Petrus Cellensisc.1115-1183
Sermones
Serm 55.3
Choose a text
More by Petrus Cellensisc.1115-1183
—
11625 Sermon48
55.1
SERMO LV. DE PENTECOSTE III.
55.1
Cor mundum crea in me, Deus, etc..
55.2
In acervo divinorum beneficiorum meridiantur hodie apostoli, dum musto novae gratiae debriati, liquefacti sunt in amorem divinum, et hinc inde vallati liliis gratiarum, ab humano timore in securitatem aeternam transierunt, dicentes: Melius est obedire Deo quam hominibus. Hactenus neque totum quod habebat Deus homini donaverat, neque totum quod poterat pro homine fecerat; misso autem Spiritu sancto de coelo, omnia quae audivit a Patre dixit, omnia quae accepit dedit, omnia quae potuit et oportuit, hominibus fecit.
55.3
O paupertas humana, habesne repositorium seu gazophylacium, ubi tales et tantas conservare possis divitias? singulari praerogativa gaudent quidem in munere, sed nec minorem exigunt solemnitatem in sui acceptione seu depositione. Vae namque homini illi qui sudario Dominicam gratiam ligavit, et in terra illam abscondit! Nec ille prodigus poenam evasit, qui vivendo luxuriose, portionem sibi a Patre datam divinae gratiae cum meretricibus, quae sunt carnales concupiscentiae, consumpsit. Universi itaque anguli domus lustrandi, domus etiam ipsa tota everrenda, ut inveniamus locum Domino, tabernaculum Deo Jacob; ne utilitate aut foeditate loci offensa, evolet a nobis gratia, quae non habitat in corpore subdito peccatis.
55.4
Prius igitur quam nobis porrigas hoc grande donum, hoc datum optimum et donum perfectum, praepara, Deus, tibi et gratiae tuae in nobis locum congruum; quia, sicut a te solo divite exspectamus donum quod est supra omne donum, sic a te solo architecto sapiente petimus creari locum, id est cor mundum. Nihil enim in homine potius est corde, nihil Deo acceptabilius mundo corde: sustinete interim, fratres charissimi, et ingredimini singuli ad corda vestra; aperite fenestras, luminaria accendite, diligenter quaecunque ibi sunt vel fiunt exquirite; quidquid grande vel modicum ibi susurrat apprehendite, ac rationis arbitrio sistite; et tunc demum utrum deceat Spiritus sancti gratiam ad ea non lota, non mundata intrare recte judicate.
55.5
Ut autem salvo signaculo cordium vestrorum, de illis taceam, de meo si judicare voluero, et judicare quanta sit in eo viscositas praeteritorum malorum, quanta putredo malarum affectionum, quanta spurcitia carnalium passionum et quanta occupatio scabiei pravorum desideriorum, credo angelicam puritatem sustinere non posse, quanto minus divinam? Quia ergo totum cor meum putidum est et putridum, o Deus cordis mei, crea novum secundum cor tuum. In hoc vase audeo Spiritum sanctum reponere, sicut Moyses man reposuit coram Domino quantum poterat capere gomor, qui est trium modiorum, in vase aureo, ad conservandum in generationes futuras.
55.6
Hic locus est mundissimus extra castra quinque sensuum, ubi sacerdos, id est Christus, prioribus vestimentis mutatis, id est assumpta mortalitate in cruce deposita, tunica immortalitatis ac lineis impassibilitatis indutus, cineres reponit, id est memoriam Dominicae passionis et consummationem totius sanctitatis per cooperationem Spiritus sancti; sicut non decuit Christum corpus coinquinatum, sic nec Spiritum sanctum cor immundum: Virgo proinde immaculata, inviolata, soli Deo apta, carne incorrupta, fide integra, pulchra ut luna, electa ut sol, officina facta est divinae incorporationis, et quale cor requirendum ut in eo requiescat cum Patre et Filio Spiritus sanctificationis?
55.7
Exeat ergo, imo ejiciatur a corde tanquam praedo et malae fidei possessor spiritus immundus cum omni spurcissima vitiorum sobole; intret aut potius possideat cor emundatum ab omni inquinamento carnis et spiritus, gratia Spiritus sancti cum nobilissima munerum suorum collectione et collatione, duplici beneficio operans et cooperans gratia; laetificat et beatificat cor quod sua perfusione illustraverit; liberat enim a malo et adjuvat in bono; oppressum liberat, liberatum ingenuitate et libertate donat; vitia excludit, virtutes inserit, unde in Canticis canticorum: Surge, aquilo, et veni, auster perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Ab aquilone pandetur omne malum, quia ventus contrarius pullulantia bonae voluntatis semina exstinguit, et ne per poenitentiam renoventur, flatu venenoso praecidit.
55.8
Sed auster adveniens ejicit daemonium ne possessa retineat, et ne falcem suam in alienam messem extendat; perflat hortum succensa charitate, ebullire faciens de crassitudine terrae suavissimi odoris species aromaticas, humilitatem, castitatem, mansuetudinem, innocentiam, pacem, concordiam, obedientiam, patientiam, paupertatem spiritus, sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem Domini, justitiam, sobrietatem, prudentiam, et omne virgultum agri illius, quem Pater coelestis plantavit, Filius colit, Spiritus germinare facit.
55.9
In corde bono, mundo et novo areolas istas a pigmentariis consitas, id est a praedicatoribus instanti praedicatione locatas, hodie visitat auster perficiens et corroborans grossos quos protulit ficus, id est initia boni operis quae inspiraverit Spiritus sanctus, sive percoquens uvas apostolicae devotionis nocturno rore Dominicae passionis, et matutino calore resurrectionis decoctas, unde Psalmista: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Visitasti utique terram, id est primitivam in apostolis Ecclesiam vocando, eligendo, assumendo, docendo et cohabitando usque ad passionem; inebriasti eam vino laetitiae per resurrectionis manifestationem et ascensionis glorificationem; multiplicasti locupletare eam per Spiritus sancti affluentissimam missionem.
55.10
Sed, quia nunquam cor immundum possidere potest Spiritum sanctum, primo qui accipere desiderat, illum prius expostulat creari sibi cor mundum, dicens: Cor mundum crea in me, Deus. Neque in monte hoc, neque in Jerosolymis est locus ubi adorandus est Deus, sed in spiritu et veritate, id est mundo corde oportet eum adorare. Quid enim coelo purius? cor mundum; quid sole clarius? cor mundum; quid firmamento pulchrius? cor mundum; quid terra solidius? cor mundum; quid abysso profundius? cor mundum; quid in humanis creaturis excellentius? cor mundum; quid angelo similius? cor mundum; quid Deo vicinius? cor mundum; quid in omni munere gratiarum appetibilius? cor mundum. Cor mundum ergo crea in me, Deus. Quis enim hoc potest nisi Deus? si sibi relinquatur cor mundum, nisi Deo fuerit plenum.
55.11
Tria igitur concurrunt ut sit cor mundum; voluntas bona, cogitatio sancta, et intentio recta. Si non polluerit stratum cordis immunda cogitatio, si non depravaverit directionem cordis distorta et tenebrosa intentio, si fundamentum fidei, spei et charitatis non concusserit malae voluntatis aversio seu eversio, cor mundum habes, Spiritus sancti hospitium idoneum habes. Si autem cor habes mundum, nihil habes immundum: oculus mundus, munda manus, labia munda, interiora et exteriora sine dubio sunt munda; quia, sicut per unum hominem peccatum introivit in mundum, sic per immundum cor distillat malitia velut ex stillicidio, ad singulos animae affectus et ad omnes corporis sensus, ut nec sit in toto homine munditia, a planta pedis usque ad verticem. Qui autem venit totum hominem salvare Jesus Christus, misit Spiritum sanctum suum in corda nostra clamantem: Abba, Pater( Gal, IV, 6), ut, corde sanato, totus homo sanetur; ut, corde mundato, totus homo mundetur; ut, corde innovato, totus homo innovetur, per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, et per Spiritum sanctum ex Deo Patre, cui honor et gloria. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).