Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 9.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
9.1
EPISTOLA IX. AD EUMDEM.
9.1
[ I, 9] Venerabili domino et patri HUGONI Senonensi archiepiscopo, frater PETRUS humilis abbas Cellensis, se ipsum cum devotione.
9.2
Si patienter dominus meus servo suo, ubi poena debetur, plagas amicales admoveret, et ubi justitia debetur, praemium rependeret, tam facile confiterer culpam, quam secure sperarem veniam. Prius tamen quam pelagus formidabilis censurae ingrediar, an accusem, an deplorem sortem, qua huc delatus serenitatem vestram, sive merito, sive immerito, obnubilatam in me audio, satis anxie delibero. Quomodo enim non accusare vel potius exsecrari casum illum debeo, per quem tantum casum sentio? Pereat omnis casus, a quo amicitiae infertur occasus. Sit solitarius, nec laude dignus, qui venas interrumpens dilectionis inimicitiarum conglomerat virus. Rursus deploranda forte potius est sors illa, quae cogit utrumque in praecipitium, ut scilicet vel pruinam fugiens incurrat, vel arcum aereum, juxta illud Amos: Dies, inquit, Domini tenebrae et non lux; quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Ecce amici et domini offendo majestatem, si stetero pro Petro de Tornella. Ecce iterum frater dissipantis opera sua appellor, si quod bona fide, titulo justo, et more ecclesiastico a me factum est dissimulavero. Hinc civile jus, inde jus naturale de me conqueritur. Sed quid? Civilia nunquam naturalia corrumpunt. Dicitur ergo mihi, imo non mihi, sed de me dicitur: Haeccine est Cellensis religio? haeccine est veritas? haeccine est fama? Ecce quomodo adulterium, imo incestum fovet; ecce quomodo carnem suam diligit, canones et Evangelium contemnit; ecce quomodo iniquitati patrocinatur. Non a vobis, sed a vestris, charissime Pater, ista adversum nos dicuntur. Vicem quidem mentiendo, et certe vera dicendo, reddere possem; sed infrenat linguam meam sanctissimae reverentiae vestrae auctoritas, et conscientiae meae professionisque non rumpenda integritas. Victoriosissimo enim triumpho tripudiat adversarius, si de castris patientiae et humilitatis ad cuneum me provocat impatientiae et falsitatis. Tunc certe solummodo me suparatum aestimo, cum irritatione quacunque terminos religionis transgredior. Audiant igitur, audiant obtrectatores mei. Carnem quidem meam diligo, sed post spiritum carnem diligo, sed secundum Apostolum: carnem diligo, sed non supra modum. Carnem tuam, ait Scriptura, ne despexeris. Beatus quoque Gregor. dicit: Sunt quidam qui diligunt, sed per affectum cognationis et carnis, quibus sacra eloquia non contradicunt. Et Apostolus: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Nos, inquiunt aemuli mei, diligendam carnem concedimus, sed non contra justitiam; adversatur autem prorsus justitiae adulterium sive incestus. Nihil verius. Sed ego incestum ignoro, matrimonium legitime factum agnosco. Convocavi namque seniores, quos conjunctim et separatim, publice et privatim diligentissime examinavi, nec impedimentum conjugii advertere ex verbis eorum potui. Testes quoque qui nunc proferuntur, alter est minus idoneus propter apparens odium, alter propter causam reticendam usque ad suum locum. Non itaque Evangelii seu canonum contemptor iniquitatem patrocinandam suscepi, qui de lege Domini iota unum aut unum apicem pro temporis opportunitate volens non praeterivi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).