richardo ab annis prioribus in societate bonorum suorum adnumeravit, cumulatius amplectitur, et jucundius in perpetuam commemorationem astringit. Nondum tamen reditus exinde comparavimus, quia nulla opportunitas se obtulit. Instantius autem laborabimus quaerere, quo id maturius efficiatur. De glosis nostris, quas retinuistis, utcunque patienter sustineremus, nisi plus quam granum sinapis minutissimam fidem de nobis apud vos deprehenderemus. Tanto tempore nobiscum fuistis, et miror, imo horreo, si tam exiguam de nobis confidentiam ex praeteritis actibus et verbis conceperitis, ut libellum parvissimi pretii a nobis gratis retinere formidaretis. Tamen quia ita egressum est de labiis vestris, ne fiant irrita vestra, prorsus sumptus reposcimus grandes et graves, ut fiat vobis juxta fidem vestram. Pretium tamen sine taxatione et sine aestimatione est. Dominum episcopum Exoniensem saluto, et me sanctissimis suis orationibus commendo. Fratrem vestrum Richardum, quem tenerrime diligo et dulcissime amplector a Jesu Christo et a Spiritu sancto, imo a Deo Patre, ubertate gratiarum impleri exopto. Participem enim me totorum bonorum ejus non dubito. Valete.
128.1
EPISTOLA CXXV. AD EUMDEM.
128.1
[ VII, 2.] PETRUS abbas Sancti Remigii, JOANNI de Saresberia.
128.2
Nunquam pulsum tuum in litteris a te receptis inaequalem, aut citatum de superveniente febre regiae commotionis deprehendo. Mirarer tam bonae et optimae animi complexionis, nisi antiqua cognitio admirationem compesceret, et olim jam notus status tuus majora et meliora innotuisset. Certe cum illis et de illis te esse non ambigo, de quibus dicitur quia ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Cholerica et coelestis complexio tua suis passionibus hilarescit, suis congelationibus frondescit, suis eversionibus excrescit, suis aegritudinibus convalescit, suis contrariis infortuniis fortior et audacior enitescit. Quid igitur? Consolabor te? Sed non es desolatus, qui desolationem reputas consolationem. Relevabo te? sed non es dejectus, qui dum ejiceris elevaris. Conficiam aliquod emplastrum sive electuarium? sed neque vulneratus es, neque in passione aliqua turbatus. Tamen percusso et non vulnerato, impulso et non dejecto, concusso et non excusso, reor congratulandum de constantia, timendum de nondum finita pugna, adhortandum de perseverantia. Ecce caminus, sed non timet aurum; ecce mare, sed supernatat folium; ecce malleus, sed non confringitur adamas; ecce ventus, sed mons Sion non commovebitur; ecce praelium, sed miles tenet gladium. Supervacuis impendiis laborat, qui solem facibus nititur adjuvare. Non ista et scientia et experientia. Si qua tamen tibi ex me potest fieri consolatio, utere ut libet, et praesens et absens, tuus sum, et omnia mea tua sunt. De gente tua et moribus, mihi satis notum est, quia utres, imo ventres suos solent implere, quinimo superinfundere, tam de vino quam de mulso, sine reprehensione; et tanquam Hebraei carnem suam circumcidunt, in signum quod semen sunt Abrahae, absque opprobrii confusione.
129.1
EPISTOLA CXXVI. AD AVENIONENSEM EPISCOPUM.
129.1
[ VIII, 2.] Avenionensi episcopo, PETRUS abbas Sancti Remigii.
129.2
Virtutis propago ramos gratiae suae semper pullulans, in Ecclesia Christi beneficio suo rigat novellas, sicut antiquas paradisi plantationes, quando in decessu religiosi praelati bonus nihilominus et honestus substituitur. Sic ignis in altari perpetuatur; sic in Sabbato panes propositionis renovantur; sic pro patribus filii Ecclesiae nascuntur; sic denique vectes in arca semper circumferenda infiguntur. Praedecessoris vestri gratiam, ut decet, firmiter teneamus; qui tanquam pius pastor et pater, fratres nostros, et quod in episcopatu vestro habemus, dum vixit, servavit, et pro posse ab infestatione defendit. Oramus ut spiritus ejus duplex fiat in vobis; quatenus nec farina regiminis, nec oleum mansuetudinis in lecytho deficiat. Habetis fidelem in coelo remuneratorem beatum Remigium, cujus oves sumus, et si necesse et opportunum fuerit, tam de lacte, quam de lanis nostris, ad usum vestrum mutuare poteritis. Mittimus itaque juvenem istum aetate, sed moribus, ut experti sumus, maturum, ad partes vestras, cui tradidimus et committimus prioratum nostrum cum his quae ad nos pertinent in provincia. Ut ergo sub alis vestris ipsum excipiatis et foveatis, rogamus et obsecramus.
130.1
EPISTOLA CXXVII. AD B. EPISCOPUM EXCESTRIENSEM.
130.1
[ V, 4.] Domino et Patri suo charissimo B. Dei gratia episcopo Excestriensi, frater PETRUS Sancti Remigii dictus abbas, salutem devotissimam.

Intertext edge

Open linked passage

Note