Petrus Cluniacensis1092-1156
De miraculis
Mira 2.21
Choose a text
More by Petrus Cluniacensis
—
11414 Demir3
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Quoniam ad roborandam fidem et mores instruendos miracula nostro tempore gesta, quorum indubia cognitio datur, scribere proposui, post ea quae praemissa sunt, alia quoque legentibus, vel audientibus non minus, ut credo, utilia, adjungenda sunt. In quibus, ut supra jam dixi, nullum temporis ordinem servo, nullius generis miracula vito, sed sicut ea, vel olim didici, vel quotidie a diversis et fide dignis discere possum, scripturae commendo. Doleo enim, et supra quam multis forte credibile sit, torpori multorum irascor; qui cum scientia, litteris, atque eloquio abundent, miranda omnipotentis Dei opera, quae saepe in diversis terrarum partibus ad instructionem Ecclesiae fiunt, memoriae posterorum mandare scribendo pigritantur. Et cum antiquus mos fuerit, non solum apud primos Christianae fidei Patres, sed etiam apud gentiles, ut quaeque digna memoria litteris traderent, isti nec Christianorum, nec paganorum studia imitantes, universa suis temporibus accidentia, quae succedentibus non parum possent esse utilia, languentes animo perire permittunt. Cumque dicat Deo divinus psalmus:« Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;» hoc est laudare de omnibus operibus tuis, quomodo de illis operibus Deus laudabitur quae nesciuntur? Quomodo ab his, qui ea non viderunt, scientur, nisi dicantur? Quomodo in memoria recedentium et succedentium temporum permanere poterunt, nisi scribantur? et cum omnia sive bona, sive mala, quae vel volente vel permittente Deo in mundo fiunt, ipsius glorificationi, et Ecclesiae aedificationi inservire debeant, si ea homines latuerunt, quomodo de his aut Deus glorificabitur, aut Ecclesia aedificabitur? Ad tantum autem jam infructuosa hujus silentii segnities pervenit, ut quaecunque in Ecclesia Dei, sive in regnis Christianis, a quadringentis, vel quingentis ferme annis facta sunt, universa pene nobis et omnibus ignota sunt. Tanta enim apparet distantia nostrorum temporum et priorum, ut quae ante quingentos, et mille annos gesta sunt nobis notissima, quae vero exinde ipsis quoque diebus nostris acta sunt, prorsus ignota sint. Inde est quod historiis antiquis, ecclesiasticis gestis, libris multiplicis doctrinae Patrum instructiones et exempla continentibus, abundamus; eorum autem quae temporibus nobis contiguis contigerunt, nescio si vel unum habemus. Scrutabuntur priores illi rerum utilium diligentissimi, etiam apud remotas gentes et ignotas linguas, si quid inde dignum et humanis commodis inserviens, possint eruere. Unde Aegyptii Graecorum, Graeci Latinorum, Latini Graecorum et Hebraeorum sive aliarum gentium linguas et scientiam studiose indagantes, invicem sibi, quae necessaria cognoscebant, variis scriptis diversisque translationibus communicabant. At e converso, Latini nostri non solum nulla peregrina rimantur, sed nec sibi proxima cognoscere vel aliis ea scripto vel verbo commendare dignantur. Sed redeat sermo ad proposita, et secundum vires a Deo datas, si quid dignum vel utile invenire potuerit, ad Dei laudem vel profectum legentium modernis vel posteris manifestet.
2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De oppressore ecclesiarum, qui visibiliter raptus a diabolo et per aera subvectus est, stupentibus qui aderant universis.
2.1
Primum igitur ad terrorem et correctionem malorum principum, quod Matisconi gestum est proferatur. Insolita quippe res, et praeter quam tunc omnibus, ut puto, saeculis inaudita, ibidem contigisse, omnium pene indigenarum celebri, et publica relatione narratur. Est autem eadem Matiscus in finibus regni Francorum, quod a Teutonicorum vel Romanorum imperio Arar fluvius a Lotharingia sumens initium, Rhodanusque in mare Mediterraneum habens profluxum disterminat. Quae Matiscus a quibusdam oppidum vocata, a quibusdam urbis nomine honorata, in primatu Lugdunensi, quintae sedis obtinet locum. Haec, quantum ad jus ecclesiasticum, Lugdunensi primati, quantum ad jus saeculare, Francorum regi subditur. Hujus urbis principatum quodam tempore sub nomine comitis quidam obtinens super personas et res ecclesiasticas exsecrandam tyrannidem exercebat. Longe enim exsuperans aliorum praedonum nequitiam, non solum ex parte ecclesiarum substantias diripiebat, sed redditus earum omnes cum suis possessionibus sibi tyrannica violentia subjugabat. Nam canonicos de ecclesiis, ipsos etiam monachos de monasteriis suis ejiciens, terras omnes, redditus omnes et quaecunque eis ad hujus vitae subsidium a majoribus data fuerant, immisericorditer abstulit, jurique proprio mancipavit. Ostenduntur adhuc ab incolis antiquarum ecclesiarum ruinae, ex quibus ipse sacrae religionis cultores ejiciens, venerabilia loca, omnipotenti Deo religiose servientium multitudine referta, in eremi solitudinem redegit. Ita se totum Deo subtrahens, mundo dedicans, gehennae et tremendorum Dei judiciorum oblitus, ut evangelicus ille judex, nec Deum timebat, nec hominem verebatur. Cumque diu concessa potestate abusus, quotidie seipso deterior fieret, nullaque jam spes correctionis ejus existeret, iram adversum se omnipotentis Dei jam non revocandam commovit, atque in se dirissime expertus est Scripturae sacrae sententiam dicentis: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Et quia nequitia ejus non occulta, sed publica, non cum timore, sed cum audacia Deum provocaverat, non latenter, sed publice; non tantum invisibiliter, sed etiam visibiliter, terribile factus est tyrannis principibus in exemplum. Nam cum solemni die Matisconi in proprio palatio resedisset, eumque multitudo tam militum quam diversi ordinis circumstaret, repente ignotus homo equo insidens per ostium palatii ingressus, omnibus conspicientibus et admirantibus, usque ad ipsum equitando pervenit. Cumque ei astaret, se ei velle colloqui dicens, ut surgeret ac se sequeretur, non tam monuit quam imperavit. At ille invisibili potentia constrictus, nec jam resistere valens, surrexit atque usque ad ostium domus processit. Ubi equum paratum inveniens, eumque ab eo conscendere jussus, ascendit. Cujus statim habenas ille arripiens, statim cum velocissimo cursu per aera ferri, cunctis conspicientibus, coepit. Cumque immenso ejus clamore ac miserabili ejulatu tota civitas commota ad tam invisum spectaculum concurrisset, tandiu eum per aera currentem attoniti conspexerunt, quandiu naturali oculorum acie eum subsequi potuerunt. Qui cum eum diu: Succurrite, cives, succurrite, vociferantem audirent, nec juvare valerent, subtractus tandem visibus hominum, aeternus( quod meruerat) factus est socius daemonum. Ab hoc tam horrendo spectaculo universi ad propria recedentes, sicut supra dixi, horrendum esse incidere in manus Dei viventis, exemplo inaudito et miserabili didicerunt. Hoc ita fuisse post communem, ut dixi, omnium famam, quiddam non quidem tam mirabile, sed tamen mirum nostris diebus accidens attestatur. Nam ille, de quo supra scripsi, traditus diabolo comes, dum cum socio maligno de palatio, uti dictum est, egrederetur, post ostium muri palatio illi proximi transitum habuit. Quod ostium cives. ob tantae rei horrorem et memoriam posteris commendandam, lapidibus obturaverunt. Quod nuper Otgerius Willelmi comitis praepositus, renovare cupiens, et propter quaedam quae publico, vel privato usui necessaria videbantur, pervium facere volens, conductis quodam die operariis, obicem lapidum ab ostio removebat. Erat autem et ipse, pro posse suo, acer ecclesiarum persecutor, et, ubi parva occasio occurrebat, res earum nisibus diversis vexabat. Dum igitur hic operi jam dicto instaret, ecce invisibiliter a diabolo raptus, ac videntibus qui aderant multo in aera spatio sublevatus, sed confestim dimissus, corruit, ejusque corpore graviter colliso, brachium quoque illius subita illa ruina confregit. Quod videntes socii, rursus foramen ostii, quod aperire coeperant, lapidibus obturaverunt, et ad perennem utriusque prodigii memoriam clausura perpetua damnaverunt.
2.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De illo qui terra obrutus, per sacrificia et orationes Ecclesiae ab angelo pascebatur.
2.2
Illud quoque quod salvatrici hostiae, hoc est sacrosancti corporis et sanguinis Christi sacramento, non parvum nostris diebus testimonium dat, praecedentibus adjungendum est. Est in Gratianopolitano episcopatu locus in venis subterraneis plurimum ferri habens, quod multo incolarum et rusticorum sudore assidue eruitur, ac fornacibus coctum et expurgatum, per circumjacentes terras fabris ferrariis, vel quibuslibet pro lucro venditur. Inde et villa, quam iidem homines incolunt, Ferraria nuncupatur. Solent autem hujusmodi homines, dum terrae abdita fodiendo perscrutantur, spe majoris lucri longius procedere, et per subterraneos specus pertinaciter majorem ferri materiam perscrutari. Huic operi dum quodam tempore quidam rusticus indefessus instaret, et intima terrae viscera fodiendo acriter rimaretur, repente maxima moles terrae delapsa, aditum per quem ingressus fuerat, obturavit. Quia tamen fodiendo longius processerat, et multum post se spatii exhausta terra inane reliquerat, mortem evasit, et velut in domo clausa ac validis munitionibus undique circumsepta, egredi quidem non potuit, incolumis tamen permansit. Sed tenebris tam tenebrosi carceris circumseptus spe omni evadendi sublata, ac velut in amplo sepulcro sepultus, mortem ipsam adhuc vivens jam se cernere aestimabat. Quem jam per aliquot dies non apparentem, uxor sua mortuum credens, ad animam ejus spiritualibus beneficiis adjuvandam conversa est. Unde per annum integrum omni hebdomada unam ei missam celebrari a sacerdotibus faciens, et pro eo panem et candelam offerens, salutari sacramento, ut mos est Ecclesiae, animae, ut putabat, defuncti mariti subvenire satagebat. Una tamen in anno hebdomada exstitit, qua mulier aliis intenta negotiis, missam ut proposuerat, marito providere neglexit. Et ecce totius anni pene emenso tempore, rursum fossores metalli officio assueto irrequieti instantes, ad locum, in quo jam dictus rusticus adhuc vivens latebat, paulatim fodiendo perveniunt. Quorum dum voces et malleorum sonitus jam appropinquantium propinquantium rusticus inclusus audisset, quantis potuit nisibus vociferari coepit. Cujus illi vocem audientes, et, utpote artis illius periti, hominis subterranei esse cognoscentes, sese invicem cohortati sunt, et ad eum tandem post multum fossionis laborem pervenerunt. Quem accensis luminaribus curiose circumspicientes, illum esse quem anno jam praeterito ibidem obrutum esse sciebant, agnoverunt. Admirati, et pene( ut dignum erat) tantae rei novitate stupefacti, quomodo illic tantum vivere potuisset instantissime inquirebant. At ille respondit: Isto quem non removistis terrae obice foramini per quod intraveram objecto, cum hoc carcere quem videtis retentus fuissem, atque aliquantis diebus sine cibo et lumine permansissem, subito mihi jam pene deficienti cum pane simul et lumine quidam astitit, qui me confortans, et ad cibum capiendum admonens, tetras tenebras illas candela quam ferebat clarissime illustravit. Eo pane per spatium septem aut octo, ut mihi videbatur, dierum refectus, totidem diebus ea candela illustratus, et famis periculum evadebam, et hujus fossae tenebras evitabam. Post septem vero vel octo dies, rursus ille qui prius cum recenti pane et renovato lumine adveniebat, eaque mihi dimittens, confestim recedebat. Hoc per unius, ut mihi videbatur, anni excursum, aequo pene temporis intervallo nunquam facere destitit, excepto unius hebdomadae spatio, quo mihi praesentiam suam munusque solitum, nescio qua de causa, subtraxit. Quo tempore fame, et tenebris valde excruciatus sum, quousque rursum benignus ille vitae meae conservator rediit, et simili subventione vitam meam jam morti proximam reparavit. Hoc illi ab eo audientes, et quid pro illo uxor ejus per totum illum annum fecerat ad mentem revocantes, cuncta ei protinus exposuerunt. Deinde hominem de cavernis illis subterraneis educentes, uxori propriae, vicinis omnibus et populo ad tantum spectaculum undique concurrenti( mirum dictu!) post annuam sepulturam incolumem reddiderunt. Qui simul congregati, et quod ille de se narrabat subtilius examinantes, eisdem diebus panem, quo reficiebatur, candelam qua illustrabatur, ei in illo specu oblata fuisse invenerunt, quibus mulier pro ejus requie et missam celebrari faciebat, et sacerdoti missam celebranti, panem simul et candelam offerebat. Glorificantes ergo Dominum, et non minus quam pro mortuo suscitato, ut vere dignum erat, gratias agentes, quantum recta fides Deo placeat, quantum fidelium oblationes, vel sibi, vel aliis prosint, quantam super omnia salutem salutaris hostia Deo oblata dignis operetur, luce clarius agnoverunt.
2.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Excusatio quare scriptor horum in narratione rerum gestarum non potuerit tempus et ordinem observare.
2.3
Quod saepe supra fassus sum me in relatione horum miraculorum nullum temporis ordinem servare, nullius generis miracula vitare, fixum ac stabile apud lectorum memoriam esse desidero. Tunc enim nulla temporum, quae forte videri posset confusione, vel permistione turbari poterunt, quando me non temporum seriem, sed rerum quolibet tempore gestarum veritatem observare cognoverint. Servassem tamen tempora ipsa cum rebus gestis, si eo ordine, utrumque simul a relatoribus accepissem. Sed quia quandoque quae prius facta fuerant, ultima didici, quae posterius acta, in primis accepi, necessitas mihi facta est, non eo tempore quo res gestae sunt, sed eo tempore eas scribere quo relatae sunt. Inde est quod superius quorumdam bonorum monachorum bonos actus describens, cujusdam boni et magnificae vitae monachi gesta praeterii. Nam post aggressum illud opus, aliquantis jam transactis annis, ea ex parte a quibusdam dignis fide audivi, et quae de illo per meipsum ipse agnoveram, illum ejus finem exspectans, quia adhuc in carne vivebat, in quo omnis laus secure canitur, scribere distuli. Jam vero illo feliciter humanis rebus exempto, et Deo, cui semper devotus adhaeserat,( ut dignum est credere) conjuncto, tempus est aliqua de eo scribendi, et posteris sanctam benedicti hominis memoriam commendandi.
2.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De ortu et adolescentia bona domni Matthaei episcopi Albanensis .
2.4
Fuit autem hic non obscuri secundum carnem generis, ortus ex Remensi provincia, utroque parente et nobilitate, ut dictum est, insignito, et mundanis opibus locuplete. Hic in pueritia litteris traditus est, et postquam adolevit, in Laudunensi Ecclesia clericale officium adeptus fuit. Hic statim a primis annis contra multorum clericorum depravatum morem, cum aetate coepit, et honestate invalescere, et levitatem vel lasciviam consodalium fugiens et exsecrans, quod perrarum est in hujusmodi hominum genere, famosis honestate ac religione clericis adhaerebat.
2.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. Qualiter venerabili Radulpho Remorum postea archiepiscopo adhaeserit.
2.5
Inter quos, quemdam probatioris vitae clericum, Remensis Ecclesiae tunc thesaurarium eligens, qui Radulphus nomine, Viridis cognomine dicebatur, ei se specialius religiosa familiaritate devovit. Dehinc rapto eodem Radulpho, et in Remensem archiepiscopum assumpto, non deseruit quem elegerat, sed probatum vita ac prudentia hominem, religiosus ac prudens juvenis prosequens aliquandiu sub ipso Remensis jam Ecclesiae canonicus perseveravit. Gaudebat ejus societate religiosus episcopus, nec inferiorem ei amoris vicem rependebat. Cernebat in eo quod in se cognoscebat, et velut imaginem virtutum suarum in ipso amplectebatur. Ut enim quidam sapiens ait: Similitudo morum concordiam efficit animorum. Et vere, nunquam enim dissimilia sibi convenire potuerunt, nec in una sede diversa morari. Nam dissimilitudine discohaerentia, si quis sine aliquo simili adjungere tentat, frustra laborem insumit. Statim enim ab invicem resiliunt, nec nisi per aliquod simile ac medium, ut dictum est, conjungi possunt. Hoc enim in elementis, hoc in corporibus, hoc in moribus, hoc prorsus in rebus omnibus constat, et luce clarius est. Sic bono episcopo bonus canonicus, bonorum morum vitaeque honestae congruentia conjunctus, paulatim per quotidiana incrementa, ad majorem religionis ac sanctae conversationis amorem promovebatur.
2.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Quomodo ad monasticam vitam aspirans, ecclesiasticos honores dimiserit.
2.6
Inde actum est ut divinus ignis, pectoris ejus de scintilla exortus, in flammas prorumpere gestiret, et non jam sub illo canonicali, imo pene saeculari ac fallaci tegmine, sed sub vero ac sincero monachorum ordine Deo servire proponeret. Videbat institutis illis clericorum nihil prope religionis inesse, multa ibi simulari, pauca in veritate geri, ambitione, cupiditate, aemulatione cuncta interturbari, et sub tonsura vel habitu clericali, rectius mercenarios quam canonicos posse vocari. Haec et his similia mortis genera in eis abhorrens, et velut de medio Babylonis, juxta vocem prophetae, fugere quaerens adit episcopum, et familiare sibi colloquium ab eo indulgeri rogat. Quo impetrato denudat quidem ex parte animi secreta, sed ex majore sub silentio tecta reservat. Timebat enim ne si cuncta episcopo se diligenti proderet, dilectione qua ei tenebatur obstrictus, ejus conatibus idem episcopus contrairet. Et noverat quidem episcopum omnino virtutum suarum desiderare profectum, sed velut membri alicujus a corpore divulsionem, ejus a se timere discessum. Hac ergo de causa quidquid de saeculi abrenuntiatione proposuerat reticens, reliqua pandit, et se canonicales redditus minus canonice accepisse confirmat. Timere se ne a patre divite, et saeculari homine, pretio vel prece indicenti, redditus ecclesiastici, qui gratis dari et accipi debent, sibi provisi fuerint, atque cum subsidio corporali aeternus interitus comparatus. Et nescisse quidem se tales contractus, neque accersitum fuisse ad hujus modi commercia. Formidare se tamen sola fama ad se perlata, ne solo nomine Christianus dicatur, et rerum veritate Simonis discipulus approbetur. Debere Patrem saluti filii providere, et ne casu aliquo ovis de numero gregis sibi crediti pereat, satagere Et ut, inquit, finem dicendi faciam, et quod hucusque in corde meo latuit, retegam, praebendas omnes, reditus ecclesiasticos omnes quocunque modo mihi datos in manum vestram refundo, et omnibus prorsus ecclesiasticis, non spiritualibus, sed corporalibus, mihi hucusque collatis beneficiis, abrenuntio. Haec episcopus a juvene audiens, et innumeros senes ac decrepitos multa animi devotione eum exsuperasse gaudens, in lacrymas est resolutus, eumque ne id faceret, et ne pro culpa incerta ecclesiasticis beneficiis renuntiaret, hortatus est. Non acquievit ille, sed in incoepto proposito constanter perseverans, quod coeperat, perfecit. Renuntians ergo tali occasione ecclesiasticis negotiis, imo cunctis saecularibus causis, ab episcopo ei valedicente, eumque ad alia sua negotia mittente, recessit. Nec diu moratus est, sed quod de sua aeterna salute conceperat, adimplere celeriter properavit.
2.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Quod propter celebrem religionis famam Cluniacum eligens, apud Sanctum Martinum de Campis monachi habitum suscepit.
2.7
Cogitans vero quo diverteret, vel ubi conceptum religiose vivendi propositum adimpleret, Cluniacum elegit. Audierat namque, ab illo suo Remensi archiepiscopo, et ante episcopatus officium et post, Cluniacense monasterium praedicari. Audierat eum Cluniacensis ordinis modum et morem multis laudibus extollentem; adverterat eum Cluniacenses institutiones multis ac diversis religiosorum institutionibus praeferentem. Conjecerat non leviter in his posse falli hominem doctum in divinis, expertum in humanis, qui pene nihil divinorum longo usu subtili meditatione ignorare poterat, qui pene nihil mundanae scientiae, ne dicam sapientiae intentatum reliquerat. Hujus ergo credulus verbis, religioni, quam eum maxime approbare audierat, se consociare decrevit. Sed quid faceret, inquam, fervens et devota anima, quae adeo divino igne incanduerat, ut conceptam rem diu differre, mortem putaret? urgebat eum ut celeriter vota compleret spiritus, sed longe aberat Cluniacus, longe aberat, longum iter intererat. Timebat ne tanto temporis spatio tentatori indulto, a nequam hoste vinceretur, et conceptus spiritus casu aliquo exstingueretur. Unde quia vel ideo timebat, vel quia secundum quemdam cupienti animo nihil satis festinatur, Cluniacum quidem matrem, quia remotior erat, tunc non adiit, ad Cluniacensem tamen filiam, quae propior erat, hoc est, Sanctum Martinum de Campis, gressum convertit. Et congrue, est enim idem S. Martini monasterium, suo Cluniacensi monasterio in ordinis, religionis ac fervoris proposito, pro modo suo ita consimile et in totum conforme, ut velut simulacrum cerae impressum, multis aliis ad Cluniacum pertinentibus monasteriis, originalis sigilli imaginem familiarius repraesentet, et exceptis locorum distantiis, quae simul esse non possunt, non diversa, sed prorsus unum sint. Ad hoc ergo Cluniacense monasterium Matthaeus, non quidem de telonio, sed de gradu, imo casu canonico a Christo vocatus venit, et se a domino Theobaldo priore in monachum suscipi rogavit. Gavisus est prior, et, ut solet in desperatis rebus fieri, prae gaudio serio eum hoc dicere non credebat. Persuasit tandem ei ut crederet se ad hoc venisse, et ut cito susciperetur coepit instare. Hora erat secundum ordinem Cluniacensem incompetens, nec in illa aliquem pro monacho venientem suscipi fas erat. Monuit prior Theobaldus Matthaeum ut sustineret, et horam congruam, qua id pro more in crastino fieri posset, praestolaretur. Respondit ille se pati non posse dilationem, habere se socios, quibus si res quoquomodo innotesceret, jam deinceps quod volebat effctui mancipare non posset. Victus prior ratione, victus juvenis devotione, victus maxime tanti lucri, si ei non cederet, amissione, libens cessit quod rogabatur. Ingressus capitulum convocat omnes, reserat causam. Laetantur universi, rogant id cito fieri. Festinanter adducitur, conspectibus omnium praesentatur. Voto et petitione propria, exuitur veteri homine, induitur novo, regulae monasticae subditur, corpori monasterii, quantum tunc fieri potuit vel debuit, associatur. Parvo temporis spatio emenso, Cluniacum venit, quod ei de professione scripta, vel de monachi usitata benedictione defuerat, a Cluniacensi abbate eo ibi benedictio suppletur, et jam integer corde, ore, habitu ac vita monachus, sibi jam pene de monacho nihil deesse, in Domino gloriatur.
2.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. Qualem se in prioratu erga Dominum [Deum] exhibuit.
2.8
Remissus praecepto abbatis sui ad monasterium S. Martini cum per annos septem claustri ordinem ferventissime tenuisset, jussione ejusdem abbatis successit in prioratum, priore suo jam defuncto, et sicut de bono viro spes certa suadet credere, ad beatae vitae statum translato. Ubi qualem quantumque se Deo, subditis et quibusque proximis ac remotis exhibuerit, vix a me explicatur. Ut quando[ tamen] haec tria quae proposui, sigillatum exsequar, exhibebat se Deo ac substernebat vera cordis ac corporis contritione, praeteritorum actuum vel negligentiarum poenitudine, mundi contemptu, plenissimo ac pene singulari, inter multa millia monachorum, in Deum devotionis affectu. Morabatur in claustro assidue cum fratribus, et post plurimos mundi discursus, pene velut ea cui adhaerebat claustri columna, sacrae lectionis intentus studio immobilis perdurabat. Vix poterat eum commissi prioratus cura, saltem ad horam a fratrum collegio segregare, vel ab intentione semel in Deum defixa, quolibet mundus occupationis suae unco retrahere. Cumque sub ducatu ejus fere trecenti fratres, tam intra quam extra monasterium Domino militarent, eisque corporalia subsidia providere, vel per se, vel per alios ex officii debito cogeretur Marthae quidem importunas exactiones ex toto effugere non valebat, sed tamen toto animi desiderio Mariae otio inhiabat. Hinc commune claustrum ut dictum est commune oratorium, communes fratrum domos elegerat in quibus velut Moyses in tabernaculo a Judaeorum lapidibus, sic ipse a mundi tumultibus, tutior permaneret. Et quia cum Propheta hanc unam a Domino petierat, ut non tantum in coelis, sed etiam in terris habitaret in domo Domini omnibus diebus vitae suae, quia maluerat abjectus esse in eadem domo Dei quam habitare in tabernaculis peccatorum, libens morabatur in illa. Ibi frequenti lectione, assidua meditatione, ferventissima oratione Deo se commendans et uniens, si qui fuerant, praeteritae vitae naevos, fortasse non multos, expiabat, et piorum studiorum in coelis thesauros quotidianis virtutum incrementis in dies recondebat. Non relinquebat partem aliquam theoriae intactam, sed jejuniis, vigiliis ciliciisque asperis corpus edomans, silentio, psalmodia et his quae dicta sunt studiis, de veteri in novum hominem totus mutari, et sic a vetustate mundi in novitatem Christi plenum prope modum transitum facere satagebat. Sacrificiis super omnia divinis et sacris coelestibus totus intentus erat: quae non frequenter solum, sed quotidie Deo offerens, omnes quidem dignos, sed congregationis propriae fratres specialiter, sibi vero commissos specialius, illo salutari et ineffabili sacramento, divinae clementiae per dies singulos commendabat. Imitabatur sicut in quibusdam aliis, sic et in hac divini sacrificii quotidiana oblatione justum Job. De quo, cum dictum esset: Consurgens diluculo offerebat holocausta per singulos, subauditur filios, post modicum additur: Hoc faciebat Job cunctis diebus. Sic iste coeleste sacrificium, et ea hora qua Job, hoc est mane quando poterat, et quotidie sicut Job, pro se, pro subditis, pro universis ad Christi corpus pertinentibus, et hoc remedio indigentibus offerebat. Quis jam explicet bonam illam animam omnium affectuum terrenorum oblitam, carnem ipsam fere excedentem, ad coelos multa in specie raptam? quis suspiria? quis gemitus? quis non lacrymas, sed lacrymarum imbres usque ad imum quidem terrae descendentes, sed usque ad summum Deitatis fastigium conscendentes? qui plane animam illam Esther vocare beatam, cujus a prima die monachatus usque ad ultimum vitae exitum crimina nulla, bona multiplicia et continua, oblatio Agni immaculati, qui tollit peccata mundi, per viginti fere annos quotidiana? Talem quidem se Deo exhibebat. Sed qualem subditis?
2.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Qualis erga subditos fuit.
2.9
Talem se plane subditis exhibuit, talem usque ad vitae terminum conservavit, ut non solum quantum ad Dominum, sed etiam quantum ad se, misericordiam et judicium eidem Deo secure cantaret. Ut enim mihi boni, et veraces fratres testati sunt, qui ei multo tempore convixerunt, et ipse ex plurima parte expertus sum, et misericors in subditos, et justus super omnes pene sui temporis Cluniacensis congregationis priores exstitit, et hujus misericordiae vel justitiae multa diebus suis et post, exempla reliquit. Misericors in eos erat, necessaria eis pro viribus praeparando, et unicuique secundum apostolicam et Patris Benedicti Regulam, prout opus erat, multa labore quaesita largiendo. Pauper erat domus sibi commissa rebus, licet vere multis dives esset virtutibus. Quae necessitas, quia saepe graviter instabat, et cor ejus angore et corpus multo semper labore fatigabat: hac de causa aliquando proximos, aliquando remotos reges et principes adibat, et eorum donis et muneribus, servorum Dei frequenter indigentiam recreabat. Mos ei erat quandiu domi morabatur, ex praecepto quidem regulae, sed maxime ex dono Dei derivatus, infirmorum, pauperum, hospitum, inquantum prioratus officium patiebatur, per seipsum potiorem curam gerere. Cumque eum recedere instans aliquod negotium urgeret, fratres vel in capitulo vel extra convocans, praemissa inde multa exhortatione, hanc eis curam, hoc velut proprium officium curiosissime commendabat. Nec solum circa haec tria hominum genera misericors ejus animus occupatur. Incolumes ipsi, et hi maxime qui labori conventus devote instabant, misericordis pastoris curam frequenter experiebantur. Nihil eis fere deerat ad victum, nihil fatigatis ad requiem, nihil pusillanimitate succumbentibus ad consolationem. Omnibus et absque exceptione, et cum congruenti discretione pater erat. Jam vero discreto rigori justitiae ejus, et multi alii, et nos cum illis qui haec vidimus, verax testimonium ferimus. In tantum enim negligentibus de maxime damnabiliter peccantibus indignabatur, ut corde, verbis et vultu interiore zeli Dei flamma urgente inflammatus, in eorum prorsus interitum, si nesciretur, insurgere crederetur. Si attenderes, nihil Phinees insolito vulnere libidinosos percellens, nihil Elias igne coelesti idololatras consumens irreverenter peccantibus plus eo irasci viderentur. Unde et delinquentes, Cluniacensi more, prout justum videbatur, sanguinolentis verberibus castigabat, ferro, compedibus, et diversi generis vinculis coercebat, tenebroso plerosque carceri mancipabat; fame valida et siti carnis ac spiritus superbiam conterebat: aliquando quoque, quod semel tantum, quia sic oportuit, fecisse dicitur, sepultura perpetua cohibebat. Hoc tunc fuit, quando cuidam spiritualiter mortuo, caveam subterraneam velut sepulcrum paravit. In quo eum concludens, arte illa sua, qua fratrem viventem spe vitae immortalis quasi mortuum sepelierat, ad hoc pervenit, ut qui super terram vivere non poterat, jam sepultus vivere disceret. Hoc factum est, quando frater ille velut sepultus ad vitam rediit, ipsa sepulcri sui corporalis imagine pavefactus, ad vitam spiritualem et aeternam, a qua peccando alienus factus fuerat, poenitendo rediit. Nam licet obstinatus valde ante fuisset, frequenti tamen patris et fratrum admonitione, ac sui simul sepulcri cohortatione, ut dictum est, malis omnibus, et maxime illis pro quibus inclusionem meruerat, ex corde renuntiavit, et in humilitate ac contritione spiritus perseverans, diem ultimum clausit. Tale fratris spiritualiter mortui et resuscitati sepulcrum, a sepulcro Lazari corporaliter resuscitati. fortassis, imo prorsus non dissentit, quia Lazarus hunc de quo sermo est designans, vocatus de sepulcro suo, vitam rursus morituram; iste de suo ab eo Domino per Matthaeum suscitatus, vitam meruit sempiternam. Hoc justitiae zelo fervens, et totus, ut sic dicam, ignitus famam hujus sui fervoris ubique sparserat, et negligentes vel fluxos non solum subditos, sed etiam quoslibet alios proximos vel remotos solo Matthaei nomine deterrebat. Exertum semper, ut olim cherubim, in necem scelerum flammeum gladium praeferebat, nec eum a sceleratorum sanguine aliquando prohibebat. In hac virtute ita praecelluit, ut et domum sibi commissam ad longe majorem solitae religionis statum perduceret, et multa circumposita monasteria, vel abbatias, quae a totius monastici ordinis fervore languerant, adjutus quorumdam bonorum virorum auxilio in optimum religiosae conversationis propositum reformaret. Talem se, ut dictum est, Matthaeus habuit ad subjectos. Sed qualem se exhibuit ad alios proximos vel remotos?
2.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Qualis erga omnes proximos vel remotos exstiterit.
2.10
Exhibebat omnibus communem tam corde quam verbis dilectionis affectum, et, in quantum salva propositi gravitate poterat, jucundum se et hilarem quibusque alloquentibus offerebat. Ad omnes quidem, juxta Patris Augustini verba, congruum charitas habebat affectum, ad eos vero quos poterat ejusdem effectum. Fecerat ea charitatis virtute monasterium suum, prae cunctis totius Franciae monasteriis, commune universorum hospitium, et velut generale, absque alicujus personae exceptione, cunctorum asylum. Episcoporum, abbatum, nobilium etiam laicorum quotidianus concursus, monachorum et clericorum agmina, pauperum quae nunquam deesse poterat turba, domos universas, hospitia cuncta assidue pene replebat. Suscipiebantur alacriter, nec in suscipiente boni vultus hilaritatem, tanta advenientium importunitas turbare poterat; cujus cor virtus illa, quae nescit quaerere quae sua sunt, sed quae aliorum, plenarie possidebat. Expendebat in his pietatis sumptibus, non solum omnia sua, sed et quae mutuo accipere poterat, multo saepe cum foenore aliena. Nam ut omnibus ad monasterium confluentibus obsequi, ut omnes procurare, ut omnibus satisfacere posset, extendebat se supra se: nec vires proprias vel quantitatem facultatis attendens, pene ad impossibilia semetipsum cogebat. Cumque plerique abbatum vel episcoporum, quorum ego nonnullos agnosco, marsupiis plenis, imo, ut sic dicam, exundantibus gazophylaciis, vix vel buccellam pauperi praebeant, vel raro hospiti ostium aperiant, hic e converso juxta Apostolum, velut nihil habens et omnia possidens, negare cuilibet, etiam quae deerant, nesciebat. Inde attenuata domo, exhaustis omnibus, ipsis etiam, ut hospitibus satisfieret, saepe monachis esurientibus, multo animi angore sollicitabatur. Sed rursus recolens illud propheticum: Inquirentes Dominum non deficient omni bono, etiam de subsidiis corporalibus dictum et illud Domini: Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus et aliud: Haec omnia adjicientur vobis, reformabat animum ad spem, et totum in Domino jactans cogitatum, velut plenis horreis, vel cellariis exsultabat. Nec frustrabatur diu spe sua, nec ille qui volatilibus coeli, quae nec serunt, nec metunt, providet servorum, suorum obliviscebatur. Providebat eis saepe invisibilis provisor, per reges ac principes ministros suos, atque rerum suarum, non dominos, sed horarios dispensatores; providebat, inquam, eis saepe necessaria, et multa frequenter mittebat. Aderat plerumque pauperie valida angustatis, ac multo aere alieno oppressis, ex improviso emergens pleno copia cornu et moerorem in gaudium, egestatem in abundantiam subito transferebat. Sic, sic magnificus retributor facere consuevit, ut quae talibus officiis expenduntur, velut sibi credita plusquam fidelis in commisso, eadem non tantum duplicata, sed etiam centuplicata quandoque restituat. Hinc erat quod inter caeteros principes, qui eum harum et similium virtutum fama exciti diligebant, quique illi de suis multa largiebantur, Ludovicus rex Francorum, rexque Anglorum Henricus, singulari ipsum amore amplectebantur. Adeuntem se gaudenter suscipiebant, multo susceptum honore colebant, ac discedentem nunquam fere vacuum remittebant. Hoc maxime jam nominatus magnus ille rex Henricus faciebat; qui sicut universo pene orbi terrarum notum est, cunctos sui temporis Christianos principes prudentia transcendit, operibus evicit, largitate superavit. Hujus Matthaeus gratiam, gratia virtutum suarum familiariter meruerat. Nam eum saepe adiens, ab eo obsequiis honoratus, ac donis regiis oneratus, laetus ad fratres regrediebatur, eorumque de inopia patientiam, hujusmodi remediis consolabatur. Ita bonus vir prius Deo, deinde propter Deum omnibus complacens, omnibus gratus, et sibi omnes talibus vitae vel virtutum studiis devinxerat, et, secundum Apostolum, pro modo suo omnibus omnia factus, omnibus complacebat. Sicut igitur in supra scripta divisione praemisi, Deo primum, deinde subditis, post etiam quibusque aliis proximis vel remotis talem se Matthaeus exhibuit, tale sui exemplum et sui temporis, et post futuris monachis omnibus dereliquit.
2.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Qualiter a domno Petro abbate Cluniacum evocatus, ordinem rigidissime retinuit.
2.11
Eo tempore contigit nescio qua Dei voluntate vel permissione ad Cluniacensis congregationis regimen, quod non dupliciter, sed simpliciter profero, me indignissimum assumi, et tantarum numero, tantarum merito ovium Christi curam, inutilem et improvidum prorsus opilionem assumere. Et quia famam hujus de quo sermo est, ante hoc officium hauseram, et ea de causa eum jam ex parte notum et familiarem habebam, ad ordinis adjutorium, et ad impositae curae supportandam sarcinam, ipso statim primo vocationis meae anno Cluniacum evocavi. Astrinxi eum mihi fortiore nec unquam dissolvendo amoris vinculo, eique statim ordinis et claustri, cujus, ut jam dictum est, ferventissimus erat amator, curam imposui. Succreverant paulo ante in magno illo et nobili monastici ordinis agro, resecanda vel potius evellenda, utilibus satis contraria, et quorumdam quos nominare nolo, culpa vel desidia, nam ex majori parte jam vita excesserunt, plurima exstirpanda exorta fuerant. Ad hujus rei adjutorium magnum hunc et vineae Christi non segnem operarium, ut jam dixi, accersens, insignem vere eum adjutorem expertus sum. Nam noxia vel superflua quaeque in cibis, in potibus, in moribus quam maxime persequens, licet ea de causa multa nunc reticenda passus fuerit, ea tamen ad congruum finem, etsi non statim, Deo praecipue, meque cum quibusdam aliis pro viribus juvante, perduxit. Nec idcirco tamen curam monasterii jam dicti deposuit, quoniam a me, quia sic res exigebat, et Cluniaci ordinem tenere, et domui jam dictae providere coactus, non obedire non potuit. Erat quippe talis, qui non unius tantum virtute dexterae, sed et ipsa sinistra, sicut de quibusdam Scriptura sacra refert, pro dextera uti nosset. Et recte: justi enim hominis est, nunquam sinistram habere, sed semper ea quae sinistra, hoc est adversae partis sunt, in dexteram, hoc est rectam convertere. Sic expertam hominis virtutem, non uni tantum, sed gemino oneri portando sufficientem, utrumque ejus humerum supposui, atque ut secundum eam quam in ipso cognoscebam gratiam, fratribus suis aliquantulum abinvicem semotis, labore suo proficeret providi. In hoc statu, aliquanto tempore decurso, postquam certa et utilis causa exegit, dato ei apud Cluniacum ordinis successore, ad Sancti Martini monasterium, ut prius regendum, eum remisi.
2.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. De schismate Cluniacensi per Pontium, qui abbas fuerat, concitato.
2.12
Dehinc non plenis, ut mihi videtur, duobus annis transactis, insurrexit nota illa contra Christi naviculam, hoc est Cluniacensem Ecclesiam, horrenda tempestas, et velut civile bellum in republica nostra ubique terrarum exarsit. Quod ne priores carpere videar, quantum ad praesentem materiam pertinet, succincte describo. Domnus Pontius Cluniacensis post S. Patrem Hugonem nullo interjecto abbate successor ejusdem patris ultimo tempore, de monasterio Sancti Pontii Cluniacum veniens, nova facta professione, more talium de aliis, vel de alienis monasteriis venientium, Cluniacensis monachus factus est. Hic valde juvenis, a fratribus Cluniacensibus spe bonae indolis ejus inductis, in abbatem electus, magno illi et famoso viro, jam dicto Patri Hugoni successit. Qui primis assumptionis suae annis, satis modeste ac sobrie conversatus, procedente tempore mores mutavit, et multis ac diversis casibus vel causis, fratrum pene universorum animos exasperando, eos paulatim contra se concitavit. Dissentientes illi ab eo, et quod multa mobilitate vel levitate animi, nullis bonorum consiliis acquiescendo, ut dicebant, res monasterii pessundaret, inter se nunc pauci, nunc plurimi, tandem pene universi murmurabant. Mansit tamen res aliquandiu tecta inter eos, nec ad aures saecularium per decennium fere pervenit. Prorupit tandem eousque lis occultata diu, ut non solum ad circumpositos, sed insuper ad remotissimos quousque hujus dissensionis malum pertingeret, et ipsas summi pontificis, ac Romanae curiae aures impleret. His rumoribus domnus Pontius provocatus, indignationis impetum, quem in alios fortassis derivare debuerat, in seipsum retorsit, et Romam velut praecipiti cursu adiens, ut curae pastoralis sollicitudine solveretur, dominum papam instanter oravit. Praeerat tunc Romanae Ecclesiae, regii sanguinis nobilitate insignis, sed moribus, probitate, ac liberalis animi magnificentia longe insignior, qui prius Viennensi Ecclesiae praefuerat, Calixtus papa secundus. Is in primis, abbatis Pontii voluntati et petitioni, omnis exhortationis nisu resistens, postquam eum non posse deflecti a proposito vidit, ab omni cura Cluniacensis Ecclesiae, ut postulabat absolvit. Absolutus inde, ejusdem papae permissione Apuliam petiit, indeque mari transmisso Hierosolymam, semper, ut proposuerat, ibidem mansurus, pervenit. Papa fratribus Cluniacensibus quod factum est mandans, ut sibi Patrem eligerent, auctoritate apostolica praecepit. Illi post praeceptum, accepto consilio totius religionis ac religiosae opinionis, virum Marciniacensium sororum priorem venerabilem Hugonem sibi pari assensu in abbatem eligunt. Suscepit sanctus ille, licet valde renitens, quod imponebatur, sed vix quinque elapsis mensibus, ex hac luce migravit, et( sic longa ejus in sancta conversatione vita meruerat, ut merito creditur,) ad meliora transivit. Fratres et isto ita subtracto, novae electioni diem statuunt, proximis quibusque et remotis, ut ad diem statutum conveniant, indicunt. Congregatur cum quibusdam episcopis et abbatibus multus monachorum populus, et in octavis Assumptionis beatae Virginis( utinam sibi melius consulentes!) in praesentium scriptorem conveniunt. Mandant jam dicto papae hujus suae electionis assensum, et ab eo rescriptum, hoc quod fecerant confirmans, suscipiunt. Mansit deinde aliquot annis res Cluniacensis in pace, et velut sepultis prioribus malis, optimo quietis ac bonorum proventuum successu florebat. Tandem jam dictus Pontius transmarinae habitationis pertaesus, rediens ab Oriente, Occidenti tenebras contra morem invexit. Qui ut Italiam attigit, divertere Romam nolens, in Ravennatium partibus, hoc est in episcopatu Tarvisiano, sedem sibi constituit. Ibi monasteriolo constructo, parvoque in eo tempore demoratus Gallias repetiit. Explorata demum absentia mea, nam forte tunc in secundae Aquitaniae partibus Cluniacensibus negotiis insistebam, fingens se Cluniacum nolle venire, paulatim tamen appropinquabat. Dehinc quibusdam fugitivorum sibi adjunctis, armisque vulgarium quos sibi asciverat constipatus, Cluniacensibus portis improvisus advenit, quibus effractis et venerabili sene Bernardo priore, fratribusque aliis ubiubi dispersis, cum promiscua illa armatorum multitudine, ipsis quoque mulieribus irruentibus claustrum ingressus est. Ingressus occupat statim omnia, et eos quos reperit minis, terroribus, ac tormentis in suae fidelitatis cogit sacramenta jurare. Nolentes aut expellit, aut duro carceri mancipat. Convertit statim manum ad sacra, et aureas cruces, aureas tabulas, aurea candelabra, aurea thuribula et quaeque alia multa et multi ponderis vasa invasit. Rapit et ipsos calices maxime sacros, nec thecis vel scriniis aureis sive argenteis, multorum martyrum ac sanctorum ossa continentibus parcit. Conflat ex his et similibus auri pondus immensum, et eo circumpositos milites vel quoslibet auri cupidos ad bellum raptores invitat. His protectus circumpositas monasterii villas et castra invadit, ac sibi barbarico more religiosa loca subdere moliens, ignibus, et ferro quae potest cuncta consumit. Abstinet a nulla bellorum specie, rapinis rerum, caedibus hominum, per conductos sacro auro milites ubique desaevit. Consumitur ab ipso initio Quadragesimae usque ad Kalendas Octobris, tota in hujusmodi praeliis aestas, nec saltem paucis diebus a tanta malorum calamitate respirat. Manebat jam dictus Bernardus prior, et nobiles religiosi ac magni viri extra Cluniacum, ubi poterant, et in locis tutioribus, a tantorum incursu hostium, sese pro viribus defensabant. Sic in sancta illa et famosissima Cluniacensi domo, occulto, sed justo Dei judicio, Satan ad tempus laxatus furebat. Sed juxta librum beati Job, qui fecit eum applicuit gladium ejus, et congruum tantis malis finem, brevi imposuit.
2.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. De fine scandali Cluniacensi, et sapientia domini Matthaei.
2.13
Decesserat jam e vita suprascriptus venerandus papa Calixtus, nec se inferiorem papam Honorium acceperat successorem. Hic tantae Ecclesiae tantos tumultus audiens, misso de latere suo legato, domino scilicet Petro cardinali, Pontium et Pontianos, qui tunc sic vocabantur, omnes, adjuncto sibi Lugdunensi primate Hubaldo, terribili anathemate condemnavit. Data tamen postmodum die, utramque partem ad subeundum in praesentia sua tanti dissidii judicium litteris apostolicis evocavit. Obtemperat statim pars cuncta nostrorum, et inter innumeros monasteriorum priores causa cujus haec interjecta sunt jam dictus venerandus Matthaeus advenit. Adest et Pontius, licet invitus, cum suis, et denominata die, ut judicium subeat, advocatur. Praecipitur tamen, ut quia excommunicatus nec agere, nec judicium canonice subire potest, prius satisfaciat, et satisfaciendo, se vinculo quo jure vinctus fuerat, solvat. Mittuntur a papa nuntii, et ex parte mittentis, ut de tantis malis satisfaciat, jubent. Respuit ille, nec se ab aliquo viventium anathematis vinculo vinciri posse affirmat. Solum esse Petrum in coelis, praeter quem nulli hoc licere fatetur. Commoto multo magis tali ejus responso domino papa, totaque simul inde urbe turbata, non solum excommunicatum, sed et schismaticum cuncti proclamant. Et quia, ut dictum est, nisi solutus ad judicium admitti non poterat, a suis qui cum eo venerant, utrum quod ille nolebat, ipsi saltem satisfacere vellent, responsum missis dominus papa nuntiis quaerit. Qui statim pro ejus imperio paratos se esse respondent. Intrant ergo palatium nudis pedibus cuncti, et reos se in conspectu universorum fatentes, protinus absolvuntur. Absoluti, causam ingrediuntur, nihil quod vel sibi, vel illi pro quo agebant, suffragari posset, intactum relinquunt. Assumit sibi ex parte alia vocem universorum venerandus Matthaeus, et sapienter de tota causa perorat. Surgit statim auditis partibus papa, et tota Romana curia sibi adjuncta, ad rem examinandam in partem secedit. Moratur diu, redit cum cunctis post aliquas horas ad sedem, ut inventam ex consilio sententiam ferat, Portuensi episcopo jubet. Fert ille jussus sententiam, et ut ipsa ejus verba referam: Pontium, inquit, invasorem, sacrilegum, schismaticum, excommunicatum, ab omni ecclesiastico honore vel officio, sancta Romana et apostolica Ecclesia in perpetuum deponit, et Cluniacum, monachos vel cuncta ad idem monasterium pertinentia, abbati qui inpraesentiarum est, cui injuste subtracta fuerant, restituit. Data sententia, uniuntur qui divisi fuerant, et velut in momento, redintegrato Cluniacensi corpore tantus tamque diutinus malorum turbo sedatur. Irruit post paucos dies, tam in victos quam in victores, Romanus ille pestifer morbus, et pene omnes tam monachos quam famulos in brevi prosternit. Invadit vix elapso mense et dominum Pontium, paucisque diebus interjectis exstinguit. De cujus fine epistolam mihi a supradicto beatae memoriae papa Honorio directam, si forte ejus notitia utilis judicatur, adjungo: Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Praeterito mense Decembri, Pontius viam universae carnis ingressus est. Qui quamvis de malis Cluniaco illatis, saepe commonitus poenitentiam agere noluerit, nos tamen pro reverentia ejusdem monasterii, cujus monachus fuerat, eum honeste sepeliri fecimus. Data Laterani. Ille quidem morbo Romano aliquandiu fatigatus sic moritur. Non parcit idem morbus et mihi, et plusquam per dimidium annum, igne vix tolerando adurit. Non evasissem, ut credo, sociorum casum, nisi et fratrum oratio, et medicinae cura a quodam sapiente clerico, multo mihi studio impensa, juvisset. Evasi tandem, Deo propitio, ac per ipsius gratiam maximus ille religionis locus, a sui generis pessimo turbationis et schismatis morbo mira celeritate convaluit, atque ad pristinum et fortassis ex parte meliorem religionis, famae vel rerum statum pervenit. Digressus videor a proposito. Sed quia rem, ut mihi videtur, non reticendam, et pro futurorum cautela perutilem, a subsequentium memoria perire timebam, occasione domini Matthaei inventa, cujus maxime prae caeteris studio tantum malum sopitum est, dicenda silendo praeterire timui. Redeat ergo stylus ad ipsum, et quae de ipso restant, ut coeperat, exsequatur.
2.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. Quomodo in episcopum Albanensem assumptus sit, et quam sancte in eo sese habuerit.
2.14
Causa jam dicta tractus ad urbem, ea sic diffinita, redire cum sociis ad propria festinabat. Sed qui nescientem vocaverat Deus, reditum impedivit, et quia super pauca fidelis fuerat, eum super multa, ut expertum dispensatorem promovit. Injungit ei cum honore nominandus papa Honorius, majoris honoris et oneris pastoralem curam, et eum labori suo socium adhibens, in episcopum Albanum consecrat. Provectus ergo ad sublimem pontificalis ordinis gradum, et super Ecclesiae candelabrum, ad lucendum omnibus qui in domo Dei erant magnifice exaltatus, nihil de monacho quorumdam more dimisit, sed sicut de magno Martino legitur, eadem in corde ejus humilitas, eadem in vestitu ejus vilitas mansit. Nihil de officiis, nihil de cantibus, nihil de prolixa Cluniacensi psalmodia, quarumlibet curarum praetextu reliquit. Servabat in palatio instituta claustri, et mundo expositus, firmo et longo usu, velut innato religionis proposito a saecularium vanitatibus se quasi septo firmissimo secernebat. Cohibebat se intra se nunquam magis negotiosus quam cum solus erat. Praeferebat cunctis operibus suis omnibusque sanctis studiis, sacrificandi Deo illum suum quotidianum usum, a quo nec rei familiaris cura, nec multiplex occupatio, nec ipsa continua post summum pontificem, omnium Ecclesiarum sibi imposita sollicitudo eum retrahere poterant. Conquerebatur inde saepius papa, et aliis ad curiam mane ex more convenientibus, ipsi ad horam tertiam vix occurrenti, quod plus nimio esset monachus, velut improperabat. Nec hoc tantum Romae, sed etiam ubique terrarum studiose servabat. Utebatur saepe aestivis diebus acriore Italici solis ardore, quod matutinas in his sacris studiis occupans horas extrahi ab Ecclesia circa sextam quandoque horam vix poterat. Et quia non solum simplex religiosa innocentia, sed et prudens erat singulari sapientia, mittebatur saepe a magistro, ad diversas partes orbis terrarum, et vices apostolicas in partem ab eo vocatus sollicitudinis prudenter administrabat. Nec juxta modum gratiae a Deo sibi collatae, inferior in hac parte erat David, de quo Scriptura sacra loquitur, quod ad imperium regis ingrediens et egrediens, in toto illo regno fidelis exstiterit, cum ille in illo Judaico, hic in longe sublimiore Christianae reipublicae regno, totas animi et corporis vires consumendo, fidelis fuerit.
2.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. Quod cum adhuc prior esset, pecunias a Judaeis mutuari prohibuit.
2.15
Et quia fidelitatis vel fidei ejus extollendae causa de Judaico regno mentio facta est, quod mente exciderat ad hoc probandum pertinens, referatur. Hoc enim in ipsis et de ipsis Judaeis probari contigit. Accesserat, ut supradictum est, noviter ad prioratus Sancti Martini curam administrandam, et inter caetera negotia debita monasterii ipsi a fratribus proponebantur. Requirens ille creditores, quosdam ex ipsis Judaeos esse cognovit. Statimque ad fratres ista sibi referentes conversus: Et unde, inquit, hoc vobis quod Christiani et monachi a Judaeis et impiis mutuas accipere pecunias voluistis?« Quae enim conventio Christi ad Belial, aut quae societas luci ad tenebras? vel fideli cum infidele?» Ite, ait, ite, et hujus improbandae societatis vinculum, pecunias illas solventes, festinanter dirumpite, et Judaeis ulterius in ratione dati et accepti, mutui vel depositi, vel cujuslibet commercii communicare nolite vel cavete. Ad haec cum illi responderent, non posse se, monasterii paupertate cogente, a mutuandis Judaeorum pecuniis abstinere: Absit, inquit, absit, nec unquam deinceps sermo iste de ore vestro procedat! Quo enim vultu, qua conscientia, ad altare Salvatoris Christi accedere, qua fronte ad colloquium piae matris ipsius venire tentabo, cum blasphemis hostibus ejus blanditus fuero? Quomodo pessimis inimicis ipsorum amicus effectus, ipsis placere valebo? Quomodo illo ore, quo pecuniarum vel cujuslibet rei causa, eis blanditus fuero, ipsos invocare vel deprecari audebo? Videte igitur ne de his ulterius quaestio fiat. Solvite cito quidquid eis debetis, et velut aeterna lege praefixa, ab universis eorum commerciis deinceps abstinete. Sic fidei zelo devotus homo repletus, et contractus illos inhibuit, et quid amoris in intimis cordis sui, Christo Domino suo servaret, ostendit.
2.16
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. De schismate Romanae Ecclesiae, et quam viriliter catholicam partem defenderit.
2.16
Hanc suam erga Christum et ejus Ecclesiam fidem, maxime illo tempore probavit, quando schismaticus furor, contra unius columbae, hoc est, ejusdem Ecclesiae unitatem altare profanum erexit. Divisa erat, imo discissa, Romana prius, dehinc tota Latina Ecclesia, et primo ex magna sui parte, vi et pecunia intrusum Leonis filium sequebatur. Restitit ille cum quibusdam sociis fortiter, et quod non plantaverat Pater coelestis, eradicare totis viribus contendebat. Ea de causa cum pontifice suo, imo cum communi papa Innocentio, urbe expulsus, multaque justitiae causa perpessus est. Inde per Tiberim mare ingressus, ad Gallias venit. Ubi primum ab eodem domino papa Innocentio, Cluniacensi nova et majore consecrata ecclesia, ac gemino concilio, alio Claromonti, alio Remis celebrato, totam( excepta parte Aquitaniae) Galliam, Hispaniam, Angliam, Germaniam, sibi imo Christo, studio praecipue Matthaei papa jam dictus univit. In quibus partibus diu Matthaeus cum ipso commoratus, per Alpes ad Italiam Pisas usque, ubi et prius aliquandiu manserat, cum eodem regressus est. Occupabat adhuc sedem apostolicam Leonis filius Petrus, et Leonini catuli contra partem catholicam saeviebant. Permittebat hoc Christus, et qui Antichristum, schismaticorum omnium caput in templo Dei sedere permissurus est, et suos exsulare, et sedem Petri a non suis occupari sinebat. Eapropter mansit reliquo vitae suae tempore Pisis cum Innocentio papa Matthaeus, nec ei nubem vel sedem propriam revisere facultas data est. Quo toto tempore, in nullo retrocedens, semper seipso melior virtutum profectu fiebat, et sacris semper studiis occupatus, quanto fini propinquior, tanto virtutibus exercitatior apparebat.
2.17
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De fine ipsius miris insignibus glorioso.
2.17
De quo ejus fine aliqua subdere, quia jam rei series vel processus admonet, differe ultra non debeo. Possent quidem adhuc plura de ipso digna memoria litteris tradi, sed quia hoc occupatio prohibet, illud saltem. in quo suis vel nostris diebus parem non habuit, tacendum non est. Non ignoro equidem, suis illis nostrisque diebus bonae vitae multorum bonorum finem optimum successisse, sed quantum ad aures meas pervenire potuit, nullius jam dicto tempore transitum miris insignibus sic contigit claruisse. Missus fuerat Benedictus vir a domino papa pro pace reformanda Mediolanum, et maximam post Romam Italiae urbem, unitati Ecclesiae, a qua per Anselmum schismaticum defecerat, reddere festinabat. Dedit cito Deus optimum successum ejus labori, et multos Liguriae populos, a pace catholica aversos, matri Ecclesiae mira celeritate restituit. Consummato dehinc, ut olim Martinus, ecclesiasticae pacis negotio, nutum statim in se advertit vocantis, et fluxu ventris interioribus dissolutis, viribus corporis paulatim destituebatur. Passus ante fuerat hujusmodi incommoditatem Cluniaci per annum, et gravi dyssenteria liquefactus, multis fratrum pro eo fusis Deo precibus, vix mortem evaserat. Correptus est itaque, ut dixi, eodem morbo, et tam labore itineris quam ardore solis( nam tempus tunc aestivum instabat) eo invalescente, ad defectum naturae coepit urgeri. Reversus est tandem Pisas, et per aliquot menses, vir animosus cum hac invaletudine luctabatur, Nolebat, licet aegritudine valde cogeretur, lecto decumbere, nolebat de labore solito quidquam intermittere, nolebat corpori suo vel in modico parcere. Tolerabat constanter apostolicae curiae labores, causis ecclesiasticis nunquam deerat, fratrum se subtrahere utilitatibus nesciebat. Divina obsequia, quibus, ut supradictum est, se totum a puero dedicaverat, irrequietus frequentabat. His totum more suo se impendebat, ut, quantum ad illa, sic aeger esse nesciretur, sospes et alacer putaretur. Orationes continuae, oculi assidue in lacrymas defluentes, psalmodia utpote Cluniacensis, totum pene diei noctisque tempus occupans, cui cor, cui linguam, cui opera, cui tandem se totum devovisset, id monstrabant. Illud autem, illud, inquam, singulare suum refugium, quod omni fere vitae suae tempore, insatiabili desiderio perpetuaverat, altaris dico sacrificium, nulla vis morbi, nulla debilitas, ut vel una die intermitteretur, cogere poterat. Pugnabat cum morbo, singulari devotione pertinaciter, et, ut de jam dicto suo Martino legitur, pro modo vel posse suo, invictum ab oratione spiritum non relaxabat. Productum est hoc ejus salubre certamen, ab idibus Julii usque ad Kalen. Decembris: quo toto tempore, artus languore solutos, violenter spiritui servire coegit, nec alicujus suasu, ab his divinis vel similibus sacris operibus revocari potuit. Tandem prima Adventus Domini hebdomada, omnimodum jam naturae defectum ferre non valens lecto decubuit. Et cum jam non valde remotum mortalis vitae suae finem instare sensisset, advocat fratres sibi obsequentes, vocat et famulos, et benigne illos alloquens et consolans, adjungit: Oro vos, inquit, fratres et filii, ut quia me in proximo recessurum a rebus humanis intelligo, valedicatis ex parte mea, et affectuose salutetis, in primis dominum meum et patrem Cluniacensem abbatem, priorem et subpriorem, Hugonem camerarium, et Arbertum sacristam, totumque simul fratrum nostrorum Cluniacensium conventum, abbatem Vizeliacensem Albericum, et priorem de Charitate. Specialiter autem intimos et praecordiales filios meos, apud Sanctum Martinum de Campis Deo servientes, quos ego prout melius potui, in Dei servitio educavi. Haec benedictus vir dicens, non solum quantum in Deum, sed etiam quantum in fratres et filios haberet affectum, ostendit.
2.18
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De visione quam vidit de ipso prior Sancti Zenonis.
2.18
Non multos vero ante dies, prior monasterii Sancti Zenonis, quod Pisis constitutum est, viderat in somnis eum, de quo agitur, habitu monachali indutum, eique puerum venustae formae, qui etiam regis filius dicebatur, adstare. Praeferebat autem idem puer manibus librum, aureis litteris scriptum. Quem cum aperuisset, venerabili illum Matthaeo offerens, ut legeret, suadebat. Cumque ille responderet quid sibi lucri de lectione illa proventurum esset, adjecit puer: Percipies, inquit, hujus libri lectione, omnium linguarum notitiam. Qui postquam legit, interrogatus a puero, Hebraica lingua, Hebraice respondit. Sciscitatus et Graeca respondit eadem. Et puer: Sicut, inquit, in his duabus te peritum probasti, sic universarum diversitatem linguarum te noveris assecutum. Dixit hoc, et statim ei regale palatium, mirabili pulcherrimaque structura insigne, monstravit, et ut ingrederetur praecepit. Cumque ille se quia imparatus esset, ingredi non posse respondisset, adjecit puer: Vade, inquit, et ut ingredi possis, cito te parare festina. Cessit ille in partem, et universis tam sacerdotalibus quam pontificalibus indumentis se cito componens et ornans, ad puerum statim reversus est. Cum quo et alios innumerabiles angelici decoris pueros inveniens, ad designatum palatium accessit, et omnibus laeta ac sublimi voce cantantibus: Alleluia, Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, in illud ingressus est.
2.19
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De visione alterius fratris.
2.19
Advenerat penultima Adventus Domini hebdomada, et frater alius de alio Sancti Michaelis monasterio, quod itidem Pisis est, conspexit similiter in somnis venerabilis vitae Joannem prius Camaldulensem priorem, deinde episcopum Ostiensem, velut ad se venire. A quo cum quaesisset dicens: Quo vadis, domine? ille respondit: Pisas venio, ut fratrem meum Albanum episcopum assumam, et numero nostrorum adjungam. Scias autem, quod octavo Kalendarum Januarii, ad nos venturus et nobiscum perpetuo mansurus est. Has visiones, imo ad meritum hominis declarandum revelationes, earum inspectores sicut ante ejus obitum viderunt, sic et ante quibusdam, et insuper illi qui haec mihi retulit, bono et fide digno viro retulerunt.
2.20
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. Quomodo daemones signo crucis a se fugaverit, et de infatigabili ejus ad Deum intentione.
2.20
Successerat jam nox Dominicae proxime praece dentis nativitatem Domini, et benedictus vir morbo diutino fatigatus, quiescentibus sociis in lecto decumbebat. Et ecce subito velut in perturbatam vocem prorumpens, circumjacentes vocavit. Quibus astantibus, horribilem malignorum spirituum turbam sibi apparuisse, seque valde terruisse, narravit. Ita, inquit, mihi conspicui fuerunt, ut mirum mihi sit, si vos latere potuerunt. Qui signo quidem crucis a me facto, pavefacti, statim disparuerunt, pessimas tamen intolerandi fetoris reliquias recedentes reliquerunt. Festinanter ergo cancellarium domini papae accersite, et ut ad me venire festinet, rogate. Factum est: et cancellario religioso et sapienti viro post paululum venienti, rursum quod viderat narrat. Qui sapienter eum ne timeret hortatus, et communem omnium etiam valde bonorum de saeculo migrantium, hunc esse transitum dicens, simulque rei congruentia adjungens, bonum virum benigne in Domino confortavit, et ad exspectandum bona spe exitum suum, religiosis sermonibus animavit. Urgebatur ille magis morbi gravedine ad extrema, nec, ut jam dictum est, suspenso prorsus in coelum corde, a divinis officiis vel operibus avocari poterat. Non noverat, juxta Psalmum, os ejus jam loqui opera hominum, nec aures ejus humana audire patiebantur. Si quis ei sermonem de rebus transitoriis asserebat, cum nullum prorsus responsum redderet, non audisse putabatur. Si vero quis de spiritualibus sermonem coram eo proferret, statim illuc convertebat auditum, et velut nihil patiens, paratissime respondebat. Quotiescunque ad eum episcopi, quoties monachi, quoties religiosi clerici, quoties ipsi socii accedebant, toties et unicuique suum Confiteor Deo, quod in monachatu pro more didicerat, proferebat. Confitebatur sic omnibus, absolvi postulabat ab omnibus, commendabat se omnibus, sicque licet sancta anima, juxta quod scriptum est, ut sanctus sanctificetur adhuc, confessione, oratione, fratrum absolutione magis sanctificari contendebat. Protraxit ista usque ad ultimum vitae spiritum, nec optimus diuque protractus devoti animi usus, eo vel parum spirante, deficere potuit.
2.21
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De revelationibus ante mortem illi ostensis, et de gloria quam sibi praeparatam vidit.
2.21
Ostendit benignus Salvator antequam ille ex toto deficeret, haec ejus opera, haec ejus studia sibi placuisse, et quo pro his post mortem demigraturus esset, ex parte monstravit. Jacebat ille in lecto, nocte jam secundam feriam praecedente, et nocturnas laudes parum ante tempus, quia sic ipse jusserat, socii decantabant. Et ecce circumsonante undique psalmodia, subito ille rapitur, et a sensibus humanis alienatus, ipsa vultus immutatione cognoscitur. Instant fratres acrius divinis officiis, et velut tunc defungi deberet, exspectant. Arripit frater Pontius multa ei diu propter honestos mores familiaritate conjunctus; arripit, inquam, Evangelium, et ei assidens Passionem Domini secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam devote recitat. Cumque his perlectis, finem legendi fecisset: Et ubi est, inquit ille beatus vir, Passio Domini secundum Joannem? Si placet, fili, lege et illam. Vere beatus vir, totusque ut supra dixi, spiritu et mente divinis intentus, qui nec raptus ad invisibilia, et corporeis sensibus pene emortuis sacrarum rerum oblivisci poterat. Perlecta igitur et illa quarta secundum Joannem Passionis Domini lectione: Retribuat, inquit, tibi omnipotens Deus, fili, cuncta quidem a te mihi semper impensa beneficia, sed specialiter hoc in aeterna retributione servitium. Noveris autem pro certo me mortuum fuisse, atque ad invisibilia et coelestia raptum. Esto ergo securus, me amodo hac nocte minime moriturum. Vade igitur interim, et quiesce. Redibis autem mane facto ad me, et tunc miranda quae vidi narrabo. Indicto tempore, rediit ad eum jam dictus frater cum sociis. Cumque, psalmis primae diei horae decantatis, tempus jam loquendi adesset, ait ad socios( verba autem ejus ab eo Latine prolata, nihil addens, mutans, vel minuens dicturus sum): Ite, inquit, ad dominum cancellarium, et dicite ei, ut dicat domino papae quatenus huc veniat, et ejiciat me de sepulcro isto, in quo jaceo. Et certe ipse libenter hoc faceret, si sciret lectulum qui mihi praeparatus est. Non fuit enim lectulus tantae pulchritudinis, tam mirae suavitatis, sicut ille qui mihi praeparatus est. Ego autem mortuus in ista nocte fui, et fui ante Dominum meum Jesum Christum, vidique beatam Mariam matrem ejus, et ipsum, qui concessit mihi locum ad pedes suos, ibique sedebo. Cumque fratres, quibus ista narrabat, eum rogarent, ut rerum quas viderat, statum, modum, vel beatitudinem indicaret. Et quis, ait, o fratres, hoc posset? quis certe posset bonum illud, felicitatem illam, illa ineffabilia, et mortalibus incognita bona narrare? Non est, non est plane aliquis mortalium, qui hoc posset. Servatur, inquam, inter innumera, quae ibi conspexi, disciplinae reverentia singularis, cunctaque ibi ad unguem ordinata subsistunt. Et cum post ista paululum conticuisset: Poenitet, inquit, me, non quaesisse a Domino quid de illa sua Cluniacensi domo facere decreverit, vel quid de statu illius penes ipsum sit. Respondente vero fratre supradicto ad haec non esse curandum, si hoc tunc a mente ejus exciderit, quia ipse Deo astans, pro eadem domo eum precaturus esset, ille adjecit: Et vere, inquit, ac libenter hoc facturus sum, ipsumque pro illa, totis animi affectibus deprecabor. Ecce vere mens hominis, semper quidem, sed nunc maxime dedita Deo, a qua post summum illum et praecipuum divinitatis affectum amor fratrum suorum et cura nec in ultimis excidere poterat. Eadem die ad vesperum vel vesperam, adiit eum visitationis gratia, magnae et probatae religionis vir, Guilelmus Praenestinus episcopus, et more bonorum infirmitati ejus compatiens, eum consolabatur. Cui venerabilis Matthaeus inter caetera retulit: Venit, inquit, hac nocte ad me vir reverendi vultus, multa, ac venusta tam capitis quam vestium albedine decorus. Videbatur autem mihi esse de incolis eremi. Qui me de hac domo educens, pratum insigne traduxit, indeque ante Dominum adduxit. Vernabat autem pratum illud, per quod traductus sum, amoenitate singulari, nec aliquid ei jucunditatis deesse videbatur. Ibi arbores omnigenis fructibus gravidae, ibi rura graminibus viridissimis ac floribus super omnem decorem pulcherrimis depicta, ibi quidquid visu delectabile, quidquid olfactui odoriferum, quidquid sensibus universis jucundum. De quo si quis vel florem unum obtinere mereretur, omnibus vitae suae diebus sanior, omnibus alacrior, omnibus felicior existeret. Recedente ergo ab ipso jam dicto episcopo, venit eadem visitandi causa et Joannes Cluniacensis monachus tunc domini papae capellanus, post vero Perusinus episcopus, et cum eo similiter colloqui coepit. Cui cum diceret videri sibi quod in proximo moriturus esset, respondit ille: Non hac certe, non hac nocte moriar. Datum enim mihi est a Domino ut ea die qua ipse de Virgine natus ad homines venit, eadem ego ab hominibus recedens, ad ipsum ejus praevia misericordia pergam. Vere misericors Dominus, vere servorum benignissimus consolator, vere, juxta canticum Moysi, servorum suorum miseretur. Non obliviscitur consolari eorum diuturnos labores, nec eorum obsequia sibi devote impensa contemnit. Vere secundum quod ipse ait, quemadmodum mater consolatur filios suos, sic et ipse non solum in futura vita, sed etiam quandoque in ista consolatur, delinit, laetificat servos suos, ut hic gaudia sequentia praegustantes, ineffabili dulcedine trahantur, et adhuc in corpore positi, toto illuc animi desiderio rapiantur. Noluit enim magnam illam multitudinem dulcedinis suae quam abscondere solet timentibus se, a Matthaeo nondum a corpore mortis liberato ex toto abscondere, nec ea quae daturus erat, omnino post mortem differre. Praemisit inde signa aliqua etiam ante mortem, ut ipse ad ea speranda vel amanda, multo magis animaretur, et quale illius apud ipsum meritum esset, ignorantibus proderetur. Mansit ergo beatus vir, tam praeclaris revelationibus recreatus, alacrior usque ad extrema, et in Domino confortatus, suam illam horam ultimam exspectabat.
2.22
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. Quomodo [Quam] sancte et gloriose, natalis Domini die, prima lucescente aurora, de hoc mundo transierit.
2.22
Jam vero ipsa natalis Domini vigilia, transcursis more suo devote tam nocturnis quam diurnis officiis, jamque vespertina hora instante, Dominicum corpus sibi rogat afferri. Quo allato, Audite, inquit fratribus, confessionem meam, et fidei meae hic et in aeternum testes adestote. Confiteor, ait, hoc sacrum Salvatoris mei corpus, illud vere et essentialiter esse, quod de sancta Virgine ab ipso sumptum est, quod pro mundi salute in cruce pependit, quod in sepulcro positum est, quod tertia die a mortuis resurrexit, quod in coelos ascendit, quod venturum est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Per ipsum credo incorporari ei, et fieri unum cum ipso, et habere vitam aeternam. Hoc dicens, refectus coram fratribus, eodem salutari Christi corpore, per carnem illam, quae dat vitam in aeternum, ad aeternitatem futuram idoneus factus est. Cumque prima sacrae noctis vigilia advenisset, et signa totius urbis ad nocturnas laude pulsari audisset, statim tota mente ac voce, in vocem exsultationis prorumpens, qua poterat voce, quo poterat gestu laetitiae, Christus natus est nobis, Gloria in excelsis Deo, sociis et omnibus inclamabat. Angelico vero hymno, sicut ad missas canitur, ex integro decantato, reliqua circumstantibus ad quae non sufficiebat dimisit. Animo tamen ad illas sacras Dominici Natalis laudes suspensus, quoties in cantibus, quoties in lectionibus, beatae Virginis matris Domini nomen legi vel cantari advertebat, toties oculis sursum levatis, tot es manibus in coelum extensis, ubi mens ejus conversaretur, quo sancta illa anima raperetur, monstrabat. Jamque nocturnis laudibus consummatis, dum sacerdos astans sacro altari, missam quae dicitur de Nocte cantaret, erexit se nisu quo potuit, et juvante se quodam fratre, quia vires ad standum deerant, in lecto resedit. Conversusque ad Dominicam crucem quae coram erat, velut si in ipsa Salvatorem, ut olim crucifixum, conspiceret, ait: Jam, o misericors Salvator, tempus est, ut quod promisisti adimpleas, et tuo instante Natali, a vita mortali migrandi, et ad te, qui vita es aeterna, transmigrandi, licentiam concedas. Hoc ultimo verbo postquam cunctis sermonibus suis finem dedit, in lectum reclinatus, indeque post modicum ad cilicium cinere conspersum, a fratribus translatus est. Saepe autem eosdem fratres ante rogaverat, ne se casu aliquo, nisi in cinere et cilicio Christiano more mori permitterent. Timebat enim ne qualibet infirmitatis ejus compassione ducti hoc praetermitterent, vel negligerent. In quo, sicut et in aliis, Martini sui exempla et verba sequi nitebatur, qui, sicut omnibus notum est, discipulis moriens praedicabat non debere Christianum nisi in cinere mori. Ubi et Matthaeus a suis vel fratribus vel discipulis collocatus, horam vocationis suae ultimam sustinebat. Qua jam instante, dum noctis tenebrae in lucem verterentur, et a monachorum in eadem ecclesia constitutorum conventu ad secundam missam cantaretur, Lux fulgebit hodie super nos, Matthaeus vere monachus et pontifex Dei, densas Aegyptiorum, hoc est mundi hujus, tenebras deseruit, et per mortem carnis ad sempiternam lucem et vitam pervenit.
2.23
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. De exsequiis ejus celeberrimis, et tumulatione honorabili in basilica S. Fragdiani [Frigdiani ].
2.23
Fertur statim justi corpus a devotis viris in claustrum monachorum, et Cluniacensi more psalmodia undique decantatur. Abluitur, ut se habet communis mos, et, secundum quod ipse jusserat, suo quo nunquam a monacho caruerat cilicio prius, dehinc monachali cuculla vestitur. Adduntur a fratribus sacerdotalia et pontificalia indumenta, et his sacerdos et pontifex Dei, ut dignus[ dignum] ornatur. Accurrit accepto nuntio et ipse summus pontifex Innocentius, atque cum ipso episcoporum et cardinalium totaque Romanae Ecclesiae vel curiae plenitudo. Congregatur pene tota urbs Pisana; et illud cernere, illi obsequi, omnibus suis negotiationibus anteponunt. Osculantur plurimi manus vel pedes jacentis, et se sanctificari tali contactu vel osculis non irrita fide confidunt. Consueverat urbs illa multo quaesita labore marina negotia aucupari, et a remotis Africae vel Orientis partibus pretiosa quaeque convehere. Impleverat sinum suum congestis undique multarum gentium mercibus, et inde cunctis pene Italiae urbibus ditior effecta gaudebat. Suscipit tandem universis Aegyptiorum opibus praeferendam missam sibi ab ultimis Galliae finibus margaritam, eamque se longe quam prius ditiorem esse laetatur. Ostendit in isto mortuo quantum praeponderent terrestribus thesauris coelestes gazae, quantumque opes Christi, etiam post mortem, opes viventium antecedant. Jacebat ille exstinctus, neque aliquid in mundo vel possidebat, vel sentiebat. Venerabantur tamen eum viventes, reverebantur potentes, efferebant laudibus locupletes. Discernunt etiam amatores mundi, et ipsis obsequiis quae sanctis impendunt dijudicant, quantum subjaceant terrena coelestibus, humana divinis, fugitiva sempiternis. Servatum est corpus venerandi hominis toto illo die Natalis Domini, et psalmis ac Deo fusis precibus frequentatum. Sequenti die, hoc est in festo magni illius martyris Stephani, obtulit pro ejus aeterna requie jam dictus papa Innocentius solemne Deo sacrificium, et devote supernam pietatem pro pontificis laborum suorum comparticipis requie imploravit. Fecerunt idem et episcopi qui forte tunc aderant, et simul omnes fusis Deo precibus, euntem ad peregrina coepiscopum deduxerunt. Tandem circa horam diei sextam, praemissis omnibus Christianae sepulturae caeremoniis, astante insuper clero et populo civitatis pene universo, in ecclesia Sancti Frigdiani olim Lucensis episcopi, quae Pisi habetur, vir vita, morte, famaque venerabilis ad sepulcrum delatus, ac tumulatus est. Septem deinde annis exactis, cum ad Urbem proficiscerer, causa reformandae pacis inter Pisanos et Lucenses, specialiter tamen ejus tractus pia recordatione, Pisas adii. Secunda dehinc adventus mei ad illam urbem die, cum sociis ad charissimi mei sepulcrum accessi sacros cineres, ut dignum erat, visitans et honorans, salutarem pro eo hostiam obtuli. Et licet ejus meritis multo magis me juvari posse confiderem, omnipotenti tamen Creatori, ac benignissimo Redemptori, unanimem mihi, dum viveret, hominem, quantis tunc datum fuit precibus et fletibus commendavi. Requiescat ergo per immensam ipsius Omnipotentis misericordiam in perpetua pace fidelis, devota et accepta Deo anima, fruaturque perenniter fructu bonorum operum suorum, nec obliviscatur apud Deum se diligentium fratrum et filiorum suorum.[ Amen.]
2.24
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. De quodam malo monacho pessime mortuo.
2.24
Post illa miranda opera vel signa, quae ad legentium vel audientium spiritualem aedificationem supra praemissa sunt, sequatur et istud, quod post universa illa me comperisse contigit. Nec solum me post illa hoc comperisse contigit, sed insuper post illa omnia provenisse accidit. Fuit in monasterio Lehunensi Ecclesiae Cluniacensi subjecto, frater quidam, nomine et habitu monachus, sed vita et moribus monasticae conversationi et sanctitati non parum adversus. Hic strenuus et perspicax in humanis, hebes et obcaecatus erat in omnibus fere divinis et ad monasticum propositum pertinentibus rebus. Corripiebatur saepe a priore suo et a religiosis fratribus in jam dicto monasterio cum eo simul morantibus, et multa propter excessus suos frequenter tam verborum quam verberum sponte vel invitus proba ac injurias tolerabat. Videbatur aliquando in eo proficere spiritualium cura medicorum, et specie tenus conversus a pravis studiis putabatur. Sed, parvo interjecto tempore, non solum in nullo melior, sed insuper, omni spreto coelestis medicinae labore, seipso deterior apparebat. Producta est haec ejus pertinacia multo tempore, nec alicujus studio finiri potuit, quousque, eo indurato, ille qui attingit a fine usque ad finem fortiter congruum tam diuturnis malis finem imposuit. Depositus erat ab exteriorum administratione merito culparum suarum, et invitus ac murmurans regularibus claustri septis retinebatur. Non potuit tandem pati tam odibilem sibi clausuram, et diabolico dolore stimulatus carceris sui injurias in priorem vel fratres suos casu aliquo refundere gestiebat. Erant prope ipsam ecclesiam horrea, ad recondendas fruges monasterii praeparata. Concluserant intra eadem prior ac fratres suum pene totius anni victum, et tam ad esum quam ad potum sibi ex ipsis frugibus necessaria praeparaverant. Nam quia terra illa parum vini fertilis est, non solum panem ad edendum, sed et cervisiam ad bibendum, ex ipsarum frugum succo conficere soliti erant. In haec fratrum victualia nequam ille exarsit. Et arbitratus mala quae pro sceleribus suis a fratribus perpessus fuerat, damnis eorum se eis optime recompensaturum, igne horrea praedicta succendere parat. Unde claves claustri fur nocturnus furatus, de claustro egreditur, et, universorum absentia explorata, occulte ignem horreis injicit, sic quod ad claustrum nullo sciente regreditur. Jamque fratres, matutinis pro more finitis laudibus, ad strata propria reversi fuerant, et ecce immissus a monacho ignis paulatim succrescens, in manifestas subito flammas erupit. Exclamat ille sacrilegus primus, et velut innocens et inscius facti, quasi ad exstinguendum cum aliis accurrit. Laborantibus tamen cunctis, et ad flammas exstinguendas pro posse occupatis, respicit ille nec adjuvat, et velut ultioni congratulans, otiosus spectator assistit. Non tulit hoc in longum divina censura, nec, ut de similibus solet, tantum nefas in posterum punire distulit. Mox enim eum percutienti angelo tradens, invisibili gladio peremit, cunctisque qui aderant videntibus, morte praesenti pariter et aeterna frustravit. Fratres tam subita et horrenda ejus morte perterriti, elisum ad terram jamque exanimem in manus suscipiunt, atque ad abluendum pro more deferunt. Jamque illo ad lavandum nudato, clavem quam paulo ante furatus fuerat, eum nefanda manu adhuc tenentem reperiunt. Placuit ita Deo, et ad corrigendos pertinaces in malo homines, sic disposuit. Nam cum vitali spiritu recedente, mos sit universa corporis membra dissolvi, manum mortui hujus ad retinendam clavem, quam ad tantum scelus perpetrandum furata fuerat, tenacem reddidit. Fecit hoc ne vindicta tanti sceleris casui deputaretur; fecit, ut virus ejus notum fieret, ut majore miraculo seipsum nequam ille quod vivens noluerat, mortuus proderet, et ut omnes ad quos tam pessimi criminis fama pertingeret, a consimili opere deterreret. Jam dictae igitur clavis et aliarum, quas nunc reticeo, rerum indiciis de tanti mali auctore certificati fratres, cadaver illud, cujus animam jam inferus possidebat, utpote furis, sacrilegi, incendiarii, excommunicati a consortio sanctorum corporum expulerunt, et procul extra Christianum coemeterium projecerunt.
2.25.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De visione quam ego Romae positus vidi.
2.25.1
Licet autem propositum meum sit, ut in narrandis hujusmodi miraculis, aut nunquam aut raro somnia admittam, quia frequenter aut falsa sunt aut dubia, quoddam tamen somnium inter haec quae narro miracula, quia fide dignum videtur, admisi. Nam, ut sanctus Pater noster Odo in Vita sancti viri Geraldi scripsit, somniorum visiones non semper sunt inanes. Probat et ipsum, ut cunctis notum est Evangelium: Audite ergo somnium meum quod vidi. In primordiis pontificatus domini papae Eugenii, ad visitandum tam ipsum quam communem matrem Romanam Ecclesiam, Romam adii. Illuc perveniens, apud cardinalatum Sanctae Mariae Novae, quod, juxta antiquum Romuli templum constructum est, hospitium suscepi. Ibi dum nocte quadam quiescerem, ecce vir venerandae vitae dominus Guillelmus, qui nuper de vita excesserat, mihi dormienti visus est in somnis astare. Et quia frequenti narrationi hoc necessarium est, quis iste, vel cujus vitae fuerit, quo insuper eventu ex hac vita migraverit, breviter inserendum est. Fuit hic juxta carnem nobilis, juxta spiritum longe nobilior, a primis adolescentiae annis religionis amator, in quam, quandiu advixit, hoc est fere usque ad senectutem, bonis meliora semper addendo, profecit, angelicae monachus munditiae, singularis in pauperes et desolatos misericordiae. Zelo Dei contra negligentes, et maxime contra graviter delinquentes totus igneus, exceptis nocturnis et occultis vigiliis, dimidiam partem diei quotidianis orationibus et lacrymis pene semper occupans. Et licet haec principaliter de eo scribam, quia in his hic specialius effulsit, non tamen sola haec de ipso vel in ipso commendo. Nam quantum facultatis et scientiae in eo fuit, juxta morem et modum Cluniacensis ordinis ac propositi, sacris semper etiam aliarum virtutum exercitiis invigilavit. Hoc merito, et quia praeter haec quae dicta sunt in exterioribus administrandis multam a Deo sibi collatam gratiam obtinebat, multis eum et magnis monasteriis diverso tempore ut res exigebat, praefeci. Unde Ambertae, Caroloco, Celsinaniis, Silviniaco, ipsi tandem Cluniaco, a me in priorem praelatus, indeque in abbatem Moysiacensem assumptus, ubique jam dictarum virtutum signa impressa reliquit. Casu dehinc interveniente quem nominari nulla necessitas cogit, dans locum irae, a loco illo recessit, et Cluniacum rediit. Ubi aliquanto tempore, camerarii, hoc est fratrum procuratorio officio functus, ad ultimum, ad prioratus administrationem earum loco remissus est. Illic assuetis religionis et disciplinae studiis toto conatu intentus, dum nulli prorsus in causa Dei parceret, zelo, ut jam dixi, justitiae totus ignitus, a quodam nequissimo, qui sibi provenire timebat quod de aliis delinquentibus ab eo fieri cernebat, insidias passus venefica fraude exstinguitur. Talem vitae terminum sortitus bonus vir, regno coelorum dignus factus est, conjunctus illis ut justum est credere, de quibus Christus veritas ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Unde quia non solum propter justitiam jam persecutionem passus est, sed etiam( quod majus est) propter justitiam mortuus est, merito dignus judicatur regno coelorum.
2.25.2
Fraus ergo qua tantus vir vitae subtractus est, quibusdam indiciis antequam Romanum iter aggrederer, ad me delata, in quaestionem versabatur. Sed itineris acceleratio quaestionem impediens, ad finem rem perducere non permisit. Ita interim de tam nefanda re anxius et dubius, propositum iter incoepi, et Romam, ut suprascripsi, perveni. Ibi loco, tempore, modo, quo dictum est, venerabilem Guillelmum mihi astare conspicio: quem cum viderem valde gavisus surrexi, et multo cum affectu amplecti eum et osculari coepi. Licet autem altus sopor exteriorem sensum officia occupasset, vigebat tamen velut in vigilante memoria, meque dormire dormiens non ignorabam. Nec illud mente exciderat illum qui videbatur in somnis videri, nec eram immemor ante non multum temporis mortuum, et dolo, quem supra scripsi, exstinctum. Quodque magis mirum est, et illud nescio qua vi occulta naturae statim menti occurrit, non posse mortuum diu cum vivente morari, nec prolixum sermonem miscere. Unde priusquam recedere virtute invisibili cogeretur, interrogare illum festinanter de quibusdam decrevi. Quae tamen ut non phantastica, sed verax quae apparebat visio videretur, nequaquam prius praemeditatus fueram, sed tunc ea dormiens nutu ut arbitror Dei noviter menti occurrentia, cogitare incipiebam. Quatuor ergo quaedam, quae nescio unde dormienti occurrebant, interrogando ei proposui. Quomodo, inquam, vobis est domine prior, vocans eum non ex proprio nomine, sed ex officio? Ad quod ille breviter, ut fuerat semper breviloquus, ac bis vel ter ex more verba replicans, respondit: Multum, ait, mihi bene est, multum mihi bene est. Huic primae interrogationi secundam subjunxi: Vidistis adhuc Dominum? Et ille: Assidue video, assidue video. His duabus, et tertiam addo: Estne, inquam, certum quod de Deo credimus, estne absque dubitatione, vera fides quam tenemus?-- Nihil, ait, ita verum, nihil ita certum. Et quarto: Verum est, aio, quod fama refert, verum est quod multi opinantur, quosdam quos ipse non ignoratis fraude sua ac veneficio vos occidisse?-- Verum est, inquit, verum est.
2.25.3
His dictis, et ipse disparuit, et ego evigilans ea quae videram recolere et admirari incipiebam. Interim dum haec agerem, et visa memoriae commendarem, rursum somno opprimor, et sicut in hiemalium noctium prolixitatibus, nam dies Adventus Domini tunc instabant, iterum caput ad dormiendum compono. Nec mora adest qui supra, et se eodem modo quo prius ostendit. Occurro et ego ille non segnius quam ante, et visionis praemissae omnino immemor, amplecti eum et osculari, ut prius coeperam. Quid multa? Nihil plus minusve in animo meo, nihil plus vel minus in ore meo, in hac secunda visione fuit quam in prima fuerat. Eadem quae supra interrogo, eadem quae supra audio, de statu suo, de visione Dei, de certitudine Christianae fidei, de morte sua, ordine quo praemisi a me interrogatus, eadem nec pauciora respondit. Huic tamen secundae visioni, in fine aliquid additum est. Mox enim ut dixit se vere dolo falsorum fratrum exstinctum, in fletus amarissimos, ut mihi in somnis videbatur, prorupi, et quia jam de facto non dubitabam, tantum nefas insatiabilibus lacrymis deplorabam. In fletibus istis evigilans, oculos humectos genasque meas recentibus lacrymis tepentes inveni. Ut vero hujus visionis vel somnii indubia veritas commendaretur, regressus ab urbe, atque ad Galliam nostram rediens et Cluniacum perveniens, quae de morte sancti viri suspicatus fueram, ipsius nefarii parricidae publica confessione vera fuisse probavi. Quem gehenna dignissimum, quia gladio, laqueis, ignibus, vel extremis nefandorum suppliciis, ecclesiastica pietate prohibente, punire non poteram, exsilio perpetuo quod pene solum licuit, infernalem proditorem damnavi. Nam sacrosanctis Evangeliis adhibitis, compulsus est in publico Cluniacensi capitulo me praesente jurare quod, transactis tribus sibi a me praefixis mensibus, nunquam deinceps intra terminos universam Galliam concludentes maneret, sed extra illos locum saluti suae aptum requireret, et in invento loco Deo pro peccatis suis digne satisfaceret. Haec suprascripta visio licet in somnis apparuerit, idcirco mihi fide digna videtur, quia et dormientis tam integra in tantis, ut dixi, memoria, et iterata ac per omnia primae similis secundae visionis, praeter illud quod in ultimo exceptum est, forma, atque ipsius detestandi hominis publica confessio, non falsam, sed veram eam, ut arbitror, omnino demonstrant.
2.26
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV De visione fratris Enguizonis.
2.26
Subjungatur et huic visioni altera, quae quamvis in somnis ut illa apparuerit, veram tamen fuisse, ipse rei exitus comprobavit. Venerat Cluniacum meo tempore conversionis causa nobilis vir, Enguizo nomine, et ut in primordiis suis erga divina magis exerceri assuesceret, quiescendi ad serviendum Ecclesiae in ecclesia suscepit. Ubi dum quadam nocte dormiret, videt quemdam olim commilitonem suum, qui Petrus dicebatur de Rocha, quod castrum in Gebennensi dioecesi situm est. Defunctus vero fuerat jam dictus miles in Hierosolymitano itinere ante non multum tempus, sed ejus obitum supra nominatus frater penitus ignorabat. Nondum enim vel tenuis fama mortis ejus ad eum pervenerat. Visus est ergo ei, ut dixi, jam dormienti in specie illa, qua eum in saeculo videre consueverat. Gavisus est frater, et, ut optime notum ac familiarem, eum alloqui familiariter coepit. Quid est, inquit, quomodo te habes?-- Ego, ait ille, in transmarino itinere quod te, ut nosti, conscio coepi, defunctus sum.-- Et frater: Quid est ergo et de sociis qui illud iter tecum aggressi sunt?-- Illi, inquit, et illi jam de vita excesserunt, illi vero et illi adhuc supersunt.-- Quomodo, inquit, tibi est in statu illius vitae, ad quam transisti? Ad haec ille: Bene, ait, mihi est, quia misericordiam quam a Deo speraveram, jam consecutus sum. Obest tamen adhuc multum, et obstat plenitudini salutis meae, quod proximo tempore antequam Hierusalem pergerem, sacerdotem Ecclesiae de Seconiaco, quamdam a me decimam exigentem, per vineam quamdam fugavi, et in exitu vineae irreverenter percussi. His frater auditis: Et quid, ait, de me tibi videtur? Potero consequi salutem quam spero?-- Salvaberis, inquit, sed ante salutem multa et gravia patieris. His dictis, is qui apparuerat miles disparuit. Frater a somno evigilans, cuncta quae viderat vel quae audierat, mihi statim mane retulit. Rogavit insuper, ut liceret ei partes illas de quibus miles ortus fuerat, et in quibus ea de presbytero acta fuerant adire, et utrum vera an falsa esset visio jam dicta probare. Nam sicut mortem militis nullus ei ante militem nuntiaverat, sic nec de sociorum ejus morte aut vita, sic nec de fuga presbyteri, seu militis percussione quidquam vel modicum prius audierat. Accepta ergo regulari more licentia, Gebennensis territorii partes adiit, ibique a notis et veracibus personis cuncta quae a mortuo audierat, vera esse agnovit. Nam et quod de presbytero actum fuerat, tam ab illo quam ab aliis didicit, et paucos post dies, mortem militis et eorum quos mortuos ille nuntiaverat audivit. Quae postquam parentibus defuncti innotuerunt, bono usi consilio quod in presbyterum ille deliquerat, ipsi pro eo digne satisfacientes presbytero, expiaverunt. Et quia tam certis indiciis verax fuisse praefata visio probata est, a me ut non dubia, sed ut certa, inter caetera miracula conscripta est.
2.27
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV De cujusdam pueri vigilantis visione mirabili.
2.27
Et de mortuorum quidem apertis manifestationibus licet multa superius dicta sint, unum tamen adhuc addere volo, quod nuper compertum tacendum non esse videtur. Nam anno, quo haec scripsi, illud contigerat. Vigilia Natalis Domini, nocte scilicet qua Sanctificamini hodie cantatur, jacebat apud Carumlocum puerulus quidam monachus ante sacros matutinos in fratrum dormitorio et nescio quid meditans dormire non poterat. Et ecce post aliquantum processum noctis aspexit et vidit venerabilis vitae fratrem, Achardum nomine, qui ejusdem monasterii prior fuerat, et ante paucos annos vita excesserat, per gradus dormitorii ascendentem sibi appropinquare. Erat vero jam dictus puerulus fratris ejus filius. Venit ergo, et in scamno ante lectum pueri constituto resedit. Erat cum illo et venerandus ille dominus prior Guillelmus, et ipse similiter defunctus, quem mihi Romae in somnis apparuisse supra retuli. Neutrum tamen illorum, dum viverent, puer viderat, sed ex his quae ab eis audivit absque ulla eos ac si vidisset dubitatione cognovit. Morati sunt et collocuti adinvicem aliquandiu, puero audiente, quousque domino Guillelmo recedente, solus frater Achardus ante illum, ut dictum est, sedens remansit. Qui ad puerum conversus, hortatus est eum ut surgeret, et ad mira quaedam videnda, usque ad fratrum coemeterium cum eo procederet. Respondit ille, timore qui eum invaserat, patrui sui familiari collocutione jam ex parte sedato, non posse fieri quod monebat, sub custode se esse, timere ne si eum aliquis praeter morem egredientem videret, dira flagella subiret, nec ipse inter multiplices plagas sibi adesse valeret. Ad haec illo dicente, nihil sibi esse timendum, credendum esse patruo, optime se ne quid mali ei inde contingeret provisurum, salvum et incolumem ducturum ac reducturum, adductus est puer in sententiam, et surgens, ac se regulari more induens, praecedentem secutus est. Duxit autem eum per claustrum majus, in claustrum infirmorum, indeque usque ad coemeterii ostium. Quo aperto, statim ulterius processerunt. Et ecce conspicit puer totum coemeterii ambitum sedibus innumeris refertum, ac supra sedes illas viros monastico schemate indutos sedere. Dixerat autem illi patruus et sibi inter alias sedem servari, in qua statim aliorum modo veniens resideret. Indicaverat etiam querelam in conventu illo de se futuram, propter quam necesse esset se exsurgere, et ad vocantis judicium properare. Monuerat insuper ut in illo examinis intervallo eamdem puer sedem occuparet, nihilque metuens sibi usque ad reditum conservaret. Quod et sic factum. Ingressus namque frater Achardus cum puero conventum illum, mox in sede sibi parata resedit. Ortus est statim clamor, et a quodam circumsedente querela deposita, quod idem frater tardus illi suo couventui occurrisset. Surrexit ille confestim, et ad satisfaciendum more monastico in medium processit. Quo facto, puer, ut monitus fuerat, surgens constanter in sede eadem resedit. Obtinet autem medium coemeterii locum, structura quaedam lapidea, habens in summitate sui quantitatem unius lampadis capacem, quae ob reverentiam fidelium ibi quiescentium totis noctibus fulgore suo locum illum sacratum illustrat. Sunt et gradus per quos illuc ascenditur, supraque spatium duobus vel tribus ad standum vel sedendum hominibus sufficiens. Ibi sedem cujusdam magni et reverendi judicis, supraque ipsum sedentem puer dum conspiceret, vidit jam dictum fratrem Achardum ante ipsum velut pro satisfactione prostratum. Quid dixerit, quid ei responsum fuerit, intelligere licet multum nisus, non potuit. Clare autem idcirco cuncta videre poterat, quia quaedam maxima claritas absque subsidio humanorum luminum, totum illud illius coemeterii spatium illustrabat. Modico temporis intervallo transacto, saepe nominatus frater ad locum proprium rediit, et puero sibi cedente, atque ad ejus pedes residente, sedem suam recipit. Parum intercesserat, et ecce puer conspicit totum conventum illum de sedibus suis exsurgere, et non ad illam, per quam ingressus fuerat, portam, sed ad aliam quamdam tendentem, ad exitum festinare. Antequam tamen egrederentur, conspexit multum ignem, proxime ante ipsam portam accensum. Per quem, ut referebant plurimi ex illo agmine transeuntes, alii diu in illo morabantur, alii cito transibant. Haec tandiu vidit, quousque portam illam omnes excesserunt. Remansit autem post tantum spectaculum, solus puer cum patruo. Quem patruus, ut promiserat, per viam qua venerat reducens, cum eo fratrum dormitorium ascendit, eumque usque ad lectum proprium prosecutus, statim disparuit. Hanc visionem quia auditam prius ab aliis, et postea ab ipso puero fallere nesciente, fide dignam judicavi, ad legentium utilitatem vel cautelam, sicut et praecedentia, ne mente exciderent, scribere volui.
2.28
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVIII. De institutis Carthusiensium monachorum.
2.28
Et quia propositum meum in narrandis miraculis, de quo jam frequenter lectorem instruxi, tale est, ut absque aliquo temporis praejudicio, non attendens quid quando factum sit, sed quando mihi relatum sit, ad Dei gloriam et legentium aedificationem, quae pro certo vera esse comperi describam, trado legentibus quae ante paucos dies didici. Sed antequam ea scribere exordiar, quaedam ad rem pertinentia illis propono. Servatur in Burgundiae partibus inter omnes Europae nostrae monastici ordinis professiones, professio quaedam, multis aliis ejusdem monastici propositi sanctior et cautior, instituta nostro tempore a quibusdam Patribus, magnis, doctis et sanctis, magistro Brunone Coloniensi, magistro Landuino Italico, ac quibusdam aliis vere magnis, ut dixi, et Deum timentibus viris. Qui quorumdam antiquorum monachorum tepiditate, negligentia ac desidia praedocti, saeculo abrenuntiare volentes, cautius sibi suisque in via Dei sectatoribus consuluerunt, et vigilanti oculo, ordinem contra omnes pene Satanae insidias circumspectum instituerunt. Nam ut contra superbiam, quae, juxta Scripturam, initium est omnis peccati, et contra ejus nefandam sobolem, invidiam dico, ambitionem et vanam gloriam, ac si qua sunt alia, ordo ab eis institutus, quantum, juxta eorum scientiam, homini erat possibile, armaretur, vestes vilissimas, ac super omne religionis propositum abjectissimas, ipsoque visu horrendas assumpserunt. Quantitate enim breves et angustae, qualitate ita ut vix aspici possint hirsutae et sordidae, nullum gloriandi vitium se posse admittere indicant. Et novi quidem quod etiam in sordido habitu diabolus quod suum est quaerit, et humilitatis vestibus quandoque texturam superbiae interserit. Sed tamen jam dicti justi et Deum quaerentes viri, in quantum potuerunt, ne princeps mundi per superbiam aut superbiae familiam in se vel suis sibi locum invenire posset, summo studio providerunt. Cupiditatem insuper quae radix malorum omnium dicitur, vel avaritiam quae idolorum servitus vocatur, ne mihi[ nimis] venenosa virgulta quolibet tempore procedere[ producere] posset, ita radicitus avulserunt, ut certos terminos juxta locorum suorum fertilitatem aut sterilitatem, in circuitu cellarum suarum majores minoresve praefigerent, extra quos etiam si totus eis offeretur mundus, nec saltem quantum pes humanus occupat, terrae spatium acciperent. Ea etiam de causa, animalibus vel pecoribus suis, certum quem transgredi fas non esset, terminum instituerunt, bobus scilicet, asinis, ovibus, capris, vel hircis. Et ut non esset eis quandoque necessarium, vel plus terrae, quam dictum est, possessioni suae addere, aut numerum jumentorum suorum vel pecorum augere, duodecim tantum monachos cum XIII, priore, ac decem et octo conversis, paucisque mercenariis, nullo prorsus superaddito in sui ordinis monasteriis esse perpetuo decreverunt. Praeter ista ad edomandum jumentum corporis sui, et ad subigendam juxta Apostolum, legem membrorum suorum, repugnantem legi mentis suae, duris carnem ciliciis semper exasperant, continuatis pene acribus jejuniis corpora affligunt, extenuant et desiccant. Inde est quod pane furfureo semper utuntur, vino adeo adaquato, ut merito magis villum quam vinum dicatur. Ab omni carnium esu, tam sani quam aegri, in perpetuum abstinent. Pisces nunquam emunt, sed forte ex charitate datos accipiunt. Die Dominico et quinta feria tantum, caseum vel ova ad vescendum admittunt. Tertia feria ac Sabbato, aut legumine aut olere cocto utuntur. Omni secunda, quarta et sexta feria, pane solo et aqua contenti sunt. Semel in die semper comedunt, exceptis octo diebus Natalis Domini, octo diebus Paschae, octo diebus Pentecostes, Epiphania Domini, repraesentatione ejus, hoc est Purificatione sanctae Mariae, Annuntiatione Domini, quando Paschali tempore provenit, Ascensione Domini, Assumptione ac Nativitate jam dictae sacrae Virginis matris ejus, et exceptis festis duodecim apostolorum, sancti Joannis Baptistae, sancti Michaelis, sancti Martini, et illo quod in Kalen. Novembris celebratur, festo Omnium Sanctorum. Super haec omnia, more antiquo Aegyptiorum monachorum, singulares cellas perpetuo inhabitant. Ubi silentio, lectioni, orationi, atque operi manuum, maxime in scribendis libris irrequieti insistunt. In eisdem cellis debitum regularium Horarum, hoc est Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, Completorium, signo Ecclesiae commoniti, Deo persolvunt. Ad Vesperas et Matutinas in ecclesia cuncti conveniunt. Ibique non perfunctorie, ut quidam, sed intentissime oculis in terram demissis, cordibus coelo infixis, Deo preces, Deo gratiarum actiones persolvunt, totumque suum tam interiorem quam exteriorem hominem, habitu, voce, vultu, rebus visibilia excedentibus, spretis cunctis aliis intentum, imo affixum esse ostendunt. Ab hoc more excipiunt illos festivos dies qui supra scripti sunt, in quibus bis comedunt, et in quibus more monachorum non per cellas, sed simul habitantium, non solum omnes regulares Horas in ecclesia decantant, sed et in refectorio tam post Sextam quam post Vesperas, nullo sospite excepto, communiter edunt. Quibus tantum diebus antiquorum eremitarum aemulatione ne ab aliis sacris operibus, licet dignitate inferioribus, impediantur, salutare omnipotenti Deo pro salute sua ac mundi sacrificium offerunt, quod ex usu jam veteri tracto nomine, quia Deo mittitur, Missa vocatur. His sacris diebus, qui singulari privilegio a Domino vel ejus Resurrectione Dominici dicuntur, ac saepe dictis ipsius vel sanctorum ejus solemnitatibus missas celebrant. Diebus quibus eis legumine uti licet, illud ipsi ad mensuram acceptum, sibi aptant et coquunt. Hoc vero tunc, quando non communiter in refectorio, sed quando eos in cellis suis solos comedere eremitica institutio praecipit. Vinum nullo tempore, ante mensam vel postea sumunt. Sed si quis tunc sitim passus fuerit, aqua ei, non vino, uti licet. His, ne tam sanctam institutionem omnino muti praeteriisse videremur, breviter praemissis, ad miracula per quosdam ex ipsis nostro tempore facta, procedendum est. Haec enim in toto isto opere principalis, ut saepe jam dixi, fuit mihi causa scribendi, hoc est, miracula ubilibet vel quolibet tempore facta ad praesentium vel posterorum memoriam transmittendi.
2.29.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIX. De quodam fratre Carthusiensi, qui mira vigilans vidit.
2.29.1
Multa quidem in sacro ordine miracula contigisse, a pluribus accepi. Sed quia ipsius humilitatis virtute, qua semper servi Dei miranda opera sua quanto possunt nisu occultant, vix aliquid ex his prodere alicui voluerunt, rara, imo rarissima, quibus omnimoda fides accommodanda esset, ad me miracula pervenerunt. Quae tamen absque dubio certa comperi, tacere nec volo, nec proposui. Fuit ex eorum numero, non quidem monachorum, sed conversorum conversus quidam, humilis genere, juvenis aetate, sed moribus generosus et vitae sanctitate provectus. Hic toto studio, obedientiae, humilitati, mortificationi, omnem quam poterat operam adhibens, mundum sibi, seque mundo non solum crucifixerat, sed etiam sepelierat. Amori divino, et specialiter memoriae Matris Domini, ita se totum devoverat ut a bonis viris ipsum vitamque ejus cognoscentibus, nihil scire judicaretur, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum, sacramque ipsius crucifixi matrem, ac perpetuam Virginem, humanae salutis singularem post Domini amatricem, Mariam. His studiis a conversionis suae principio coeptis, magis ac magis insistens, et in hac nostra, juxta Psalmum, lacrymarum valle, de virtute in virtutem proficiendo, ascensiones in corde suo disponens, antiqui et communis hostis invidiam contra se velut novam ac specialem concitavit; nec jam occulte, sed palam, quantum perditus ille perditionis humanae sit avidus, ex seipso monstravit. Jacebat quadam nocte in cella, sibi, ut talium mos est, ad laboris solamen et orationis secretum designata. Et ecce in multo jam processu noctis ipsi, adhuc vigilanti et coelestia meditanti, daemonum turba in specie porcorum aggrestium apparuit. Furebant ubique per totam cellam, et discursu insano, rictu horrendo, dentibus longissimis ac velut in necem ejus exacutis, pavefactum ac trementem hominem circumstabant. Sudabat ille, ut mihi relatum est, prae timore, et quasi jam jamque a bestiis discerpendus, nil nisi mortem ultimam praestolabatur. Talia eo patiente adauctus est metus, et quemdam enormis magnitudinis hominem, ut ex cordis sui judicio sibi videbatur, daemonum principem, cellam illam in qua ista fiebant, conspicit intrantem. Qui primo ingressu suo conversus ad porcos: Quid, ait, segnes facitis? Cur jam hunc non rapuistis? Cur non discerpsistis?-- Quod dicis, inquiunt porci, magno cognatu facere nisi sumus, sed cuncta tentantes, nil facere potuimus.-- Ego, inquit ille, jam faciam, quod vos desides facere non potuistis. Quo dicto uncum ferreum longis ac recurvis ungulis terribilem, minaci manu protendens, atque ad virum Dei rapiendum, imo ad discerpendum adaptans, eum nimio terrore pene mente excedere coegit. Sed Deus, cui bonus vir ille saepe supplicando dicebat: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo, tentationem tam duram non est passus ultra procedere, sed multa misericordia, qua semper suis providet, eduxit eum a tentatione, et liberavit a malo. Mox enim ut nequam ille manum, ut dictum est, ad eum rapiendum, et uncum, ut videbatur, ferreum ad eum discerpendum extendit, statim omnipotentis Filii Dei Mater, Mater vere, ut dicimus, misericordiae, in qua ille, sicut dictum est, totam spem suam post Deum posuerat, visibiliter adfuit, ac virga levi manu praetensa: Quomodo, inquit, huc detestandi venire ausi fuistis? Non est, non est hic vester; nec jam contra eum in aliquo praevalere poteritis.
2.29.2
Dixit, ac dicto velocius, totum illud infandum collegium ut fumus evanuit. Perstitit illa post daemonum fugam, cum homine adhuc tremente, eumque his verbis consolata est: Placet, inquit, quod facis, tuique animi devotionem Deo mihique gratam esse noveris. Fac ergo quod facis, et de his ad meliora perseveranter proficere stude. Et ut tibi aliquid singulare in mandatis tradam, stude vilibus escis, complectere abjectas vestes, operi manuum devotus insiste. His animatum hominem virgo relinquens, coelos repetiit. Istud de hoc bono viro miraculum, aliud isto non inferius sequitur. Rusticus quidam pauper, sed paupertate devotionem fidei ejus non impediente, se bonis illis viris, de quibus sermo praemissus est, in amicitia junxerat, eisque non minimum familiaris erat. Diligebant enim illi in ipso, non solam, quae quantum ad animae salutem spectat nihil prodest, rerum pauperiem, sed beatam spiritus paupertatem, de qua Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ea de causa eum quanto erga Deum devotionem sentiebant, tanto ut magis familiarem sibi associabant. Inde contigit ut duos ejus filios et parvulos susciperent, et in religione sancta patris post Deum maxime causa educarent. Horum unus, non multo post tempore elapso defunctus, alterum superstitem dereliquit, quem religiose educare et instituere volentes, supradicto bono viro, cui mira quae praescripsi ostensa fuerant, ejus curam committunt. Nec segnis ille mandatorum exsecutor, puerum commendatum suscipit, enutrit, ac sacro religionis lacte, quo ipse educatus in viriles annos evaserat, eum imbuens, nil rerum terrestrium sapere, nihil eorum quae in terris sunt diligere, brevi edocuit. Coelum mente conspicere, coelestibus inhiare, ad Christum coeli ac terrae Deum ac Dominum, totis animi viribus anhelare, quae sursum sunt quaerere, non quae super terram, ubi Christus est in dextera Dei sedens, juvenem sibi creditum bonus doctor edocuit. Edoctus ille ab eo, in vanum laborasse doctorem suum, ut quidam indisciplinati faciunt, ostendit; sed ut a quodam satis noto dictum est, recens testa semel coelesti sapore imbuta, odorem inde contractum non diu tantum, ut ille ait, sed semper quoad vixit servavit. Sed placuit Deo, ne puer tam bene educatus, tam sancte edoctus, diu particeps mortalium fieret, vel aliquem de ipsorum diuturno consortio naevum contraherent. Raptus est igitur, ne malitia mutaret intellectum, aut ne fictio, quae quibusdam etiam religiosis quandoque familiaris esse solet, deciperet animam ipsius
2.29.3
Praeveniens ergo in moriendo discipulus magistrum, bonam quidem spem salutis suae, sed cum eadem spe magnum illi ac pene intolerabilem de morte sua dolorem reliquit. Acceperat quippe illum a priore suo, ut jam dictum est, ad educandum, sed ejus bonos mores sanctamque intentionem intuens, admirans et amplectens, eum non solum ut commendatum, sed ut filium unice diligebat, atque idcirco ejus tam celerem, imo quasi furtivum de mundo recessum, pene assidue dolendo deflebat. Eo tractus affectu orabat continue pro ipso, psalmorum quidquid noverat Deo quotidie profundebat, nec satiari orando, psallendo, moerendo, pro ipsius anima poterat. Cumque haec tam devoti animi sui tam pia studia, nullo fere tempore intermitteret, nec ab his, quantum facultas dabatur, cessaret, volens Deus hominem suum aut a tam duro labore relevare, aut cujus meriti vel ipse, vel puer illius esset ostendere, dignum fecit eum visione coelesti, qua et ipse consolaretur, et quid de ipso, vel puero sentiendum esset, legentibus, sive audientibus proderetur. Pernoctabat aliquando sub divo bonus vir, ut saepe facere consueverat, ac spiritum coelo intentum ab orationis labore vel studio, ut de magno Martino legitur, non relaxabat. Cumque defixis non solum mentis, sed et corporis oculis in coelum, Deum ut homini erat possibile super aethera, quae visui corporali obstabant contemplaretur, ecce subito per medium, velut per medium discissi acris lux longe omni corporea luce clarior ei de supernis infulsit, eumque ac loca sibi circumposita splendore immenso perfudit. Et ut servi sui votis, ille qui voluntatem timentium se facit, satisfaceret, conspicit et dilectum puerum, imo in Deo Filium suum, de coelis cum eadem luce descendere, atque usque ad se laetum et radiantem venire, et in insueta visione gaudio simul et timore turbatus, haerebat. Ad quem is qui apparuerat puer: Quid, inquit, turbaris? An non agnoscis filium tuum? Redi ad animum, et mecum ut solitus eras loquere. Sed ut ea quae circa me aguntur tibi aperiam, noveris multum profuisse mihi, quod me tam tenere Dei causa dilexisti, quod morti meae tam benigne compassus es, quod pro me tam sollicitas et continuas Deo orationes fudisti. Amodo per Dei gratiam noveris me ad illum statum pervenisse, ut sicut tu hactenus mihi profuisti, sic ego tibi amodo apud ipsum prodesse valeam. Dixit hoc, et statim unde venerat paulatim eo conspiciente regredi coepit. Referebat autem illi hujus visionis inspector, quod dum a se discederet, coelumque conscenderet, non aversa facie, vel huc illucque conversa, ut vale facientes solent, recessit, sed sicut ei collocutus facie ad faciem fuerat, sic semper ad se converso vultu ad superna tendens, tandiu permansit, quousque ut de Martino jam dicto legitur, patente coelo receptus, videri ultra non potuit. Quae visio, in hoc forte visioni illi praeponderat, quod Severus Sulpitius illam sicut ipse perhibet, licet matutinis horis leviter dormiens, tamen dormiens vidit, hanc autem iste non dormiens, sed vigilans, sub divo positus, atque orationi toto corde intentus, conspexit.
2.30
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXX. De miraculo cereorum Romanorum in ecclesia Matris Domini.
2.30
Illud quoque nobile et jucundum miraculum, quod ante plures annos compertum, jam pene cum tempore mente elapsum fuerat, memoriae sequentium mandare, ultra non differam. Habetur Romae patriarchalis ecclesia in honore perpetuae Virginis matris Domini consecrata, quae vulgari sermone Sancta Maria Major vocatur. Major autem idcirco, quia post Lateranensem Sancti Salvatoris ecclesiam, major dignitate non solum Romanis, sed et totius orbis Ecclesiis est. Illuc pontifex apostolicus in praecipuis ac summe festivis diebus, id est Natali Domini, Pascha atque Assumptione jam dictae gloriosae Virginis, cum celebri processione more Romano coronatus pergit, ibi stationem facit, ibi totius urbis clero ac populo assistente, solemne Deo sacrificium offert, et sacros dies quanto potest colit honore. Ibi praeter ipsum et coadjutores ejus septem episcopos, ac cardinales presbyteros nulli missam celebrare fas est. Ibi quam inauditum miraculum non solum semel contigerit, sed etiam jam a multo tempore annuatim in festo supra nominato Assumptionis proveniat, dicendum est. Mos est Romanorum festum illud Assumptionis Matris Domini inter universas anni festivitates praecipuo honore colere, speciali devotione venerari. Unde est quod, inter plura devoti animi sui erga praecelsam Virginem signa, cereos maximos faciunt, et eos ante paratos vigilia festivitatis ad nominatam ecclesiam deferunt, atque vespertina hora, vel circa accendunt. Pondus tamen eorum aequa lance pensatum domi retinent, ut sequenti die solemni missa peracta, eos rursum pensantes quantum de quantitate eorum ignis absumpserit, judicante statera cognoscere valeant. Manent ergo Romanorum cerei, a vespertinis, ut dixi, horis, usque ad sequentis diei sextam vel nonam horam in ecclesia Matris Domini, ad honorem utriusque accensi, et festivae missae solemniis consummatis, singuli a propriis dominis ab ecclesia reportantur. Referens quisque cereum suum, mox ut domum pervenit, geminas lances praeparat, imponit uni cereum, alteri pondus hesternum. Attendit diligens inspector, quantum de cerei prius appensa quantitate possit deesse, et vespertinas, nocturnas, diurnasque horas quibus continue cereus arsit, numerans exspectat quid sibi de imminutione primi ponderis statera renuntiet. Et ecce( mirabile dictu), nihil minus quantum ad pondus pertinet, post tam prolixam cerei sui exustionem, sollicitus ille appensor, et spectator invenit, sed quasi nihil consumptum sit, totum quod Deo et ejus Virgini matri devotus incenderat, se accepisse miratur. Hoc tam nobile et ante nusquam auditum miraculum, ad commendandam mortalibus gloriam Matris Domini, non in quolibet ignoto vel humili loco, non in qualibet, vel quantalibet civitate, sed in ipsa urbe orbis capite, non semel tantum, ut dixi, sed assidue recursu annuo, divina pietas et potentia operatur. Facit hoc ut et frequentia miraculi augeat admirationem, aedificet fidem, accendat charitatem; et locus tam celebris nulli patiatur esse occultum, quod coelestis providentia, tam famosi loci occasione pluribus, ne dicam omnibus, fieri voluit manifestatum. Magnum quidem fuit propheticis temporibus quod ad viduam Deo mittente Eliam, hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae. Magnum fuit quod Elias magnus propheta Dei pastus est cibo Dei, corvis ministrantibus sibi jussu Dei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere. Magna fuerunt illa tempore irae, non sunt minora ista tempore gratiae. Magna fuerunt illa tempore Mosaicae legis, non minora sunt ista, tempore christianae et evangelicae legis. Non defuerunt prophetae panes et carnes ministratae a corvis mane et sero, non defecit eidem pauxillum farinae et olei per tres tantum annos et dimidium, non defecit, nec deficit in magno festo Matris Domini post tam diutinam die noctisque, ut dictum est, consumptionem, oblata Deo cereorum quantitas, non solum per tres annos et dimidium, sed jam per centum et eo amplius annos, usque ad hanc nostram aetatem, et quantum deinceps Deo placuerit.
2.31
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXI. In Sylviniaco per sanctum Majolum puer mortuus restituitur vitali alimento.
2.31
Addatur et illud, quod fere cunctis miraculis praeferri solet cujusdam Sylviniacensis pueri a morte per sanctum Majolum Christi virtute in jam dicto loco facta resuscitatio. Is etenim sanctus, sicut pene cunctis Galliarum populis notum est, ut magnus vita, sic miraculis et dum mortalis viveret, et post mortem maxime insignis exstitit. Hac miraculorum gratia, in tantum jam per centum quadraginta et duos annos, hoc est a tempore mortis suae claruit, ut post sanctam Dei Genitricem, nullum sanctorum in tota Europa non in hujusmodi operibus parem habeat. Testantur hoc innumeri diversis morborum generibus pressi, qui ad sepulcrum ejus divinam clementiam ipsius meritis sibi misereri precantes, exauditi sunt. Inter quos et mulier parvum habens filium, infra hos septem annos, similem, imo majorem per ipsum Dei misericordiam experta est. Nam cum jam puer ille plus quam triennis esset, contigit eum morbo correptum exstingui. Indoluit acriter mulier affectu tacta materno, ac doloris nimii stimulis agitata, totam vim animi non tam ad fletum muliebriter, quam ad fidem constanter convertit. Excitata namque mirandis operibus, quae non solum frequenter ad sepulcrum sanctissimi confessoris facta audierat, sed etiam plerumque viderat, in spem animum erexit, et sibi ab eo posse reddi filium, non irrita fide praesumpsit. Unde statim surgens, non ad praeparandam funeri sepulturam festinat, sed mortuo puero inter brachia sumpto ad ecclesiam properat. Quo cum citatis gressibus velut morae impatiens pergeret, interrogata a multis quid ferret, et quid sibi vellet, hoc unum omnibus responsum dabat: Filius, inquit, meus est, quem mortuum sancto Majolo defero, ut illum mihi restituat. Mirabantur audientes de tam insolita re tam constans mulieris responsum, et eventum rei jam solliciti praestolabantur. Venit tandem mulier ad sancti sepulcrum cum parvulo, et eum ante altare fide plena deposuit. Mira astantium exspectatio. Noverant quidem, ut dictum est, et quandoque viderant, multos ibi sancti virtute curatos, sed a morte redivivum nec ipsi viderant, nec a patribus acceperant. Attenti ergo tam monachi quam laici ad tantum spectaculum, nutum Omnipotentis, ejusque beneplacitum sustinebant. Mansit puer exanimis ab hora diei prima( dies enim tunc aestivi erant) usque ad horam nonam. Tunc tandem oculos aperuit, ac matrem, quae proximo loco ei assederat, eumque materna custodia asservabat, tenui ut puer voce vocavit. Surrexit mater attonita, et non sola ad eum accessit. Hunc viventem et loquentem quem mortuum deposuerat, cum multis qui aderant cernens, spe sua, pietate sancti se frustratam non esse agnovit. Fit statim laetus clamor in populo, et voces altissimae ad Dei laudem, et S. Majoli praeconium resonant. Accurrunt fratres meridianis horis regulari more in lectis quiescentes, totaque Sylviniacus, nulla pene licet villa sit Galliarum urbe plebium numerositate inferior, audito tam felici nuntio, in momento advolat. Repletur tam clamosis quam devotis laetantium vocibus ecclesia, et cernentes viventem, quem mortuum reliquerant, vix se ipsos prae gaudio capiebant. Obtulit dehinc devota mulier puerum sancto, et quia sicut ab utroque parente primam, ut sic loquar, vitam acceperat, sic a sancto Majolo tam insigni miraculo secundam resumpserat, auctoritate materna sancti Majoli filium decrevit perpetuo nuncupari. Ne vero legenti, vel audienti superesse aliqua de tanto miraculo dubietas possit, noverint me antequam haec scriberem, bis Sylviniacum venisse, et tam a matre quam a pluribus et fide dignis testibus, dum id sollicite inquirerem, ea accepisse.
2.32
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXII. De confessione cujusdam fratris Cluniacensis tandem facta domino abbati veraci et devoto.
2.32
Jam aliam de utilitate confessionis visionem, praeter illas quas longe supra narravi, quia multo post tempore accidit, non praeteribo. Eo enim anno quo de Anglia secundo redii, illud me audisse contigit Quod ne menti excideret, eodem anno litteris tradidi. Regressus a jam dictae Angliae partibus dum Cluniacum tendens per Franciam iter agerem, ad quoddam monasterium Cluniacensis ordinis quod Radolium vocatur, et ad Charitatem pertinet, hospitandi causa diverti. Praesidebat tunc eidem loco more prioris frater quidam, Bernardus nomine, Pictavus natione, juvenis aetate, elegans moribus, opere strenuus, domui sibi commissae prudenter providens. Detinebatur tunc valida febri, tamque gravi, ut lecto assidue decumbere cogeretur. Veni ergo, et tali morbo eum gravatum inveni. Accessi statim facta regulari oratione ad ipsum, et qualiter se haberet sollicite perquisivi. Respondit ille, quod clarum erat, nec aliquem cernentem latere poterat, multum se incommodo jam dicto gravari. Monui pro officio, ut quandiu compos sui erat, conscientiam scrutaretur, peccata confiteretur, nec aliquid ad salutem animae pertinens intermitteret, sed confessione, devotione, oratione, ad iter peregrinum secure explendum, se toto quo posset conamine pararet. Acquievit monitis libens, et semotis aliis me tantum coram eo residente, confiteri devote aggressus est. Expleta, prout tunc datum fuit, confessione, feci quod meum erat, et aegrum confitentem Christiano more absolvi. Injuncta vero ei congrua, juxta quod ab ipso audieram et mihi visum est, poenitentia, die sequenti ad ipsum rediturus recessi. Facto mane, ut proposueram, redii, et remotis astantibus, secreto eum de similibus, ut prius feceram, admonebam. At ille, ut potuit corpore, totus autem mente ad me conversus: Peccavi, ait, domine, et valde peccavi, quod de hesterna confessione, quam pure facere debuissem, de industria quaedam subtraxi. Ea de causa ad judicium hac nocte vocatus, mira et tremenda videre coactus sum. Astabat quodam in loco multitudo hominum tetri coloris, horrendae formae, quorum deformitatem vix visus humanus tolerare poterat. Allatae sunt ab eis lances geminae, in quarum una animam meam, in alia opera mea cernebam. Accusabant me undique, et quandoque vera, quandoque falsa plurima more suo proferebant. Aestuabam constitutus in arcto, nec tot, ut videbatur, millibus hominum innumera objicientibus, prae timore respondere poteram. Cumque diu hujusmodi litibus et accusationibus me ad omnia suspensum ac trementem vexassent, occurrit tandem formosus, ut videbatur, vir, et in medio astans, turbis insanientibus, imo ut animo conceperam daemonibus: Quid, inquit, quaeritis? Non est iste plane, non est iste de vestris. Eripuit, eripuit eum certe de manibus vestris, ea quam hesterno die abbati suo fecit confessio.-- Non sic est, inquiunt, non sic est, ut dicis. Novimus enim, et bene conscii sumus quid dixerit et quid retinuerit. Tacuit pro certo quaedam, quorum sibi ipse conscius est, non oblivione inductus, sed deliberatione seductus. Cum igitur bonus ille defensor meus prolatam licet a mendacibus veritatem negare non posset, nec tamen me deserere vellet, consumpsi in immenso labore ac formidine totam hanc noctem. Qua transacta, aurora, ut credo, dante diei principium, expergefactus ad me redii. Nunc quia plene intelligo multam mihi a Deo hac visione impensam misericordiam, ut fateri me velit, quod tacere decreveram, detegam Deo cuncta ex integro, tibique, Pater, nec ultra meam animam parata salute fraudabo. His dictis ad confitendum rursus conversus, quidquid exhauriendum reliquerat totum per Dei gratiam exhausit. Expleta veraci et devota confessione, absolvi pro officio fratrem et oleo sacro inunctum, Christi corpore ad aeternam vitam obtinendam refectum, Deo et fratrum precibus intente commendavi, sicque valefaciens ei, cum sociis recessi. Dehinc ut Cluniacum veni, paucis interjectis diebus, ejus decessum audiens, et sibi debita quae ad animam pertinent beneficia a fratribus sollicite reddi rogavi, et plura supra debitum addidi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).