Petrus Cellensisc.1115-1183
Tractatus de disciplina claustrali
Clau 2.3
Choose a text
More by Petrus Cellensisc.1115-1183
—
11626 Trdedic
2.1
PRAEFATIO.
2.1
Aut periti est aut experti judicare de re cognita; imperiti vero et inexperti tractare de re incognita, potius est praesumere quam diffinire. Me peritum in claustrali disciplina aut expertum, si fateor, mentior. Non nego me vidisse regulares et religiosos homines quorum consortio etsi aliquando interfui, virtutem non retinui. Quomodo ergo poscis a me audire de disciplina claustrali, cum jam fere a triginta annis vix summo labello illam degustaverim? Tamen quia charitas omnia credit, et te scio ex devotione non ex tentatione id quaerere, postposita negandi difficultate, audeo scribere quae nequeo tenere, nec multum erubesco, si me talem in hoc opusculo recognoveris, qualem ab infantia tua didicisti, nisi forte quia aetas nostra jam advesperascens parum habet de meridie, plus de vespera.
2.2
Prolixum me fecit in hoc tractatu De disciplina claustrali et tua toties repetita postulatio, et sciatica gutta quae renes meos diutissime sub aspera disciplina detinuit. In hoc opusculo tanquam confectione de consuetis et notis in hortis nostris nascentibus herbis, non de pretiosis et remotarum regionum speciebus comparato: plus de melle gregis, quam de scammonia Hieronymi apposui, timens ne inventum projiceretur, si scammonia morderet, et operis utilitas tam pro artificio, quam pro artifice sorderet. In hujus autem laboris recompensatione mercedem hanc peto a te, ut diligenter legas, et quidquid ei displicuerit, confidenter detrahas, et corrigenda corrigas.
2.3
Reddo cum usuris debitum non a me tibi promissum, sed a te frequenter postulatum; sufficit mihi ratio debendi ubi praecessit in amico voluntas postulandi: usuras superaddo, quia in solvendo intercessit longa dilatio. Age gratias Deo qui dedit opportunitatem, sine qua nondum me a debito illo absolvissem. Quam? dolorem in renibus, qui me sub disciplina aspera diu religavit, et vagandi huc illucque facultatem negavit. Congratulor itaque et ego infirmitati meae et dico: Patiamur mala, ut faciamus bona; imo patiamur mala, ne faciamus mala. Hoc ad nostram claustralem pertinet disciplinam, pati et non facere mala, sed potius pro malis reddere bona. Hanc docuit ille qui adinvenit omnem viam disciplinae, et docuit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Passus est autem mala a malis et pro malis, sed retribuit bona pro malis, et fecit bonos de malis. Non mireris, amice charissime, si stylum claudicantem deprehenderis, quia cum toto corpore suo simul et manus claudicat. Manus enim vacillans rectas lineas non servat; et quid mirum, si claudus claudum generat? Plus mirandum si curvus generet rectum. Tu tamen quia recte sentis et recte incedis, excusa Isboseth debilem pedibus apud David, et omnem sermonem claudicantem aut corrige, aut succide: Melius enim est cum uno pede intrare in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. Est autem gehenna legentium invidia; merito autem succumbit invidia, ubi succincta veritate, expedita constructione, armata ratione, labia mordentium evadit materia, vel ubi adeo exstincta est hebetudine, despecta habitudine, macra verborum crassitudine, exsanguis sensuum exilitate, quod dens invidiae non habeat ubi mordeat. Non reputo aspectu publico digna mea opuscula, sed secretum meum mihi, secretum meum mihi( Isac XXIV, 16), simplex devotio, non phalerata eloquentia legat scripta mea, non ad plausum, sed ad planctum; plangit enim columba mea in foraminibus suis; corvus crocitat in cadaveribus et morticinis; clamat corvus cras, cras, vel appellans sibi quod crassum est; sicut in passione Domini leguntur quidam dixisse: Ecce Eliam vocat iste, cum Dominus diceret: Eli, Eli, vel promittens sibi longos dies et annos, vel frustratoriam poenitentiam spondens cras, cras, id est nunquam; sicut dicitur, hodie cum pretio, cras sine pretio. Ego quoque pretium precum et orationum pro opere isto hodie et cras postulo
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).