Petrus Cluniacensis1092-1156
Epistolae
Epis 77
Choose a text
More by Petrus Cluniacensis
—
11420 Episto318
29.2
Quapropter tantis tamque manifestis inimicis credere, tantis tamque manifestis hostibus fidem dare, nec vestrum, nec aliquorum bonorum est. Credite magis domesticis quam extraneis, notis quam ignotis, amicis veridicis quam inimicis maledicis. Credite mihi, qui et domestici, et noti et amici apud vos nomine glorior; qui etsi a communi mendacio, quo omnis homo mendax est, immanis esse non possum, absit tamen ut ibi non caveam mendacium, ubi cavere possum! Conveni ipse hominem, audito quem supradixi rumore, et quae dicebantur proponens, ne veritatem diffiteretur paterne rogavi, admonui, adjuravi. Dixi me non ut perfidum mysterii rectorem, sed ut fidum commissorum custodem ad conscientiam ejus velle accedere, nolle me patefactis animarum vulneribus illudere, sed mederi. Adjeci quidquid ad eliciendam veritatem utile occurrere potuit, nec dissimulavi intima parietis, acutae interrogationis fossorio perscrutari. Post quae omnia id responsi accepi, nunquam se amictu mendacii cor suum mihi velasse, nunquam velare proposuisse; certum se esse quod, si mentiretur mihi, mentiretur et Deo; de fide commissorum nil se dubitare; eorum quae dicebantur ita se esse immunem, ut, si velim, injecta omnia securissime sacramento expurget. Novi ipse a quibus, et quare et qualiter verba illa, quae scandalum vobis pepererunt, exorta, aucta, disseminata fuerunt. Quae si vobis per me ipsum libere colloqui licuisset, ad unguem exposuissem; et quam tenebrosa abysso, perspicuam mentis vestrae faciem, caligosa[ caliginosa] mendacii nubes offendere conata sit, ad liquidum indicassem. Quod, cum potero, faciam. Interim amplectendam mihi semper dilectionem vestram rogo, et per eam, quae nos in domo Dei unanimes fecit, obsecro, ne naevo mendacii Cluniacensis congregationis corpus deformare, non dico velitis, sed nec patiamini, quoniam non hoc illi uni ascribere, sed nobis, et singulis, et omnibus imputare, pudor ipse objectae infamiae compelleret. Quia cum dolet unum membrum, condolent omnia membra, et cum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Nec aestimet sanctitas vestra, me ad defendendum monacho nostro episcopandi gradum hoc dicere, quoniam episcopari monachos nostros, nec novum, nec admirabile nobis est, cum tot, ut ipse nostis, de Ecclesia illa, famosa Ecclesiarum fulserint et fulgeant sidera, sed quia malum nomen diffamari super filia Israel, nec verus Israelita facere, nec verus Israelita potest sufferre. Quod si Lingonensi Ecclesiae multi saeculares clerici, quorum nec multa religio, nec multa scientia eminebat, episcopali nomine non tantum patiente, sed etiam laudante Ecclesia olim principati sunt, quid indecens, si religiosae Ecclesiae religiosus, sapiens, litteratus monachus, inde in pontificem Lingonensem electus est, unde episcopales, archiepiscopales, patriarchales, et ipsa omnium vertex Ecclesiarum apostolica et Romana sedes, Patres sibi assumere consuerunt? Quod si forte, ut totum quod sentio exhauriam, monachi monachos, religiosi religiosos, Cistercienses Cluniacenses verentur, et minus de illis, de quibus magna confidere deberent, confidunt, purgetur ista suspicio, et omne animal consimile sibi diligere, eique magis adhaerere, natura ipsa docente, discat. Unde si in animalibus tantum natura praevalet, in hominibus, et hoc monachis, non tantumdem auctor naturae valebit? Diliget ergo, si monachus fuerit, Lingonensis episcopus Cistercienses et caeteros monachos, quia diligendo majus sibi lucrum, non diligendo majus sentiet detrimentum. Nec noster monachus aliud audebit quam nos facere diligendo videbit.
30
EPISTOLA XXX. Honorando et saepe nominando THEOTARDO meo, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, totum quod est.
30
Memoria tua semper, ut nosti, mihi suavis et grata dum occurrit( quod pene assidue fit), cor meum spinis curarum dilaniatum, vepribus sollicitudinum exasperatum, ut hausta pigmenta, ut unguenta fragrantia sic leniunt[ lenit], sic refovent[ refovet], ut me jam me non esse sentiam, et eum qui fueram oblitus, in virum alterum me mutatum gaudeam. Quid fiet ergo? quid fiet, charissime, in re illa quam spe felici sustinemus? in vita dico immortali et beata, quando in hac mortali, et misera, plenaque vomituum sordiumque humanis mentibus innasci hoc adhuc infelicium affectibus inesse potest. Quid fiet, quando anima sanctorum, ignoto illius supernae dulcedinis pastu, sicut adipe et pinguedine replebitur, quando adhuc jejuna et squalens macredine, imo, juxta Evangelium, fame male periens, tantopere, tantillo gustu laetatur? Quid fiet, quando illi, supra quam felices inebriabuntur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabuntur, quoniam apud eum est fons vitae, si guttula illius abundantiae huc delapsa hoc operatur? Haec tamen est, dilectissime, qua te, ut nosti, semper dilexi, semper colui, semper tibi etiam absens adhaesi. Haec est, quae magnis spatiis, multis temporibus, a me sejunctum, nunquam ab animo meo avelli passa est, quae animae meae conspectibus te frequenter, imo pene continue, ingerens, nunquam absentem esse permittit. Haec est, quae toto hoc anno cor meum assidue stimulans, et diuturnae absentiae tuae impatiens, ad scribendum charitati tuae quotidie invitat: quae nisi curarum obice, saepe repulsa fuisset, antequam plures dies cogitata implesset. Facit ergo, etiam nunc vix permissa, quod potest, et dilectum absentem requirens, dormientem suscitans, venire differentem invitans, monet, hortatur: et quia differentem huc usque sustinuit, etiam ex imperio praecipit, ut vel antequam ad Montem- Pessulanum iter aggrediar, vel postquam reditum cognoverit, statim venire festinet. Et quia novum casum fratrum Luparciaci morientium audivi, volo ut maturius, imo quam citius poteris, iter acceleres, et usque ad proximam Dominicam Septuagesimae, tuam nobis Cluniaci praesentiam exhibere non omittas. Non autem idcirco quod plus solito nunc tibi timeam, aut mori jam te plusquam soleam formidem, maxime cum nec mortem alicubi fugere, utique mortalis, possis, et longe amplius tibi exspectanda, exoptanda, quam fugienda sit, sed ut videam Aaron meum, stantem inter mortuos et viventes( Num. XVII), et istis quidem curae, illis autem sepulturae operam impendentem. Veni ergo, veni: et ne te leviter invitari aestimes, iterum dico: Veni.
31
EPISTOLA XXXI. Venerabili et dilectissimo domino, Bethlehemitico episcopo, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem.
31
Frater quidam montis Thabor, ut dicebat, monachus, habitu peregrini nuper ad nos veniens, de beatitudine vestra bona plurima nobis retulit, et inter omnes Orientis ecclesiasticas personas, Cluniacensis monasterii vos singularem amicum referens, animos omnium nostrum, ad diligendam et amplectendam reverentiam vestram magnifice incitavit. Quem enim non incitaret, quem non ex intimis commoveret, non cujuscunque, sed Bethlehemitici episcopi, in humiles et remotos pauperes Christi, ab ejus spiritu excitata dilectio? Bethlehemitici, inquam, episcopi, praesepis Dominici custodis, illius praesepis ad quod custodiendum vix justus Joseph et virgo Maria admissi fuerunt, illius quod aeterna majestas mortali carne induta, et ad humanos oculos prodiens primum elegit, et in quo prae omnibus terrae locis, coeli Rex primitus requiescere voluit, sicut legitur, Reclinavit eum mater in praesepio? Gratias igitur illi, cui nato in Bethlehem gloria in altissimis Deo ab angelis cantatum est, qui inter homines bonae voluntatis vos computans, charisma pacis illius, quae omnem sensum exsuperat, cordi vestro inspiravit, et ut etiam ad longe positos, charitatis latum mandatum nimis, per immensa terrarum et pelagi spatia extenderetis, animavit. Hoc nos experti sumus, qui in occiduo et pene ultimo orbe, hoc est Cluniaci, positi, Orientalium specierum fragrantiam sensimus, et in odore unguentorum, hoc est, pretiosarum virtutum vestrarum, velut adolescentulae, hoc est infirmiores, currere coepimus. Curremus ergo, nec nisi comprehenderimus, currendo deficiemus, donec per affectum, quo currimus, ad domum non transeuntem, sed aeternam in coelis, pertingamus, ubi non tantum de inchoata, sed jam de consummata dilectione et perpetua cohabitatione in Christo laetantes, ei vobiscum sempiterne cohaereamus. Sit ergo sublimis mater Bethlehem, Cluniacensi filiae in sempiternum conjuncta, ut quod corporali nequeunt visione, hoc spirituali et sincera expleant dilectione.
32
EPISTOLA XXXII. Summo Ecclesiae Dei pastori, et nostro speciali Patri, domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, filialem in Christo dilectionem.
32
Apostolicae majestati vestrae humilitas mea saepe scribens, et saepe rescribens, auribus vestris totius mundi audiendis vocibus occupatis, procax aut nimia esse formidat. Sed solet paterna pietas non solum verbosantem sed aliquando etiam delinquentem filium tolerare. Quem interdum ut corrigat, pro excessibus verberans, non potest tamen ipsa inter verbera non amare. Inde, sumpta audacia, pro domno Lugdunensi archidiacono paternam benignitatem filialis praesumptio rogat, licet quantum ad ipsum nulla petitionis praesumptio, sed justa videatur esse precatio. Meretur hoc, ut saeculare loquar, honestas personae ejus, meretur hoc erga sublimitatem vestram obedientia et famulatus ejus, meretur hoc circa vestros sedulitas et devotio ejus. Honestas personae ejus, quia inter Lugdunenses constitutus, non quidem ut Job in terra Hus, sed pro modulo suo, si tamen maximis liceat minima comparare, ut Stephanus diaconus inter condiaconos, ita hic ejusdem nominis archidiaconus, inter concanonicos prudentiae et honestatis vexillum sublimius extulit, et eo tempore, quo apud hujusmodi homines omnia pene corrupta sunt, insigne clericalis ordinis inviolatum servavit. Quis enim unquam ejus vitam infami aliquo nomine foedavit? Quis ejus honestatem inhonesta aliqua suspicione, ne dicam accusatione, tentavit? Quis ejus a puero conversationem, quod perrarum est, aliquo susurro, non dico probro, sollicitavit? Meretur hoc, ut dixi, obedientia et famulatus ejus, quia, ut aliis omissis, de instanti tempore loquar, pene solus, imo solus, injunctam per legatos vestros in Lugdunensi Ecclesia apostolici praecepti servavit obedientiam, et quod jam non accusans dico, solus universorum vitavit contumaciam. Meretur hoc circa vestros sedulitas et devotio ejus, quibus omnes vestros, et specialiter Cluniacenses, quos specialius vestros credit, amplectitur, juvat, defendit. Non tantum vero illos, sed quoscunque nota aliqua religionis religiosos esse praesumit, colligit, sustinet, obsequitur, domumque vel domos suas, non solum hospitium, sed eorum esse asylum, assidua pene eorum receptione vel procuratione, demonstrat. Ista omnia sanctissimo Patri bonum filium, etiam absque commendatione mea, scio quia gratum exhibent; sed utinam testimonio meo, quod videndo et audiendo perhibeo, gratiorem paternae pietati exhibeant! Est ei causa coram Patre cum quibusdam, quos quia et ipsum nostis, non est necesse inde sapientiam vestram instrui, maxime quia ejus vos vicarium esse cognoscitis, qui reddet unicuique secundum opera ejus.
33
EPISTOLA XXXIII. Summo pontifici, et nostro speciali Patri domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et obedientiam.
33
Magna materies multa me loqui cogeret, sed auribus majestatis vestrae importunus, aut nimius esse formido. Eapropter, dilectae et diligendae paternitati vestrae humiliter suggero, litteras nuper a vobis mihi directas, me filium vestrum, et totum semper vobis subditum et devotum conventum, quoniam insolita et damnosa praeferebant, graviter vulnerasse. Insolita, inquam, et damnosa praeferebant, quia decimas, quas usque ad haec tempora, per ducentos et eo amplius annos vestra Cluniacensis Ecclesia indifferenter ab omnibus suscepit, et indifferenter omnibus reddidit, auferebant. Insolita, inquam, et damnosa praeferebant, quia quod vere nunquam de quolibet parvo Cluniacensis Ecclesiae membro factum audivimus, in magno monasterio Gigniaco post quadraginta dies divina officia propter repetitas parochiae suae decimas interdicebant. Et cum a sanctis praedecessoribus vestris multis privilegiis confirmatum sit, ut fratres Cluniacensis, non solum omnium parochiarum suarum decimas absque alicujus contradictione susciperent, sed etiam quas propriis excolebant sumptibus retinerent: noluerunt tamen uti hac potestate, scientes scriptum esse: Vae illi per quem scandalum venit. Unde humiliter ac modeste decimas tam rusticorum quam mancipiorum suorum, non solum monachis, canonicis, sed etiam quibuslibet clericis, presbyteris, militibus raptoribusque persolvunt. Cumque ipsi universis debitas, atque indebitas decimas, vel quaelibet alia pacifice reddant, cur non et ab aliis quiete suscipiant? Dedi ipse Cisterciensibus fratribus, teste domino Clarevallensi abbate, quibusdam in locis decimas, sed tanta jam est, per Dei gratiam, ipsorum et aliorum religiosorum ubique terrarum in circuitu nostro numerositas, ut si omnibus decimas indulserimus, jam decimam fere numeri nostri partem perdamus. Nam si brevitas pateretur, ostenderemus quamplura monasteria nostra ita a diversis religionibus circumsepta, ut ad duas vel unam leucam, unum vetus quinque vel septem novis monasteriis sepiatur. Quae in parochiis nostris, et cum assensu, et sine assensu nostro contra jus canonicum constructa, majorem partem jam parochiarum nostrarum obtinent. Quibus omnibus si decimae concedantur, oportebit ut nostri, aut, sicut dixi, numerum suorum minuant; aut forte in quibusdam locis loco pariter et domibus cedant. Rogat igitur, venerabilis Pater, fidelis et semper subjecta majestati apostolicae congregatio vestra, ut ab amore paterno novi filii veteres non expellant, quoniam et si novi diligendi, non tamen propter novos, nisi promeruerint, sunt veteres abjiciendi. Recordamini quantum ab antiquis in populo Dei primogenitis deferretur, ut nisi Esau primogenita vendidisset, nunquam ei licet sanctior Jacob in primogenitorum dignitate, non dico praeferretur, sed nec etiam conferretur. Si ergo primogeniti sumus, dignum est ut quod non vendidimus, pro junioribus non perdamus. Si aliter res processerit, quod salva Patris gratia dico, aut sua mecum Ecclesia retinebit, aut sine me hucusque juste possessis carebit. Nostis ipse cor meum, cujus, utinam! vel hac, vel qualibet occasione non subitum, sed antiquum compleatur desiderium. Unde iteratis precibus precatur universitas filiorum vestrorum, rogo et ipse qualiscunque tamen vester, ut si aliud ad praesens non placet, sententiam saltem interdicti usque ad Pascha Domini differatis, quatenus infra hoc spatium sapientes fratres ad vos mittere, et per eos tam de his quam de aliis vobiscum agere possim.
34.1
EPISTOLA XXXIV. Venerabili fratri et dilectissimo amico, domno AIMERICO apostolicae sublimitatis cardinali et cancellario, frater PETRUS humilis Cluniacensis abbas, salutem.
34.1
Cum naufragium imminet, nusquam tutius quam ad portum; cum pericula formidantur, nusquam salubrius quam ad amicum recurritur. Eapropter quoniam ventis e regione propellentibus navis nostra naufragium perpeti reformidat, vos potissimum elegit, cui et pericula nota facere, et per quem contraria universa valeat evitare. Quod si multa materies multiplicare me verba coegerit, rogo vos, patienter ferte, quia nemo potest breviter dicere, quod verborum multitudo vix valet explicare. Possunt quidem quandoque multa breviter dici, sed ubi brevitas sententiarum pondera non extenuat, non ubi intellectui multa necessario intelligenda defraudat. Invaluit et segnitia modernorum, quae mox superfluum vocat, quidquid cum ejus desidia non concordat. Non sic apud antiquos, quorum si sapientia vestra recordari voluerit, etiam longissima nostra novissima reputabit. Accepi litteras a majestate Patris, humilitati meae transmissas: quae si, ut mihi soli missae sunt, me solum laederent, facilis unius hominis laesioni consolatio subveniret. At nunc in communem monasterii nostri interitum litterae militant, quae tanto amariores videntur, quanto praeter solitum apparuisse probantur. Nam quae olim mel et lac a paternis uberibus filiis profundebant, meo nunc tempore, quod humili corde, sed non sine intimo dolore dico, myrrham absynthiumque propinant. Quod si propter peccata mea( quod non discreto), tempestas haec contra Christi naviculum, quam ipso committente perita manus illius regit, insurrexit, ut voce prophetae utar: Tollat me, et mittat in mare, tantum cesset mare a naufragantibus. Quid enim? Nonne illa est, de qua nunc agitur, Cluniacensis Ecclesia, illius, cui Deo auctore praesidet, dicta et credita prae totius mundi subditis Ecclesiis singularis filia? Nonne illa est, qua etsi quaelibet alia gradu ecclesiastico celsior, nulla tamen inventa est in Patris gratia prior? Nonne illa est, quam summi Ecclesiae Dei pastores, sancti ejus praedecessores, a primo, ut dicitur, fundationis lapide velut in gremio suo foverunt, dilexerunt, auxerunt, provexerunt? Nonne illa est, quam fovendam, diligendam, augendam, provehendam, ab illis officio suscepit, verbis promisit, in generali capitulo confirmavit? Sed hunc novo ordine de luce tenebrae ortae sunt, dies in noctem mutatus, serena coeli facies in horrendam tempestatem conversa. Et ne forte suspicemini me haec velle verbis exaggerare, noveritis me amico in veritate loquentem, non solum ad exaggerandum nihil dicere, sed ipsum aggerem perturbatarum cogitationum vix posse explicare. Novi ipse cor meum, novi et sacri conventus plusquam dicere possim moestificatum animum, quoniam ea isto tempore audierunt, quae nunquam ante audita nullo pacto sperare potuerunt. Quando enim solo arbitrio, sine judicio, quaelibet non dico Clun., non dico Ecclesia, sed saltem vilis muliercula suo jure ab apostolica justitia spoliata est? Quando res aliena aliis absque illorum, cujus est assensu, vel voluntate concessa est? Quando de aliorum bonis violenter extortis, grata Deo oblatio facta est? Hoc praecipiunt nobis litterae apostolicae, ut a monachis vel canonicis regularibus decimas non accipiamus, cum nos monachis, clericis, canonicis regularibus, et, si dici posset, saecularibus, monialibus, militibus, raptoribus etiam persolvamus. Nec de illis decimis loquor, quas de agricultura sua rustici seu agricolae reddunt; sed de illis quas fratres nostri propriis manibus, vel sumptibus excolunt. Inde habent Cluniacenses plura et vetera: unde Cistercienses singularia et nova se dicunt habere privilegia. Sed scientes sententiam Domini: Vae illi per quem scandalum venit, nolunt uti potestate concessa, ne existentes origo et causa scandalorum, digni judicentur ut suspendatur mola asinaria in collo eorum, et demergantur in profundum maris.
34.2
Sed aiunt quidam de alieno munifici: Hi pauperes sunt, illi divites. Debent ergo divites pauperioribus subvenire. Et recte. Sed attendant quod ait Salomon: Ubi multae divitiae multi et qui comedunt eas. Et quia quandoque ditior est pauper in tugurio, quam rex in solio, quia ille si satur est, jam nullius eget; iste multis millibus dum providere non sufficit, mendicat. Novit mundus, in quos usus Cluniacus redditus agrorum, in quos pecunias, in quos decimas, in quos quae habet expendat. Requirat prius et conferat diligenter curiosius indagator Cluniacenses, et Cistercienses redditus cum expensis, et demum de divitiis vel paupertate sententiam ferat. Sed esto. Pauperes illi, divites isti. Agatur judicio. Non accipies, inquit lex aeterna, personam pauperis, nec honores vultum potentis. Item in Exodo: Pauperis quoque non misereberis in judicio. Si misericordia impendenda est pauperi, nunquid irroganda est injuria a paupere? Si danda est ei eleemosyna, nunquid exercenda est ab eo rapina? Monstruosum praedae genus, si laborent divitibus sancti pauperes extorquere, quod pessimi divites pauperibus solebant auferre. Nec blandiantur sibi illi fratres nostri, si haec propriis manibus non faciunt, quia non ascendit in montem Domini, nec stat in loco sancto ejus tantum innocens manibus, sed mundo corde. Unde qui verbis de corde prodeuntibus aliorum manus exagitat, alienum se ab eorum opere nulla dissimulatione excusat. Contuli ego, dum ex charitate rogaverunt, quasdam eis decimas; sed aliud est quod sponte Deo offertur, aliud quod violenter aufertur. Fuisset utcunque tolerabile certis hoc et paucis locis concedere; sed tanta est per gratiam Dei multiplicatio novae segetis, ut si, velut illi exigunt, novis veteres coguntur cedere, antiquos labores oporteat deperire. Dilexi ego, et semper diligere volo fratres illos, sicut mihi nostra et ipsorum congregatio attestatur, sed attendendum eis est, si servi Deo sunt, ne eorum occasione, vel( quod pejus est) studio, charitas virtutum omnium perfectio et finis laedatur. Nam, ut quod verum sentio dicam, tale inde scandalum praeparatur, quod nostro quidem tempore incipere, sed nostra nunquam aetate valeat terminari. Non unde obedientia subtrahatur, sed unde, quod majus est, charitas perimatur. Perimatur dico, non laedatur, quia vere non tantum apud nostros sed apud universos, in quos decretum hoc prolatum est, non solum laeditur, sed etiam exstinguitur. Novit prudentia vestra Ecclesiam Dei unguento, non cauterio indigere, baculo sustentandam, non impulsu praecipitandam esse, maxime hoc tempore, quando viribus exhaustis magna pars ipsius membris trementibus nutat, et late jam patente scandalorum campo, dies instare videntur, de quibus Dominus ait in Evangelio, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Jam de sententia super Gigniacenses absque vocatione, absque audientia prolata, quid dicam, non invenio. Nam excepta tempestate, quae per domnum Pontium excitata est, nunc primum in monachos Cluniacenses excommunicationis, vel interdicti sententia ab apostolica sede promulgata est. Sed et illud, quod in eadem Domini nostri epistola continebatur, quasdam sibi litteras fraudulenter extortas, non parvum mihi et his, qui audierunt, stuporem, ingessit.
34.3
Quis enim fraudem hanc fecerit, quis extorserit, quis tanti criminis auctor fuerit, cum diu inter nos quaereremus, invenire non potuimus. Hoc tantum recolo me a sancto Ambrosio cursorem domino papae, et vobis misisse, atque per eum scriptum hujusmodi capitulum, sicut ex eadem, quam misi, membrana postea collegi, in haec verba transmisisse. Ut monachis de Miratorio, qui decimas auferunt fratribus nostris Gigniacensibus, et a potentibus faciunt eos deprecari[ depraedari], scribatur, ut decimas reddant. Cujus hic, rogo, fraus esse potuit? Si cursoris, mirum est, quod tantillus homullulus, tantos orbis judices fallere potuit; si capituli, neque hoc minus mirum: nam cum fraus dicatur, quando studio fallendi falsitas praetenditur, veritas occultatur, quomodo fraudulenter litterae extortae sunt, quae nihil veritatis, studio fallendi occultaverunt nihil falsitatis praetulerunt? Quod si quilibet hoc Patris nostri auribus insusurravit, tunc ei dignum erat credere, quando eo praesente, qui scripsit, falsi eum aliquid conscripsisse potuerat comprobare. Ante autem de indiscussis sententiam ferre, quid est aliud quam solo arbitrio absentem damnare? Non se putabant nostri tale apud suum dominum meritum reposuisse, pro cujus obedientia et servitio dicuntur se, suaque pene omnia expendisse. Sed ne jactare propria videar, ista interim conscientiae ipsius dimitto, pro universis quae numerare possem deprecans, ut Ecclesia sibi a Deo commissa, et si non augmenta, saltem nulla quae non meruit, sentiat detrimenta. Memor sit propriis se manibus illam Ecclesiam consecrasse, quod ejus praedecessores nonnullos valde certum est praeoptasse. Quam si diminuerit, videbitur destruxisse quod visus fuerat construxisse. Insultabunt, quod jam ex parte coeperunt nobis inimici ejus, quorum multitudo ubique, et si non aperte contradicit, tamen aperte odit, nec cessabunt dicere quod solent dicendo frequentare: Ecce, Cluniacenses, habete papam vestrum, quem vobis spreto monacho vestro elegistis. Talem spem talis digne sequitur merces. Sed quia, charissime, magni, quam semper in vobis habui, amoris fiducia me diffusius forte quam debui loqui compulit, rogo ne miremini, quoniam et magnum Ecclesiae nostrae super hac re murmur, et lingua, quae deerat, mediatoris nuntii, me tanta imprimere chartis verba coegit. Nunc igitur ea spe, qua vobis post dominum papam universa Ecclesia Dei, et specialiter Cluniacensis innititur, laborate obsecro, ut in melius sententia commutetur, quia mirum sapientibus videri non debet, si homini tantis totius mundi curis in diversa distracto, quilibet sua quaerens subripere potuit; sed valde mirum videbitur, si postquam pernitiosum cognoverit, tantus pastor ovibus non providerit. Quod si praesens aliud non placet, sicut eum litteris propriis rogavi, illius novi interdicti asperitatem usque ad proximum pascha differat: quia usque ad tempus illud mittere ad eum, etiam antequam ista audirem, nuntios idoneos proposueram. Sed tempus praefixum tam breve est, ut nisi cito cum indulgentia nuntius remittatur, Gigniacense monasterium in ipsa Domini Nativitate( quod vix sine lacrymis dico), divinis officiis careat, et corda fratrum nostrorum nunquam delendus saevae amaritudinis dolor inurat. Has familiares litteras illi tantum post vos, rogo, videant, qui negotium nostrum non impedire, sed pro viribus studeant adjuvare.
35.1
EPISTOLA XXXV. Charissimis et venerabilibus fratribus nostris, domno abbati Cisterciensi , Clarevallensi, Pontiniensi, et aliis in Christi nomine congregatis, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et veram in Domino dilectionem.
35.1
Quo affectu, dilectissimi, inter omnes religionis professores universitatem vestram semper dilexerim, quo honore veneratus sim, quibus, quod non improperans dico, beneficiis quosdam vestrum, pro posse et tempore, prosecutus sim, novit testis et conscius meus in excelso, novit et integra ubique terrarum posita nostrae Ecclesiae congregatio, noverunt, et si non omnes, tamen multi vestrorum, quos aut per me ipsum agnoscere, aut quorum notitiam aliis mediantibus quolibet modo accipere praevalui. Causa hujus meae erga vos dilectionis, non retributio percepti, vel spes percipiendi alicujus temporalis commodi fuit, sed ille totius negotii origo et materies exstitit, quem quia in se non poteram, in vobis talibus officiis excolebam. Venerabar in vobis novae institutionis fervorem, laboris instantiam, victus parcimoniam, vestitus vilitatem, et alia innumera monastici propositi sonantia humilitatem. Amplectebar totius animi brachiis sanctorum exercitia operum, et bonum nominis vestri odorem inhians hauriebam, nec aliquem sinistra de vobis interpretantem pacatus audire valebam. Non eram contentus ista solus de vobis sentire, sed vester praedicator effectus, nostris et alienis conversationis vestrae praeconia praedicabam, et privatim ac publice multis laudibus quae vestra sunt efferens, etiam aversos ad vestrum amorem multorum animos convertebam. Et quia per gratiam Dei cum invidia tabescente iter non habui, dederat ipse efficaciam sermonibus meis, et fratrum nostrorum corda ille qui facit utraque unum, ita unitate spiritus sui vobis unierat, ut sicut fide, sic et charitate, jam non duae, sed una congregatio credi posset. Instabam ego augendo et confirmando amori, ut salus, quae sine charitate servari non potest, illaesa maneret, et signum discipulatus Christi in nostris appareret, quo suos discipulos ab alienis distinguendos docuit dicens, In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. Gaudebat, ut credo, de concordia nostra ordo coelestis, et evangelistae pacis, pacis spiritus hominibus bonae voluntatis collaetabantur. Sed non tulit invidus hostis aliorum se diutius felicitate torqueri, et inimicus homo semini divino nocturnum superseminavit zizania. Jecit inter nos pomum discordiae, ut recedente una et sola charitate, universa virtutum genera minore labore valeat effugare, et praeciso bonorum omnium capite, membra simul omnia cogantur interire. Sic plane, sic fecit, quando ne a vestris decimae Cluniacensibus fratribus, vel aliis redderentur, et hoc privilegio apostolico firmaretur, nescio quibus, quia scio non omnibus, persuasit. Quis enim credat hoc vobis omnibus persuasum? Quis, inquam, credat semel mundo mortuos, ei iterum vivere velle? Quis credat sanctum collegium vestrum luxus et saeculi delicias pro Christo sprevisse, et nunc pro egestate, sordibus et miseriis litigare? Sed non debent, aiunt quidam ex vestris, laborum nostrorum decimas alieni accipere. Parco longissimis et ex divinis auctoritatibus congestis responsionibus, quae epistolari brevitate facile comprehendi non possunt[ possent]. Hoc tantum infero antiquis modernos patribus filios justitiae ordine subdi: et quod Ecclesiam constat salva fide et charitate hactenus tenuisse, periculosum, si mutetur, existere. Patrum temporibus decimas, non tantum laici, sed Ecclesiae Ecclesiis, monasteria monasteriis, et de rusticorum operibus, et de propriis laboribus persolvunt.
35.2
Si igitur horum metas exceditis, quid nisi maledicis detrahendi occasionem datis? Sed de lucro res agitur. Quod certe, quod lucrum putatur, ubi et fama laeditur, et charitas periclitatur? Nam, ut quod verum est, fratribus et amicis fatear, hoc uno verbo velut uno jaculo amicorum pariter et aemulorum pectora terebrastis, et episcopos, clericos, abbates, monachos, ipsos etiam ad quos pervenire potuit, laicos, adversum vos unanimiter concitastis. Nec potuit Satanas nequitiae suae utilius invenire consilium, quam ut eos, quos mundus admirabatur, ne admirans imitaretur, nota cupiditatis inureret, et alios laesionis suae dolore stimulatos, ab eorum amore revocaret. Sed angit nos, inquiunt aliqui vestrorum, paupertas. Et ubi est quod Dominus ait: Vae illi per quem scandalum venit. Et iterum: Expedit ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris? Ubi est, quod ait Apostolus: Non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Nonne et haec vox vestra esse deberet: Non manducabo ex decimis his in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Et Apostolus quidem ne idolothyta manducasse putaretur, haec dicebat. At vos quid dicetis, quos, ut salvo fraterno amore loquar, illicita comedere non fert dubietatis opinio, sed judicii certitudo? Sed forte dicitis hanc scandalorum sententiam nostros magis arguere, qui quod eis superfluit, nolunt pauperioribus erogare. Concedo, quod ditiorum copia aliorum debet inopiam sublevare. Sed quis nostrum, vel vestrum ditior, an pauperior sit, nec tempus est quaerendi, nec facultas disserendi. Hoc tantum interrogo. Si ditior non vult pauperiori propria tribuere, pauperior debet ditiori sua auferre? Quis magis videtur injustus, dives parcus, an pauper violentus? Quis majore dignus est supplicio, retentor propriorum, an raptor alienorum? Sed haec ego, dilectissimi, non amaro animo dico, sed sicut fratres meos charissimos moneo. Nec tantum ad haec scribenda me coegerunt lucra decimarum, quam damna animarum. Quae enim vobis vel nostris ultra spes in laboribus, quae in jejuniis, quae in vigiliis, quae in castitate, quae in eleemosynis, quae in aliis sacrorum operum exercitiis, remota, ut supra dixi, charitate esse poterit? Quid memorem apostolica verba, quae semper mente tenetis? Quid replicem, quae assidue ruminatis? Nostis, quid Apostolus de linguis hominum et angelorum, quid de facultatibus erogatis in pauperes: quid de trahendo corpore ita ut ardeat, quid ipse Dominus de munere ad altare oblato dicat. Haec ideo brevissime tango, ut cum ista, quae digniora sunt, absque charitate nihil esse probantur, reliqua omnia quae inferiora sunt, nihil penitus sine illa valere monstrentur. Et ne diu longioribus epistolis aures sanctitatis vestrae detineam, legatione functus gregis mei oro pariter et consulo, oro ut supplex, consulo ut amicus, ut in causa ista, quae nunc agitur, decimarum, vobis pariter et nobis consulatis, vobis ne infamiam, nobis ne violentiam inferatis, et ne nobis simul, ac vobis charitatem Christianarum animarum unicum remedium auferatis. Nihil sacer conventus vester poterit consultius invenire, quam si charitatem, quae Deus est, inter nos non permittis interire.
36
EPISTOLA XXXVI. Charissimis et venerabilibus fratribus in Christi nomine apud Cistercium congregatis, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem, ob quam convenerunt, aeternam.
36
Relatum mihi est a pluribus quod litterae quas praeterito anno charitati vestrae mea humilitas destinavit, quosdam vestrorum laeserint, et a stabilitate non jam novitiae, sed antiquae dilectionis eorum animos paulum commoverint. Quae postquam didici, ferre non valui: ut tanta tandiu inter nos habita charitatis dulcedo, quibuslibet occasionibus, vel in modico amarescat. Unde iterato praesentem epistolam mitto, ut, si ita est ut audivi, laesioni, quam prima intulit, sequens medeatur, et glutino sancti Spiritus diversa conjungente, quantalibet nostrarum scissura mentium uniatur. Viderint primae illius epistolae lectores, quo eam spiritu legerint, quo sensum ejus interpretati sint. Novi ego me( quod tamen sine fastu aliquo dictum accipite) non superbiae, sed humilitatis, non discordiae, sed pacis, in dictando spiritum habuisse, et teste eo quem fallere non possum, charitati quam in cordibus nostrorum, decimarum illarum occasione, periclitari videbam, eo modo providere voluisse. Et quia, Vae peccatori, dicitur, terram ingredienti duabus viis, nolui, juxta Prophetam, in corde, et corde loqui, nec coram amicis, inter quos omnia nuda esse debent, duplicitatis velamine cor velare, ut dum nodum sine tegmine sapientia vestra videret, communi congregatorum consilio ad dissolvendum efficacius laboraret. Haec tota fuit causa scribendi, quae si tunc ignota aliquos scandalizare potuit, nunc saltem me manifestante retecta, opto, et precor, ut fratribus charissimis ad plenum satisfacere possit. Quiesco enim et quiescam in vobis, delector et delectabor in vobis; etiam laesus non discedam a vobis. Quod tamen tantopere cupio servare vobis, servate nihilominus et nostris et nobis.
37.1
LIBER SECUNDUS.
37.1
Licet bestialis insipientia, profunda stultitia, et omnimoda ineruditio tua erraticos sensus tuos contemnere, nec saltem vili responsione dignos esse persuadeant, sunt tamen duo, quae ad tibi respondendum, animum erga te nauseantem instigant. Unum, quo gregis mei infirma curare, confracta solidare, perdita requirere, debilia confortare praecipior; alterum, quo consociatas tibi simplices oviculas diutina cohabitatione tabe tua infectas esse formido. Non quod talis sis, cui fidem accommodare aliquis, aut possit, aut debeat, sed quia tuo illo insulso, et ridiculoso eloquio, sicut nullum attrahi potuisse confido, sic forte incautis aliquibus te materiam illicita cogitandi talibus naeniis dedisse, non nego. Unde vel te, si legere volueris, et intelligere valueris, scriptura haec brevis ad salutem, a qua excidisti, revocare poterit, vel ab aliis conceptam forsitan scandalorum materiam amputabit. Vetustissima haec tua haeresis est, et ab Apollinari quodam erroneo antiquitus adinventa. Quae mox, ut spirare visa est, Patrum est validis rationibus et innumeris auctoritatibus suffocata. Quas quia nec ad manum habere, nec forte intelligere bruto pectore posses, hunc tibi brevem, satisque, ut aestimo, cuilibet clarum confeci tractatum, ut aut meo, si fieri potest, labore a tam scelesta opinione resipiscas, aut si in reprobum sensum datus es, absque meo discrimine pereas. Et ne ultra rem differam, velut scarabeus de veteri putredine creatus mussitas, et stridore dissono aures fratrum exasperas, dicens Salvatorem nostrum humanam non habuisse animam, cum in eo carnis humanae non neges naturam. Monstruosum quidem hoc tempore de fide disputare, quando jam princeps mundi de mundo ejectus est, quando jam dominatur Christus a mari usque ad mare, quando jam omnes docibiles Dei facti sunt, postquam secundum Isaiam: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis, postquam Satanas diuturno tempore paganis impugnantibus, haereticis disputantibus fidem Christi persequens, ita pharetram nequitiae suae exhausit, ut nulla, qua eam laedere possit, ei jam sagitta supersit. Ita ejus omnibus retecta est fraus, sic maligni spiritus dolus ad lucem sancto Spiritu prodente perductus, ut simplices quique dolosissimo illi quasi avi illudant, et ille fortissimus jam nec dignus a viris superari, juxta beati Job verba, ancillis Dei ligatus, et subditus ingemiscat. Quod si te, aut servum Dei, aut ancillam talia suggerens invenisset, sicut ab aliis, sic a te labore victus, facili recessisset. Sed quia te neutrum, hoc est nec virum, nec feminam reperit, ut jumentum vilissimum incustoditas mentis tuae fores effringens, a stabulo Samaritani fur nocturnus abegit, et per vallium concava, per montium aspera cursitare violenter coegit. Ea de causa dum te ad gregem, a quo aberrasti, reducere satago, praesumptuosus forsitan fio, dum eam fidem, quae super Christum Dei vivi Filium fundata, prophetarum vocibus praedicta, apostolorum ministerio tradita, martyrum sanguine consecrata, gentium plenitudine, angelorum congratulatione est celebrata, meis velut rudem firmare rationibus quaero. Sed excusabit, ut credo, temeritatem meam charitas, quam, si de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta procedit, nulla poterit temerare iniquitas. Audi ergo jam, et si homo es, humanos saltem indue animos, ut si ea, quae Dei sunt, non potes, vel ea quae tua, id est hominis sunt, advertas.
37.2
Hominem te esse, ut credo, agnoscis; ex quibus substantiis constes, intelligis. Dei Filium ad terras descendisse de coelis, et hominem assumpsisse, nec ipse diffiteris. Hominem, inquam, eum ad salvandum hominem factum, ut et nos te credere dicis. Cum haec ita sint, tua te credulitate convenio: Hominem Dei Filius assumens, totum an dimidium assumpsit? Respondes: Dimidium. Rursum interrogo: Hominem Dei Filius salvans, totum an dimidium salvavit? Respondes: Totum. Vide jam saltem bovinis oculis, in quod te barathrum nefanda professio projecit. Dicis Filium Dei hominem dimidium, hoc est solam carnem, absque rationali anima induisse; totum vero hominem, hoc est simul animam et carnem, salvasse. Et quae ratio, ut interim auctoritates Scripturarum taceam, o hominum stolidissime, quae, inquam, ratio patitur, ut quod non assumpsit, Salvator salvaverit, cum tota ratio salvationis fuerit veritas assumptionis? Nam nihil humanitatis divinitas assumpsit, nisi quod salvare disposuit; nec rursum aliquid salvare disposuit, nisi quod assumpsit. Paria sunt haec duo, nec ab alterutro sejungi possunt, dum nec natura salvatur, nisi quae suscipitur, nec econverso suscipitur, nisi quae salvatur. Unde tuam satis mirari non possum insaniam, et animum altissima stoliditate sepultum, qui cum corpus et animam humanam a Christo salvanda fatearis, solam eum carnem suscepisse contendis. Elige tibi horum alterum quod volueris, quia quidquid elegeris, pari a me laqueo constringeris. Quoniam quidquid hominis a Deo est susceptum, totum necesse est esse salvatum; vel quidquid salvatum, totum necessario oportet fuisse susceptum. Sed scio quia hoc ultimum eligis, ut non omnia quidem hominis suscepta, sed omnia dicas esse salvata. Si ergo secundum te omnia salvata sunt, secundum me omnia suscepta sunt. Nam si nihil salvatum est, nihil susceptum est. Si aliquid salvatum est, aliquid susceptum est. Si totum salvatum est, totum susceptum est. Sed te etiam, ut dixi, concedente, totum salvatum est. Igitur, velis nolis, invincibili ratione cogente, totum susceptum est. Quod si totum susceptum est, anima dignior pars hominis exclusa non est. Dignior, inquam, carne anima est. Sine qua quid aliud caro, quam truncus inutilis est? Et ut melius intelligas quam perverse desipias, scrutare quid carni, quid animae Creator utriusque indiderit: et tunc forsitan quod volo suggerere apparebit. Distinguens quippe Auctor naturae rerum visibilium et invisibilium partes, multiplicem rerum creatarum infinitatem sub speciebus tantum quatuor coarctavit, ut quibusdam essentiam, aliis vitam, melioribus sensum, optimis largiretur rationem. Quae tria sequentia et potiora animae, primum, solum et vilius carni humanae concessit. Fecit ut esset anima vitalis, sensibilis, rationalis, cum nihil carni praeter luteam originem, et membrorum corporalium congruentem harmoniam tribuerit. Cumque ab humo ejus materiam sumens, hominem in principio sic orsus esset, nihilque humana caro nisi otiosam essentiam retineret, inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Quo facto, collatum est carni ab aliena, quod ex propria substantia non habebat, ut vivere, sentire, atque uti ratione ad omnia posset, sine qua non solum ista non habere, sed nec etiam illam suam vilem diu integram conservare materiam valuisset. Nam quid carnalis remota spirituali substantia valeat, ipsa humana caro spiritu absente declarat. De quo si non meis rationibus, tuis saltem, ut puto, obtutibus credes. Quomodo ergo fieri potest ut ad salvandum totum hominem Deus hominem assumens, partem, quae minima est hominis, assumpserit, et eam, quae excellentissime major est, dereliquerit? Quo certe ordine fieri potuit ut summa contemnerentur, infima susciperentur? Qua ratione fieri potuit ut natura, quae per se, nec ratione intelligere, nec sensu sentire, nec qualibet vita vivere potest, summae illius majestatis capax esse valuerit, cum constet quod nulla creatura Creatoris susceptibilis esse possit, nisi eum et intellectu agnoscere, et amore diligere, et spontaneo valeat obsequio venerari? Et cum secundum Scripturam, non corpus, sed Anima justi sedes sapientiae esse dicatur, nec nisi per imaginem suam, quae non in corpore, sed in anima humana est, Deus in sanctis hominibus sedere, ambulare, inhabitare, gratia mediante scribatur, quid de homine illo sentiendum est, quem non ut alios sanctos sola gratia replevit, sed in quem, secundum Hieronymum, tota divinitatis unda se contulit, et in quo secundum Apostolum, Omnis plenitudo divinitatis inhabitat, et ipse personaliter totus Deus totum hominem de massa hominis assumptum replet. Nunquid ita apud rationale animal ratio sopitur, ut gratiam Dei non nisi rationali anima mediante hominibus credat infundi: ipsum autem Deum remota anima brutae carni in sempiternum personaliter fateatur uniri? Sed quid ego ad ea, quae forte non intelligis, declaranda laboro? Attende ipsum hominem quem confiteris: et ex verbis tuis te condemnari agnosces. Hominem certe Salvatorem esse fateris. Quod si hominem fateris, cur hominem negas? Cur in eodem verbo, tibi te contrarium non advertis? Hominem enim, ut dixi, fateris, et hominem negas. Negas plane hominem, dum animam negas. Quando namque stulte, ut aliquid secundum te dicam, hominem sine anima vidisti? Aut igitur ostende mihi sine anima hominem, aut si Christum dicis hominem, ex carne et anima eum fatere hominem. Nisi enim aequivoce dicatur, quando solum nomen commune est, ut cum dicitur, aut pictus, aut sculptus, aut synecdochice, ut exanimis homo, nulla ratione vocare poteris hominem, quem anima subtracta facis semihominem.
37.3
Vide ergo quam apostatico spiritui te hucusque deludendum praebueris, quantisque te nesciens diabolicae impietatis laqueis implicaveris, ut eam in Christo neges substantiam, qua remota, non pars tantum fidei adimatur, sed tota simul humanae restaurationis veritas perimatur. Si enim Christus animam humanam non habuit, aut belluinam habuit, aut ipsa divinitas( quod te sentire persensi) vitalis et sensibilis spiritus officia explevit. Quod utrumque ita consimili absurditate horrescit, ut qui alterutrum de Christo senserit, Christianus jam esse non possit. Nam si eum belluinam habuisse animam dixero, belluam quantum ad animam fuisse fatebor. Belluam vero Christum dicere, quis vel infidelium auditus poterit tolerare? Hoc concesso, et bellua Christus erit, et sicut bellua humana ratione carebit. Quod si humana ratione caruerit, quis nostrae fidei veritatem, quis salutis humanae spem, quis coelestium litterarum auctoritatem defensabit? Ait enim Evangelium: Jesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines. Ait item: Jesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est a Jordane. Et propheta: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Et alius: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Item et Petrus apostolus: Quem unxit, inquit, Deus Spiritu sancto et virtute. Et aetatis quidem incrementis, naturae ordine paulatim corpus animatum et sensibile augeri, anima quoque bruta, quoniam vitalis et sensibilis est, ipsorum mutorum animalium corporibus confert. Quae si et in Christo fuit, idem carni ejus praestare potuit. Sed nunquid sapientia et gratia apud Deum et homines proficere potuit? Nunquid Spiritu sancto plena ab Jordane reversa est? Nunquid spiritum sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, et pietatis, et timoris Domini super bestialem animam requievisse; et eam tantis gratiae donis replevisse fatebimur? Nunquid, juxta Prophetam, unctam oleo laetitiae, hoc est, secundum apostolum, Spiritu sancto et virtute prae consortibus, id est prae cunctis electis hominibus dicemus? Oportet sane ista quae dixi, et innumera alia quae praetermisi, aut carni, aut animae, aut deitati Salvatoris tribuere. Nam nihil in Christo praeter haec tria fuisse quisquam haereticorum ausus est, vel potuit commentari. Sed carni soli ista dare quis poterit, quae non dico sanctum Spiritum, sed nec aerium spiritum, ut supra dictum est, per se suscipere idonea est? Quis vero deitati profectum sapientiae et gratiae seu aliarum virtutum augmentum tribuet, quae nec detrimentis minui, vel quibuslibet incrementis potest augeri, nisi qui in coelum os suum ponens, impie in Deum blasphemus est? His duabus substantiis exclusis, remanet de qua agebam bestialis anima. Hanc autem quis non videat charismata ista non potuisse percipere, quam certum est omni ratione carere? Nam quae temporalium causas rerum non potest discernere, multo magis aeternarum et divinarum impos et incapax probatur existere. Quod si nec caro sola, nec bestialis anima, nec deitatis substantia dona illa spiritus in se suscipere, natura contradicente potuit, consequens et necessarium est, ut ea rationalis anima, carni conjuncta susceperit. Jam anima belluina a Salvatore explosa, restat ut divisionis supra factae reliquam partem prosequar. Et ne exciderit, ipsam divisionem, quam saecularis disciplina disjunctam vocat, replico. Dixi: Si Christus animam humanam non habuit, aut belluinam habuit, aut ipsa divinitas vitalis et sensibilis spiritus officia explevit. Sed quia belluinam non habuit, ut puto probatum est. Jam quod deitas animae officia non expleverit, probandum est. Nam si deitas animae officia in Christi corpore explevit, vitale et sensibile corpus effecit, hoc est vivere et sentire caro Christi a deitate percepit. Ut enim vivat et sentiat, confert, ut saepe dictum est, omnis anima corpori. Dedit igitur vice animae, ut viveret et sentiret, deitas corpori Christi. Quae si ita se habent, cum anima per corpus, et corpus ex anima sentiat et patiatur, jam quidquid caro Christi passa est, oportet et deitatem simul passam fuisse. Jam quam late pateat campus blasphemiae, quilibet, etiam me tacente, advertere potest. Quia enim, ut dictum est, quidquid sentit caro vel patitur, anima per eam sentit vel patitur, necesse est ut deitas, quae vicem animae tenere dicitur, per carnem sentiat et patiatur. Patietur igitur deitas moerores infantiae, labores pueritiae, esuriet panis, sitiet fons, fatigabitur virtus, laborabit requies, tristabitur gaudium: et ad ultimum tormentis durissimis impassibilis torquebitur, aeternus deficiet, vita morietur. Et haec omnia quidem Deum, sed per hominem passum, Catholici confitemur. Aliud est enim, ex adjunctione unius personae Deum in homine humana passum dicere, aliud in natura impassibili aliquid doloris, aut injuriae pati potuisse. Quod ille astruit, qui Deum pro anima in humano corpore exstitisse dicit. Et quoniam apertis immorandum non est, compendio res terminanda est. Aut enim in carne assumpti hominis Deus pro anima fuit, et idcirco passionibus humanis succubuit; aut si hoc sentire impium et detestabile est, eam Christi caro animam, quae absque deitatis injuria humana passa sit, habuisse credenda est. Et quia bestialem non habuisse probatum est, non nisi rationalem habuisse confitendum est. His de rationali Salvatoris anima rationibus praemissis, quae aut mentibus, ut crede, rationabilibus satisfacere, aut bestiales animos caeteris ostentui facere valeant, jam ea quae in divinis dogmatibus principalem obtinet locum, Scripturarum auctoritas proferatur, ut gemino, rationis scilicet et auctoritatis remedio, vel si infidelis fuerit rationi necessario cedat, vel si fidelis, sacris auctoritatibus acquiescat.
37.4
Mirum sane, unde surda haeresis aliquando emergere potuit, cum sicut carnem, sic et animam Salvatoris, prophetica, evangelica, apostolica vox ita pari et pene continuo clamore loquatur, ut vel aures non habere, vel eas more venenatae aspidis obturasse, eam non exaudiens videatur. Nonne David in ipsius Christi persona loquens, ait: Non derelinques animam meam inferno? Et: Erue a framea Deus animam meam, et de manu carnis unicam meam: quae verba sunt de ejus passione; et: Anima mea illi vivet: quod est de resurrectione; et: In manus tuas commendo spiritum meum: qui utique spiritus in homine non nisi anima est; et Isaias: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam; et Jeremias: Foderunt foveam animae meae? Nonne in Evangelio Dominus mentionem animae suae pene semper assiduat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam; et: Nunc anima mea turbata est; et: Tristis est anima mea usque ad mortem; et: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; et: Animam meam pono pro ovibus meis? Et cujus memoria universa enumeret? Sufficiunt haec, et superabundant, ut et animam Christum habuisse, et eam rationalem fuisse caecis quoque palpantibus demonstretur. Et ut ea, quae principalia, hoc est evangelica sunt, magis assumam, quando turbatam et tristatam animam suam Salvator dicit, deitatem, in quam turbationis vel tristitiae accidentia cadere non possunt, pro anima fuisse negat; quando potestatem se habere ponendi animam suam et sumendi dicit, irrationalem nullo modo existere potuisse declarat. Irrationalem quippe animam moriendo ponere bruta animalia possunt; resumere vero eam, quoniam post corpus nulla ejus substantia est, omnino non possunt. Spiritus enim post carnem deficiens, non habet jam ad carnem reditum, quia communem moriens habuit cum carne defectum. Proprium est igitur irrationalium spirituum nunquam extra proprium corpus subsistere, sicut rationalium nec post corpus unquam deficere. Quaedam namque imago vel similitudo deitatis rationali substantiae a Creatore indita est, quam vel beatam, vel miseram, semper tamen necesse est esse aeternam. Quae quia in bestiali spiritu non est, cum suo corpore pariter eam interire necesse est. Unde anima a bono Pastore pro ovibus in mortem posita resumi non posset, si post mortem non exstitisset; nec post mortem subsistere potuisset, si rationalis ut homini non fuisset. Quid vero aliud et illa vox crucifixi Domini, quam praemissam in Psalmo supra posui, quid plane aliud indicat, cum ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum? Nunquid non paucis verbis universas talium errorum opiniones uno velut impulsu praecipitat, unoque gladii ictu cervicem erectam in communem perniciem secat? Neque enim in manus Patris commendavit spiritum, qui nihil post mortem existeret, nec deitatem commisit, quae nil minus, nil majus recipiens, parque per omnia Patri commendatione non indiget. Qua spirituum, hoc est, bestialis et divini, opinione seposita, restat ut spiritum, videlicet animam rationalem, in manus Patris commendasse, et eum, juxta Evangelium, inclinato capite tradidisse, credatur. Sed et si ad apostolicum symbolum sermo recurrat, omnis Christiana lingua Dominum Jesum Christum mortuum, et sepultum, et ad inferna descendisse fatetur. Qui quoniam in carne non descenderit, triduana corporis indicat sepultura. Nec quia in sola divinitatis natura, invicta ratio manifestat. Prudentia quippe, non potentia, percussisse superbum scribitur: quem sola potentia percussisset, si damnatum archangelum percussurus, in sola deitate ad inferos descendisset. Oportebat autem, et hoc aeternum consilium exigebat, ut superbus mundi princeps a natura quam vicerat superandus, jactantiam dolosae suae victoriae saepe victus amitteret; et sicut de eo humana caro per Christum in terris triumphaverat, ita et apud inferos per ipsum humana anima triumpharet.
38.1
EPISTOLA II Venerabili et in Christi corporis membris plurimum praecellenti, domino PETRO sanctae Lugdunensis Ecclesiae archipraesuli, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, spiritum consilii et fortitudinis.
38.1
Ex quo, venerabilis et dilectissime mihi, excellentiam sublimitatis tuae mea humilitas agnoscere meruit, tenacissimo dilectionis glutino, ut te non ignorare credo, mea anima tibi adhaesit. Sicut vero ea, quae neminem fallit, conscientia mihi attestatur, dilexi in te non antistitis dignitatem, non divitis divitias, non potentis potentiam; non eam, quae te circumstare poterat, quamlibet rerum temporalium affluentiam; non illa, inquam, omnia dilexi, quae videbantur esse circa te, sed ea tantum quae agnoveram, et quae sola diligenda erant in te. Dilexi certe in te, erga divina animi puritatem, erga humana morum honestatem, amorem verae sapientiae, in episcopali fastigio sincerae medio critatem vitae. Istis et consimilibus animi tui multis et magnis virtutibus illectus, etiam cum longe positus esses tecum eram, neque a te saltem minimo temporis spatio divelli poteram. At postquam de Vivariensium colle ad Lugdunensium montem te divina dispositio transtulit, atque de sublimi sublimiorem fecit, coepisti quidem esse propinquior loco, sed utinam nequaquam disjunctior animo! Quod me dixisse minime miretur, quam in te veneror sapientia tua, quoniam non ex affectu conquerentis, sed ex cautela locutus sum praemonentis. Licet enim prudentiam tuam non facile moveri quibuslibet susurrationibus noverim, neque te arundinea mobilitate circumferri sciam, tamen quia scriptum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, et versu, qui jam in proverbium versus est, dicitur:
38.2
Unda cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo, praecavendum tibi arbitror, ne labiis iniquis et linguae dolosae insibilationibus, quibus frequenter inquietaris, aurem non dico corporis, quod aliquando non agere non potes, sed aurem cordis, quod semper potes, inconsiderate accommodes. Fraudulento quippe obsequio saepe tales corda dominorum sollicitando circumveniunt, et consulentis specie deterius inimicis famulando inimicantur. Deterius plane inimicis, quia ut optime novit sapientia tua, multo facilius externus quam internus, multo levius remotus quam admotus, longe promptius atrox quam blandus hostis vitatur. Illius namque tantominus potest nocere crudelitas, quanto minus ei praebetur credulitas. At istius tanto magis nocet tecta saevitia, quanto major saeviendi sub amoris velamine ei datur licentia. Haec ideo dicere volui, ut charissimi mei erga mutui amoris custodiam fieret solertior diligentia: nec eam a proposito suo revocare posset cujuslibet detractoris invidentia. Si enim verum est quod Apostolus ait: Charitas nunquam excidit; et illud quod in Cantico canticorum legitur: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam: et inter nos hanc hucusque constat charitatem fuisse, certum est quia nec excidendo lapsum incurrere poterit, nec multitudine aquarum, hoc est hominum mala immurmurantium, flamma ejus exstingui, nec instantia quorumlibet velut forti fluminis violentia obrui. Apertius autem exponere, quid suspicando ista praemittere voluerim, nulla me ratio cogit, quia et tui ingenii subtilitas hoc facile advertere potest, et me eorum, qui inde notati scandalizari possent, pudori vel irae consulere oportet. Sufficit hoc nosse, me istis omnibus ad hoc unum tendere, ut charitate illa, quae diversa conjungit, ita quod jam esse coepimus, uniti permaneamus, ut nec diversitas locorum, nec scissurae cordium, nec divisiones linguarum, nec varii eventus rerum, unitatem nostram, qua vere in Deo unimur, dividere valeat, aut mundi mobilis et transituri instabilitas a sui eam stabilitate ac firmitate convellere. Ad hoc sane unum et solum, singulariter et praecipue hanc inter nos charitatis unitatem firmari concupisco; ut ejus utilitatem non solum ad salutem nostram, sed etiam ad multorum aliorum referre studeamus. Nam si, ut eam nomino, hoc vere illa virtus est, quae charitas dicitur, non tam suae, quam aliorum saluti invigilare, et pro ea omnimodis laborare debet; quia, ut omnibus notum est, de ea ab Apostolo dicitur: Charitas non quaerit quae sua sunt. Quod cum omnibus immineat, ut debitores mandati, quo eis praecipitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, omnibus aeque ut sibi consulere debeant maxime hoc eis incumbit, quibus specialiter aliorum cura commissa est, quibus quasi pro ovium, filiorum, civium custodia, pastoris, patris, speculatoris nomen impositum est. Inter quos sancta paternitas tua non minimum, imo magnum et praecipuum Dei dispositione obtinet locum, ita ut in omnibus Christiani populi spiritualibus principibus nullum omnino habeat majorem, nisi sanctae et summae sedis apostolicae praesulem. Magna, inquam, et vere praecelsa, totaque coelestis est dignitas episcopalis officii; nec minus magna et vere timenda, totaque terribilis formido episcopalis periculi. Tibi enim, ut bene recolit pastoralis sollicitudo tua, per Ezechielem a Domino dicitur: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Et item Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram; et rursum: Si speculator viderit gladium venientem, et non clamaverit, et venerit gladius, et tulerit aliquem: sanguinem ejus de manu speculatoris requiram; et per Jeremiam: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, disperdas et dissipes, et aedifices et plantes. Possem similibus testimoniis infinitum opus contexere; sed quia sapienti et cuncta hujusmodi cognoscenti loquor, oportuit de multis pauca proponere.
38.3
Sed quorsum haec omnia? Ut excitetur pastoralis sollicitudo tua ad subveniendum Ecclesiae Dei sub tua cura laboranti, maxime hoc tempore, quando instant tempora periculosa ante ab Apostolo praedicta; quando omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi, quando inter multos mercenarios vix aliquis pastor invenitur, quando salute gregis contempta, absque labore pastorali pastoralibus mercedibus inhiant, quibus Deus exprobrat per prophetam Lac comedebatis, et lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis; et item: Vae pastoribus, qui pascebant semetipsos, et rursum: Ecce ego super pastores, et liberabo gregem meum, ne sit eis in direptionem, et non pascant ultra pastores semetipsos. Vere mercenarii, non pastores, qui de mercedibus gregis impinguati et ornati incedentes, gloriosi et sublimes apparentes, salutari, honorari, et ab hominibus vocari Rabbi gaudentes, secundum Domini sermonem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis amantes, vident lupum in ovium interitum venientem, et fugiunt, cernunt pestilentiosi aeris corruptione infectas oves deperire, nec succurrunt; mutua tabe consumi, et tacent, diversis mortium generibus interire, et rident. Sed quia non est propositi operis, aut officii mei contra tales nunc agere, reprimendus est sermo, et tecum potius quod coeperam peragendum. Ad hoc enim te credo tali tempore in sublimi Ecclesiae specula a Deo constitutum, ut aliis tacentibus, tu pene solus quae Dei sunt mundo inclames; ad hoc inter duces spiritualis praelii constitutum, ut aliis fugientibus, tu cum paucis hostem devincas; ad hoc non tantum episcopi, sed primatis, vel patriarchae nomine insignitum, ut non tantum populo te majorem, sed etiam ipsorum principum te principem agnoscas, et universis magis prodesse quam praeesse studeas. Accingere igitur gladio super femur tuum, potentissime, accendatur velut ignis zelus tuus, recordare Phinees, Eliae, et Jesu Christi quorum unus luxuriantes gladio peremit: alius superbos coelesti igne exussit; tertius avaros flagello de templo ejecit. Haec sunt certe tria illa quae Joannes apostolus in Epistola sua commemorat. Omne, ait, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Quae licet secundum hanc apostolicam vocem, totum mundum communi peste infecerint in patriarchatu tamen tuo, sed maxime in provincia, sive in propria, quod magis tibi timendum est, dioecesi, quasi specialem sibi sedem visa sunt constituisse, atque innumerabiles lethali morbo occupasse. Sed quid ego de militibus, quid de popularibus referam, cum videam clericos, et, quod mihi gravius est, nostri, hoc est, monastici ordinis viros, propositi sui oblitos, etiam laicis inhiantius, quae reliquisse videbantur rursus appetere, a tabernaculo Dei et a Moyse ductore ad Pharaonem et Aegyptum redisse: ea quae vomuerant, ut immundissimos canes avidissime resorbuisse; et qui ut aurum in domo Dei fulgere debuerant, ut vile lutum se per omnes plateas omnium pedibus conculcandos prostravisse? Nonne de talibus Jeremias lamentari cogitur, et dicere: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii, in capite omnium platearum?. Et item: Filii Sion inclyti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli?
38.4
Hoc plane fere de universis provinciae tibi a Deo commissae monachis ac monasteriis loquor, qui ut salva gratia bonorum, qui inter eos commorantur, dixerim, se dicunt monachos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Quid enim illi sibi de monacho, praeter nomen et habitum, vindicant? Ubi enim in eis vel est, vel apparet monachi humilitas? Ubi charitas? Ubi illa, quae beatos facit, paupertas? Ideo autem dixi, quae beatos facit, quia ea paupertate, quae miseros facit, cum summopere ditescere cupiant, magnopere laborant. Et juste equidem. Sicut enim inquirentes Dominum non deficiunt omni bono, ita relinquentes eum omni necesse est abundare malo. Dicunt hujusmodi homines se monachos, hoc est, singulares et unicos in mundo esse, cum turbis et tumultibus hominum corde et opere misceantur. Affirmant se apostolica, hoc est communi vita degere, cum praeter victum atque vestitum caetera omnia eis communia sint. Sed magnum, si ecclesia, si refectorio, si dormitorio communi utantur, ut non corda canentium, sed ecclesia una sit; non cibi comedentium, sed refectorium commune sit; non vestes dormitorii, sed dormitorium idem sit. Concedo et ego magnum hoc apud tales esse. Sed utinam vel hoc servetur! Utinam plane vel hoc conservaretur, ut vel in eisdem omnes domibus habitarent, et non sibi ad convivandum, sive ad commanendum, aliorum et a suo ordine alienorum domos eligerent! Taceo quae sequuntur, non tantum eis parcens quantum pudori meo, qui talia proferre erubesco, et sancto nostri ordinis nomini consulens. Qui quamvis nulla immundorum contagione maculetur, tamen a minus eruditis et talium infamia scandalizatis nomen Domini blasphematur. Unde et de his Scriptura loquitur: Vae his per quos nomen Domini blasphematur. In quo namque non propter istos nomen Domini blasphematur, qui in hypocrisi omnem sanctitatem mentiri volentes, sed jam non valentes, quia occulti esse non possunt, publici apostatae fiunt, qui secundum figuram mulieris prostitutae divaricant pedes suos omni transeunti, et perversa obedientia inclinant dorsum malignis spiritibus, praecipientibus incurvare ut transeamus? Fluxi, instabiles, praecipites, superbi, cupidi, avari, quorum professio praevaricatio, quorum stabilitas pervagacitas, morum conversio est a Deo aversio, quorum obedientia contumacia, quorum claustrum totus orbis; quorum Deus venter, quorum abbas propria voluntas, quorum jugum nullum, quorum mortificatio est omnimoda carnis oblectatio. Hi loca Deo sacrata male vivendo temerant, domum orationis speluncam latronum faciunt; ibi perditis operibus diabolo non vitulos aut arietes, sed animas suas sacrificant, dicentes se nosse Deum, factis autem negant. Isti sunt ligna infructuosa, inutiliter terram occupantia, digna succidi, digna comburi, pessimi coloni vineae, fructum in tempore suo reddere contemnentes, et haereditatem filii in injustitia detinentes. Faciendum est eis, quod patremfamilias malis agricolis fecisse Evangelium loquitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Ita a te, qui hujus patrisfamilias vices obtines, talibus faciendum est, ut si fructus justitiae de Domini vinea Domino reddere noluerint, nequaquam ejus haereditatem eos occupare patiaris. Haec enim mala ad cumulum perditionis eorum in tantum inveterata obducto callo induruerunt, ut jam nec correptionis verba audire nec etiam quaelibet durissima disciplinae verbera sentire possint. Squamae quippe sunt in corpore leviathan, de quibus dicitur: Una uni conjungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
38.5
Sed hanc diabolici corporis pessimam unitatem atque duritiam, durior verbi Dei gladius dividere, acutior spiritualis pharetrae sagitta penetrare poterit. Cujus gladii memorat Apostolus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Et de sagitta propheta: Posuit, inquit, me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. Hanc sagittam, videlicet te, venerabilis atque amantissime Pater, in pharetra consilii sui Deus ab aeterno usque ad haec tempora abscondit, et nunc de arcu fortitudinis suae ad conterendos inimicos suos, ut credimus, emisit, et gladium hoc est, verbum suum in ore tuo posuit, quod secundum Apostolum non est alligatum, et de quo dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Hoc gladio, juxta Psalmistam, dividuntur linguae impiorum et iniquitates et contradictiones in civitate. Sanctifica ergo rursus manus tuas Domino, quae semel sanctificatae sunt in sacerdotio, quia secundum beatum Gregorium, nullum gratius offertur Deo sacrificium, quam zelus contra peccatum. Pudeat generositatem sanctae animae tuae provinciam tibi commissam, ecclesiastica dignitate omnibus Gallicanis Ecclesiis superiorem, et religione esse inferiorem. Ut enim cernere datur, per totam Occidentis plagam, et maxime intra hanc nostram Galliam, religiosa loca, et quae nunquam fuerant frequentissime oriuntur, et quae inveteraverant renovantur. In Lugdunensi vero provincia e contrario, et nova fere nulla orta sunt, et vetera jam pene nulla sunt. Fuerit hoc tempori et strenuitati tuae a Deo reservatum, ut si nova condere non est facultas, saltem ad vetera renovanda adsit totus nisus atque voluntas. Habebis ad hujus rei adjutorium, totum, quale esse potest, posse meum, et illum qui tibi ad omnia sufficit Deum. Sit tuum ejus accepta gratia incipere: erit illius opus suum a te coeptum perficere. Licet igitur hoc opus valde arduum esse non ignorem; de Dei tamen gratia et tua probitate confidens, hortor, supplico, moneo, et per omnipotentis Jesu Christi misericordiam obtestor, ut tam bonum, tam Deo placens, tam salutiferum studium, nullae a corde tuo curae pellere valeant; sed maneat in mente tua radix sanctae intentionis, quousque ad optabilem fructum gloriosae prodeat actionis. Nam nec mihi desunt innumerabiles rerum temporalium sollicitudines, pro quibus tuam necessario, ut moris est, sollicitare possem beatitudinem. Sed non est nunc mihi super auro et argento quaestio: non est super injuriis, depraedationibus, exustionibus, et variis ac multiplicibus rerum nostrarum damnis, ad aures majestatis tuae solita interpellatio. Illud unum, illud singulare, illud praecipuum, et saepe dicendum, saepe rogandum, oro, rogo, obsecro, ut huic divinae rei, cui nihil humanum non dico praeponi, sed nec componi debet, cuncta supponas; et teipsum etiam, si necesse fuerit, ut bonus pastor pro tanta tantarum ovium salute impendas. Paratus sum et ego, ad quem non ex cura, sed ex charitate hoc pertinet, nec meis nec mihi pro hac Dei causa parcere; nihilque in praesenti remunerationis sperans, non tantum mea, sed et meipsum impendere. Haec certe tota et sola ad te scribendi causa fuit. Caeterum tibi videndum, ne frustra fuerit. Oro ergo in fine epistolae mihi dulcissimam et totis visceribus amplectendam dilectionem tuam, ut, semotis aliquantulum occupationibus, amici litteris in hoc quoque pro te solliciti locum tribuas, et eis vel horam ad studiose legendum provideas. Repende, inquam, nanc meo labori vicem, ut quod ego immodicis curarum distensionibus impedientibus vix potui scribere, tu inter tuos quotidianos tumultus studeas legere. Nec deterreat a lectione prolixitas, quam justa, ut ipse agnoscis, peperit necessitas.
39.1
EPISTOLA III. Summo Ecclesiae Dei pastori, et nostro speciali Patri domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, fidelem obedientiam.
39.1
Non satis verbis aperire valeo quantum pro insito mihi vestrae paternitatis amore de resciendo statu vestro solliciter, quantumque a partibus vestris audire, quod cor meum laetificet, exoptem. Quid autem amplius cor meum laetificare poterit, quam si prospere, si pacifice, si triumphaliter vos degere audiero? Ut enim quod apud me sentio dicam, hoc in me desiderium ita omnibus aliis, quae in corde humano esse possunt, desideriis dominatur, ut excepto illo quo coelestia desiderantur affectu, hic omnium, ut dictum est, desideriorum affectibus principetur. Nec mirum si sic ardenter finem laborum vestrorum exopto, cum propter hoc unum a principio apostolatus vestri nullum pro modulo meo subire laborem recusaverim, in nullo quod expediret mihi vel his, quae commissa mihi erant, pepercerim, et( quod forte majus his omnibus est) nunquam fidelior, quod ipse melius novi, ut vere Patri filius esse potuerim. Nam inter studia partium, inter divisiones cordium, inter schismata tam nostrorum quam extraneorum, seu prope seu longe constitutorum, exerto semper gladio, quantum personae aut officii mei qualitas patiebatur perstiti, nec illum unquam a sanguine etiam charissimorum, cum necesse fuit, prohibui. Quoscunque mihi et Cluniacensi Ecclesiae qualibet amicitia junctos, reges et principes, nobiles et ignobiles, magnos et pusillos agnovi, hos majestatis vestrae pedibus subdere, per me ipsum sive per alios loquendo, scribendo, mandando, terrendo, mulcendo, pro posse non distuli. Sed quia non ad hoc coepi, ut opera mea, si qua erga vos recta fuerunt, jactem, compescendus est stylus, et hoc tantummodo dicendum, quoniam haec idcirco tetigi, ut agnosceret sapientia vestra me jure pacem vestram desiderare, pro qua non parum contigit laborasse. Est et illud, quod non solum me, sed et omnes ad hoc optandum movere debet: quod universorum et totius Ecclesiae pax de pace vestra pendet, quae sicut generaliter, paucis schismaticis exceptis, vos in summum pastorem assumpsit, ita sine vestra requie nunquam requiescere poterit. Cujus laboribus, quos pro Christo et pro vobis sustinet, quod salva sublimitatis vestrae reverentia dixerim, non parum gratiae debetis, quia sicut illa vobis filialem, ita vos ei paternum impendere decet amorem. Et, sicut mihi videtur, omnes quidem praecepto Dominico sunt diligendi, sed, juxta quod vita vel actus eorum exigit, in amoris discretione aliis alii sunt praeferendi. Hoc ad quid inferam, attendat paululum vestra nobis super aurum et topazion chara paternitas. Nam inter illos, quibus magis debitrix totius amoris et beneficii est charitas vestra, domnum Albanum episcopum hucusque existimavimus. Quid enim ille pro vobis fecerit, quid pertulerit, quid perdiderit, quam fidelis in regno Ecclesiae, cui praesidetis, ingrediens, et egrediens, ad imperium vestrum fuerit, supersedeo referre, cum et sapientiae vestrae hoc bene notum sit, et tam diutina infirmitas, imo ipsa mors, cujus januis vix tandem reductus est, satis indicare possit. Quae omnia eum propter immensos labores et assiduos per totum pene mundum procursus et excursus pertulisse, ob vestra nisi fallor, servitia omnibus manifestum est.
39.2
Cum igitur se totum vobis impenderit, cum nota universis religio ejus, cum scientia ejus, cum virtus corporis ejus ab exordio praesulatus vestri non nisi vobis militaverit et militando pene defecerit, non satis ego vester, ego inquam vester, et qui mecum hoc noverunt mirari sufficimus, quod non dicam maximum pro tam magnis servitiis beneficium, sed nec modicum, quando maxime postulavit, meruerit habere rescriptum. Tunc certe( quod prorsus subdita et humili, et idcirco audaci mente dicimus) tunc plane omnino clausa sunt ei viscera misericordiae et responsionis vestrae, quando ipse vobis ut Patri aperuit omnia intima conscientiae suae. Tunc vere exsiccata est fontis ubertas, quando magis exposcebat rigari terrae ariditas. Debuit, ut mihi videtur, plus amoris mereri nudata conscientia: non debuit propter ablatum cordis velamen pristina imminui gratia. Ut enim quod jam vulgare factum est referam, si inter amicos omnia nuda, inter talem Patrem et talem filium nulla secreta debuerunt esse velata. Quae si ipse aliis, non vobis soli revelasset, Patris forsitan commotio justa fuisset. At cum non nisi illi, cui nihil talium celare debuit, cor suum denudavit, non iram, sed gratiam, ut videtur, ampliorem promereri debuit. Haec, Pater charissime, me breviter vobis scribere, filialis, et idcirco fidelis, compulit affectus, ne qui de vobis magis merentur, minus consequi videantur, et ea de causa quam plures a vestro servitio deterreantur. Consulo igitur, si tamen consilium meum inter sapientiorum, non tamen forte fideliorum, consilia admittendum censetis, ut episcopum vestrum, collateralem vestrum, fidelissimum vestrum, quem multum exacerbare ex hoc, nisi sapientia indignationem comprimeret, potuistis, lenire quam cito remissis litteris studeatis. Recolite nullum unquam nimium amari potuisse, recolite nullum unquam plus justo amicis abundasse, recolite quod ait Salomon: Amici sint tibi multi. Et ideo nunquam talibus vos satis abundare credatis: maxime hoc tempore, quando, ut ipse quotidie experimini, abundavit iniquitas, et refriguit charitas multorum. Paraverat ipse postquam convaluit, suscepto a vobis mandato redire ad vos; sed postquam de silentio illo vestro accepit, ignorans quid illud portenderet, et ipse silere proposuit. Rumpatur ergo infructuosum, quod nunquam fuisset, silentium, et aut eum cum illo, quem vos et eum decet, honore ad vos redire facite; aut apud nos, hoc est intra Gallias, ad destruendos schismaticos, et causam vestram, quae et Dei est, manutenendum, quod vobis et Romanae Ecclesiae plusquam ad praesens propter festinantiam dicere possimus expedit, potestative, quousque vobis illum revocare placeat, remanere facite. Utinam daretur auribus vestris otium, quod quia ad praesens non habent, cogimur ori nostro etiam valde necessariarum rerum imponere silentium! De hac igitur re et de pace vestra, quam omnimodis desidero et desideranter exspecto, remandate quod est, ut aut si est, gaudeam, aut si nondum plene est, qualiter adimpleatur, quidquid possum et etiam meipsum impendam. Hoc insuper rogo, ut causa nostri Romanum morem de retinendis diu nuntiis infringatis, et quamcito cursorem nostrum cum rei postulatae certitudine ad nos remittatis.
40
EPISTOLA IV. PETRUS humilis Cluniacensium abbas, GILONI olim Tusculano episcopo.
40
Multa quidem dilectioni vestrae loqui enormitas materiae imperat: sed stylum se diffundere volentem, epistolarum, et maxime modernarum, modus, ne etiam in necessariis diffluat, coangustat. Qui si a propositis et necessario conceptis non cohiberetur, non jam epistola, sed liber conficeretur. Quis enim non videat quanta sit loquendi materia, imo lugendi, charissimum fratrem, et, ut sic dicam, uterinum, a visceribus unicae matris non cum parvo ejus dolore avulsum, sic lapideum permanere, ut nec suae separationis recordari, nec matris doloribus compati, nec confratrum charitate revocari, nec resipiscendum quibuslibet incantationibus videatur animari? Tantumne valet peregrinae mulieris amor, ut meretricia oblectamenta, sponsae castis amplexibus praeponantur? An tanti pendendi sunt cives Babylonicae confusionis, ut civibus pacificae Hierusalem praeferantur? An calix aureus Babylonis, quo potantur reges terrae, dulcior ad sorbendum visus est, quam illo Christi, de quo ipse ait: Calix meus inebrians quam praeclarus est. Ad quid ista? Ut pace vestra loquar, quoniam tam praeclarum membrum Ecclesiae Dei ad praesens ab ea separatum dolemus, quoniam tam dilectum fratrem a confratribus disjunctum lugemus, quoniam a Romana et Catholica Ecclesia episcopum, quoniam a Cluniacensi ejus monachum descivisse videmus. Sed forte vos ad haec, nos errare, nos deviare, nos deceptos esse inclamabitis. Nos vero quid? Ut longa disputatio conquiescat, ut infinitarum argumentationum objectio conticescat, ut ambitio, cupiditas, sacrilegium, simonia, perjurium, vis armata, homicidia, quae pro parte non vestra, sed papae vestri militant, ut haec, inquam, omnia, et adhuc deteriora, si qua esse possunt, seponantur, hoc unum attendite, hoc inspicite, hoc considerate: Ubi Ecclesia esse existimanda sit, quae in omnibus mundi nationibus esse credenda est, in angulo urbis Romae, an in toto orbe, in particula Aquitaniae, an in mari usque ad mare; in paucissimis et pene nullis hominibus, an in omnibus quae sub coelo sunt gentibus? Aut enim nobiscum est Ecclesia, et ovile, in quo sunt oves veri pastoris, de quibus ipse: Oves meae vocem meam audiunt, vestrumque ovile non oves, sed haedos ad sinistram ponendos continet. Super quibus vobis exprobrat Ecclesia dicens: Pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum; aut si vobiscum est, heu! multum regnum Christi arctatum est. Si, inquam, vobiscum est Ecclesia, falsa est vox Patris Filio promittentis; Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Falsa est vox Prophetae: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Falsum est et illud quod ait: Omnes gentes quascunque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. Falsa certe ista omnia, si tam parva ejus haereditas et possessio facta est, ut non nisi Petri Leonis turres, et comitis Pictaviensis paucas munitiunculas possideat. Si hoc verum est, jam Christus quod assumpserat deponat, et qui jam possessione quolibet regulo inferior factus est, regium quoque nomen amittat; nec eum quilibet vocare Regem regum, vel Dominum dominantium audeat. Si hoc verum est, jam Christus gratis mortuus est, qui tam paucissimos morte sua lucratus est. Hoc ideo dicendum putavi, ut agnoscat eruditio vestra, periculosissime vos opinionem vestram totius mundi sententiae praeponere, magisque superbae obstinationi paucorum, quam devotae unanimitati multorum acquiescere. Cum enim et canonica decreta hoc habeant, ut majori et saniori parti in omni negotio cedendum sit, qui tantis numero, tantis scientia, tantis sanctitate non cedit, non sapientia, sed insania agi credendus est. Plura hinc dici possent, sed sapienti, quod vos et fuisse scimus et futurum esse confidimus, pauca sufficiunt. Revocat igitur vos communis mater Ecclesia, revocat quodammodo affectuosius, quae iterum vos Christo peperit, Cluniacensis Ecclesia, parata vos iterum piis ulnis excipere, parata dulcius quam fecerat fovere, parata omne pro vobis onus subire, parata vos rursum Christo, Ecclesiae, ac domino papae restituere.
41
EPISTOLA V. Dulcissimo ac piissimo Patri nostro domino P. abbati, frater THEOTARDUS prior de Charitate indignus, totusque conventus, quidquid devotissimi filii.
41
Si condignas vestrae paternitati gratias referre possemus, pro immensis beneficiis quae nobis immeritis servis vestris exhibere dignamini, dignum utique esset, ut hoc omnimodo studeremus. Sed quoniam plene et efficaciter non possumus, saltem tantae gratiae debitores nos esse fatemur. Quomodo vero vestris respondere valemus beneficiis, cum pro nobis vestris exiguis servis tantum feceritis, quantum vix aut nullomodo faceretis pro magnis dominis? Ut tamen vestra cognoscat benignitas, beneficiorum nos esse memores, et teneri debitores, ipsa ex parte memoramus, quamvis rependere non possimus. Cellararium nostrum, et nos omnes in illo summo suscepistis cum honore, exhibuistis dilectionem, et optimam dedistis mulam, dilectionis probationem. Misistis nobis dominum Petrum, exemplar cordis vestri ad nos, qui cor vestrum cordibus nostris inferret, et sua praesentia, quantum vobis placet, nos laetificaret. Ad cumulum denique tantae pietatis dedistis nobis magnae martyris magnas reliquias, magnum thesaurum, magnas divitias: quae nobis sunt super aurum, et lapidem pretiosum multum. Pro his omnibus, illi, a quo est omne bonum, et beatae Mariae, et vobis, dulcissime Pater, quantum possumus, referimus gratias. Noverit enim vestra paternitas quod et nos et burgenses nostri magnam ex his habemus consolationem, et magnam de vestra sancta dilectione certitudinem. Benedictio Domini et vestra super nos, et super omnes filios vestros. Quod debuissemus ponere in principio, in fine ponimus. Iterum gratias agimus de hoc quod nobis promisistis, festivitatem beatae Mariae apud nos vestra praesentia honorare. Unde de his, et de caeteris vestrum nosse vestrumque velle nobis remandate, praesertim si possemus vos invenire Cluniaci usque ad festum sancti Petri, quia, si potuerimus praeparare novitios, ad benedicendum mittemus.
42
EPISTOLA VI. Venerabili atque intimo nobis Domino Theotardo priori, ac dilectissime nobis conventui de Charitate, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, totius salutis, gratiae et benedictionis plenitudinem.
42
Legimus et relegimus intenti litteras vestras, quae tanto cor nostrum gaudio exhilarabant, quanto vos laetificatos sonabant. Cur enim non laetificaret nos vestra laetitia, quibus illud totum debemus quod possumus; et cum et de illis, quibus longe minus quam vobis debemus, nobis praecipiatur scilicet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus? Nam ut verbis apostolicis utar, quod est gaudium meum atque corona, nonne vos ante Dominum? Quae licet meis erga vos, ut illius erga illos laboribus non debeatur: spem tamen, quam non dat boni operis effectus, poterit forsitan sperare bonae voluntatis affectus. Et si enim multa non conferimus, si quid tamen in nobis multum dilectionis esse potest, multum diligimus. Adjuvat, et accendit non mediocriter ignem hujus amoris vestra charitas, quando quod proprie bonorum filiorum est, quod salva ea reverentia, quae pignoribus sanctorum debetur, dixerim, patris etiam parva munuscula pro magnis ducitis, quando non datum, sed dantis affectum consideratis, quando ex modica scintilla vos multum flammare monstratis. Conservet in vobis, et adaugeat hunc charitatis affectum vera charitas Deus, quo ei et hic adhaereatis per spem, et in aeterna vita conjungamini per speciem charissimum fratrem nostrum Petrum, quem de latere nostro ad vos direximus, ut partem cordis nostri commendatum habere, ut quem ante pro vobis quasi simpliciter dilexistis, jam pro nobis, si potest fieri, dupliciter diligatis. Festum summorum apostolorum Petri et Pauli nos Cluniaci facturos, et beatae Dei Genitricis assumptionem, quia vos velle cognovimus, apud vos esse celebraturos per Dei misericordiam confidimus
43
EPISTOLA VI. Sincerae charitatis visceribus confovendo, fratri THEOTARDO priori de Charitate, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, in Spiritu sancto discretionem adipisci spirituum.
43
Scribis mihi saepe, charissime, et frequentes nuntii sibi invicem succedunt, quos ad me cum deprecationibus dirigis, ut te a cura quam tibi imposui absolvam, et secundum quod dicis, Deo absque occupationis onere servire permittam. Objicis naturae imbecillitatem, aestatis intemperantiam, morborum incommoditatem. Detrimenta multa pati domum tibi commissam, te talia patiente, nec ad negotia sufficiente, denuntias. A me exigis quod a te impossibilia exigo, et quod humeros tuos, ad ea ferenda quae ferre non valent, compello affirmas. Agnosco ego querelas, non corvino, sed columbino de corde prolatas: ideoque neque illis moveor, neque injuriis, ut a quibusdam, qui non ea quae Dei sunt sapiunt, solet fieri, ad injuriose respondendum accendor. Te tantum advertere ea quae dicturus sum rogo. Quod prorsus facere non poteris, nisi obstinatae voluntatis appetitum fregeris. Non enim capax veri consilii animus esse poterit, nisi velle suum utilitati propriae ratione subdiderit. Sunt sane sapienti multo magis appetenda amara salutifera, quam dulcia mortifera. Praeponenda contristans utilitas, supponenda noxia voluntas. Hoc ad quid dicam attende. Audio quidem te de difficultate pastoralis officii conquerentem, sed video te ipsum tibi causas ipsius difficultatis inferentem. Video te, inquam, contra impositum officium, contra obedientiae virtutem contra matrem virtutum charitatem, et ideo contra salutem tuam agere. Dum enim aetati non parcis, dum assiduo labore te conficis, dum corpus morbis innumeris conquassatum magis ac magis indiscrete vivendo conteris, universa haec quae a me tibi sunt objecta incurris. Sic namque te habendo, contra impositum officium agere comprobaris, quia sicut quotidie cernitur, succumbunt jumenta oneri quibus non datur victus necessarius operi. Fortissima etiam quaeque animalia deficiunt, si et labor diutius protendatur et laboris nullum levamen subsequatur. Clamant sancti doctores nostri perimendum hostem, nutriendum civem. At tu ex adverso hostem perimere nequis, dum hostem pariter et civem exstinguere conaris. Nam non erit qui hostem opprimat, si civis succumbat. Non penitus abrumpi, sed retorqueri caput immolatae avis ad pennulas lex jubet. Tu autem lege Dei contempta, ad abrumpendum caput a corpore toto conatu laboras. Sed non suscipit Deus holocaustum, quod contra legis suae decreta cernit oblatum. Suggessit diabolus Christo, ut se perimeret, dicens: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Sed noluit spontaneo praecipitio interire, qui tamen venerat pro mundi salute animam ponere, ut doceret utiliter quidem carnem esse mortificandam, sed non more homicidarum crudeliter perimendam. Nemo, ait Apostolus, carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Sicut, inquit, Christus Ecclesiam. Nutrit quippe Christus et fovet Ecclesiam, non malitiam; justitiam, non impietatem; naturam, non iniquitatem. Ostendit Apostolus Christum sequendo, ita se fovere Ecclesiam, dum discipulo, cui inter caetera dixerat; Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate, quia stomachum dolebat, postmodum ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Sic post Christum summus doctor Ecclesiae, ut etiam corpori sobrie provideret, discipulum admonebat, non interitum violenter compellebat. Cui et ille obedivit, et laboriosum praedicationis et ecclesiasticae administrationis officium, non fugitando, nec reclamando, sed manendo et persistendo explevit. Posses et tu, qui de impossibilitate causaris, injunctum officium implere, si, ut discipulus veritatis, acquiesceres obedire. Si, inquam, praecepto patris obedire, si fratrum charitati velles obtemperare, et crimen inobedientiae effugeres, et impositum regiminis quantumlibet grave onus, ferre praevaleres. Nec mireris me crimen inobedientiae nominasse, cum multis hoc criminibus propheta praeferat dicens: Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Mandavi quippe saepius, ut propter nimiam, quam ipse fateris, morborum incommoditatem, a conventu, aliorum infirmorum more, paululum secedens requiesceres; nec fecisti. Jussi, ut paulo remissioribus alimentis utereris; nec obedisti. Praecepi, ut dispositioni fratrum, quorum erga te charitatem exuberare gaudebam, quantum ad infirmitatis tuae levamen pertinebat, obtemperares; nec audisti. In quo fraternae charitatis contemptu, non parum te deliquisse, si bene perpendis, recognosces. Remota enim paternae jussionis auctoritate, quod de cordibus fidelium ac pie viventium subditorum etiam praelatis charitas praecipit, non est aliquo modo contemnendum. Quod si fit, non ille, qui charitatis verba proferre videtur, sed ipsa, quae verba eadem profert, charitas spernitur. Quam qui spernit, eam nullo modo habere probatur. Jam vero charitatem non habenti quid prosit jejunium, vel quaelibet corporis exasperatio ab Apostolo audi: Si, inquit, tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero nihil mihi prodest. Abstine ergo a carnibus, abstine a piscibus; abstine, et si volueris, ab omnibus, afflige, verbera, contunde jumentum tuum, non dederis somnum oculis tuis, non dormitent palpebrae tuae, noctes vigiliis, dies laboribus transige, velis nolis, audies Apostolum, etiam si tradideris corpus tuum ut ardeat, nihil tibi prodest. Jam hoc non est servum Domino servire non posse, sed nolle: imo ad majorem contumeliam, ante velle mori quam obsequi, ante interire quam servire, prius a facie ejus fugitando delitescere quam servitutis onera tolerare. Sed jam quia finire verba festino, revoca, quaeso, dilectissime, ab hac intentione animum tuum, in brevissimo certamine pro sempiterna requie desudando contende, noli ut piger servus in terra talentum abscondere; sit tibi pro tanta, si perstiteris, reposita mercede permodicus vitae praesentis labor. Et ut laborando durare possis, interdum requie labores alterna, ut non, sicut hucusque fecisti, obstinate laborando, ad laboris defectum, sed discrete operando, ad laboris profectum, quod forsitan non diu differetur, pervenire contendas.
44
EPISTOLA VII. Nobilissimo regum et nostrae societatis amico SIGIVARDO Norvegiae regi, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, in praesenti feliciter, in futuro felicissime cum Christo regnare.
44
Omnipotenti et aeterno regi toto cordis affectu gratias agimus, qui menti vestrae timorem et amorem suum inspirare dignatus, in vobis amorem coelestium terrenis affectibus praevaluisse ostendit. Cum enim in extremis finibus orbis atque sub gelido axe saeculorum dispositor vos constituerit, meridiano tamen sui spiritus calore in tantum vestrum aquilonale frigus temperavit, ut soluta infidelitatis et corporis glacie, de vobis etiam cantari possit: Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Et illud: Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere. Vere enim omnes et praecipue nos, qui caeteris vos affectuosius diligimus, gratulanter famam vestrae erga Dei obsequium devotionis audimus, qualiter quae Dei sunt revereamini et diligatis, qualiter regium fastum suavi Christi jugo affectuosissime subjeceritis, qualiter vos protectorem Ecclesiae Dei constitueritis, qualiter inimicos crucis Christi a fidelium dominatione non tantum in vestris, sed etiam in remotissimis meridiei et orientis finibus vi bellica terra marique et olim repuleritis, et nunc etiam maxima classe repellere festinetis. Super haec omnia, quod in animo vestro tantus Spiritus sancti fervor exarsit, ut tantam regni excellentiam, et tantam rerum opulentiam contemnendi, ac pro aeterno regno viam perfectionis arripiendi vobis affectum inspiraverit, ipsi omnium bonorum largitori grates quas possumus agimus, et ut hoc ad effectum perducere satagatis, votis omnibus exoramus.
45
EPISTOLA VIII. Dilectis filiis et fratribus nostris de Norantona , frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem, gratiam et benedictionem.
45
Cum omnes ad Cluniacensis congregationis corpus pertinentes communi charitatis debito diligamus, vos inter reliquos speciali quodam affectu complectimur. Et licet locum vestrum corporali aspectu nunquam viderimus, intuitu tamen verae dilectionis, vos non tantum quotidie, sed et continue intuemur. Facit hoc bonae conversationis vestrae fama, sed specialiter Thomas ille vester, imo noster, quo et si personaliter caretis, pro eo tamen nos et nostra omnia possidetis. Est enim nobis intimus, et tantum in Christo charissimus; ut cum innumera Cluniaco saepe vestra Anglia munera miserit, nihil unquam isto gratius aut charius obtulerit. Non igitur gravet vos ejus absentia quia plurimum, cum tempus fuerit, vobis ipsius apud nos poterit conferre praesentia. Quod si sapienter negotiamini, ibi merces vestras debetis exponere, unde majora lucra suo possitis tempore reportare. Patienter igitur tanti ad praesens ferte dispendii jacturam, quia quod, ut diximus, modo sentitis damnosum, juvante Domini gratia, quandoque experiemini lucrosum.
46
EPISTOLA IX. Summo Ecclesiae Dei pastori, et nostro speciali Patri domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, humilem obedientiam et devotum obsequium.
46
Multa interpositarum terrarum longinquitas, quae multo spatio nos a vestra paternitate separat, cogit nos prolixiores, quam aures vestrae pati consueverunt, quandoque litteras dirigere. Nam si in proximo vos haberemus, frequens inquietudo negotiorum ad vos se sperans habere posse recursum, compendiosior in verbis existeret. Sed quia et multarum spatiis terrarum et plurimorum, quod magis veretur interpositionibus gladiorum, se ad vos rursum penetrare posse pene desperat, fit importunior in referendo magis cogitans quid cura illi debeat paterna conferre, quam quid in sua relatione eam taedeat audire. Ideo venia danda est prolixitati si quod suum est, non negatur necessitati. Audivi, et in litteris domino Albanensi episcopo directis legi sublimitatem vestram eidem mandasse, ut ad vos reditum acceleraret et suam vobis praesentiam exhiberet. Pervenit hoc et ad aures multorum, de vestra pace et salute non parum sollicitorum qui omnes eo dilectionis voto, quo vobis astricti sunt, valde mirantur tale a vestra majestate processisse decretum, quod si bene perpenditis, vestris utilitatibus prosit nihil, obsit plurimum. Et, ut taceam, quod nisi per inimicorum manus, in ejus captionem vel necem vestri causa paratas, et ad vos iter non sit, quid etiam si pervenire integer posset, in medio bellorum imbellis, quid in medio armatorum facturus et inermis? Magis ille quia sacerdos Dei est, manuum ad Deum cum Moyse extensione, quam alieni sanguinis effusione, et iram Domini avertere, et Amalec superare consuevit. Quod si longe melius Moyses in monte orationis secretum dante, quam in campo bellis patente hostes populi Dei superare praevaluit et episcopus vester, vere quidquid hostis insibilet vester, multo magis et vobis Patri suo, et universae Christi Ecclesiae orationibus et consilis nobiscum, quam tumultibus et praeliis vobiscum proscipere valeret. Videtur hoc non solum insipientiae meae, sed et plurimorum sapientium, et religiosorum virorum sapientiae, de quibus et Dominus Clarevallensis abbas, qui totum se, ut nostis, negotiis vestris impendit, eidem domino Albanensi coram Vizeliacensi et Pontiniensi abbatibus se valde dolere, quod ad partes illas a vobis accersiretur, dixit. Super quo tam ego quam plures partium nostrarum personae sapientiae vestrae scribere proposuimus; sed ab ipso domino Albanensi prohibiti, propositum dimisimus. Festinat enim jussionem vestram, in quantum licuerit, totis viribus adimplere. Unde et diversos tanti itineris labores, adhuc diutina illa infirmitate satis debilis aggredi, et Italiam magis bellorum tumultibus, quam montium rupibus exasperatam penetrare disposuit. Serenate igitur, obsecro erga tantum tamque vobis utilem ac fidelem virum, si quod vel leviter fuit animi vestri nubilum: talemque vos ei exhibete, qualem eum erga vos pro certo cognovimus esse. Et sicut aliis litteris fideli ausu admonui, ita et adhuc moneo, ut si quid forte austerius litterae, quas saepe mittit, in auribus vestris sonuerint, aequo animo accipiatis, magisque dulcem scribentis affectum, quam scriptorum elementorum verba signetis. Meliora sunt enim, ut me melius nostis, vulnera diligentis quam fraudulenti oscula; salubriorque mordens pietas quam mulcens iniquitas. Nec magnitudini vestrae indignum est dicere quod de utroque hoc genere hominum maximus ille rex et Propheta dicebat: Oleum peccatoris non impinguet caput meum: sed, Corripiet justus in misericordia, et increpabit me. Quod ille quidem non facit, sed morem habens in corde et corde non loqui, pium vobis servat affectum in mente; sed quod sibi videtur, severiore demonstrat sermone. Hunc eum loquendi morem habere, longe vobis durius non absens litteris, sed praesens verbis saepe in faciem ipse expertus sum; sed cor unde illa procedebant cogitans, aequanimiter omnia passus sum. Quis enim non ferat, imo quis non gratias agat non publice arguenti, sed secreto quasi in cubili cordis commonenti, seu corripienti charitati? Non tamen ille scribens vel loquens quidquam imperat ut dominus, sed quae dicenda sunt humiliter suggerit ut subjectus. Venientem ergo ad vos vel prope vos episcopum vestrum, eo, quo nostis apud Deum, et apud homines honore dignum, si placet cum honore, et maxime cum illo, quem a vobis promeruit, amore suscipite ut et illi quod justum est retribuatis, et alios hoc exemplo magis magisque ad vestrum obsequium accendatis. Sed ne in partibus Italicis hoc tempore, quo in Christi messe pauci sunt operarii, otiose immoretur, oramus, ut si placet, cum ad nostras Gallias remittatis, ubi quanto notior, tanto nobis vobisque poterit esse utilior. Ibi quantam vestri habuerit auctoritatem, tantam ibi vestram operari poterit utilitatem.
47
EPISTOLA XI. Singulariter venerando, et specialiter amplectendo, domino et patri suo MATTHAEO Albanensi episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem, quam promisit Deus diligentibus se.
47
Christianorum nobilissimus orator Hieronymus, in quadam sua epistola: Multa, inquit, in orbe monstra generata sunt, Centauros et Sirenas, Viulas et Onocritalos in Isaia legimus, Job Leviathan et Behemot mystico sermone describit, Cerberum et Stymphalidas, aprumque Erimantium narrant fabulae poetarum, triformem Gerionem Hispaniae prodiderunt, sola Gallia monstra non habuit, sed viris semper fortissimis et eloquentissimis abundavit. At cum tanti viri testimonio expers talium prodigiorum nostra semper a saeculis Gallia fuerit, heu! nostris diebus suprascriptis omnibus longe informius monstrum peperit. Felicia priora saecula, quae ne tam pessimo fetu deturparentur, diu sterilia permanserunt! Sed nostra tempora miseranda, quae infanda fecunditate detestandam sobolem profuderunt. Habuit aetas illa, licet fabulose, Evandrum Caci peremptorem, Herculem Cerberi alligatorem, Hydrae eumdem multorum capitum detruncatorem. Portentum vero noviter apud nos exortum, sicut non est qui vinciat, ita non est qui exstinguat. Ita omnes qui invisum prodigium, mox ut apparuit, suffocare debuerant, enervati sunt, ut vel nihil mali actum vel nihil novi ortum esse, suo silentio fateri videantur. Sola pene in vestro solito justitiae zelo, ultima in vestris viribus spes remansit: quas tanto majores huic negotio adhiberi oportet, quanto magis de vestro auxilio omnium nostrum intentio pudet. Et quia hoc quasi prooemio satis, ut credo, intentum[ attentum] vos reddidi, ne diu suspensum teneam, queror ego, queruntur fratres nostri omnes, ad quos hoc pervenire potuit, queritur totus monachicus ordo, et communem injuriam pari querela deplorat. Expulsos a sedibus suis Monachos Virdunenses, clericos pro eis intrusos, sua deseruisse, aliena occupasse sola vi, nullo judicio, in messem proximorum falcem misisse, et propriis cultoribus esurientibus eorum avidissime fruges devorasse. Et quod majus ostentum? Quod detestabilius monstrum? Quod portentuosius prodigium? Solebant clerici diversorum ordinum, canonici diversarum professionum, et quid de minoribus agam? ipsa Ecclesiae cacumina, episcopi dico, consueverant pontificalem dignitatem pro abjecta monachorum vilitate commutare, et de summis ecclesiasticorum honorum gradibus, ad humilem se hujus propositi ordinem inclinare. Nostis et ipse, in quanto apud antiquos Patres ordo iste honore fuerit, non ignoratis quanto studio cum apostolica sedes prae caeteris Ecclesiae institutionibus coluerit, non latet quantos Deo fructus feracius aliis Christi segetibus protulerit. At nunc nescio quo judicio praejudicium passus nec sua retinere jam praevalet, cum aliena sua facere in melius commutando soleret, contemnitur, expellitur, conculcatur, et jam nec laicali consortio dignus habetur. Quodque nec de furibus sit, antequam audiatur, condemnatur; antequam sub judice de culpa agatur, proscribitur, ante reatum cognitum, ut reus addicitur; sed ut adversarii aiunt, fuerint propter mala sua monachi expulsi, expellendi, arrogaverit sibi fama consentiens judiciale decretum; quid etiam personis peccantibus sanctus ordo peccavit? Quid, aliis delinquentibus, justitia promeruit? Cur cum reis innocentia condemnata est? Cur malis monachis secundum quosdam expulsis, monastica institutio expulsa est? Ut quid saltem malis illi boni monachi non succedebant? An quia nusquam tales inveniri poterant? O quam innumerabilis monachorum turba, per supernam gratiam nostris maxime diebus multiplicata, universa pene Gallica rura operuit! urbes, castella, oppida implevit! quam varius vestibus, institutis, Domini Sabaoth exercitus, sub una fide et charitate, in ejusdem monastici nominis sacramenta juravit! Aut ergo omnes isti pro expulsis introducendi expulsoribus defuerunt, aut tanta multitudine eis in nauseam versa, inopes eos, ut dicitur, copia fecit. Et ne diu ecclesiasticis negotiis occupatas beatitudinis vestrae aures detineam, rogamus instanter, et nobiscum Dominus Catalaunensis episcopus, ac multae aliae nostri ordinis personae deprecantur, ut detis operam abstergere ab ordine nostro tantae dedecus ignominiae, ne reverentia semper huic professioni ab apostolica sede conservata, vobis domino papae assidentibus depereat, neve tanta, si inulta remanserit, injuria risum inimicis monastici ordinis praebeat. Nec miremini me vehementius de ista quam de propriis sollicitari causis, cum communia bona semper maluerim praeferre privatis.
48
EPISTOLA XII. Beatissimis, et singulariter honorandis ac nominandis dominis ac Patribus Carthusiensibus, domno GUIGONI priori, et caeteris fratribus, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, aeternam a piissimo Salvatore Jesu Christo salutem, et a consolatore Spiritu plenissimam recipere consolationem.
48
Audita, dilectissimi, et vix credita apostolici numeri, et coelestis collegii vestri tam subita et inopinata imminutione, fateor, quasi in exstasi raptus diu stupui. Occurrebant mihi, et quasi violenter cordi meo se immergebant, hinc rei novitas, illinc abyssus consiliorum Dei; hinc pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, illinc mortis ejusdem ex humano affectu dolor: qui, etsi sanctorum funeribus non debetur, ex diligentium tamen cordibus ipsa vi dilectionis extorquetur. Sed, cum per aliquot dies ista mecum reputans, et quasi cum amicis beati Job in terra sedens ac moerens conticuissem, statui dilectioni vestrae mihi super aurum et topazion charae scribere, atque statum animi vestri modo quo poteram rescire. Neque enim permitterem epistolam meam me praevenire, si adeundi sanctitatem vestram mihi aliquatenus facultas data fuisset. Sed, cum universorum consonaret sententia, obstante immenso nimium aggere, neminem ad vos equitem posse ingredi, peditem me posse pergere desperavi. Nam revera, si vel illud fuisset possibile, non recusassem etiam hoc cum magno labore tentare. Unde licet quam citius potero hoc me facturum confidam, hunc tamen nuntium quasi subsecuturi praecursorem vobis interim mitto. Et quamvis, secundum vulgare proverbium, stolidissimum videatur humeris ligna ad silvam deferre, et aqua urceo allata mare infundere, nihil tamen diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis, charitas potest contemnere, quod ex ejusdem charitatis videatur fonte descendere. Hortor igitur et obsecro, ac mecum quae Cluniaci Domino Christo servit, et vobis ex corde compatitur, tota fraternitas deprecatur, ne casum hunc cordi apponatis, ne inde plus justo doleatis, ne justorum morte, qua magis gaudere debetis, vos ipsos multis aliis confectos laboribus afficiatis. Nam, si res bene perpenditur, non est quod vobis dolorem importet, sed est plane quod ingentem laetitiam subministret. Quis enim dolor illis debetur qui dolorem evaserunt? quae lacrymae, qui lacrymarum omnem materiam exuerunt, qui ad vitam illam pervenerunt de qua in Apocalypsi Joanni vox de coelo ait: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors non erit ultra, neque luctus, neque dolor? Quid, inquam, illis dolendum est, qui quod diu desideraverunt, nunc tandem consequi meruerunt? Quid sane illi viventes exoptabant, nisi quod Apostolus de se dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo? Nam quis viator prolixum iter laboriose peragens, et eodem itinere ad desideratam requiem tendens, tam stultus est, ut nunquam ad requiem pervenire, nunquam asperrimum viae laborem velit finire? Quis agricola tam durus, ut hieme urgente, pluviis ingruentibus, aestu fervente, terram tantum proscindere, semina serere, nunquam fructus exoptet percipere? Quis negotiator terra marique saepe latrones perpessus, semper pavidus, semper suspectus, multa multoties flagella vel vulnera passus, non toto affectu animi tantis malis carere, et multo cum lucro patriam parentesque revisere concupiscat? Quis haeres a patre constitutus, non omnis mentis adnisu ad concessam haereditatem pervenire ambiat? Sic plane, dilectissimi, sic vere et absque dubio sic, sic de istis mortuis vestris, imo et nostris mortuis est sentiendum, credendum, dicendum quia et, secundum Evangelium, finita arcta via, quae ducit ad vitam, perducti sunt ad Vitam quae dicit: Ego sum resurrectio et vita; et agriculturae labore cessante, juxta Psalmistam, qui seminaverunt in lacrymis, jam in gaudio metunt; et similes negotiatori quaerenti bonas margaritas, multum de negotiatione sua etiam morientes lucrati sunt, qui unam pretiosam margaritam omnia vendentes emerunt, utpote quibus vivere Christus erat, et mori lucrum, et boni filii ad haereditatem benigni patris moriendo pervenerunt. De qua Propheta: Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Unde oportet, ut ait Apostolus, non contristari vos de dormientibus, sicut contristantur qui spem non habent, nec quasi infelicibus eis condolere; sed quasi, ut vere est, jam sempiterne beatis toto animo congaudere, quia et valde incongruum videtur, sociis vestris in superna laetantibus, vos pro eis deorsum dolere. Si quis tamen dolori locus esse potest, hic tantum videtur, quod eis quiescentibus vos adhuc laboratis, quod eorum cursu jam consummato vos anhelantes curritis, quod eis jam victoriarum palmam tenentibus, vos adhuc in certamine desudatis. Sed huic cogitationi facilis occurrit consolatio, quia quod illis jam contulit gloriam, vobis proficit ad coronam. Hoc enim camino, quo illi omni decocta rubigine splendificati sunt, vos etiam non inferius, quia nec eis mitius, imo fortasse durius, quoniam prolixius purgamini. Nam, etsi cum eis mortui non fuistis, mortis eorum gladio animas vestras pertranseunte, mortem nequaquam morientes tolerastis: quam idcirco duriorem sensistis, quia cum deficientibus ipsi deficere non potuistis. Fecit hoc Dominus ut vos probaret, ut vos vobis etiam in hoc conflictu fortes aut infirmos ostenderet, ut virtutem vestram mundo ostendendo, infirmos roboraret. Nam quos ante mundus noverat in pace fortes, hos Dei gratia largiente agnoscit in bello constantes. Libet aestuanti erga vos affectus mei desiderio se per verba diffundere; sed negotiorum importunitas, ne nimis diffluat, cogit multa breviare. Quapropter, quoniam superno judici ea via tentationis vos ex parte aggredi placuit, qua Job justus tentatus est, et quia tanti vos habuit coelestis censura, ut ad tanti viri flagella perferenda vos idoneos judicaret, libeat in subversione cellarum et oppressione fratrum, omni cordis tranquillitate clamare, quod ille a vento deserti domo subversa, et filiis ac filiabus ejus ruina exstinctis, adorans dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Aderit Dominus, qui non permittit aliquem tentari supra id quod potest, ut suo tempore aliis in duplum restitutis, sicut ad illum incolumes filii et filiae, ita ad vos nunc exstincti fratres revertantur, atque a vobis nunquam dissociandi, in aeternum conjungantur. Laetificate igitur nos, non parum vobiscum moestificatos. Quod continuo fiet, si vos moestitiam deposuisse quam citius nobis innotuerit.
49
EPISTOLA XIII. In cathedra seniorum collaudando, venerabili et dilectissimo domino, domno HEINRICO, Wintoniensium episcopo, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, post honorem pontificii stola gloriae indui.
49
Magna multumque amantibus taediosa terrae marisque interstitia, quae vestram Britanniam a nostra Celtica Gallia diviserunt, sicut a mutua visione, sic a familiari collocutione nos hactenus diviserunt. Unde ego metuens ne diuturna divisio corporum divisionem quoque pariat animorum animi mei abdita, quae verbis non potui, litteris vobis communicare decrevi. Nam recordatus pristini amoris, et illo eum tempore perire formidans, quo maxime isdem mutuus vestrae charitatis affectus pluribus proficere posset, quando multorum post Deum salus de utriusque nostrum moderamine pendet, ignem diu sub cinere consopitum ne in toto deficiat, quo possum flabello suscitare contendo. Exspectavi quidem, et diu suspensus sustinui, si forte aliquid jucundum a vestris partibus audire mererer; sed, ut aliquid vel ludendo dicere liceat, frustra a vestro occidente mihi solem oriri sperabam, incassum marinos turbines nostri diei obscura serenare credebam, superfluo a lateribus aquilonis austrinis flatibus frigora nostra posse tepefieri suspicabar. Sed fortassis, et hunc nostrum ludum dignitas vestra non aequo animo acceptabit. Quid igitur faciam? Si seria dixero, gratus non ero. Si allusero, nec sic placebo. Si questus fuero, asper videbor. Si accessero ut laudator, notabor ut adulator. Quod ergo placendi consilium? Quod, nisi quod ipse dederitis? Date, date, inquam, consilium, et jubentis mandata mea statim sequetur obedientia. Arbitror tamen, et etiam me scire confido, quid super his vestra mihi praeceptura sit sapientia. Et hoc unde? Quoniam, sicut impossibile est lucem tenebras generare, sic fas non est sapientem aliquid sapientiae contrarium jubere. Inde certum mihi est quod nec alludentem, nec querulum, nec adulantem( quae supra posui me esse) censebitis, sed veri fidem amici a me vobis servari mandabitis. Fateor, jam quasi ab ore vestro prolatum verbum suscipio, et hoc me servaturum, si mihi idem reponsum fuerit, modis omnibus repromitto. Teneor jam sponsione mea, et ipse mihi libens quae nunquam excutiam, vincula injeci. Fidem veri amici me vobis servare promisi. Quod si ita est, falsi amici perfidiam me expedit detestari. Falsus vero amicus essem, si in corde et corde loquens, aliud mente tegerem, aliud ore proferrem. Unde, quia inter amicos omnia nuda, nihil ultra illi tegere disposui, cui omnia etiam intima revelare proposui. Familiari ergo ausu conqueror excellentiam vestram citius justo dudum adversum me commotam fuisse, et pro re levissima fixam amicitiae gravitatem mobili facilitate commovisse. Nostis ipse quid hoc fuerit, quod hac de causa reticeo, quia nec memoria dignum esse judico. Hoc non dico vile vel leve, sed nihil prorsus fuisse ostenderem, si litterarum prolixitatem propter legentis fastidium non vitarem. Quod igitur nec gravi causa exstante fieri debuisset, nulla praecedente materia factum est, et cor magni illius et singularis amici in contrarium versum est. Unde qui nil talium merueram, multa pertuli; et quem intimum amicum credebam, ex insperato hostem persensi. Hostem autem voco non mala inferentem, sed bona denegantem, non inimicitias effectu ostendentem, sed affectum amicitiae subtrahentem. Nec ego replico frequentes querelas, quibus aures legatorum nostrorum in Angliam transfretantium implere consuestis; nec monstruosa illa, quae apud Charitatem in nos commissa sunt, memoro: quorum ipse altor, non defensor, vel certe mediator esse debuistis. Ista, inquam, et si qua sunt alia, taceo, ne quem mihi laboro placare, videar forsitan provocare. Ad hoc solum tota querela mea concurrit, quod me anno praeterito per multum temporis in Anglia morante, vobiscum pene jugiter adhaerente, habere vos sinistri aliquid adversum me minime dixistis, et hoc tamen in corde continuistis. Multae de multis inter nos conferebantur, hoc profundo silentio tegebatur. Nihil aliarum rerum a nobis familiaris sermo vester abscondebat: hoc nescio quid meditans mens vestra summo studio in intimis recondebat. Impendebantur a liberalitate vestra innumera mihi nostrisque beneficia; sed hoc unum, quod pro munere duceremus, tenax celabat conscientia. Et quid multa? Oportet ut materiam verborum fertilem brevis sermo coarctet. Sit iste, si placet, mutuarum finis querelarum. Indulgeo ego prior absque aliqua poena, multa quae in me non jure commissa sunt. Indulgentiam et mihi, etiamsi non peccavi, postulo. Poenam vero peccatorum pro velle sumendam, potestati vestrae concedo. Scio regii sanguinis animum, cum se vicisse cognoverit, tunc multo magis victum. De caetero me et totam Cluniacum melius quoque quam Wintoniam possidete; et nostrae amodo pater patriae, rector, abbas et episcopus estote.
50
EPISTOLA XIV. Intimo amico suo, domno STEPHANO, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi.
50
Anima mea jam de vestra, ut de se sollicita, pro salute illius meditando, loquendo, scribendo, requiescere nescit. Coepisti, charissime, coepisti currere, non desistas. Omnes currunt, sed unus accipit bravium. Sic curre, ut comprehendas. Vide ne latro malignus impediat iter tuum. Non enim tu de Jerusalem in Jericho descendere, sed de Jericho ad Jerusalem coepisti ascendere. Sed, ut ait quidam:..... Facilis descensus Averni, Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hic labor, hic gemitus[ opus]..... Istud ad quid? Ut sapienter advertas ad vitia demergentia in interitum ponam esse humanam naturam; ad virtutes sublevantes ad coelum difficulter se attollere humanam segnitiem. Nam fugiens laborem, appetens requiem, supponit brevem parvumque laborem doloribus perpetuis; praeponit voluptatem horariam delectationibus sempiternis. At non ita amator aeternorum, non ita auditor apostoli dicentis: Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Sed, quia multa de his tecum contuli, et plura in proximo collaturum me spero, longam epistolam jam facere nolo. Maxime vero, quia jam spiritum Dei tibi locutum sensi, et cor tuum plene tetigisse cognovi. Hoc tantum cave ne gratiam ejus in vacuum accipias, nec eumdem spiritum a Deo tibi datum exstinguas. Veni ergo ad me cito, sicut et tecum condixi, et postmodum remandavi, ut si qua adhuc de his sunt dicenda dicantur, et quae implenda impleantur. Hac prima hebdomada Quadragesimae, et sequenti, me Cluniaci dilectio tua inveniet.
51
EPISTOLA XV. Charissimo amico nostro domno HUGONI Catulae, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem et multum amorem.
51
Magno dilectionis affectu, quo erga vos teneor, compulsus, non possum de salute vestra non gaudere, et de periculo non dolere. Nostis qua catena non mihi, sed Deo, imo, quod verius est, mihi propter Deum astrictus teneamini, cum nullo cogente, sed spiritu Dei inspirante, corpus et animam vestram coram testibus in manu mea mysteriis coelestibus consecrata posuistis, vos ipsum in monachum pro arbitrio meo tradidistis, in signum redditionis comam a me praecidi et servari voluistis, habitum religionis die constituta Cluniaci vos suscepturum jurastis. Et nunc, ut audio, contra divinam sententiam, quae dixit: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua, et contra Prophetam, qui ait: Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea, Jerusalem ire disponitis. Sed quis sapientem in tantum posse desipere credat? Credat, credat qui voluerit, ego me penitus credere diffiteor. Indignum est ut de tanto tamque gravi et veraci amico ea a me credantur, quae de quolibet scurra credere vix quilibet posset. Sed quia, licet sapienti, laico tamen et militi loquor, debeo his quae versari in corde vestro rationabiliter videntur respondere. Fortassis enim apud vos dicitis: Quae vita, quod opus, quae conversio sepulcro Domini potest componi? Ad quod si quis ierit, quid simile facere poterit? Ad quod ego: Minora pro majoribus bonis possunt dimitti, pro minoribus autem majora, vel pro paribus paria nunquam debent immutari. Majus est vero Deo perpetuo in humilitate et paupertate servire quam cum superbia et luxu Jerosolymitanum iter conficere. Unde, si bonum est Jerusalem, ubi steterunt pedes Domini, visitare, longe melius est coelo, ubi ipse facie ad faciem conspicitur, inhiare. Qui ergo quod melius est promittit, quod deterius est, pro meliore compensare non potest. Nam si cuilibet centum promisistis solidos, salva sponsione ducentos potestis reddere; sed solos quinquaginta sine praevaricatione nullo pacto valetis exsolvere. Tractate ista sapienter, et cavete ne unde Deo placere festinatis, inde graviter ei displicere incipiatis. Rogo igitur ut cum praesentium latore vero amico vestro venire acceleretis, ut quod his litteris nolo mandare, vivo vobis sermone valeam intimare.
52
EPISTOLA XVI. Charissimis et honorandis fratribus nostris, prioribus obedientiariis, et aliis per diversas terrarum partes diffusis, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem et aeternam a Domino benedictionem.
52
Si vestrae charitatis affectus, si viscera pietatis, si ubera misericordiae erga me qualemcunque servum vestrum et ministrum vigent, nunc precor experiar. Unde absens corpore, praesens spiritu, pedibus sanctitatis vestrae toto me cordis affectu prosterno, et, ut a vobis audiri merear, quantis possum precibus imploro. Ancilla Dei carnalis mater mea, spiritualis soror vestra, Marciniacensis monacha Raingarda, post diutinam et optimam cum sanctis sororibus conversationem, secundum Domini voluntatem, VII Kal. Julii commune debitum mortis in sancta confessione exsolvit. Quae, quoniam dimissis omnibus ad vos specialiter de saeculi naufragio confugit, et in vobis totam spem salutis suae reposuit, non solum meis precibus, sed et ipsius devotioni debetis, ut animae illius ad aeternum translatae judicium succurratis. Orat ergo et per filium mater, et pro matre filius, ut tricenarius missarum ei per loca ubi possibile fuerit, persolvatur, et XII pauperes reficiantur. Reliqui sacerdotes duas pro ejus requie missas decantent, absque officio, et missa generali, quae juxta morem agitur, et exceptis his quae charitas Dei diffuderit in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui datus est vobis.
53.1
EPISTOLA XVII. Charissimis fratribus et filiis, JORDANO, PONTIO, ARMANNO, frater PETRUS, humilis et indignus fratrum Cluniacensium abbas, fraternum ut fratribus, paternum ut filiis dilectionis affectum.
53.1
Investiganti mihi diutissime, et sollicite huc illucque circumductis oculis disquirenti, quibus communicare cordis mei secreta, vel apud quos animi nuper conceptum dolorem exponere, et, si fieri posset, etiam deponere valerem, nemo justius occurrit quam vos, quibus et eadem causa moerendi, et communis est mecum materies moerorem solandi. Adhibete animos, et affectus ubi ubi dispersos pariter congregate; nec legendum negligenter putetis, cui non solum vestra studia, sed etiam vos ipsos debetis. Non debet aliqua cordium vestrorum portio rei, de qua nunc agitur, quibuslibet impedimentis deesse, per quam vos divinitatis dispositio perduxit adesse. Regresso mihi nuper a Pisano concilio, post multa quae in illo itinere incommoda provenerunt, omni moerore tristior nuntius occurrit, et alternas confabulationes, quae de evasione periculorum, de incolumitate sociorum, de aliis prosperis eventibus, ut mos est, cum gaudio proferebantur, repentino suo adventu turbavit. Nam inter loquentes taciturnus assistens, inter laetantes nubilum moeroris indicem vultum praetendens ad me propius accessit, et funereas litteras mihi nihil talium suspicanti ingessit. Ego, utpote qui nuntium domesticum agnoscerem, et unde esset scirem, et a partibus illis nihil mihi sinistri nuntiari posse praesumerem, velut securus epistolam a notis missam suscepi, et quasi optima referentem citato eam oculo percurrere coepi. Cumque praemissa salutatione ad sequentia festinarem, subito quasi trabea mole repulsus haesi, velut saxo caput percussus obstupui, sicut acri vulnere telo transfixus ingemui, quando beatae matris meae celerem, et velut furtivum de mundo recessum, littera silenter loquente cognovi. Tunc nimia doloris vi pectus urgente, et litteris antequam eas perlegerem lacrymarum nimietate humefactis, a loco, quem jam exosum habebam, cito surrexi, et secretiori petens aliquanto liberius gemitu, et fletibus impatienti ad horam animo satisfeci. Inde cum ultra modum moeror procederet, meoque jam contempto imperio, etiam a magnis quae aderant personis consolari renuerem, nox supervenit, et quod alii non poterant, quiete sua doloris quantulumcunque magnitudinem sedavit. In crastino dilectam animam pio Redemptori commendaturus, ad altare accessi; et sacrificium spiritus contribulati salutari hostiae adjungens, repropitiari ejus excessibus divinam clementiam imploravi. Aderant in comitatu nostro venerabiles et praecipuae dignitatis viri archiepiscopi, episcopi, abbates, sapientes clerici, religiosi monachi, Remensis, Rothomagensis, Trecensis, Constantiensis, Sagiensis, et alii quamplurimi de diversis partibus terrarum congregati. Hi supradicti concilii occasione itineri nostro indissolubiles socii adhaeserant, et ab eadem synodo mecum pariter redibant: horum benigna consolatione, et maxime illorum reverenda societate compulsus, ne moestitiae meae nubilo tantorum virorum serena jucunditas offuscaretur, violenter tandem me mihimetipsi subegi, et verum comprimens mente dolorem, fallacem sciens sociis[ sanctis] hilaritatis repente vultum exhibui. Qua mea permutatione et ipsi mutati, qui prius cum dolente doluerant, me consolatum rati gaudenti pariter adgaudere coeperunt. In hoc simulatitio alacritatis gaudio, postquam quod reliquum erat viae spatium emensum est, ipsis, ut decebat, Cluniaci solemniter exceptis, ego Marciniacum, vale dicens eis, velociter profectus sum. Nam et hoc mihi stimulos adaugebat, et quasi saevius inflicto vulnere conscientiam cruentabat, quod illud lumen meum me inviso, absente, insalutato, exstinctum fuerat. Unde quod dum adhuc spiraret, saltem in extremis, heu! videre non merueram, jam subtractum ab oculis, clausumque sepulcro, vel lacrymis rigare quaerebam. Veni ergo, et magnum illum ac sacrum ancillarum Dei gregem, moestitia mortis ejus pene cum ea sepultum inveni. Fuerat illa cum coelesti illo sanctarum sororum collegio per viginti fere annos sic conversata; ut sicut earum singultus, gemitus luctusque fatebantur, pene maluissent ei commori quam ea subtracta vivere. Mugiebat Ecclesia beatae Virginis matris, ad quam primitus pro more orandi causa diverti. Mugiebat, inquam, et velut exitium omnibus immineret, suspiriis illarum et singultibus respondebat. Putabam me solum filiali tantam matrem affectu diligere; sed, dum eas attenderem, omnes ejus cogebar filias judicare. Augebant ipsae luctu suo meum moerorem, et dum eam gratis solo pietatis affectu deflerent, quid ego naturae, quid Deo deberem, docebant.
53.2
Tandem luctuosa oratione finita agendam incoepi, et velut tunc defungeretur, quia prius non potueram, tunc universa de more complevi. At ubi ad commune colloquium ventum est, explicare non possum tantam piarum ingeminationem querelarum. Nam ut innumera taceam quae nec referre, nec recolere facultas est, haec se matrem, illa filiam, ista sororem, ea famulam se amisisse testabantur. Dicebant hanc tristium fuisse solamen, infirmarum robur, debilium baculum, indigentium auxilium, et ad postremum necessitudinum omnium supplementum. Obmutuerant diversa negotia causarum, nec de ipsis quotidianis necessitatibus tractabatur. Una totum monasterium lingua defunctam Dei famulam loquebatur. Nec ista tantum in sacri loci penetralibus agebantur, exteriora quoque et adjacentia omnia consimili querimonia murmurabant. Pauperes, quibus semper pro posse munifica fuerat, vitae subsidia sibi periisse gemebant. Circumposita sanctimonialium pauperrima loca, quibus saepe conferre consueverat, quod sibi subtrahere solebat, velut suam matrem familias deflebant. Milites ipsi et laici, quibus pro officio respondere et servire cogebatur, jam se Marciniacum nescire dicebant. Sed quid multa? Induerant universa moeroris vultum, et tota facies monasterii tenebroso quodam pallore horrebat. Non cessabat tamen sacer conventus ab oratione, et Deo singulae, Deo omnes dilectam animam commendabant. In crastino capitulum ingressus, priusquam pene os ad loquendum aperirem, iterato gemitu cuncta protinus impleverunt, et quidquid a me utcunque dictum est, totum uberrimis lacrymis perfuderunt. Absolvi tandem pro officio matris animam, quam ipse lacrymosum Amen respondendo, ad vitam absque dubio perduxerunt aeternam. Inde cum universis ecclesiam ingressus, salutaria rursum pro ea sacramenta obtuli: ac postmodum ad ejus sepulcrum accedens, super venerandum corpus solemnem cum oratione absolutionem dedi. Cumque et animae requiem, et corpori ad vitam implorassem resurrectionem, beatae matri infelix filius vale dixi, et sic ab illa non animo, sed corpore tantum recessi.
53.3
Exacta itaque Marciniaci triduanae moestitiae sepultura, tertia jam die velut de morte resurgens, animam resumpsi, ac loco egressus, vobis, o charissimi mei, hoc communis matris lamentabile epitaphium scribere decrevi. Elegi vos ex millibus, quibus mecum collacrymandi eadem possit esse affectio, quibus non dissimilis mecum probatur esse conditio. Volo igitur unius matris filios secum pariter ejus funus deflere, ne qui flere noluerit, ejus se indicet filium non fuisse. Nolo, nolo ut luctui nostro se quilibet importunus consolator immisceat, vel apostolicum testimonium velut pro se faciens praetendat, quo ait: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini. Quod si dixerit, respondebo Apostolum hunc istis intellectum abstulisse, et quod dixit sub distinctione protulisse. Nam postquam dixit, non contristemini, subjecit, sicut et caeteri qui spem non habent. De infidelibus ergo, non de fidelibus sermo erat, qui putabant cum corpore animam interire, qui dicebant nulla post mortem meritis praemia superesse, qui carnis resurrectioni consueverant derogare. Flebant illi mortuos desperantes resurrecturos, flebant charissimos, nunquam se eos existimantes in aeternum visuros. Ea de causa fletus spei Christianae contrarius apostolico mandato desiccandus erat, infidelis tristitia a fidelium cordibus expellenda, fides resurrectionis vehementius commendanda. At non noster talis fletus, quem fundimus, non futurorum desperatione, sed naturae compassione. Non noster talis dolor, quem generat non fidei defectus, sed nulla lege prohibitus mutuae germanitatis affectus. Hoc fletu antiqui justi carnis proximos defunctos fleverunt, hoc dolore magni patriarchae charorum suorum funera prosecuti sunt. Hinc de Isaac dicit Scriptura: Introduxit Rebeccam in tabernaculum Sarae matris suae, et intantum dilexit, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, temperaret. Quis ergo nos, charissimi, prohibeat super pia sanctae matris morte dolere, cum audiat tantum Patrem de propriae matris occubitu doluisse? Quid si et pii patris piissimus filius Joseph in medium adducatur, de quo legitur, quod mortuo Jacob ruit super faciem patris flens et deosculans eum? Cujus corpus cum de Aegypto tulisset, in terra Chanaan humasset, adjunctis fratribus et Aegyptiis comitantibus planctu magno atque vehementi septem diebus exsequias celebravit, Chananaeis dicentibus: Planctus magnus est iste Aegyptiis, locoque nomen imponentibus, planctus Aegypti. Sed nec ille singularis inter primos Patres rex et propheta David nobis deerit, qui sciens quod naturae deberet, cum prius admirabili charitate exstinctos inimicos planxisset, fratricidam, et insuper patricidam filium operto capite lugebat, dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis mihi tribuat ut ego moriar pro te? Sed quid istos velut solitarios replico, cum omnium veterum mos fuerit ex naturae benignitate descendens, quoslibet affines vel majores de medio factos[ functos] deflere, et publico luctu eorum exsequias celebrare? In quo societatis humanae quaedam reverenda concordia commendabatur, quae piis mentibus esset quoddam desolationis solatium, et ad aeterna disquirenda magnum ex defectu praesentium incitamentum. Hoc affirmat et liber Sapientiae in quo dicitur: Fili, super mortuum produc lacrymas; et velut dira passus incipe plorare.
53.4
Non est ergo contrarium fidei, non dissonans ab Ecclesiae moribus, si super piorum funera pii homines pia intentione compunguntur, et quo ipsi demigraturi sint, velut quodam praeludio perloquuntur. Nam in eo quod alios mortuos plorant, se quoque mortales factos deplorant: a qua misera mortalitate se per Christi gratiam erui, et ad beatam immortalitatem perduci hujusmodi oratione exorant. Quod si ad Evangelium stylus transferatur, apparebit non frustra dictum beatae Virgini matri: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Qui ejus animam non pertransisset, nisi ineffabiliter quodam humanitatis affectu, de morte Dei et sui Filii doluisset. Quae licet non dubitaret mortem Filii sui esse vitam mundi, eum tamen dire doluit morientem, quem mire noverat a morte homines eruentem. Maneat ergo inter nos, o dilectissimi mihi, occultus nostrae deplorationis affectus, et his exemplis beatos matris cineres defleamus; sitque jam delectabile quod fuit lamentabile, ut quae nos vivens peperit cum dolore ad praesentem miseriam, jam carne mortua pariat cum jucunditate ad sempiternam gloriam. Pariet, inquam, animas precibus, quae, ut dixi, nostram carnem peperit cum doloribus: sitque illi hoc ad singulare refrigerium, cum eos, quos ex se mundo protulit, coelo quoque secum intulerit. Audeo et de ipsa hoc dicere, ne quis hoc me temere judicet affirmare, quoniam et conversio ejus a mea opinione in nullo dissentit, et conversatio ipsius mecum nihilominus per omnia sentit. Talis enim exstitit, quae, in quantum homini cognoscibile est, et sibi sufficere, et alios debeat adjuvare. Veniat ergo tantae feminae conversatio admiranda in medium, ut ea cognita me vera dicere cognoscatis, et animos moestitia exasperatos jucunda lectione et mutua collatione leniatis. Erit hoc absentis et defunctae matris quaedam vivax praesentia, et imago verorum aemula a cordis nostri penetralibus non recedet, qua nec post occasum vobis occidere, nec post tumulum valeat interire. Cogit ipsa rei utilitas, de qua agitur, non silere, ne si dicenda tacuero, tantam vobis materiam videar invidere. Non debet alicui nostrum aliquid fieri singulare quibus non solum charitas, sed etiam natura totum voluit esse commune. At ego nec claritudinem possessionis, nec quantamlibet in ea commendandam suscepi gloriam carnis: quarum illa rerum multis superior, paucis inferior erat, sed devotum Deo animum, mundi contemptum, coelestium appetitum. Ad quae ut compendiosum transitum faciam, cum in flore feni adhuc recubans, juncta esset viro, alligata mundo, ad ea velut captivus ad libertatem, vinctus ad solutionem, exsul ad patriam suspirabat, et se conjugali vinculo praepeditam, hominibus ignoto, Deo cognito mentis angore deflebat. Ea de causa cum cives civitatis illius cui inhiabat, vel ad quam suspirabat, forte occurrissent, adorabat, suscipiebat, colebat, et abjecta omni domestica et mundana cura, se totam in eorum affectus et obsequia transfundebat. Suscipiebantur monachi, trahebantur eremitae, et omnes habitu vel fama religionis ornati, passim ad hospitandum, etiam cum resisterent, cogebantur. Non audebat jam quilibet talium per terram ejus juri subditam commeare, quin ad eam diverteret, et uno die vel pluribus apud ipsam manendo, devoto erga divina animo satisfaceret. Flebat remotis arbitris coram notae sanctitatis viris, et profundos gemitus profundebat, quod a lege viri nondum soluta, servire saeculo cogeretur, aliorum curam gerere, sui negligere, exterius tumultibus implicari, interius occupationibus impediri, praesentia amplecti, futura contemnere, et iram sibi in die irae malis innumeris thesaurizare.
53.5
Haec dicens provolvebatur ad genua sanctorum, et velut cum Maria peccatrice, pedes eorum lacrymis abluebat. Orabat eos, ut pro se ad fores aeternae misericordiae instanter pulsarent, quatenus quae per se audiri non merebatur, eorum precibus mediantibus audiretur. Producta est eo usque talis intentio, nec a coepto cursu potuit fatigari, donec famoso illi Roberto de Brussello ad se venienti, et secum aliquandiu moranti, impulsa violento aestu animi se in monacham ignorante viro redderet, ut eo defuncto, vel concedente, statim ad fontem Ebraudi, si superviveret, demigraret. Fecit hoc, et timori Dei, quem conceperat, velut inferiori mole superiorem adjungens, beata spe Domini misericordiam exspectabat. Et ne conjugem, cui idem quod sibi debebat, tanto charismate fraudare videretur, eum adit, occulta detegit, secreta pandit, horrenda aeternae mortis mala intentat, optanda vitae aeternae gaudia commendat, praedicat fallacis mundi contemptum, obsecrat celerem ab eo recessum. Tandem tanti dux femina facti, ad hoc maritum impellit, ut, Deo sibi vitam largiente, congruo tempore se cum ea velle renuntiare sponderet. Quod si alterutrum prius obire contingeret, superstes statim votum utriusque compleret. Nam nec ipse in toto expers divini timoris vixerat, fide singulari vigens, orationes frequentans, sepulcra sanctorum annuatim disquirens, eleemosynis insistens, hospitum indiscreta susceptione, ultra quam dici possit, exsultans. Hoc inter conjuges pacto firmato, cum innumeris et maxime praeliis utriusque devotioni obviantibus res protraheretur, supervenit moeroris dies, quo conjuge de vita sublato, sicut turtur socio viduata remansit, in quo casu qualiter se habuerit, quam virili tantum infortunium animo tulerit, quam fidelem se viro conjugem( quod perrarum est, etiam post mortem) ostenderit, si narrare incipio, deficio; si aggredior, vincor; si conor, dejicior.
53.6
Credite, charissimi, vereor verba mea, et cogitans quae dicenda, et qualiter sint dicenda, pene acceptum desero. Sed quid agam? Ignorantia prohibet, amor impellit, materia deterret, charitas adhortatur, pondus premit, natura instigat. Sed meo hic judicio magis timenda est inutilis taciturnitas, quam quaelibet incompta loquacitas. Dicatur ergo utcunque, quod prope nefas esset silere. Decumbente illo, assidebat lecto immota, suique oblita, nihil nisi ejus salutem meditabatur. Ad quam procurandam totis mentis facibus ardebat, a qua ne vel in modico infirmantis intentio avocaretur, ab omni cura corporali ejus primo animum absolvit, testamentum eo praesente composuit, lites diremit, haeredes instituit, castra divisit, et ad unguem universa perfecit. His ita ordinatis, ut animae suae jam liber a corporalibus consuleret, velut de quadam docentis cathedra me audiente admonebat, ut conscientiam scrutaretur, peccata confiteretur, sua pauperibus et monasteriis largiretur, tremendum esse Dei judicium, multam ejus misericordiam, spiritui absolutionem, corpori provideret, dum adhuc viveret, sepulturam. Intonabant clamoribus omnia, luctu et lacrymis universa miscebantur, confusae populorum voces coeli altissima quatiebant, filiorum corona, familiae multitudo, nobilium caterva moesta gemebat, sola mulierem excedens siccis oculis virili constantia perdurabat. Judicabat satius esse occupare animum utilitate morientis quam sociari populi fletibus, inutiliter abjecta ratione dolentis. Unde postquam confessione munitum, corpore Christi refectum, monachili cucullo indutum, gaudens pariter et moerens praemisit, corpus ejus, innumera hominum praecedente et subsequente multitudine, Celsinanias detulit, ac eum monachis inter monachos ut monachum tumulandum contradidit. Ita terrae terram commendans, et velut quoddam depositum suo tempore restituendum committens, ad procurandam requiem spiritui totam operam convertit, et amoris stimulis agitata, universa perlustrat, provincias oberrat, ecclesias visitat, monasteria circuit, exhaurit in pauperes aerarium, facit sibi amicos de mammona iniquitatis, nefas putat, si quem nisi munere donatum relinquat. Orat pro defuncto, orat et pro seipsa, ut et illi peccatorum remissio, et sibi detur a peccatis conversio.
53.7
Ordinat interea fugam, et mundo novis rursum retibus gressus ejus impedire quaerenti, spe remanendi data, beata fraude illudit. Nam magnis amicis monentibus ut demum nuberet, posse se magnarum opum et potentiae copulam inire, majores rerum successus in promptu adesse, ita respondit: Et quidem facio quod consulitis, et quam in brevi potero, novos thalamos iterato nupta intrabo. Tali responso velut alia curantem diabolum deludens, et condigno talione fallaciae principem fallens, praedam quam ille jam faucibus se continere credebat haec furari et subripere qua poterat arte curabat. Celat ergo imo in pectore salutis suae arcanum, et quasi raptoribus thesaurum abscondit, ut ab omnibus posset esse tutum quod omnibus maneret occultum. Sed quia aliquorum agenda egebat auxilio, duobus tantummodo mysterium aperit, quorum nota fides et constantia credenda eis omnia suadebat. Uni, qui laicali licentia vivebat, omnem ut strenuo fugae apparatum committit; alii probatae religionis monacho spiritualia secreta prodit. Constituitur dies, quo de Aegypto exeat, quo gravi diu fasce depressa, a jugo Pharaonis colla subducat. Sustinentur spe libertatis jam leviora Aegyptiorum onera, et opera lutosa in brevi commutanda feruntur. Exspectatur novum Pascha, quo abjecto fermento malitiae et nequitiae epulari liceat in azymis sinceritatis et veritatis. Et, o quanta interim dissimulationis arte mentem vultu velabat! quanta de se saeculo promittebat! quam hilarem se, etiam plus solito, quibuslibet exhibebat! Videbatur se totam saeculo devovisse, et nunc magis quam ante saecularibus commodis inhiare. Sed in abscondito Deo canebat: Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus non est a te absconditus. Appropinquabat optatus dies, et fervens spiritu animus requiescere nesciebat. Nocte itaque diem mundi ultimam praecedente, Nicodemum aemulans nocturna advenit, et( o inaudita devotio!) sepulcrum conjugis adiit, et clam universis, praesente tantum jam dicto monacho, se contra illud projecit, et, lacrymarum fonte laxato, largis illud imbribus inundavit. Deflebat in conspectu pii conditoris primo defuncti excessus, deplorabat et proprios infinito cum moerore reatus. Satiato dehinc post multum noctis spatium luctuosis planctibus animo, ad confitendum conversa, ordiri ab initio et narrare universa conjugis, et deinde propria peccata seu crimina coepit, et confitendo ad mediam usque fere noctem processit. Loquebatur velut ore defuncti, et quasi commutatis personis in conjuge vir poenitebat.
53.8
His ita expletis, et veteri peccatorum faece penitus exinanita, obsecrat ut se omnium criminum ream, sacerdos et vicarius Christi, cui vulnera animae suae patefacerat, duris medicinae legibus subdat, et apud Marciniacum perpetuo poenitentiae carcere claudat. Hunc enim supranominato fontis Ebraudi monasterio praetulerat, quoniam et venerabilis Robertus, cui se devoverat, jam vitam mortalem excesserat, et post primum claustri ingressum more illarum sanctimonialium extra pedem protendere nefas ducebat. Horrebat plane saltem cernere, quod ei jam coeno deformius sordebat; et non superbo, sed superno animi fastu terrena omnia ut abjectissima contemnere incipiebat. Ideo prae caeteris locis sacris Marciniacum elegit, ubi velut columna coelesti apta aedificio, immobilis perpetuo permaneret, et proprium prae oculis semper habens sepulcrum, ut mortuam se continua lamentatione defleret. Nec timuit mutatae sponsionis notam, quando mutati loci occasio ejus exstitit aucta devotio. Nam licuit ei locum eligere, ubi Christo tenacius posset inhaerere. Suscepto dehinc a monacho, quod ipsa sibi paraverat gravis poenitentiae jugo, a terra mente simul et corpore surgit, et ipsis nocturnis tenebris celans opera sua, ac conjugi sepulto ultimum vale dicens, ab ejus sepulcro ipsa jam jamque sepelienda recessit. Eleeto deinde sapientium quorumdam et nobibilium comitatu, ut consueto more ea quae mundi sunt sapere videretur, velut Cluniacum itura, et sanctos fratres pro viro rogatura, patrium solum deserit, et alienos fines peregrinando ingressa, Cluniacum, sicut dixerat, contendit. Quo devota perveniens, et quantum sibi ac loco congruere judicabat, de suis largiens, impletis omnibus quae proposuerat, festina redit, et votis iter praevenientibus, tandem Marciniacum, inde paradisum ingressura, ingreditur. Suscepta est immenso fratrum et sororum gaudio, qui nescientes quid animo gereret, ut novam hospitam multo eam honore colebant. Erat tunc domus illa valde rebus necessariis attenuata, utpote quae fere centenarium sororum numerum continebat, et quoslibet advenientes indifferenter propriis sumptibus procurabat. Erat et angusta loci possessio, et redditus agrorum vix parvo numero sufficiebant. Tunc et sub domino Gaufredo Semmurensi erat Gerardus loci sollicitus procurator, de cujus devota et sincera conversatione in libro Miraculorum primo plenius memoravi. Is sicut erat totus divinis operibus et sacris coelestibus celebrandis perpetuo occupatus, quibusdam virtutum viris, quos ipse noverat, sibi associatis, aures misericordis Domini precibus impleverat, ut domum suam visitaret, et sibi servientibus necessaria provideret. Hic quodam die dum altari astans, missam de more celebraret, sicut ipse, Christum verbi sui testem adhibens, affirmabat, vocem ad se delapsam audivit in hunc modum: Quod petiisti, noveris te consecutum. Inde, cum nocte more solito cubitum isset, aspexit, ut referebat, in somnis, et ecce columba niveo candore decora ad eum accessit; et supra atque in circuitu volitans, eum ad se capiendam quodammodo volatu domestico invitabat. Quam ille manu comprehensam, gaudens Hugoni sororum priori offerebat. At ille laetus eam suscipiens, fractis, ne avolare posset, alarum remigiis, lignea cavea includebat. Haec qui referente Gerardo audierunt, de ipsa interpretati sunt: quae vera fuisse ipse rerum exitus indicavit. Nam superveniente die sacri loci penetralia introgressa, convocato monasterii priore, accersitis sororibus, adhibitis etiam ad insperatum spectaculum sociis, haec ad eos orsa est:
53.9
Diu, charissimi, communi lege vivendi socios nos mortalis vita habuit, et ab ipsis infantiae cunis ad aevum jam fere senile perduxit. Percurrimus omnia, lustravimus oculis universa, probavimus quaecunque gratiora promittere potuit, nec aliquid horum quae coram cernuntur, curiosa sagacitas intentatum reliquit. Divitiarum copia, parentum turba, amicorum populus, alti sanguinis decus, ampla potestas, carnis voluptas, superbia vitae, nil in terris extra se quaerere suaserunt. Nihil ergo in imis ultra nobis restat quaerendum. Invenimus quidquid terra promittere, quidquid reddere potest. Sed videte si ista nobis sufficere possunt. Multum viximus, sed sic est, quasi nec momento temporis vixerimus. Plura habuimus, sed quae jam habita transierunt, nostra jam dicere nullo pacto valemus. Carnem oblectavimus, sed nec quamlibet parvas reliquias delectationis tenemus. Nunquam igitur ista nos satiant, sed quanto magis his inhianter vescimur, tanto magis nos jejunos sui saturitate dimittunt. Unde quaerenda sunt alia alibi remedia, quae esuriem reficere, sitim exstinguere, egestatem valeant propulsare: instigat ad haec infida mundi amicitia, quae illos tantum decipit quos in se spem posuisse cognoscit. Et, ut de proximo exempla sumantur, quid conjugi nostro tanta de vobis merito, qui vobis arma, qui equos, qui pecunias, qui terras largiebatur: vos fidi, vos intimi, vos praecordiales amici, saltem sine corporalibus expensis defuncto retribuistis? Quem pro ejus aeterna requie exorastis? Quem sanctorum adistis? Quem monachorum rogastis? Quam vel modicam eleemosynam erogastis? Cumque respondissent se vere nihil horum fecisse, adjecit: Doctores, ait, mei effecti estis, et quid agere, vel quid cavere debeam, judicastis. Non potero a vobis amodo exspectare quod tanto vestro domino et amico vos video denegasse. Stultum esset in homine ultra spem ponere, cum nec in amicissimis spem quilibet valeat invenire. Agendum mihi est pro meipsa, nec in alio spes propriae salutis reponenda, ne forte, dum alienum otiosa praestolor auxilium, per meam culpam amittam divinum. Laboret corpus, dum vivit, et pro seipsa Deum anima exoret, ne si prius defecerit, non sit qui pro mortua interpellet. Et ut brevi fine multa concludam, et vobis quod hucusque celavi, aperiam nunquam ostii limina, quod videtis, excedam, nunquam me mundus sub divo videbit, nunquam ab hac, quam mihi elegi, ulterius exeam sepultura. Ad haec illis insurgentibus, et quasi in amentiam subito moerore versi essent, domui ruinam, si retineretur, inclamantibus, indeque ad lacrymas conversis rursum ait: Post tempestatem quies, post pluviam serenitas redit; et post fletus vestros risus more nobis noto succedet. Interim vos redite ad saeculum, ego coram vobis jam vado ad Deum.
53.10
Et haec dicens, comitata sororibus claustrum ingreditur, et crine amputato, veste mutata, corde gaudente, columba jam dealbata a domno Hugone priore secundum visionis tenorem, in caveam includitur, et sanctis mulieribus beata jam mulier associatur. Gaudet erepta de Babylonis fornace, et de igne in refrigerium introducta, atria Domini ingressam se esse laetatur. Discurrit jam laetabunda per gramina paradisi, et in loco pascuae collocata super aquam refectionis educatur. Carpit ut ovis Dominica avidis morsibus amoenos flores, et pinguia prata oberrans, antiquam famem copioso pastu compensat. Congregat in brevi multarum opes virtutum, nec patitur in via mandatorum Dei aliis segnior inveniri; sed aequans nova velocitate priores, festinat veteres citatis gressibus anteire. Ac primo se omnibus humilitate subjicit, ancillam fatetur, famulam exhibet, quia secundum Dominum, non venerat ministrari, sed ministrare. In qua virtute ita omnibus complacebat, ut nihil de affectu defraudantes, toto eam cordis amplecterentur complexu. Quid vero de cordis contritione, et de quotidiana confessione, de continua lamentatione memorare potero, quando nec Ninivitis in contritione, nec David in confessione, nec Maria in lamentatione inferior apparebat? Nec primo tantum conversionis tempore, ut quibusdam moris est, ista egit, sed toto, quoad vixit, aevo, corpus labori, cor poenitentiae, oculos lacrymis dedicavit. Erant illi lacrymae suae panes die ac nocte, ita ut saepe spiritualiter diceret animae suae: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et consolando subjiciebat: Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei, et Deus meus. Testabantur sorores ita eam plerumque fletibus affici, ut pene videretur exanimari. Prosternebatur in corpore in conspectu piissimi Redemptoris humilis ejus ancilla, et cum aliquando flexis genibus oraret, violento aestu animi in terram, etiam cum nollet, dejiciebatur. Tanta erat in ea vis spiritus, ut animo ad coelestia rapto, quandoque impos proprii corporis videretur. Occultabat se tamen quantum poterat, sed, dum semper Ecclesiam occupat, sola semper esse non poterat. Vigiliis insuper et jejuniis immanem corpori persecutionem indixit, et in tantum his et aliis laboribus vires et carnes exhausit, ut carnibus exinanita, cute ossibus adhaerente, mihi post aliquot annos Marciniacum advenienti, ut filio mater alludens, secreto diceret: Gratias Deo, quia superflua mundi amisi, veteres carnes, quibus saeculo servieram, perdidi. Jam novas induam, quibus nova Deo obsequia impendam. Psalmos quos et in saeculo didicerat, assidue decantabat. Cum igitur omni studio spirituali theoriae intenderet, et animum omni virtutum provectu, quotidianis incrementis ad coelestia sublevaret, ad Marthae eam ministerium transtulerunt, et propter singularem industriam cellerariam esse monasterii praeceperunt. Nam non erat illa columba seducta, non habens cor; sed erat columba super rivulos aquarum, simplicitatis evangelicae lacte lota, et serpentis non malitia, sed prudentia praedita. Retulerat de Aegypto spolia Aegyptiorum, quae Hebraeis fratribus impenderet, et quibus Deo in deserto hujus peregrinationis serviret.
53.11
Unde obedientia compellente, invita de claustro educitur, et curam sororum suscipere cogitur: in quo officio qualiter ministraverit, vix a me explicatur. Agebat eo studio curam universorum, ut amore mater, obsequio ancilla omnium diceretur. Exercebatur ardor dudum conceptae charitatis, et ignis in ejus pectore diu occultatus in flammas prorumpere gestiebat. Oportebat ut quae Deum ex toto corde in silentio diligere didicisset, se quoque secundum Domini mandatum diligere proximos eis obsequendo probaret. Servabat tenaci memoria nomina singularum, et velut de libro quotidie proferebat, cum nominare aliquam quaelibet earum necessitas exigebat. Scripserat in mente sua, quo unaquaeque corporali incommodo laborabat, et morbos earum vel qualitates sollicita adnotaverat, ut posset unicuique absque errore subvenire, cum nihil eam talium contingeret ignorare. Noverat eas ut nobiles et delicatas, ut fragiles et infirmas, pro sexu, pro loco, pro usu multis egere: et ideo mentem, ne quid eis deesset, multo sollicitabat angore. Occupabat omnium servilium cura officiorum, et ancillarum Dei se famulam esse gavisa, vilia quaeque ministeria procurabat. Variabat in corde suo diversos apparatus ciborum, et talium inexperta, coquinae disciplinam addiscere cogebatur. Huic assa, illi elixa; salsa isti, insulsa alteri providere, sollicita circa frequens ministerium satagebat. Praeparabat ipsa, coquebat ipsa, inferebat ipsa; et ut nil sibi de mercede periret, nihil sibi de labore imminui patiebatur. Collegerat uno suo in corde animos singularum, et quid unaquaeque magis affectaret agnoscens, effectu operis omnium affectibus consonabat. Cumque saepe paupertas charitatis ejus divitiis non responderet, tristabatur, dolebat: et quia satisfacere universis pro voto non poterat, magno tormentorum supplicio torquebatur. Et cum a non habente multa exigerentur, secundum Regulam patientiam servabat in corde, mansuetudinem referebat in sermone; nec inanis ab ea recedere poterat, quam mentis hilaritate ac verborum jucunditate replebat. In qua virtute ita praecelluit, ut sorores omnes ea defuncta attestarentur, nunquam per viginti fere annos, quibus inter eas conversata est, verbum aliquod durum ab ejus ore vel leviter se audisse. Sic semper hilaris, semper jucunda, non solum nihil nubilum praeferebat, sed, etsi quas tristitiae nebulas in perturbatis mentibus aliquando offendisset, sereno verborum lumine exturbabat. Habent hoc proprium sanctae mentes, ut semper in spirituali gaudio conversentur, et non in saeculo, sed in Deo exsultantes, implent quod Apostolus ait: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. Quod non frustra ab Apostolo ingeminatum, si quis attendit, intelligit. Nam, sicut nequam homines pessimi corde tenebras in vultu praetendunt, et quo demigraturi sint furiosorum verborum horrore praeloquuntur, sic sanctae animae gloria felicis conscientiae serenatae, et spe futurorum bonorum adgaudentes, nil nisi laetum sapere, nil nisi jucundum loqui noverunt. Ita famula Dei, discens a Christo mitis esse et humilis corde, et audiens ab eo: Beati mites, et a Propheta: Diligit mansuetos Dominus, cordis humilitati et verborum mansuetudini operam dabat, et ancillis Domini sui, ut de beata Caecilia legitur, sicut ovis argumentosa deserviebat. Et licet ita in verbis suis omnibus complaceret, nihil tamen ludicrum, nihil otiosum ab ea proferebatur; sed eum linguae loquendi modum imposuerat, qui et regulam non excederet, et omnibus satisfaceret.
53.12
At cum ad quarumlibet rerum collationem aut sponte aut vocata accedebat, tunc vere erat sentire quid intus gereret, vel quid apud se sedula cogitatione versaret. Nam, ut quod sentio fatear, superabat quoscunque vidisse me recolo gravitate simul et sanctitate verborum, ut, si eam audires, non mulierem, sed episcopum loqui crederes. Totus sermo ejus sacro sale conditus, nihil insipidum exhibebat, totus de coelo pendebat, totus praesentium contemptum, amorem invisibilium praeferebat. Nec poterat diu, quando secretius agebatur, de talibus siccus sermo haberi; sed mox quo spiritu loqueretur, affluentes lacrymae prodeuntes prodebant. Nam recolo quoties, me Marciniacum veniente, super filii velut super patris genua fleverit, ream se clamans, absolutionem postulans, mundi mala deflens, desiderio Christi anhelans. Inde cum se in terram prosterneret, et ego eam debita reverentia elevare conarer, non assentiebat, sed immota permanens, ac si nunquam ante poenituisset, novis rursum lamentationibus poenitebat. Gemebat incolatum suum prolongari, et, ut cito finiretur, votis, precibus, gemitibus implorabat. Inter hujusmodi verba, cum me simul filium et patrem vocaret, a patre pro officio absolvi rogabat, filium materno animo, singulari sapientia instruebat. Cumque jam recedere tempus urgeret, hoc semper vale novissimum erat: Fili, sancto Spiritui et beatae matri Virgini te commendo. Hoc quippe etiam in saeculo, semper in usu habuerat, et ita os suum assuefecerat, ut, prae caeteris sacris verbis, sanctum Spiritum et beatam Virginem nominans frequentaret. Et merito haec duo loquens conjungebat, ut ex quo conjuncta sunt, nunquam divisa fuisse ipsa sua locutione doceret. Jam ut ad priora regrediar, cum quidquid apud se virium, quidquid scientiae, quidquid studii erat, Deo et domesticis sororibus impenderet, nullo modo tamen hospitum et pauperum obliviscebatur, hos honorifice suscipiens, istis sollicite providens, ut nec illis congrua, nec istis deessent necessaria. Cura tamen propensior circa pauperes erat, quorum egestas in corde mulieris sanctae praeponderabat, ut quos major premebat indigentia, major illis adhiberetur prae aliis diligentia. Ea de causa si quid de commissa obedientia superesse poterat, in usus eorum devote expendebat. Erogabantur frequentes eleemosynae, vestes pro posse parabantur, et aut emebantur novae, aut veteres sororibus subreptae dabantur. Omnibus, secundum Evangelium, petentibus absque quaestione, quidquid cibi vel indumenti undecunque corradere poterat tribuebat. Quosdam vero quos et filios ludens vocabat, quotidiano victu et sumptibus reficiebat. Pausabat in eis mens dedita Deo, et velut ab antiquis mundi laboribus requiescebat, nunc tandem reputans invenisse se locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Quidquid enim in pauperes dispergebat, sibi totum congregari gaudebat, sciens proprium esse lucrum quod ab aliis credebatur substantiae detrimentum. Sed quid his plura? Ita de universis magna materfamilias curam agebat, ut sororibus ministrans Martha, hospitibus serviens Sara, pauperibus pie providens Tabitha crederetur. Sic femina virtutis abnegans semetipsam, tollens crucem suam et sequens Christum, quidquid sibi olim in saeculo vixerat, totum vivens aliis expiabat. Vivebat, inquam, Deo, vivebat proximis, Deo ad obediendum, proximis ad obsequendum, ut pro modulo suo voce Apostolica dicere posset: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Cumque difficile sit mentem fusam per diversa facile se recolligere posse, et contractus terrenis actibus pulvis non leviter a mentis oculis abstergatur, hoc in ea admirandum apparebat, quod ab exterioribus ad interiora rediens, nunquam se ab intimis recessisse judicabat. Succedebat illico profundum verbis silentium, hilaritatis civilitas coelesti gravitate permutabatur; post publica negotia fletus uberes exundabant. Mirabantur haec mihi referentes sorores, animum tam subito ad varia permutari, nec posse tantis occupationibus a suo proposito in aliud derivari. Efferebant in ea Marthae negotiis nihil otio Mariae detrahi, nec Mariae quietem Marthae laboribus impediri.
53.13
His studiis ita sibi omnium animos unierat, sic sui affectum in universorum cordibus collocaverat, ut mero[ miro] eam amore diligentes, matrem illam monasterii nominarent. Sed quandiu, o anima, verbis immoraris? Quandiu quod tandem dicendum est differs? Scio quid refugias, novi quid dubites, adverto quid verearis. Times audire mortuam, cujus vitam, si fieri decuisset, etiam hic optasses aeternam. Metuis exstingui lucernam tuam, ne invisae tenebrae luce fugata succedant. Horrescis in absynthium mel converti, diem in noctem mutari formidas, cujus te dulcedo reficere, cujus te claritas solebat illustrare. Quae si de aliis tanta meretur, quanta de te eam aestimas promereri? Quid enim illa in terris adeo coluit? Quid ita dilexit? Quid in humanis affectibus tibi non dico contulit, sed saltem aequavit? Et erant certe illi alii filii, sed in amore materno collati videbantur alieni. Fuerat illa tui non semel tantum mater: quae multo cordis angore te parturiebat frequenter. Instabant, inquam, ei frequentes partus, et quotidiano ad omnes casus tuos pavore innovatis te rursum doloribus pariebat. Sollicitabatur assidua cura, et tibi totum cogitatum impendens, sui saepius obliviscebatur. Metuebat omnia tibi, neque aliquid satis tutum esse putabat. Suspendebat animum ad omnes eventus rerum, et rumores etiam optimos formidabat. Quocunque regressum convertere audiebat, ad regiones quoque exteras clausa sequebatur. Si ad Britannias transfretasti, si Italiam penetrasti, si Romam adisti, tecum maria enavigavit, Alpium horrenda cacumina, Appennini profunda exsuperavit, pericula universa subivit, et ad omnes asperos casus comes in remota permansit. Officii onera tu quidem sentiebas, sed illa sustinebat. Tu portabas, sed illa supportabat. Tu humeros supponebas, sed illa vires precibus ministrabat. Discurrebat, satagebat, orabat singulas, orabat omnes, ut pro te satagerent, pro te misericordis Domini misericordiam implorarent: debere hoc eas charitati, debere tibi, debere sibi; charitati ex mandato, tibi ex debito, sibi ex obsequio. Hoc sororibus, hoc fratribus, hoc advenientibus indefesse dicebat, et omnes absque discretione longe amplius pro te quam pro se exorabat. Super hoc toto conatu ipsa precibus incumbebat: et omnes coram Deo animi vires exhauriens, viscera sua pro te Domino lacrymans effundebat. Canonem precum ipsa sibi praefixerat, ut si forte alia intermitterentur, illud pro salute tua quotidie Domino solveretur. Suggesserunt saepe, si bene recolis, sorores, ut eam a lamentationibus compesceres, et a nimia pro te sollicitudine inhiberes. Quod et fecisti, sed nihil prohibendo profecisti. Quomodo ergo hanc morientem videbis? Qualiter hanc defecisse narrabis? Quo spiritu exspirantem cernere, quibus verbis salutare, quibus lacrymis ad deflendum tantum funus sufficere praevalebis?
53.14
Veniendum tamen est ad rem, et sors communis patienter excipienda, donec ipsa creatura liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Quiescebat nocturnis horis post diurnum laborem ancilla Dei fatigata in lectulo, et ad laborem acrius resumendum artus labore solutos somno fovebat. Et ecce conspicit decori vultus feminam sibi astare, et ut sequeretur, nutu et signo manus vocare. Evigilans illa, et aliquam sororum fuisse, quae se ad nocturnas laudes suscitasset, existimans, surgit; et velut inertiae suae irata, citato apparatu ad ecclesiam festinare disponit. Sed oculis huc illucque conversis, cum omnes in circuitu jacentes videret, errasse se cognoscens, rursum caput ad dormiendum deponit. Quae mox ut primum sensum sororis attigit, eamdem quam prius personam, eodem quo prius ordine se vocantem videt. Unde rursum experrecta, eadem quae primitus cogitare incipiebat. Sed tertio in se reversa, tertio sopori reddita, tertio a formosa visitatrice est, ut sequeretur, vocata. Additum etiam, ut sub celeritate veniret, neque ultra in veniendo moras faceret. Inde, cum demum tertio evigilasset, sensit jam in seipsa signum vocationis, et illico morbo correpta, sororibus se defungi mandavit. Fit statim universarum concursus ad eam, et luctuoso gemitu illam ex omni parte circumdant. Concurrunt velut ad matrem filiae, et quasi cum ea defungi deberent, damnum, ut dicebant, irreparabile lamentantur. Non poterat quisquam consolari afflictas, et moeror infinitus nunquam finiri posse putabatur. Jacet illa immota in medio moerentium, et, licet moriens, integro sensu animi perdurat. Colloquitur sororibus, confitetur peccata, petit absolvi, absolvitur ab omnibus, exspectat firma spe Dominum suum quando revertatur a nuptiis, nec aliquid sacrorum salutarium intermittit. Viguerat in ea ardens fidei fervor, ut pene secundum Dominum, grano sinapis potuisset aequari: qui nec longo vitae cursu veterascere, nec gelidae mortis incursu potuit refrigescere. Inde sua postulatione oleo sacro inuncta, Christi corpore ad aeternitatem refecta, humilitate munita, confessione secura, crucem cum Domini imagine sibi deferri rogavit. Qua allata, ad iteratos gemitus concitat monasterium. Adhibet ori suo Dominicam effigiem, et pedes ejus lingua allambens, vultui suo tota virtute corporis imprimit. Adorat Salvatoris passionem, et ejus mortem ac vulnera salutem conferre adjurat. Nullam sibi gloriam, nullam spem superesse salutis, nisi in cruce Domini sui, omnibus audientibus profitetur. Cumque expleta oratione, circumstantes a vultu ejus imaginem Domini amovere tentarent, accensa calore fidei ait: Quid vultis auferre Dominum meum? Permittite eum mihi, quandiu vivo, ad quem statim sum moriens transitura. Ita non imaginem, sed ipsum Christum in cruce illa se videre reputans, ab amplexu ejus divelli non poterat. Tandem infirmitate simul et oratione fatigata, corporis viribus sensim deficientibus, tertia jam die, ex quo morbo correpta fuerat, ad extrema pervenit.
53.15
Agebatur tunc solemni more Nativitas praecursoris Domini, et, licet in luctibus, attulerat auspicia gaudiorum. Nam, quia ipse summus praeco aeterni gaudii fuerat, congruum erat hanc ea die de luctibus ad gaudia transmigrare, de qua voce angelica dictum fuerat: Et multi in nativitate ejus gaudebunt. De quorum numero, ut crederetur, in Nativitate illius defuncta est, in cujus nativitate gaudium multis ab angelo promissum est. Illa ergo die, quae vere ei dies fuit, qua ad sempiternam diem transiit, jacebat pene exanimis Christi ancilla et omni corporis virtute emortua, solius spiritus detrimenta non noverat. Vigebat in ea solus defecto corpore animus, et in coelestibus mente suspensa, horam qua Dominus domus veniret exspectabat. Et jam eo appropinquante, visum est sororibus, ut eam a lecto levatam in cinere et cilicio componerent. Cumque manus ad hoc faciendum aptarent, Sinite, ait, et me paululum sustinete. Et cum eam dimisissent, conversa ad Dominum: Novi, inquit, piissime Redemptor, quo corpus hoc deferatur, et quo anima sit transferenda ignoro. Habet corpus, Domine, suum ad praesens in terra hospitium; anima autem, o benigne Jesu, o aeterne Salvator, ubi hac nocte hospitabitur? Quis eam suscipiet? quis occurret? quis consolabitur? Quis a morte, doloribus, moeroribus liberabit? Quis locum, vitam, quietem, post tot mundi labores, providebit? Nullus, ait, nisi tu, pie Jesu Salvator meus. Longe fient a me omnes proximi mei, nec potero invenire refugium, nisi apud te, Deus meus. Tibi ergo quod creasti committo, tibi me omnium malorum ream confiteor, a te misericordiam, quam diu exspectavi, nunc postulo, et in manus tuas corpus et animam meam commendo. Jam nunc, inquit sororibus, me accipite, et quo portare volebatis deferte. Tunc velut ab initio in novos fletus et lacrymas universis commotis, sublevata est, et in cinere et cilicio, exsul, inops, humilis Christi ancilla reposita est. Inde post modicum, hora, hora illa qua pius Redemptor pro mortuorum vita moriens inclinato capite tradidit spiritum, mitis ejus famula placido fine transivit ad Dominum. Testatique nobis sunt qui adfuerunt, jam exanimi corpore, glorificati hominis vidisse se gloriam. Vultus ejus luce clarior renitebat; et quae in aliis perimit, in ipsa decorem mors vitalis adauxit. Sed mirabitur forte aliquis, cur ea quae de magno Martino dicta sunt, mulieri longe impari adaptaverim.
53.16
Quae si quis cogitaverit, advertat quanta in Scripturis canonicis leguntur, quae de Christo principaliter dicta, ad corpus sanctorum, cui[ cujus] ipse caput est, referuntur. Haec quia innumera sunt, ea singillatim referre nolo, sed eum ad Scripturarum latitudinem remitto. Recolat quanta in martyrum natalitiis, quanta in confessorum festivitatibus de prophetis, de psalmis, de Evangelio recitentur, quae ita servis congruunt, ut Domino nihil minuant. Noverit non indignari Dominum de indiscreta cum servis communione verborum, quibus ipse universa pene nomina sua imposuit, et quaecunque audivit a Patre nota eis fecit. Et ne peccatores justis aequari scandalizetur, sciat non de meritis, quae omnibus incerta sunt, sed de miraculis, quae universis nota sunt, parem me ferre sententiam. Quid enim? Et si mortuos Christus suscitavit, si leprosos curavit, si caecos illuminavit, si daemones effugavit, si et alii mortuos suscitasse, leprosos curasse, caecos illuminasse, daemones effugasse creduntur, Christo propter similia opera componi dicuntur. Non est injuria, sed laus nominis Dei, cum non in uno, sed in multis mirabilis dicitur Deus in sanctis suis. Et ne in hoc faciei miraculo solus putetur justus esse Martinus, accedat et peccator Theophilus, qui, ut scriptura apud plures jam usitata narrat, post quadraginta dierum poenitentiam, Christi corpore suscepto facie refulsit ut sol. Unde quid mirum si post multorum annorum poenitentiam et commendabilem vitam, beatae feminae vultus inusitato candore enituit, cum post paucorum dierum contritionem tantis criminibus deturpata facies, ut sol fulgore praevaluit? Potuit hoc in nostri temporis muliere Christus facere, quod in illius temporis peccatore Theophilo et justo Martino voluit demonstrare. Quod si res ipsae consimiles sunt, quid rerum ipsarum consimilia verba a me reformidanda sunt? Ergo similiter dicatur quod non dissimiliter actum esse probatur. Nec idcirco pares judicari videbuntur, quia parilitatem non facit similitudo miraculorum, sed aequalitas meritorum. Enituit ergo visibili splendore spiritus ipse visibilis emortui corporis vultus, et quod ad regionem lucis filia lucis migraverit, caro facta lucida demonstravit. Exinde circa beatae mulieris exsequias sanctae congregationis obsequia quis explicare sufficiet? Apparebat vere in eis magnum quoddam exemplar amoris aeterni, et status supernae Jerusalem in illo ancillarum Dei officio praemonstrabatur. Fervebat ardor spiritu Dei inspirante conceptus, et ab ubertate domus Dei rivulus charitatis in eas derivatus, pietatis uberibus profluebat. Non valebant satiare animos psallendo, flendo, orando. Et licet hic corpore remansissent, toto eam affectu ad peregrina euntem comitabantur. Implorabant Dominum ne frustraretur ab exspectatione sua, et ut ejus longos gemitus pius Redemptor consolaretur, supplicatione assidua precabantur. His sacris studiis noctem proximam diei continuantes, sequentem quoque lucem praecedentibus adjunxerunt. Qua tandem die frequentatis pro ejus aeterna requie sacris oblationibus, cum sanctae sorores vigiliis, psalmodia, orationibus ac lacrymis fatigatae vix subsistere praevalerent, delata ad tumulum est, et grata Deo, chara hominibus, vivens Christo, mortua mundo, Christiano pro more sepulta. Recesserunt moerentes sorores, secum eam a tumulo cordibus referentes. Quam, licet in sepulcro exanimem reliquerint, apud se eam vivere, dum vivunt, perpetuo confitentur.
53.17
Jam ego vobis, o sanctissimae sorores, quid pro tanta mihi impensa gratia reddere, quid pro tanto munere rependere, quid pro tantis beneficiis retribuere digne valebo? Nam servastis animam meam mihi, eripuistis eam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Liberastis me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Factae estis domus passeris, petra refugium herinaciis. Haec, inquam, omnia mihi fuistis, quando illud lumen meum a tenebris fugiens excepistis, quando flamma sacri pectoris vestri tandiu, ne exstingueretur, fovistis, quando magis ac magis aeterni amoris fomite id accendendo, nunc tandem aeterno lumini jam lumen individuum adjunxistis. Manet vobis in coelo reposita etiam hujus beati operis vestri merces, nec benignus Salvator erga salvatam peccatricem studiorum salutarium obliviscetur, quia qui ministratum saluti corporeae calicem aquae frigidae perire non posse fatetur, multo magis salvandae in perpetuum animae tantam a vobis operam impensam, perditum iri nullatenus patietur. Gaudent angeli Dei super uno peccatore poenitentiam agente, qui tamen nondum a corpore mortis hujus liberatus, adhuc cum carne peccati et nequitia mundi et angelis apostaticis, incertus de belli exitu pugnat. Gaudete et vos, dilectissimae, quibus de poenitentia peccatricis vestrae certissima gaudendi materia datur, cujus ad eos fines poenitentiam praevia gratia perduxistis, ut jam non sit unde ei timere, sed unde congratulari secura laetitia debeatis. Det augmenta laetitiae vestrae, quia in vobis speratis quod in ipsa tenetis, quoniam pro certo consimile certamen laborum similitudinem quoque pariet praemiorum. Ecce sepulta jacet in conspectu pietatis vestrae humilis Dei ac vestra ancilla; et, licet exanimis ac silens, vivo tamen ac multo, si advertitis, clamore hortatur. Offert assidue seipsam vobis, ingerit oculis vestris cineres suos, et ut sui recordemini, et vestri non obliviscamini, ut soror sororibus, mortua mortalibus inclamat. Ostendit quid ipsa nunc, quid post paululum vos; ubi corpora vestra humanda, quo spiritus sit migraturus commendat. Cernitis quotidiano intuitu sepulcra vestra, et hospitia mortalis naturae coram semper intuemini, ubi, quandiu mors dominatur requiescere, et unde morte absorpta speratis resurgere. Sit ergo hic vester contuitus vobis sermo continuus, et ad concupiscenda toto nisu perpetua, ipse vos temporalium, quem cernitis, defectus inflammet. Seruntur interim velut in horto arborum semina, sic in sacro coemeterio vestra corpora, quae, secundum Apostolum, vivificari non possunt, nisi prius moriantur, nec resurgere nisi occidantur, nec revirescere nisi putrescant. Oportet plane illa putrescere, ut possint revirescere; arescere, ut possint florere; occidi, ut possint resurgere; mori, ut possint vivere. Toleranda est hiems praesentis vitae, et nivium imbriumque magnanimiter asperitas sustinenda, quandiu arborum fructuosa amoenitas latet, quandiu nondum apparuit quid eritis, quandiu vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Veniet tempus, quando, aere serenato, gelidis tempestatibus ver aeternum succedet, cum Sol nunquam occasurus exoriens, splendore tenebras, calore frigora universa propellet, et incognito terris lumine mundum, natura stupente, perfundens, veteri nocte deturbata, novam et continuam diem adducet. Tunc tempore mirabili tellus fetata in novos flores ac fructus semina corporum vestrorum erumpere coget, cum corruptile hoc incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc affectu et re ipsa cantabitis quod voce ac fide cantatis: Flores apparuerunt in terra nostra, quando Sponso cum ardentibus lampadibus occurrentes, ad nuptias nunquam finiendas intrabitis. Tunc et cum Propheta gratulando dicetis: Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. Erit enim tunc voluntaria, non coacta confessio, quando, juxta alium psalmum: Voluntarie sacrificabitis Domino, et confitebimini nomini ejus quoniam bonum est. Ubicunque enim fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae: quia, cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et vos, quibus hanc epistolam scripsi, fratres mei, tantae matris filii, erubescite degeneres videri; sed a qua sumpsistis vitae hujus originem, ab ipsa in vos derivate coelestis, cui vos a puero devovit, amorem. Quae fuit mater corporum, sit rursum genitrix animorum, ne qui ei consimiles estis corporibus, dissimiles( quod absit) inveniamini moribus. Parturiat vos exemplo et precibus, donec formetur Christus in vobis, ut per eam illum habere mereamini Patrem, per quem ipsam meruistis habere et matrem.
54
EPISTOLA XVIII. Domino venerabili et Deo digno pontifici, PETRO Lugdunensis Ecclesiae patriarchae, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, merito pontificii coelesti cathedra sublimari.
54
Quod dulci affectu vestri memoria menti meae impressa sit, et velut diligenti sculpturae imaginatione formata, utinam sic intellectualibus animi tui oculis esset apertum, sicut in mentis meae recessibus latet occultum. Sed, quoniam nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est, et incommunicabile manet hominibus humanae mentis arcanum, nec tu cordis mei abdita liquido cognoscere, nec ego ea ad plenum quolibet nisu valeo explicare. Spiritus tamen ille, qui, secundum Apostolum, scrutatur omnia etiam profunda Dei, novit me eo tibi uniri amore, ut te etiam Lugduni constitutum mecum ubique circumferam; nec possis aliquo terrarum interjecto abesse, quem singularis dilectionis continuata recordatio mihi semper facit adesse. Unde fit ut de longinquo fiam proximus, de remoto contiguus, de diviso conjunctus, de sejuncto inhaerens, quatenus nullo jam modo inter nos abinvicem sejungere valeat odiosa regionum longinquitas, quos firmis nexibus jungit inseparabilis animorum propinquitas. Hoc remedio meam de absentia tua moestitiam longe positus consolari renuo. Diu enim absens factus, et jam consolari soleo; sed jam juxta constitutus eo modo te videre non parum esuriens, diebus jejunii hoc meum jejunium solvere decrevi. Eapropter precor beatitudinem tuam ut, hac instanti Quadragesima, diem mihi locumque colloquii designes, ut et desiderio meo satisfaciam, et de communi utilitate, quantum in me fuerit, tecum aliquid agam. Laetatus sum quippe in his quae dicta sunt mihi pastoralem sollicitudinem tuam non ex toto consopitam de pace gregis sibi commissi prudenter tractasse, et de repellendis ab ovium incursione lupis, non solum divina, sed etiam humana virtute, in quantum episcopo fuit licitum, cogitasse. Quod quam laudabile sit, quamque Deo gratum, nullus ignorat, et propheta praedicat: Quam pulchri, ait, super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem! Quae quamlibet de aeterna pace dicta sint, nihil tamen refert et de praesenti hoc intelligere, quae est quoddam vestigium et imago pacis aeternae. Super qua in hac nostra misera regione est singulariter satagendum, quae intantum bonis principibus destituta, raptoribus exposita, filiis Belial, id est sine jugo, est referta, ut hoc de ea dici possit, quod de Israelitarum terra scriptum legitur: In illis diebus non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat, quamvis nostrates non quod rectum, sed quod sibi pessimum videtur, hoc tota aviditate faciant. Spondeo igitur huic glorioso tuo incoeptui, et beato oneri me, nisi ipse prior defeceris, totos humeros suppositurum, et omnem pro eo, si necesse fuerit, laborem subiturum. Ad hoc cum praesentibus litteris mitto annulum aureum in signum amoris, pretiosi et ignoti generis lapidem continentem, atque in se aliquid quod sit pretiosius ipso habentem. Nam omnem sanguinis fluxum exsiccare dicitur. Habe ergo missa propter mittentem chara, et intellige charitatem tuam mihi desiderabilem super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciorem super mel et favum. Nec a pontificali dextera annulus recedat, ut mei memoriam continue cordi tuo inesse assidua sui repraesentatione compellat.
55
EPISTOLA XIX. Unanimi dilectione diligendo, singulari honorificentia honorando Domino HENRICO Wintoniensi episcopo, frater PETRUS, humilis fratrum Cluniacensium abbas, praesentis prosperitatem et aeternae salutis beatitudinem.
55
Expertus damna diuturni silentii, jam simile refugio; et qui, ne in verbis excederem, tacere elegeram, silentia jam ipsa formido. Eapropter et nuntium vix adhuc a vobis reversum sincerae dilectioni vestrae iterum cum litteris retransmitto. Et quamvis mutuum colloquium iter prolixum, et maxime mare interpositum, nobis invideat, non poterit tamen Oceanus minaci facie sua, saltem amicabilium litterarum bajulos impedire, nec truci fluctuum suorum terrore pacis praevios retardare. Inde universam rerum naturam superare decrevi, ut nec hiemis aspera, nec aestatis torrida, nec aquarum profunda frequentes litterae vereantur, et resistentia dilectioni nostrae victa se quoque ipsa elementa loquantur. Ita plane, ita aggere litterarum, et turbine nuntiorum, si qua in vobis adhuc residua est, duritiam obruere deliberavi, ut semel immenso aggestu sepulta ad perturbandam nostrae pacis concordiam nusquam in aeternum aspiret. Sed et quod Salomon de amico ait: Limen ostiorum exterat pes tuus, quia per me non valeo, per meos Deo donante implere curabo. Agnosco in me, si tamen et apud alios ita est, amicitiae consuetudinem, ut quanto magis me amicus frequentat, tanto magis in corde meo fervor ipsius amicitiae crescat. Est et quoddam vestigium amoris aeterni, ut qui plus eo accensus fuerit, plus satietur; et qui magis satiatus fuerit, multo amplius accendatur. Firmus ergo amoris nexus, indissolubilis catena nos longe ab invicem remotos uniat, nec eam, ut puerili levitate aranearum telas detrahentium loquacitas ventosa disrumpat. Recordetur, et caveat sapientia vestra Sapientiae proverbium, quod princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Absit vero ut vos verba mendacii libenter audire credam! Non, inquam, hoc credo, sed ad cavenda multiformia adulantium sive obsequentium verba, singularem industriam vestram sollicitam esse desidero. Est enim lingua, ut Scriptura loquitur, inquietum malum, plena veneno mortifero. De quo Propheta: Venenum aspidum sub labiis eorum, omnibus, sed maxime his qui in sublimitate sunt, inimicans. Quod eo magis debet studium sollicitare cavendi, quanto majorem, si talibus acquiescant, habent facultatem nocendi. Quod si veris rumoribus commoveri tutum non est, quantum falsis credendo conturbari periculosum est? Unde de Roberto pacis corruptore, et pessimo inimicitiarum satore, qui seminavit dolores, sed nondum messuit eos, vos consulere volui, a cujus sanguine, reverentia et amore vestri ductus, hucusque gladium continui. Qui non inter quoslibet, sed inter me et vos, ut comperi, zizania seminavit, nec adhuc tamen ut inimicus homo judicari promeruit. Super quo vestram mihi voluntatem remandate. Monachum vobis, non cursorem misissem, nisi sacristam in proximo iterum molestare cavissem. Bis ergo jam suscepto cursore nostro, remittite et vos, saltem semel, nuntium vestrum. Solent enim Marciniacum venire, Lugdunum adire, provinciam penetrare, et ultra citraque universa lustrare, solamque Cluniacum velut Scyllaeos canes aut confragosos scopulos declinare. Sed jam non imputo quod a mea vestraque memoria deletum esse confido. Et, ut paucis multa comprehendam, sic de nobis ac nostris praesumite, ut nulla de his diffidentiae vestigia sentiam remansisse.
56
EPISTOLA XX. Dilectissimo domino et intimo amico, domno HENRICO venerabili episcopo, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, praesentem et aeternam salutem.
56
Sicut languenti corpori medicinae remedia adhibere necessarium est, ita jam plene curato ingerere superfluum, imo aliquando noxium est. Unde ego dum putavi mutuum, quem adinvicem habueramus, amorem vel in modico laesum, dissimulare non potui quin ad curandum eumdem verborum multorum antidota propinarem. At nunc constanter manente in nobis amoris firmi proposito, et indissolubili charitatis vinculo utrinque firmiter alligato, parcendum verbis videtur, ut quae per gratiam Dei nihil in corde vestro praeteritorum simile possunt curare, nequaquam sinantur mentem multis utilitatibus occupatam sui multitudine onerare. Quid enim ad amorem augendum, vel confirmandum loquerer, cum vestrum erga nos affectum magis opera quam verba testentur? Quid germano nostro nuper ad vos venienti, quid quotidianis nuntiis, quid ipsis cursoribus, honoris, gratiae, beneficii impenderitis, nec ipsi ad plenum referre, nec ego vobis condignas aliquo modo gratias valeo agere. Quid et illud operum vestrorum sublime cacumen praedicem, quod vasa domus Domini direpta a Babylonis regali largitate ut Cyrus, sacerdotali sollicitudine ut Esdras, ad templum revocastis; et Christum, quem velut iterum crucifigendum vestri temporis Judaei suis vestibus spoliaverant, eodem rursus tegmine revestitis? Conspicit ipse, ut credo, piis misericordiae suae oculis intentionem vestram, et licet necesse non habeat quolibet indumento contegi, delectatur tamen sancti devotione obsequii, quoniam qui sanctarum mulierum, cum necesse non habuerit, moriturus pretiosum suscepit unguentum, jam mortuus et suscitatus in cruce sua, vestrum non recusabit, quod illo unguento pretiosius est, aurum. Sed nos quantum ad vos, nihil tanto amori dignum, nihil tantis beneficiis congruum rependere possumus, nisi hoc quod quidquid sumus vestrum est, quidquid scimus vestrum est, quidquid possumus vestrum est. Ostendit hoc in omnibus Ecclesiae nostrae conventibus super universos amicos et benefactores nostros, secunda post domnum regem Angliae mentio vestra, singularis in omnium fratrum orationibus memoria vestra, specialis et pene quotidiana apud Deum et homines commendatio vestra. Et quia mihi, ne prolixus vobis fierem, ad praesens interdixi, breviter dico, ne quidquam sibi longa terrae marisque discrimina de remotione vestra lucrentur, sed amorem, quem nobis laborat subripere terrarum longinquitas, cui non ulla[ nulla] corporum spatia praejudicant, in nobis et uniat et consolidet charitas. Post ista noverit amicus et sollicitus de nobis animus, nos et rempublicam nostram bene valere, optime vigere, quamvis non in me, in nostris tamen per Dei misericordiam pristinae religionis, charitatis, et famae fulgorem nitere, me Pisas profectum multa perpessum, cito iisse, citius rediisse, ibi infirmatum celerius quam sperassem sanatum, multa tulisse, pauca retulisse, in omnibus tamen, propitiante, Domino abundare. Ea omnia plenius et securius Deo vitam largiente mandabimus. Nam plerumque infidelitas chartarum propriis dominis plusquam proditoria lingua nocuit. Ad finem, ut melius insideat animo, sanctum beatae matris meae funus charissimo et sublimi amico commendo, et ut in abbatiis et aliis dioecesis vestrae congregationibus ei per vos tricenarius missarum persolvatur, et aliqui pauperes reficiantur, humiliter postulo. Obiit VIII Kalendas Julii, die scilicet sancti Joannis Baptistae. Nomen ejus Raingardis, professio Marciniacensis monacha, officium cellaria.
57
EPISTOLA XXI Venerabili et amantissimo domino nostro, domno HENRICO, Dei gratia Wintoniensi episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et seipsum.
57
Materiam scribendi non habeo, sed ad semper scribendum magna mihi estis ipse materia. Unde si plus justo forte frequentibus epistolis vos inquieto, mirum videri non debet, cum et amor verbosus tacere nesciat, et inexhausta loquendi materia deficere prorsus ignoret. Satisfacio, ut possum, hac arte desiderio meo, ut cui quotidie, si facultas daretur, praesens, colloqui vellem, nuntiis vel sponte quaesitis, vel casu inventis, quod implere non valeo, recompensem. Inde est quod per istum fratrem nostrum monachum vestrum aliquid scribere volui, cum nullam, ut dixi, materiam haberem scribendi. Erit vestrum amodo in necessariis non silere, cum videatis me multo vestro amore impulsum, in superfluis non posse tacere.
58.1
EPISTOLA XXII Charissimo filio PETRO, frater PETRUS humilis fratrum Cluniacensium abbas, per boni filii servitutem benigni patris haereditatem.
58.1
Post colloquium Aquitanici principis, quem calice Babylonis inebriatum, Christi calice potare non potuimus, nec schismatico sapore, quo nimium imbutus est, Catholico antidoto exhaurire, regressum magis quam processum pluribus ex causis utilem judicans, retroredire disposui. Non ea tamen via qua veneram regrediens, sed per ultimos Andegavorum, Cenomanorum, atque Northmanorum fines iter faciens, totoque pene occidui Oceani littore peragrato, in Franciam cum sociis meis me recepi, atque Parisius adorandam Salvatoris Nativitatem exegi. Ibi ergo positus, et tui recordatus, imo nunquam vel brevissimo temporis spatio oblitus, quanto tuam, cum adest, jucundius amplector praesentiam, tanto molestius tolero absentiam. Ad hanc molestiam aliquantulum pro ratione temporis leniendam, de locis campestribus tibi in sublimi montis vertice constituto scribere volui, ut tali saltem remedio, et te mihi mente dum haec legis praesentiore exhibeas, et quantum inter meorum humilitatem camporum, tuorumque altitudinem montium differat, sollicitus advertas. Tu quippe in monte positus libero coelum oculo contemplaris, ego in imis constitutus, et de illorum jam pene numero existens, qui juxta Prophetam, introibunt in inferiora terrae, non nisi late patentes campos, et largissimis spatiis rura diffusa intueor. Tu ipso loci situ mundum subjectum pedibus calcare videris; ego pedibus universorum substratus, cum Psalmista defleo, dicens: Conculcaverunt me inimici mei tota die. Tu silvarum densitate circumseptus, in alto velut in profundissima valle absconderis; ego flantibus undique ventis expositus quo flatuum violenta impellit diversitas, quasi praeceps actus arripior. Tu vix terram gressibus tangens, mentis conatu in superna suspenderis; ego stabili planta terrae inhaerens, proh dolor! assiduo vestigia pulvere foedo. Et, o utinam tenui et cito abstergendo pulvere gressum foedarem, et non me totum luto saecularium negotiorum, necessitate aut aliquando etiam voluntate, immergerem! Si quando immergor, utinam vel statim emergerem, ac Deo cum Propheta cantarem: Eripe me de luto, ut non infigar! Sed non quia miserias meas lugeo, idcirco tuae felicitati invideo. Non invideo, inquam, sed congaudeo, quoniam bonorum vitam etsi imitari nequeo actu, pio tamen semper institui colere affectu. In montibus igitur tuis nostrarum vallium recordare, quoniam et Moyses in montem Dei conscendens, populi in campestribus constituti oblitus non est, sed pro eo Domini misericordiam instanter deprecatus est. Et licet ei semper in montibus familiarior cum Deo fuerit collocutio, tamen pro his qui in inferioribus remanserant, frequentior fundebatur oratio. Interminabatur quidem per legislatorem populo Deus dicens: Si quis tetigerit montem, morte morietur. Sed tamen ne moreretur populus, in monte principaliter agebatur. Quidquid sane Moyses in monte solus agebat, hoc omnium in vallibus constitutorum saluti proficiebat. Ipsis quippe ascendit, ipsis XL diebus jejunavit, ipsis legem digito Dei in tabulis scriptam accepit, ipsis veniam sacrilegii multis vix precibus impetravit; ipsis non solum montis solitudinem, sed etiam propriam vitam, quantum in ipso fuit impendit. Sic et Dominus atque Salvator post salutarem praedicationem, post corporum humanorum curationem, post multiplicium miraculorum operationem, in montes conscendebat, sicut Evangelium loquitur: Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Et rursum: Subiit ergo in montem Jesus, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et secundum quod alibi legitur: Noctibus quidem in monte Oliveti morabatur, diluculo autem in templum veniens docebat. Sed et quod hoc assidue faciebat, evangelista Lucas indicat, dicens: Egressus, ibat secundum consuetudinem suam in montem Olivarum. In ipsa etiam montis solitudine, non cum aliis, sed remotum ab aliis orasse, alius evangelista confirmat; qui eum dixisse discipulis memorat, dicens: Tunc ait discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc et orem. Et Lucas sequitur: Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis, et factus in agonia prolixius orabat. Licet ergo tantopere secretum orationis peteret, non pro se tamen, sed pro persecutore populo orabat dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Non enim ne pateretur orabat, qui ut pateretur advenerat, sicut ipse paulo ante dixerat: Propterea veni in horam hanc; sed ne passione sua, qua mundus salvabatur, gens Judaeorum perfida damnaretur. Semper vero eum non pro sua, sed pro mundi salute orasse, qui eum Salvatorem et Agnum Dei esse qui tollit peccata mundi intelligit, nullatenus ignorat.
58.2
Quia ergo, fili charissime, in montis conscensu ac solitaria conversatione, juxta tibi collatam gratiam, Dominum et ejus famulum imitaris, in caeteris quoque prout poteris imitare, ut sicut ego bonae voluntati tuae solitudinis quietem providi, ita tu meis laboribus aliquod orando levamen provideas. Affectui enim, quo te in Christi charitate toto animi nisu, ut nosti, complector, non solum orationes tuas, sed ut Paulus Philemoni ait: Teipsum debes. Quid enim mihi non debeas, cui vix aliquem amando aequavi? Quid mihi non debeas qui nec mihi ipsi plusquam tibi unquam debere volui? Nec mirandum, si tantum de me potueris promereri, cum moribus et conversationi tuae condigna vix retributio valeat inveniri. Quo enim aut quanto pretio, ut de caeteris virtutibus tuis taceam, mihi vel moribus meis consimilem vel conformem potero aliquando mercari? Si Scripturarum sanctarum libuit abdita rimari, te semper paratissimum reperi. Si de saecularis litteraturae scientia, gratia tamen divina, aliquid conferre complacuit, promptum et perspicacem inveni. Si de mundi contemptu, et coelestium amore sermo fuit, qui caeteris frequentius et familiarius inter nos versabatur, in tantum verba tua a terrenis sejuncta nil mortale sonabant, ut jam mihi dicere videreris: Ut non loquatur os meum opera hominum. Quae me ab humanis occupationibus redeuntem, atque aquilonari frigore congelatum, velut austrini flatus tempore sic resolvebant et ita in divinum amorem spiritus calore liquabant, ut etiam hinc a Psalmista dici posset: Emitte verbum tuum, et liquefaciet ea. Flavit spiritus ejus, et fluent aquae. Et ego cum sponsa in Canticis cantare: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Erant mihi universa fastidio, onerosa omnia sentiebam, velut sub gravi fasce poenae succumbens gemebam. Illis sociatus de quibus in Job legitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Nulla uspiam requies, nullum a quolibet levamen, donec ad te reditum ipsa mihi necessitas indicebat. At postquam aliquantulum secreti tecum nancisci poteram, ac brevia saltem miscere colloquia, quasi multo pabulo confortatus, viribus innovatis ad laborem acrior insurgebam, implebasque divinum illud mandatum: Si videris asinum proximi tui succubuisse in via, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Tuo certe studio, secundum beatum Gregorium, quasi anchorae fune, ne in alta pelagi contrariis flatibus abriperer, retrahebar, et littori proximus, licet etiam ibi multum fluctuans inhaerebam. An mente excessit, de mundi multiplicibus miseriis frequens illa et fervens collatio? An menti, ut dicitur, tradita est illa propriorum periculorum lacrymosa deploratio? An memoriae sublata est, terrena omnia fugiendi, et soli Deo vacandi toties repulsa intentio? O quoties clausis januis, nullo nobiscum admisso mortalium, illo tantum teste qui de se cogitantibus, aut conferentibus nunquam deest, formidolosus sermo habitus est de cordis humani caecitate atque duritia, de diversis peccatorum laqueis, de variis daemonum invidiis, de abysso judiciorum Dei, quam terribilis sit in consiliis super filios hominum, quod quibus vult, miseretur, et quos vult, indurat, et quod nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, de incerta et formidabili vocatione nostra, de dispensatione salutis humanae per incarnationem Filii Dei ac passionem facta, de tremendo ultimi judicii die, de incomprehensibili divini examinis severitate qua in perpetuum malos punit, de inenarrabili misericordia qua aeterna bonis praemia reddit! Horum, et similium a mundano strepitu semota collatio, mihi quodammodo in medio hominum eremum referebat, et Domini tabernaculum repraesentabat: ad quod a mundi tumultibus, veluti Moyses a Judaeorum lapidibus, confugiebam. Fatigatus litibus hominum, et forensium disceptatione causarum, hic quiescebam. Sollicitatus in modica rei familiaris cura, et confectus multiplici dissensione, hic recreabar. Molestatus praedonum irruptione, nostrorum interfectione, varia locorum depopulatione, hic moeroris animum commutabam. Naevos de saeculi sordibus contractos hic diluebam, et fermentum azymis sinceritatis et veritatis contrarium hic expurgabam.
58.3
Et quid multa? Vere, secundum Isaiam, hoc tabernaculum mihi erat in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem et in absconsionem a turbine et a pluvia. Nec hoc solum domi, sed quocunque gressum converterem, te mea vestigia comitantem habebam. Hoc nobis pariter per diversa terrarum spatia gradientibus, nec solis ardor, nec gelidus Boreas, nec ventorum turbines, nec nimbosa dies, nec lutosa tellus, nec aspera montium, nec devexa vallium abstulerunt. Ubique quiescentibus paululum magni maris fluctibus, hoc nobis mansit secretum. Ita te in omnibus unanimem habebam, ita quod in me advertebam in te cognoscebam, ut in te uno et pene solo illam verae amicitiae diffinitionem expertus sim, idem scilicet velle et idem nolle, ut nunquam mihi potuerit placere, quod tibi displicebat, nec displicere quod tibi placebat; et juxta id quod dictum a quodam legitur, non duobus corporibus duae, sed una utrique corpori videretur inesse anima. Quia si tantus in nescientibus Deum esse potuit amoris affectus, ut non substantias confundendo, sed voluntates uniendo, hoc dicere possent, quid mirum, si charitas Dei, quae diffunditur in cordibus hominum per Spiritum sanctum, in eo nos univit, qui facit utraque unum, quique Patri de discipulis ait: Ut sint unum sicut et nos? Sed jam tempus est querelarum, ut quod diu parturivi, nunc tandem pariam. Nam tu, tu, inquam, in hanc charitatem offendisti, tu divinam unitatem divisisti, tu pactum coeleste rescidisti, quando amicum amicus, intimum intimus, et ut jam pro imperio loquar, praelatum subditus, magistrum discipulus, abbatem monachus, ne dicam dominum servus, reliquisti. Sed et si servum vocarem, in quo excederem? Regula enim praecipit, ut omni obedientia monachus se subdat majori. Si omni, tunc et servili: sed omni, igitur servili. Servus ergo meus es. Conqueror itaque servum meum dominum fugitantem, latibula quaerentem, sequi renuentem, servire nolentem. Imitando certe Dominum et Deum tuum, obedientiam usque ad mortem promisisti; sed hanc nec usque ad modicum laborem servasti. Descendit ille obediens de coelis ad terram, tu refugis ire de terra ad terram. A summo coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; tuus nec de Algido monte Christi causa egressus, nec brevi itinere exacto, ad ipsum potest esse regressus. Non sane tantis te putabam montium nivibus opprimi, ut charitatis ignem in te patereris exstingui. Sed dicit: Obedientiae ego limitem non excessi, quia patris permissione remansi. Sed tu non eam spontaneam accepisti, sed extortam importunis precibus rapuisti. Hoc plane non fuit obedire. Quid ergo est obedire? Ut monachorum lex loquitur, propriam relinquere, et magistri voluntatem implere. Unde in eadem Regula scriptum est: Secundus humilitatis gradus est, si quis propriam non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere, sed vocem illam Domini factis imitetur, dicentis:« Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.»
58.4
Voluntas igitur praecipientis magis quam verbum, affectus magis quam vox, intellectus magis quam sonus vero monacho observanda sunt. Sed dixisti: Ego quidem manebo, sed Deum pro vestra salute exorabo. Sic et Saul, perverse Deo sacrificare magis quam obedire eligens et cupiditatem suam ejus voluntati praeponens, audivit a propheta: Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voluntati ejus? Constat igitur, quia praepositorum voluntati obediendum est; et tunc demum est vera et salubris obedientia discipuli, cum, sua postposita, non tam vocem quam voluntatem sequitur magistri. Nam quando importunitate, seu pusillanimitate sua contrarium voluntati magistri discipulus extorquet praeceptum, non ipse magistro, sed magister ei obedisse dicendus est. Sic ego tuae voluntati obediens, quem nolle pergere vidi, ut remaneres concessi. Tu ergo ordinem pervertisti, tu caput in caudam mutasti, tu praepostero gradu me ultimum, te primum constituisti, dum patrem filius, dum magistrum discipulus, dum abbatem monachus sequi contempsisti. Ecce me laborante, tu quiescis; me vigilante, tu dormis; me clamante, tu taces; me pugnante, tu vacas; me orbem lustrante, tu in tuo monte resides. Non sic bona femina Ruth, quae socrui Noemi, cui diu adhaeserat, valde instanti, ut ad suos reverteretur, respondit: Ne adverseris mihi, ut relinquam te, et abeam. Quocunque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego morabor. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar, ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. Sed fortasse mulier tibi videbitur ethnica, nec admittenda in testimonium. Est tamen illa cujus Vetus Scriptura, et Evangelium honorifice meminit, et de cujus germine Dei Filium humanam carnem suscepisse scribit. Veniat tamen et ille alienigena quidem natione, sed vir virtutis laude merito inter viros ponendus, Ethai videlicet Gethaeus, qui, relictis patriis erroribus, magno illi regi David adhaeserat, ejusque socius indivisus erat. Cui regem a facie patricidae filii fugientem cum multa sociorum manu praecedenti, et ad pugnandum pro ejus salute parato, ipse rex ait: Revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus de loco tuo. Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? Revertere, et reduc tecum fratres tuos. Ostendisti gratiam et fidem. Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocunque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. Et ait David Ethai: Veni, et transi. Sed quid illam mulierem, hunc autem et illum alienigenam dixi, ac si hoc pro tua causa faciat, et non magis rationi meae inserviat? Quanto enim in illa sexus infirmior, quanto utriusque a Deo cultus ante remotior, tanto fides, et charitas utriusque laudabilior. Sed illorum laus tuam imminuit laudem, illorum fides tuam notat infidelitatem, illorum fervor tuum condemnat teporem. Hoc namque nurus socrui, hoc miles regi, quod monachus non servat abbati. Cogebantur illi ab ipsis dominis reverti, sed eos relinquere, nec in magnis periculis volebant; tu orantem, ne deseratur, Dominum, desertor pariter et contemptor, non audis. Video Eliam jam jamque rapiendum, et equis curribusque igneis per altissima aeris spatia in coelum sustollendum cum Elisaeo iter agere, eique dicere: Sede hic quia Dominus misit me usque Bethel; et secundo: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho; et tertio: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Cui tertio audio respondentem prophetam: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Quem quia, ut verus magistri amator discipulus deserere noluit, et eum ad coelestia sustolli conspexit, et ut ejus spiritus in se duplex fieri posset, obtinuit. Ait, inquam, Elisaeus Eliae. Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Tu autem mihi quid? Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non sequar te. Sed fortassis ideo sequi contemnis, quia me sicut Eliam in coelum posse rapi desperas. Quod si haec causa est, rogo ne desperes. Rogo, inquam, ac moneo ne desperes, quoniam haec tota et sola simul gradiendi nobis causa est, ut non solus ego sicut Elias, sed tecum pariter in coelum rapiar. Ecce plus quam Elias Elisaeo, plus ego tibi, si volueris, spondere audeo. Raptus est ille solus mirante et clamante discipulo, rapieris tu mecum omni conspiciente populo. Miraris forte quod dico, et me quasi insanum loqui suspicaris. Sed non insanio, quia quod dico apostolico testimonio confirmo. Rapiemur, ait, in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Quod Dominus ipse confirmat. Mittet, inquit, Filius hominis angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum.
58.5
Si ergo de electorum numero esse studuerimus, ab electis angelis congregabimur, et in nubibus obviam Christo in aera non divisi, sed juxta Apostolum, simul rapiemur; nec reversuri ut Elias, sed semper cum Domino erimus. Ideo, ut supra dixi, haec tota nobis causa est, domi vel extra, in itinere vel ubique simul manendi, ut hic pariter Domino serviamus, et illuc pariter rapti ei in aeternum convivamus. Sed novi quod ad haec dicturus sis. Patria, ad quam nunquam redire disposui, ne te sequar adversatur. Ad quod ego, Abraham quidem jussu Dei patriam deseruisse, nec ad eam postmodum rediisse concedo. Quod tamen Job in terra Hus, quae patria ejus erat, vir simplex et rectus, et timens Deum, et recedens a malo fuerit, non ignoro. Lot in Sodoma, cujus tamen non indigena, sed colonus erat, aspectu, et auditu justum fuisse ab apostolo Petro audio, Magos ab Oriente ad pueri Jesu praesepe venientes, et eum cum oblatione munerum, ut regem, Deum, et hominem adorantes, licet per aliam viam, tamen in regionem suam regressos fuisse lego. Quod si Abraham, quem supra posui, objicis, dico eum, utpote perfectum virum, in infidelis patriae desertione sibi nihil timuisse, sed infirmiori posteritati sapienter providisse. Timebat enim ne progenies ejus a Deo electa inter idololatras, et moribus corruptos conversaretur, atque a cultu divino malorum exemplo paulatim revocaretur. Unde suis in se quid sequi deberent, ostendens, nec ipse ad dimissam patriam reverti voluit, nec filium illuc reduci permisit. In quo quid de subsequentibus fieri vellet, ostendit, praecipiens servo suo: Cave ne unquam filium meum reducas illuc. Constat ergo quia non sibi, sed posteris providebat, qui tantopere illuc reduci filium prohibebat. At tu, quibus provides filiis, qui ita patriae reditum perhorrescis? Si utique bonis detestanda patria esset, nec Job, ut jam dixi, in sua mansisset, nec Magorum devotio ad eam rediisset, nec ipse Dominus suis miraculis illustrasset. Non patria igitur, sed mores patriae, si mali sint, a bonis fugiendi sunt. Quod si salvo sanctitatis proposito, licet in patria manere, quanto magis et transire? Sed forte adhuc perfectorum hoc esse causaberis. Qui ergo ad perfectionis propositum vocatus es, de imperfectione tractabis? Qui juxta Apostolum, te in ante extendere debes, retro redibis Qui quotidiano profectu teipso major fieri debes, inferior eris? Estote, ait Dominus, perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Laudo plane, quia laudabile est, si parentum, si amicorum, si cognatorum tibi est aspectus formidini, si verba gravia, si mora suspecta, ne affectu carnali quantumlibet a recto proposito aspectu commoveant, verbis inclinent, mora desineant. Laudo vere sollicitam a malis cautelam, sed non laudo etiam in bonis pertinacem sententiam.
58.6
Quod si ista te terrent, si adhaerentes domesticos, velut impugnantes adversarios reformidas erige turrim Sion contra faciem Damasci, assume armaturam Dei, in qua possis universa tela inimici ignea exstinguere. Si periturarum rerum cogitatio in mente submurmurat, aeternarum eas delectatio compescat. Si ausus fuerit serpens vel parentum ore quidquam insibilare, non solum non audiatur, sed mox caput nequam virili robore conteratur. Si peste inhabitatoris, qua te inficere volebant, ipsos, si dici debeant, amicos, vel parentes, adhuc infectos videris, non ante absistas quam eos salutari admonitione purgatos saluti restituas, ut vasis pessimi hostis direptis, de ipso nobilem coram Deo triumphum reportes. Decet enim, ut non te illi debilem, sed tu eos fortes; ut non te illi carnalem, sed tu eos spirituales; ut non te illi terrenum, sed tu eos coelestes efficias. Studendum ergo tibi est, non ut imperfectum in fuga confidere, sed ut perfectionis filium imperfectis domesticis virtutis exempla praebere. Non enim fugienti, sed permanenti, non credenti, sed resistenti, non succumbenti, sed vincenti victoriae laurea datur. Vellem et ego, si facultas daretur, nec fallaciter teipso conscio vellem. Vellem certe, secundum Isaiam, meipsum abscondere in fossa humo a facie formidinis Domini, qui in proximo venturus est percutere terram, et quaerere mihi locum, non solum spiritualem, sed etiam corporalem in foramine petrae, in caverna maceriae. Sed si non datur, vel quousque detur, aemulemur, eum, qui inter populorum frequentias, et regales epulas, et auratos parietes, dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Et velut intra septa montium, sic intra arcana cordium nobis solitudines aedificemus, ubi a veris mundi contemptoribus vera tantum eremus invenitur, ubi nullus externus admittitur, ubi mundanorum tumultuum turbo, fragorque sopitur, ubi sine ullo corporeae vocis sono in sibilo aurae tenuis vox Dei loquentis auditur.
58.7
Ad hanc, fili dilectissime, solitudinem, dum sumus in hoc corpore, et peregrinarum a Domino, in medio quoque turbarum positi, assidue recurramus; et quod in extremis orbis finibus quaereremus, in nobismetipsis inveniamus. Ibi solitarium adepti silentium adoremus, et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino qui fecit nos, effundamus coram illo corda nostra, et, ut ait beatus Hieronymus, nostras pariter, mundique miserias lugeamus. Est quippe nobis multa lugendi materia, ut quae propria sunt, taceam, quod mundus in maligno positus est, quod instant tempora periculosa, quod abundavit iniquitas et refrixit charitas, quod vere nunc deficit sanctus, quod diminutae sunt veritates a filiis hominum: quod omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, quod non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quod quotidie perditi homines Judaica rabie crucifigunt sibimetipsis Filium Dei et ostentui habent, quod sine intermissione thesaurizantes sibi iram in die irae, assidua igni aeterno seipsos pabula subministrant. Et quis universa enumeret? Ista et his similia intentiore intuitu conspicientes, atque intra mentis eremum coram Domino deflentes, ut carbo carbonem, alter alterum accendamus, ne fons ille misericordiae semper patens super nos se contineat, obsecremus, in domo luctus cum sapienter moerentibus, non in domo convivii cum stultis epulantibus esse eligamus, ut et nobis a Domino dicatur: Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Ecce autem dum haec scribo, luctui nostro congruens luctuosus nuntius supervenit, et cum uberibus lacrymis memorandum illum, illum Gerardum nostrum, nostrum plane nostrum, a nobis recessisse, et, ut quod vere sentio dicam, non de vita in mortem decidisse, sed mortem vita commutasse narravit. Quod ubi repentina relatione cognovi, ut in re inopinata fieri solet, aliquandiu haesi. Dehinc eum coram fratribus vix voce ad hoc sufficiente absolvens, interiore me igne urgente surrexi, et ecclesiam petens mox agendam incepi. Ubi ejus dulce funus, quamvis absentis, et tarde cognitum, multis, ut dignum erat, lacrymis prosequens, et vigilia Epiphaniae Domini sacri corporis et sanguinis pro eo ipse hostiam offerens, piam animam piissimo Redemptori, cui semper adhaeserat, commendavi. Ut enim caetera ejus bona taceam, quae proprium et prolixum exposcerent, tractatum: in quo rectius Domini promissum implebitur, dicentis: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo: Et rursum: Ego sum panis vitae qui de coelo descendit: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, quam in hoc nostro mortuo, qui, quoad vixit, panem hunc vitae, hoc est corpus Domini sui, pene quotidie semper ad vitam suscepit? Vivit, inquam, vivit in aeternum qui cum bonae conscientiae testimonio semper manducavit panem, qui dat vitam in aeternum.
59
EPISTOLA XXIII. Venerabili et intimo nobis domino, et patri HEINRICO Wintonien. episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem.
59
Multa quidem, et magna a vestra magnificentia nobis, et vestris Cluniac. impensa beneficia, multas et magnas merito exigunt gratiarum actiones. Sed illud unum nuper collatum, sui magnitudine jure alia, licet magnifica, transcendit, et excellentius benignae mentis vestrae affectum nobis commendat. Quis enim vel hebes non videat quanta in corde ingenuo vis dilectionis exstiterit, quae disruptis mordacibus curis, postpositis regalibus negotiis, tantis reipublicae vestrae implicationibus intermissis, sublimitatem vestram ad invisendos humiles, et devotos filios vestros Cluniacum traxit? Laetatus sum supra modum istud audiens, sed tristatus sum supra modum, tanto me hospiti occurrere non posse cognoscens. Nec me plane retinere ab itinere potuissent, quaelibet, vel quantalibet nostra negotia. Quod enim huic negotio par? Sed sola me detinuit, quam praecavere non potui, ignorantia. Tam tarde quippe ad me pervenit vestri adventus certitudo, ut secundum dies, quos a cursore accepi, nullo pacto nec in Nivernensi comitatu consequi vestigia vestra valerem. Ea de causa cum jam abruptis universis provincialibus retinaculis, non tam ire quam discurrere ad vos usque voluissem, impossibilitate cogente ultra quam dicere possim moestus remansi. Unde quia per me non potui, per quos possum dilecti iter prosequor, et per fratrem Drogonem socium nostrum sapientem, et vobis, ut aestimo, notum, singulari Domino et amico, quae scribere non licuit, mando.
60
EPISTOLA XXIV. Venerabili domino, et patri charissimo HEINRICO Wintonien. episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et se totum.
60
Volenti saepe mihi scribere vobis, et cor meum hoc saltem remedio, amico communicare occurrit quod alibi nusquam. Impatiens enim animus, et se verbis indicare gestiens, loqui aestuat, et veretur: aestuat, ut se aperiat; veretur, ne displiceat. Timet ne, si multum taceat, alienus; si multum loquatur, videatur importunus. Ita fit, ut et loqui, et tacere pariter reformidem. Sed malo quandoque in verbis excedere, quam quae dicenda sunt, reticere. Hoc dixi, ut frequentibus, quas mitto, litteris, viam faciam; et ad eas saepe legendas, etiam pigritantem amicum oculum vestrum aperiam. Eligo magis verbosus amicus permanere, quam taciturnus sensim ab amore languere. Et ne ultra vel me scribentem, vel vos legentem suspendam, illud unum, illud singulariter, illud prae omnibus, et super omnia hac vice omnium rogo, et per eam salutis vestrae spem, quam in vestra Cluniaco habetis, obsecro, ut Ecclesiae illi vestrae, cui post Deum animam vestram commisistis, corpus etiam non negetis. Erit hoc largitatis vestrae donum omni nobis munere charius, quod omnibus Anglicis thesauris gratius accipiemus, si in hoc vos munificum senserimus. Decet Cluniacum corpus vestrum saltem post spiritum possidere, ut cui vos in monachatu vovistis, ei post functum sacerdotium vos reddatis. Congruum est, ut locus ille carni vestrae sepulturam provideat, qui toto mundo devotius, animae vestrae perpetuis requiem precibus providebit. Super his commune rescriptum instanter postulamus, et nobis ac capitulo mitti rogamus. De caetero fratrem Durannum, et ejus universa negotia vestrae magnificentiae commendamus: quem quia gratiam coram vobis invenisse audivimus, eum ad praesens ad Angliam destinamus. Specialiter autem de manerio centum marcarum vos rogamus, ut sicut illud dono quidem regis, sed maxime vestra benevolentia et studio Cluniacus possidet, ita qualiter in pace semper possidere valeat, provideatis.
61
EPISTOLA XXV. Charissimo domino, et patri venerabili HEINRICO Wintonien. episcopi, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem.
61
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. Solebam olim conqueri de silentio vestro, quod dignationis vestrae litterae circumpositis quibuslibet missae, me solum praeteribant; nunc quas possum gratias ago, quoniam et epistolae saepe exhilarant, et nuntii laetificant. Nuper enim et quidam ignotus mihi clericus Antissiodori, et prior Montisacuti Cluniaci, praesente conventu tam amicabilia et magnifica retulerunt, ut ferventes jamdudum in amorem vestrum universorum animos multo magis accenderent, et calentes vehementius ignirent. Extulerunt corda audientium in sublime, et tanti muneris largitori medullatum omnes sacrificium obtulerunt, qui cor vestrum clementi manu ad eorum humilitatem diligendam inclinavit, et fortem columnam, cui specialius tota domus ejus Cluniac. innitatur, erexit. Et ne longus fiam, iteratis per praesentium latores precibus rogo, ne in his quae per fratrem Durannum rogavi, repulsam patiar, ut in loco illo locum vestro corpori eligatis, cui caeteris devotius animam devovistis.
62
EPISTOLA XXVI. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati Cluniacensium, salutem et apostolicam benedictionem.
62
Super sollicitudine atque diligentia, etc. Vide inter epistolas Innocentii II, Patrologiae t. CLXXIX, sub num. 280.
63
EPISTOLA XXVII. Summo, et nostro speciali patri domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et obedientiam.
63
Gratias quas possum ago, quod paterna pietate filio pepercitis, et fragili complexioni meae, ne in via deficerem, providistis. Cui condescensioni non debeo videri ingratus, quia jure exuit haeredem, qui non est munificus in haereditatis datorem. Decreveram per praesentium latores mittere digna Patri, et Ecclesiae laboranti, etiam in temporalibus subvenire. Sed quia per me ipsum hoc facere disponebam, distuli. Mandate igitur, si placet, locum ubi congrue usque ad Pascha Domini, aut ipse si potuero, aut alii certe nuntii nostri vos invenire valeant. Per quos rursum et vos invisere, et Ecclesiae necessitatibus valeam subvenire. Interim esse vestrum et statum pacis, mihi et nostris non parum nosse cupientibus, per istos remandate.
64
EPISTOLA XXVIII. Summo pontifici, et nostro speciali patri domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, obedientiam et amorem.
64
Rumor ad nos usque pervenit, quod quidam paternitatis vestrae auribus importuni existant, ut dominus Vizeliacensis abbas de Vizeliacensi monasterio ad Lingonen. Ecclesiam, de abbate in episcopum transferatur. Hos ne audiatis, et nos rogamus, et ipsa ratio implorat. Nec tantum implorat, sed, ut audacter et veraciter loquar, imperat et compellit. Imperat plane et compellit, quia cum jure majestas Apostolica omnibus dominetur, soli tantum rationi subjici gloriatur. Qualem ille faciem loci illius auctoritate vestra a nobis ibi positus invenerit, qualem jam reddiderit, ne longum faciam, vos quidem audistis, sed nos cognovimus; vos forte nostis, sed nos melius. Super aridum et caligosum montem levatus in signum, ita eum pinguem religione, sic eum luminosum bono nomine reddidit, ut in partibus nostris Vizeliacus, excepta Cluniaco, in nostri ordinis studiis nullum patiatur habere priorem, vereque etiam de ipso dici possit: Mons coagulatus, mons pinguis: mons in quo placitum est Deo habitare in eo. Quodque valde difficile, et idcirco mirum est, labore hujus nec turba ibi secretum, nec clamor silentium, nec strepitus ordinem, nec mundus monachis potest auferre quietem. Unde vestrae sapientiae providendum est, ne longo tempore et multo labore parta bona, momento depereant, quia et domus diuturno sudore constructa, una die destrui, et arbor multis annis vix ad fructum provecta, subito eradicari, et puer magna nutricum cura, tandem in virum perductus, uno potest ictu occidi. Hoc de Vizeliaco abbate sublato, provenire timemus. Quod si cum ratione, et auctoritas juvare non potest, recordamini primam curam debere vos vestris, et audite Apostolum dicentem: Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et qui suorum curam negligit, et maxime domesticorum, non est meum sequentia adjungere, nec Patri apostolico, saltem de Apostolo aliqua duriora proferre. Scitis ipse quid sequatur. Hoc idcirco dixi, quia etsi Lingonensis Ecclesia vestra, multo magis Vizeliacensis vestra, multo magis Cluniacensis vestra. Quod igitur magis vestrum est, auctoritate et ratione magis a vobis diligendum et conservandum est. Quod tunc fiet, si domino abbate in locum proprium restituto, nullum adversa suadentem audieritis.
65
EPISTOLA XXIX. Venerabili et dilectissimo mihi domno BERNARDO Claraevallis abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, valere semper in Domino.
65
Quantum reverentiae, quantum amoris tibi anima mea in penetralibus suis conservet, novit ille quem in te veneror et amplector. Feci hoc, etiam dum adhuc absentia tua, vultum corporis tui mihi invidens, abscondebat, quia jam fama velocior corpore, beatae animae tuae faciem, oculis mentis meae modo quo poterat, inferebat. At ubi quod diu negatum fuerat tandem sum assecutus, et phantasmata somniorum veritate succedente evanuerunt, adhaesit anima mea tibi, nec ab amore tuo ultra divelli potuit. Ita charitas tua totum me sibi deinceps vindicavit, ita virtutes tuae et cogniti mores rapuerunt, ut nihil mihi de me quod tuum non esset, relinquerent, nihil tibi de te non meum esse permitterent. Mansit in me constanter ex illo tempore, et utinam sic in te maneat Christi causa coepta, mutua charitas, quae sola, quia nunquam excidere novit, morem suum, quantum ad te pertinet, in me optime conservavit. Cumque hanc omni auro chariorem, omni gemma clariorem, in sinu meo reposuerim, in thesauris absconderim, miror quod tanto tempore, non qualia vellem indicia, hujus a te mihi custoditae charitatis acceperim. Ago quidem gratias, quod saepe per quoslibet salutationibus missis, non penitus te amici oblitum signasti. Sed queror, quod certiora per litteras indicia hactenus non dedisti. Certiora dixi, quia nescit charta impressum mutare sermonem, cum loquentium lingua, addendo, vel demendo, injunctam mutet saepius veritatem. Unde, quia ut electus praeliator, paratus in diem belli, pro Ecclesiae Dei periculis, dextra, ut laeva uteris, et per arma justitiae a dextris et a sinistris contemnis, nuntios meos, quos domno papae dirigo, ex parte amicitiae tuae secure committo, quoniam qui alienorum causis assistis, tuorum negotiis deesse non poteris. Per quos, ut querela mea sopiatur, esse tuum, ac reditum, et statum domni papae, non solum legatis meis, sed et litteris tuis committe. Utinam et te a curia laboriosa, et me a cura periculosa expeditum, ut semper optavi, nunquam mutandus unus locus retineret, una charitas uniret, unus Christus susciperet.
66
EPISTOLA XXX. Frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, GILONI, utinam fratri, spiritum consilii et timoris Domini!
66
Silerem, non loquerer, quiescerem, non scriberem, si charitas spreta spernere, si laesa potuisset dolere. Sed quoniam, juxta Scripturam, et item secundum eamdem, omnia suffert, non potui, vel contemptus contemnere, vel laesus ulcisci Non quo tanti fastigii virtutem, humilitati meae inesse, vel jactem, vel suspicer, sed quia mihi conscius sum, eam tibi etsi non servasse, tamen hactenus servare voluisse. Attestatur huic erga te affectui meo, et qualitas temporis ipsius: in quo cum ipsa charitas vix apparere auderet, simulacrum charitatis se mentiri charitatem nullomodo potuisset. Hoc et Salomonis illa sententia: Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus. At e diverso me et bonis tuis nunquam adfuisse, et malis nunquam defuisse, si recolis, agnoscis. Hic plane, hic secundum meam, et fortasse etiam secundum sapientum sententiam: hic, inquam, est integer verae amicitiae modus, si non magis prosperis quam adversis amici amicus communicat; si mala ejus, non minus quam propria sentiat. Hanc erga te, licet non habuerim, habere tamen, ut dixi, conatus sum: quam in tantum habui, in quantum habere nisus sum. Hanc laesisti, quando te a nobis separasti. Hanc sprevisti, quando invitatus, rogatus, adjuratus, redire contempsisti. An non laesisti, quando a Christiani orbis corpore membrum perutile, hoc est, teipsum; infandi schismatis gladio praecidisti? An non laesisti, quando ab universali Ecclesia Christianus, et a Romana episcopus, et a Cluniac. monachus recessisti? An non laesisti pariter et sprevisti, quando praecisionis tuae dolore stimulatos, et idcirco reclamantes, revocantes, retrahentes, me aliosque fratres tuos hucusque non audisti, contempsisti, respuisti? Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecit vox clamando stylus obtusus, articuli attriti scribendo, periculum multiplex intentatum, preces effusae, ratio invicta ostensa. Sed nec minae terrere, nec preces mulcere, nec ratio reditum potuit suadere. Nosti quid Pictavis dictum, quid Gratianopoli, anno proximo praeterito, a te mihi ac fratribus, qui mecum venerant, fuerit promissum. Testis est annulus, et fides arctius suo lapide annulo illigata, quam mihi velut subsecuturi obsidem, cum eodem quem dixi, annulo reconsignasti. Sed a me quidem annulus custoditur, a Deo data fides servatur, et adhuc ut fides fidelis appareat, exspectatur. Pentecostes tamen illa, quae in terminum reversionis coram testibus praefixa fuerat, transacta est: et jam anni alterius eadem festivitas in proximo est. Sed forte ea spe, ut tunc innuebas, rem distulisti, qua sperabas ab imperatore Lothario, aut Petrum Leonis Innocentio papae praeferri, aut, utroque deposito, in Apostolica sede alium sublimari. At nunc, quid ultra novarum rerum, vel moliri, vel praestolari poteris, quando et Lotharius mortuus est, et Petrus exstinctus est, et Innocentius in papam ac summum pontificem, primo ab Urbis parte, postmodum a toto orbe, et tandem a tota Urbe sublimatus est, et tota vanitatis spes, divini oris gladio undique circumcisa est? Revertere, revertere Sunamitis; revertere, revertere. Nec mireris quod te Sunamitem vocavi, quia et zelo tamdiu obstinatae voluntatis rapior et salutis tuae amore instigor. Nam( quod pace tua dictum sit), Sunamites vere hucusque fuisti, qui a fratribus et domesticis tuis recedens, apud alienos captivus, fere per decennium exsulasti. Non sinas, ut de Behemoth legitur, cor tuum indurari sicut lapidem, nec stringi ut malleatoris incudem, quae quanto frequentioribus ictibus tunditur, tanto durius in semetipsam repressa densatur. Moveat cor tuum saltem sero, fraterna totiesque repetita admonitio; moveat corpus tuum non ad hostes, sed ab hostibus ad cives et parentes felix transmigratio. Laetabimur magis de reddito quam prius gaudebamus de possesso: et si non abuti hoc verbo volueris, eo eris gratior, quo fuisti tardior. Quod si consilium meum hoc jam non novum sed antiquum tibi placet, scripto vel certo nuntio remanda, ut quia rari amici multique te inimici circumstant, sicut veniendi consilium, sic, si necesse fuerit, dare possim et veniendi subsidium. Si aliud( quod a te Deus avertat!) forte deliberasti, et illud significa, quia, ut aliquid in fine litterarum mordacis veritatis adjungam; si et ista contempseris, non poterimus te plus quam tu diligere, nec jam revocare, si deliberasti tam obstinate perire.
67
EPISTOLA XXXI. Venerabili, et nobis dilecto GUILLELMO Aurasicensi episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem.
67
Cum sapientem et religiosum vos et fuisse sciam, et esse non diffidam, mirari non satis sufficio, quod primitias praesulatus vestri( quae rogo, ea qua dicuntur, pace suscipite), tanto studio monachorum insectationibus dedicastis. Quos enim religionis major professio, religioso magis episcopo commendare debuisset; nescio unde emergente occasione, duriorem, ut dicitur, prae caeteris experti sunt hostem, qui prae aliis vos magis debuerant sentire parentem. Et cum Scriptura dicat: Dominus justus concidet cervices peccatorum, decuisset, ut mihi videtur, et gladium examinis vestri prius splendescere in colla resistentium impiorum, quam limari, vel exeri in jugulos obedientium monachorum. Nec deesse potuissent, proh! mactandae mucroni vestro victimae, cum tot pepererit infelix terrae vestrae fertilitas diversorum graduum sacrilegos, schismaticos, haereticos tam occultos quam publicos, ut si parcere non decrevisset, ante potuisset hebescere, quam universos exstinguere. Quod si forte ad illa illibato acumine perdurasset, tunc demum justum fuerat converti ad levia monachorum, cum fuissent desecta gravia laicorum. Sed quod magis indecens, ne dicam, turpe est, non de gravibus, vel levibus vitiis, sed de rebus pecuniariis, inter sanctum episcopum et religiosos monachos, quaestio versatur. Nec attendit Apostolus episcopis, aut monachis, sed ipsis laicis, dicens: Omnino delictum est, quod causae sunt inter vos. Sed quia vos tam divinarum quam humanarum legum peritum novi, utpote qui aliquando de his vobiscum publice et privatim contulerim, recordamini legis divinae, quae dicit: Quidquid vovisti, reddes pro salute tua Domino; Et: Noli transgredi terminos antiquos, quos posuerunt[ statuerunt] patres tui. Recolite et illud Romanae legis. Nihil tam juri naturali conveniens est, quam voluntatem Domini, volentis in alium rem suam transferre, ratam haberi. Haec idcirco dico, quia cum constet apud nostros, et forsitan vestros, ne dicam apud vos, fratres de Podioleno ecclesiam Sancti Martini, dono praedecessoris vestri Aurasicensis episcopi, et concessione domni Urbani papae, non tantum juris proprietate, sed et corporali possessione, legali, quod ipse nostis, tempore possedisse, a vobis tamen nimia, ne dicam injusta et damnosa, ne dicam calumniosa vexatione, quod nunquam hactenus, fatigantur. Qui cum et instrumenta factae donationis, et subsecutae, ut ipsi dicunt, et nos vidimus, transactionis ostenderint; quae si probabilia sunt, vicem testium obtinent; nec si pacem quam persequuntur apprehendere, nec requiem talibus praecipue necessariam, a patre filii, ab episcopo monachi, obtinere praevalent. Insuper quod de tanto viro credere valde durum esset, nisi rerum ipse effectus doceret, apostolica scripta, quae alios juvare consuerunt, fratribus illis praeter solitum nocuerunt. Quae cum charitati vestrae, ut audivi, praeciperent, ut in illa interdicti sententia a vobis in Ecclesiis promulgata, manus sibi decisoria reservaretur, octo tantum diebus obedistis, cui obedientiae annuam inobedientiam rependistis, cum Ecclesias illas, contra praecepta apostolica, divinis officiis vacare fecistis. Sed quid plura? Parcite, si placet, amicis, fratribus, filiis, ne gloriae vestrae maculam inferre velitis; et de ignominia vilium hominum gloriari, et de spoliis egenorum ditescere cupiatis. Quod si non placet, denuntiate diem, in quo, licet nihil de amico lucremur, apostolico examine, et quae vestra sunt retinere, et quae aliena, non vestra esse, quamvis justo serius cognoscatis. Sed inviti causas intrabimus. Ad quas nisi unco violenti traheremur, lites judiciorum, maxime episcopalium, subterfugere, et gratum voluntati, et congruum esset professioni.
68
EPISTOLA XXXII. Nobilissimo principi, et charissimo amico nostro, domno AMEDEO comiti et marchioni, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et aeterni participium principatus.
68
Gloriosus rex Francorum Ludovicus, et ante miserat, et nunc iterum nobis misit nuntios suos: quos et vobis dirigi, et per manum nostram, quod a vobis petierint impleri, rogavit. Qui quamvis per seipsum, ut pote insignis flos et praefulgidum germinis vestri sidus, cuncta quae voluerit, apud vos debeat obtinere, quia tamen me precum suarum mediatorem elegit, rogo ut sicut ipse hoc per me petendo, efficacius se impetrare confidit, ita vos largiendo, non frustra eum istud sperasse monstretis. Cumque ipse superna gratia, et regni terminos pene duplicando et juveniles annos virtutibus adornando, summa vestri generis gloria sit, non debet aliquam in precibus suis pati repulsam, cui et regia magnitudo, et sanguinis communio cuncta de vobis sperare suadent. Et cum derivato a patre nomine, regis patruus dicamini, decet vos et ejus regno consulere, et ipsi ut filio in omnibus providere. Quod utrumque simul implebitis, si eum in praesenti negotio audieritis. Sed nolui illud his, quas mitto, litteris inserere, quia plenius id ab ore nuntiantis, quam a manu scribentis accipere poteritis. Hoc postquam agnoveritis, quod tamen et jam audistis, oro ne innocenti puero Patrum peccata, ne regina vel regalium aulicorum veteres forsitan culpae, novo regi noceant, quia juxta divinam prophetae sententiam: Non portabit filius iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii. Date operam, quod et facere pro cunctis mortalibus natura ipsa compellente, debetis, profectibus et honori ipsius, quoniam et in profectu ejus vos proficere, et honorem ipsius vobis, ut credo, gloriam parere sentientis.
69.1
EPISTOLA XXXIII. Venerabili et intimo nobis domino, ATONI Trecensium episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi.
69.1
Festinante ad reditum nuntio vestro, et Quadragesimalis temporis opportuna importunitate prohibente, respondere nuper litteris vestris non potui. Potuissem quidem cuilibet dictanda ingerere, sed malui in cor vestrum ex corde meo, quam ex ore alterius mandanda transfundere. Illud quare maluerim, haec causa est: Habent vina hunc morem ut, de vase in vas frequenter transfusa, a virtute naturali languescant: si recentia hauriantur, vini saporem integre servasse probentur. Sic verba per aures alienas aliorum cordibus committenda, referentium inscitia, incuria, industria, aut non intellectam, aut neglectam, aut depravatam, quandoque augent, mutant, minuunt veritatem. Unde quia certius quisque cor suum quam alter agnoscit, verius seipsum quam alter exponit. Illud ut fugiam, istud ut assequar, proposui semper, quando vacat, amico, cui me totum debeo, non cujuslibet, sed mihi ipsi me exponendo committere ut et falsitatis suspicio tollatur, et dilecto prae caeteris, remotis caeteris per seipsum animus colloquatur. Mandastis quid de ordinibus apud Charitatem factis, novo homini nova verba loquenti respondere deberetis. Ad quod respondeo, non debere veterem et expertum vereri inexpertorum novitatem verborum, quia et frenorum in primis impatiens equus, diuturno cursu paulatim lentescens, nec stimulis ad ultimum proprio jam cruore imbutis obedit, et pugil recenti virtute importabilis, infirmiori persaepe collegae succumbit, et mucro noviter exacutus, vel feriens, vel otiosus hebescit. Ita omnium rerum novarum immoderatus modus se habet, ut ipsa sui novitate sibi et aliis admirandus, in primis ferveat, citiusque sperato tepescat. Praestringit oculos corusci instar splendoris, qui sicut se repentinus ingerit, sic vix visus recedit. Itaque noctem illustrat, ut densiores tenebras recedens relinquat. Durandum est idcirco, et novitatis levitas constanter ferenda, quia qui adhuc recenti spiritu fervens, putat omnia sibi licere, cum exhausto pectore nihil potuerit, discet nunc loquax quandoque silere. Proferentur suo tempore nova loquenti de thesauro Romanae gazae privilegia nova et vetera: quibus ut monachi Cluniacenses a quo maluerint Catholico episcopo sacros ordines suscipiant, apostolica auctoritate decernitur, et omnis contradicens, nisi admonitus resipuerit, anathematis vinculo innodatur. Misissem sanctitati vestrae exemplaria eorum, sed quia ille, de quo agitur, nostrum se amicum hucusque, aut exhibuit, aut dixit, non est laedendus amor: qui si est, apparebit; si non est, non latebit. Eapropter proposui ei scribere et de his alterum experiri. Qui si amator est, amici gratia querelam deponet; si non, non vobiscum, sed nobiscum de his aget. Non est justum ut de re, quam nec vobis, nec pro vobis, sed nobis, et pro nobis fecistis, aliquid molestiae sine nobis sentiatis. Ero ipse scutum vestrum, quo protectus aut jacula immissa ab hoste non sentietis, aut, nisi, me transfixo, sentire non poteritis.
69.2
Sed ecce dum haec paro, velut futurae litis diremptor, nuntius intervenit: et rem de qua agebam, pacis transactione, judiciis exemptam retulit. Dixit: Trecensi cum Antissiodorensi episcopo de pace convenisse, et post collatum de re jam dicta quaestionem, omnium sopita simultate, pacifice abinvicem recessisse. Quae utrum sic se habeant, rescribite, ut, si verum est adgaudere; si falsum, ad ea quae praemisi me celerius valeam expedire. De sequenti quod litteris indidistis capitulo, id responsi accipite. Missus est a festo sancti Martini nuntius Romam, unus ex circumpositis nobis prioribus, quem quia non agnoscitis, nec nomino, idoneus tamen, qui in hebdomada mediam Quadragesimam proxime praecedente, rediit. Dixit se lustrando cellas Cluniacenses, et monasteria nostra cis Appenninum sita, in Italia moram fecisse; indeque usque ad mare Veneticum, omnia peragrando, Romam pro injunctis negotiis summo studio contendere voluisse, nec potuisse; capi monachos, spoliari episcopos, interfici clericos, nec illis religionem, nec istis dignitatem adesse vel in modico posse. Itinera obstructa latronibus, raptoribus campos, gladiatoribus silvas oppletas, ipsumque Latium, singularem olim Romanae gloriae sedem, non civibus, sed barbaris et hostibus saevissimis substratum gemere. Cumque sibi interclusa omnia cerneret, meliore usus consilio, misit loco sui fratrem quemdam, olim domni Matthaei Albanensis episcopi capellanum, virum quem et ipse novi strenuum, domino papae, cardinalibus, et caeteris, qui supersunt, optime notum, utpote qui multis annis in curia moratus, et iter eorum per diversa persecutus est. Huic omnia injuncta injunxit, et illum cum litteris nostris vestrisque direxit. Hunc ante Pascha Domini, cum ipsius auxilio Domini rediturum exspecto, cuncta reverentiae vestrae, quae retulerit, relaturus. Et si quid, quod non credo, perfectionis negotio illi defuerit, demum exsecuturus. Pro Guarino clerico, monachum nostrum praecurrente, satis sobrium vobis Dominus papa mandatum imposuit, ut si libera praebenda pateret, ei daretur; si non, prima quae occurreret praeberetur. Sed quae vel Cluniaco ipsius domini papae precibus et praecepto data prius fuerat, non patet; vel quae filio Oduini, non patet. Et quia praeter has duas nulla, ut aestimo, ad praesens residua est, nulla danda est. Cum dehinc alia occurrerit, aut praeceptum implebitis, aut a praecepti auctore sententiam immutari rogabitis. Interim, et si ille, ut audivi, Romam redierit, et illud notum facite.
70
EPISTOLA XXXIV. Venerabili domino, et suo pene solitario amico, ATONI Trecensium episcopo, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem, etc.
70
Magister Gebuinus archidiaconus vester, Dominica instantis mediae Quadragesimae Cluniacum venit. Interrogatus a me quo tenderet, quae causa itineris esset, respondit Romam se tendere, causam itineris legationem Lingonensium esse. At ego et vultum nubilum in eo, et Garinum fratrem ejus cum eo attendens, intellexi dolos in vulpe latentes, nec dissimulandum ratus, conveni hominem, et nudi manu sermonis cor velatum retexi. Dixi frustra eum conari contra ictum fluminis, nequidquam vires insumere, posse illum undarum molibus obrui, non posse indomitam vim fluctuum retrorsum cogi. Cedendum vel ratione religioni, vel necessitate fortiori, subditum a praelato, clericum ab episcopo, precibus, non minis; humilitate, non contumacia; vultu supplici, non voce minaci, praebendam vel quidlibet tale extorquere non posse, impetrare valere. Quod si mallet in incepto persistere quam consulto acquiescere, sciret addi quantulamcunque virtutem meam viribus vestris, priusquam utrumque deficere, quam sinerem constanti justitiae pertinacem injustitiam praevalere. Haec audiens, velut telo compunctus, se a me proripuit; nec multum moratus, demum rediit. Dixit se saniorem reverti quam recessisset, profuisse sibi austera, nihilque mellitum sonantia verba; amarum vere cor a vobis se retulisse, sed jam dulcedine amaritudinem commutasse; velle se de caetero praecepto vestro, meo consilio subdi; orare ut mediator existens pacatum jam et obedientem famulum Domino, filium patri, archidiaconum episcopo reformarem, daremque operam, ut talem vos ei restituerem, qualem se vobis amico studio comparassem. Necesse sibi esse propter assumptum legationis munus ire quo coeperat, sed fidelem veraciter non phantastice jam factum vobis, non contra vos iturum, fidemque deinceps domi forisque fideliter servaturum. Cumque se id mihi nondum persuasisse sentiret, apprehensa manu mea, indeque osculo petito, ut mos est, in talibus fidem dedit. Rogavit deinde, ut, missis litteris, quae dicta factave fuerant vobis nota facerem. Sic eo quo venerat die recessit. Sed quoniam, juxta quod dicitur fere Nusquam tuta fides...... cum jam urbem praebendae illius negotium, nuntium ad urbem praemisissem, ante primi reditum, secundum destinavi, qui iter ejus aut anticipet, aut sequatur, ut, si data fides forte vacillaverit, infidelem arguat; si permanserit, testimonium ferat. Praeter haec illud rogo, et consulo, ut, secundum domini papae mandatum, primam, quae occurrerit, praebendam Guarino conservetis, et deinceps nondum habita promittere caveatis. Tutius est enim diu dicenda deliberare, quam post dicta poenitere. Et ne miremini duas vobis simul epistolas mitti, scitote accidentia rerum ita continuata, ut, vix prima elapsa de manibus, causa sequentis succurreret, ac sicut pene simul oportuit scribi, sic simul etiam oportuerit mitti.
71.1
EPISTOLA XXXV Reverendo Patri et excelso in verbo gloriae, PETRO Dei gratia Cluniacensium abbati, ATO Trecensis Ecclesiae humilis minister, alter ipse seipsum, et si quid est ultra.
71.1
Desiderabilem supernae consolationis thesaurum in litteris vestris, sancte Pater, inveni, quae super mel et favum dulces, laetificaverunt spiritum meum, in docendo spiritualem medicum, in operando, coelestem exprimentes philosophum: in quibus charitatis affectus, naturae facundia, gratiae redundat disciplina. Vos enim divini, ut credo, non ignarus consilii, tanquam ex Jacob factus Israel, et cogitatis fideliter, et profertis utiliter, et efficaciter adimpletis. Hujus rei gratia, velut umbram aestuans, fontem sitiens, vestram desidero videre beatitudinem. Jucundatur vultus hilaritate confovendus et dulciloquio, laetatur animo vestro informandus exemplo, et utriusque hominis status desiderat videre visionem hanc grandem. Sufficit enim mihi ut videam vos, ut vobiscum sim antequam moriar. Vos quidem, ut pace vestra fatear, alter nostri saeculi Joannes videmini, qui doctrinae fluenta de ipso Dominici pectoris fonte hausistis: unde his, qui et prope et longe sunt, eructare sufficiatis occulta coelestium mysteriorum, documenta Scripturarum, confutationes haereticorum, ita ut omnes qui audiunt dicant: Gloria in altissimis Deo, quia propheta magnus surrexit in nobis. Gaudens igitur gaudeo in Domino, quia religionis vestrae aromata, quae mihi absenti suaviter et mirabiliter redolent, oleum effusum nomen vestrum, largiente Domino, et oculis inspicere, et ut expressius loquar, manibus merui contrectare. Nomen vestrum mihi mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Nomen vestrum melius est quam divitiae multae. Unde festivam amabilis personae vestrae reverentiam, in qua multum Deo complacuit, piae recordationis amplector desiderio, imo propter indissolubile dilectionis vinculum propriis visceribus alligavi stylo, ut ita dixerim, adamantino. Vos quidem estis vas aureum, vas electionis in domo Domini, speculum et forma vivendi, cujus munda coram Deo conscientia, coram hominibus bona fama, opera recta, verba utilia. Quod totum Deo spectat ad gloriam, vobis ad coronam, nobis et bonis omnibus ad generalem laetitiam. Cujus servitio et devotioni, meipsum, ultra quam credi potest, et expono et exposui. Ideo autem aliquid in vobis laudare praeterimus, ne sermo noster adulationem redolere videatur. Sed cogit nos vestrae religionis integritas, sapientiae gloria, reverentia morum, funiculus triplex qui difficile rumpitur, ita ut in religione discretionem, in sapientia humilitatem, in moribus dulcedinem admiremur. Superest quod dignius est laude, inanis gloriae remotio: quam sic penitus vacuastis, ut in vobis impletum sit quod dicitur. Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria. Olivam uberem, et speciosam vocavit nomen vestrum Deus. Et tamen ad vocem loquelae grandis, ignis non exarsit in ea, nec combusta sunt omnia fructeta ejus, quia sic virtutes vestras in occulto mentis absconditis, ut odorem inanis gloriae fugiatis. Praetereo ego minora bona majoribus obumbrata, virtutes vobis communes, et aliis singulares.
71.2
In his omnibus, imo in uno horum omnium vulneratis cor meum, nec possunt aquae multae hanc exstinguere charitatem, quia et si mundani fluminis unda cor meum circummovet, ignis tamen vestrae charitatis assidue et memoriter ardens, fluctus inundantes absorbet. Sed insipiens ego, qui praesumo docere Minervam, qui totus caecus volo illuminare videntem. Sed hoc facit illa, quae nescit fucum simulationis, charitas scilicet, quae jubet me totum exponere vobis. Volo linguam retinere, sed ipsa non permittit, stylum manu dimittere, sed ipsa interdicit. Timeo sermonem prolixum, et incompositum. Sed ipsa dicit: Fac quod vis, quia singulari amico singulariter scribis. Mandastis ut vobis rescriberem de abbate Pontiniacensi vel episcopo Antissiodorensi, quid de ordinibus apud charitatem factis sentiret, vel si sermonem rigidum alicujus consilii malleo domuisset. Dixistis vos scutum meum esse, quo protectus, aut jacula immissa ab hoste non sentirem, aut sine vobis transfixo, sentire non possem. Volo gratias reddere, sed munus gratiam transcendit, et ideo lingua a gratiarum actione quiescit. Verumtamen homo ille, sicut vos audistis, ante bellum arma deposuit: et qui se sibi leonem reddiderat, ad nos se agnum mansuetissimum destinavit, et ante tempestatem, navem submergens, quidquid erat querelae in pace dimisit. Cognovit quia ratione caret, ut novi antiquis, imperiti magistris rudes praeferantur emeritis. Nullam praebendam esse apertam manifestis assertionibus declarastis. Magistro Guarino, juxta consilium vestrum, praebenda conservabitur, nisi ab auctore sententiae sententia commutetur. Nulli amplius praebendam promittam, quia etsi non laedit promittere, gravat tamen quandoque adimplere. Quod Gebuinum ita fervide convenistis, et post eum nuntium mittendo, astutiam astutia praevenistis, divinum fuit consilium, et vestrae sapientiae certissimum documentum. Eapropter in ore nostro personat gratiarum actio et vox laudis. De nuntio nostro et vestro, qui nunc venit, et alteri injuncta injunxit, laudamus, quoniam aliter fieri non potuisse cognoscimus. Sane exspectatur a nobis sicut pluvia in vellus, ut frementium clericorum iram retundat, ut mucrone apostolicae vindictae inobedientes coarguat, ut nescientes intelligere faciat quanti sit ponderis apostolica praecepta contemnere, et Cluniacensi nomini derogare. Ipsi enim sunt qui nec Deum timent, nec hominem reverentur, filii alieni, sapientes ut faciant mala, bene autem facere nescierunt: muscae morientes, quae perdiderunt omnem suavitatem unguenti: muscae Aegypti, a quibus inquietamur, quae bibunt sanguinem de aqua factum, quorum omnium primogenita moriuntur, ventus turbinis veniens ab aquilone, nubes excaecans, ignis involvens, mali animo, pejores lingua, pessimi vita. Vos autem, qui cum Domino ascenditis Jerosolymam, clamate ad Dominum clamore cordis altissimo, ut protegat nos sub umbra alarum suarum, donec transeat iniquitas; et ad nihilum deducat tribulantes nos, qui solus laborem et dolorem considerat. Salutat vos Manasses Rumiliacensis, reverendus filius noster, et singularis amicus vester. Salutat vos Odo archidiaconus nepos meus, tam specialiter vester quam singulariter noster. Salutat vos Nicolaus servus vester, qui in dilectione vestra nullam ponit mensuram, sed specialius omnibus vestram assidue repraesentat memoriam. Hic adjutor noster est, et vestri gratia praecipue nos diligit, et diligendo nos custodit. De Ascelino vestram paternitatem rogamus, ut eum nobis remittatis, quia ecclesiae Sanctae Margaritae super omnes, et necessarius est, et specialis. Rogat hoc mecum Dominus Manasses speciali amore, qui multum vos diligit in veritate.
72
EPISTOLA XXXVI. Summo pontifici, et nostro speciali Patri, domino papae INNOCENTIO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, obedientiam et amorem.
72
Rogati rogamus, ut paterna pietas nobilis filiae preces exaudiat, et eam eligendi libertatem, quam minoris nominis, inferioris dignitatis, episcopatus, abbatiae, canonico et communi jure obtinent, nobili, magnae, famosae, Lingonensi Ecclesiae, conservari jubeat, ut et ipsi simultatum occasiones amittant, et de pace eis per vos provisa, Deo et vobis gratias agant. Filium ducis Burgundiae nostrae, majestatis vestrae clementiam nunc primum adeuntem, vobis attentius commendamus, ut eo a vobis amore et honore suscipiatur, quatenus et bonae spei filius, bonum patrem se adiisse gratuletur, et vestro obsequio multo magis in posterum obnoxius reddatur.
73
EPISTOLA XXXVII. Singulari reverentia et affectu colendo, domno BERNARDO Claraevallis abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et seipsum.
73
Scripsi nuper longiores, nunc breviores litteras mitto. Quae idcirco elingues sunt, quia in lingua latoris confidunt; nec alia fuit causa illarum, quam ut legentem ad portitorem mitterent, et ab eo exigi quod ipsae reticebant monerent. Unde dum has perlegitis, a ferente, ut referat quod istae silent, perquirite: et ab eo, quod nec a me, nec ab eis potestis, audite. Est hic quem loquimur Gebuinus, mihi et vobis notissimus, mihi vobisque, ut credo, charissimus.
74
EPISTOLA XXXVIII. Domino et Patri reverendissimo PETRO Cluniacensium abbati, suus BERNARDUS, quod suus.
74
Visitet te Oriens ex alto, o bone vir, quia visitasti me in terra aliena, et in loco peregrinationis meae consolatus es me. Benefecisti, intelligens super egenum et pauperem. Absens eram, et absens jam longo tempore, et recordatus es nominis mei, homo magnus, occupatus in magnis. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id suggessit. Benedictus Deus noster, qui persuasit. Et teneo unde glorier apud extraneos, litteras tuas; et illas litteras, in quibus tuam mihi animam effudisti. Glorior, quod me habeas non modo in memoria, sed et in gratia. Glorior privilegio amoris tui. Refectus sum de abundantia suavitatis pectoris tui. Non solum autem, sed et glorior in tribulationibus, si quas dignus habitus sum pro Ecclesia pati. Haec plane gloria mea et exaltans caput meum Ecclesiae triumphus. Nam si socii fuimus laboris, erimus et consolationis. Collaborandum fuit et compatiendum matri, et ne de nobis quereretur dicens: Qui juxta me erant de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Deo autem gratias, qui dedit ei victoriam, honestavit eam in laboribus, et complevit labores illius. Tristitia nostra in gaudium, et luctus noster versus in citharam est. Hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. Amputatum est sarmentum inutile, putre membrum. Ille, ille iniquus, qui peccare fecit Israel, morte absorptus est, traductus in ventrem inferi. Fecerat quippe, secundum prophetam, pactum cum morte, et cum inferno foedus inierat. Ideoque, juxta Ezechielem, factus est perditio, et non subsistit in aeternum. Alius quoque omnium sicut maximus, ita et pessimus inimicus, abscisus nihilominus est. Et is erat unus ex amicis Ecclesiae, sed illis de quibus solet queri et dicere: Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Si qui restant, cito speramus de similibus idem judicium. Prope est ut revertar ad fratres meos, si vita comes fuerit, per vos, sicut intendo, transiturus. Interim commendo me sanctis orationibus vestris. Salutamus fratrem Hugonem camerarium, et omnes qui circa vos sunt, cum reliqua sancta multitudine.
75
EPISTOLA XXXIX. Glorioso principi, et magnifico Constantinopolitanae urbis imperatori JOANNI CALO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui dat salutem regibus.
75
Gratias omnipotenti Regi regum, cujus regnum regnum est omnium saeculorum, qui imperatoriam majestatem vestram super omnes Christiani nominis principes exaltavit, et ad tuendam toto orbe Ecclesiam suam, velut in medio Orientis, Occidentis, Aquilonis constituit. Unde olim Aquilonalibus barbaris, sed et ultimis ac pessimis Christiani nominis inimicis Arabibus, in Occiduas et Meridianas plagas irruentibus, regni vestri partes, et si oppugnari, nunquam tamen expugnari permisit, sed in vos magni illius Romani imperii gloriam nomenque transfudit. Voluit, ut sicut potestas, sic et vocabulum ad vos transmigraret, ac religione mutata, imperio translato, sicut a pagano Romulo Roma dicebatur, sic a Christiano reparatore Constantino vestra urbs Constantinopolis vocaretur. Hanc, ut dixi, velut metam intransmeabilem, velut invictum obicem, velut praefixum, quem nunquam liceat transgredi, terminum, omnia providens supernus oculus paganis regibus, barbaris gentibus posuit, quo Oriens terreatur, Boreas subdatur, Occidens defendatur. Isto plane regni vestri obice repulsi, et antiqui erroris, si qui supersunt, pagani, et novi hostes Christiani nominis Turci, sedibus propriis contenti, in seipsos reprimuntur, ut nec aliena invadere audeant, et divini brachii virtute manum potentiae vestrae roborante, sua etiam plerumque amittant. Super quibus regali magnitudini nos quidem, licet humiles, gratias agimus; a Deo vero aeterna vos decorandum corona, si in his fideliter permanseritis, nec in modico dubitamus. Praeter haec pro Hierosolymitano rege, pro Antiocheno principe, pro universis denique Gallis nostris, fidem vestram et nobilitatem rogamus, ut quia ipsi magnis urbibus, praediis, parentibus, et locuplete patria, Domini Christi amore dimissis, loca redemptionis humanae, non altero quam sui sanguinis pretio mercati sunt, et proprio assidue periculo defendunt; vos ejusdem Christi vestri amore eos sustentetis, foveatis, juvetis, ne tanto zelo fidei, tantisque laboribus parta( quod absit!) pereant. Erit illud non tantum merces fidei vestrae, sed etiam tutela non parva imperii vestri, quando sicut vos Aquilonis, sic et illi impetus Orientis obtundent. Fecit hoc inter egregios principes recensendus Alexius pater vester, cui sicut in regno feliciter successistis, sic decet ut in tam bono opere felicius succedatis. Qui inter multa laudabilia quae gessit, non passus Graeciam suam, sua universa bona includere, ad remotissimos manum beneficii sui extendit, et non solum transmarina, sed etiam transalpina loca copiosis muneribus, et pretiosis ornamentis ditavit. Inter quae Cluniaco monasterio, omnibus Latinis regibus et gentibus notissimo, eique subdito magno et religioso loco, qui Charitas dicitur, monasterium juxta ipsam regiam civitatem, quod Civitot vocatur, dedit, et in perpetuum abbatis Cluniacensis et prioris de Charitate obedientiae subjecit. Quod nostris aut mortuis, aut recedentibus, aut expulsis, alieni monachi invaserunt, et jam, ut audivimus, fere per triennium abstulerunt. Oro igitur, et mecum universa Cluniacensis congregatio majestatem, et pietatem regiam deprecatur, ut nobis, et loco de Charitate per harum litterarum latores monasterium ablatum restitui faciat, et pro aeterna animae suae salute, servos Dei ibidem habitaturos ab injuriis defendat, et in pace custodiat. Et ut aliquid beneficii spiritualis vobis ista facientibus rependamus, sicut praecessores nostri, ac nos ipsi, reges Francorum, reges Anglorum, reges Hispanorum, reges Germanorum, ipsos imperatores Romanorum, ac vicinos vobis reges Ungarorum confratres et comparticipes omnium beneficiorum Cluniacensis congregationis fecimus, ita sublimitatem vestram, ex parte omnipotentis Dei, et beatissimae Mariae semper virginis Dei genitricis, et sanctorum apostolorum, et omnium sanctorum in eisdem spiritualibus beneficiis, plene et perfecte, in quantum licet, suscipimus, ut omnipotens Salvator, et hic temporale regnum vobis adaugeat et conservet, et in futuro cum sanctis regibus vos ad sempiternum perducat. Amen.
76
EPISTOLA XL. Venerabili, et magno pontifici Dei Constantinopolitano patriarchae, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, aeterni pontificii stola indui, et gloria et honore coronari.
76
Quamvis et terrarum remotio et linguarum divisio, nobis invicem et vultus invideant et verba subducant, tamen unus Dominus, una fides, unum baptisma, una charitas et divisa conjungere, et affectus unire, et sermones debent aliquando communicare. Debemus eo glutine uniri in terris, quo nunquam dissociandi cohaerere exspectamus in coelis, ut illud in miseriis sit nobis refrigerium, quod in beatitudine perfectum erit praemium. Utinam posset in me corpus quod concupiscit spiritus, ut urbem, a coeli rege Jesu Christo et a principe terrae Constantino in Christo fundatam videre, et in ea non aedificia vel ornatus, sed fidem Deo subditorum principum et prophetarum, apostolorum, evangelistarum, ac multorum martyrum, de diversis mundi partibus illuc translatorum, velut, commune coemeterium videre et adorare possem! Funderem qualescunque preces ad sanctos illos fidei, et spei nostrae Patres magnaque mihi spes consequendae gigneretur salutis, si quos ejus habui praedicatores, habere mererer et pro ea intercessores. Viderem et optabilem faciem vestram, et in vobis beatos urbis vestrae pontifices venerarer, et ex eorum beatitudine, multiplicem miseriam meam, ut par esset, deflerem. Inirem foedus nunquam dissolvendum, et in mutuum ac spiritualem amorem, nisi forte sperneretis, jurarem. Orarem praesens quod et absens rogo, ut me et Cluniac. fratrum ovile in vestris populique vestri precibus spirituali charitatis dono susciperetis, quod et a nobis, quod ad nos vel nostros pertinet, pari affectu consequeremini. Rogarem post illa quod et nunc rogo, ut Cluniac. Ecclesiae et monasterio de Charitate locum, qui Civitot dicitur, juxta Constantinopolim positum restitui juberetis, ac dominum imperatorem, si necesse esset, pro eo restituendo rogaretis. Dedit illum Cluniaco, et monasterio de Charitate, etiam apud nostros magni nominis, et gloriae imperator Alexius pater ejus: cui sicut in regno, sic multo magis in justitia et pietate, illum decet succedere. Commendamus ergo excellentiae pontificali monachorum et fratrum nostrorum humilitatem, ut per eos nobis nostra restitui faciatis, quatenus et justitia quod suum est consequi, et a Patre filii mereantur exaudiri.
77
EPISTOLA XLI. Charissimo et vere jam venerabili fratri, domno ROBERTO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem.
77
Ago gratias Deo, adgaudeo, charissime, tibi, quod divini seminis, cujus olim in te flores in devotione, frondes in devoto sermone conspexeram, nunc in coelesti, quod assumpsisti, proposito felices, ut fama se habet, sanctorum operum fructus conspicio. Non possum dicere quam laetus audiam qualiter mundani gloriam fastus, quam quidem non in te, sed te in ea sublimiter videre solebam, mentis tuae pedibus contemnendo subjeceris, qualiter luxus undique blandientes, et circumfluentium Babylonicarum flumina voluptatum, deliciis paradisi Dei et torrente voluptatis ejus commutaveris, quomodo quondam loquacis curiae lingua, et regalis aulae pene solus interpres, nunc velut homo non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum, negotiosum otium et religiosum silentium elegeris. Monet me( et utinam ad imitandum!) quod felici commercio regem rege, regnum regno, vitam vita, gloriam gloria: sed fallacem veraci, mortalem vitali, fugacem aeterna commutaveris: et misera spe, quam in mundo habebas, deposita, beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, nunquam ab eo fallendus exspectes. Congratulor te duri exactoris jugo abjecto, jugo Christi suavi, et oneri levi colla submisisse, ac de lutosis Aegyptiorum operibus, ad Israelitarum munda sacrificia transmigrasse. Sed ut aliquid admonitionis subinferam, oportet te in hoc divino opere, quod cepisti, sollicitum ambulare cum Deo tuo, ne a fervore incipiens, in teporem convertaris, ne lampas tua in mediis tenebris exstinguatur, ne dies in noctem mutetur, quia Multi vocati, pauci electi; quia, Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium: quia, denarius diurnus non mane, vel sexta, sed sero redditur: quoniam, ut saepe audisti, nota illa et superconcupiscibilis aeternitatis merces inchoantibus promittitur, sed perseverantibus datur. Sic igitur ambula ut pervenias, sic curre ut comprehendas, sic pugna ut vincas. Aderit, si perstiteris, agoni tuo supernus inspector, qui conterens Satanam sub pedibus tuis velociter, faciat te feliciter pugnare, felicius vincere, felicissime coronari. Jam, quod Cluniacum te venire, et locum illum, cui tot per te bona collata sunt, invisere velle audivi, cordis mei coeptum gaudium sic cumulavit, ut si posset charitas quod volebat, multo terrae, marisque spatio emenso, te ab Anglia in Burgundiam, a Radingia Cluniacum, eo, quo id mihi relatum est, momento temporis transtulissem. Hoc quia fieri non potuit, oro ne spiritus bonus semel in corde tuo conceptus, quibuslibet occasionibus exstinguatur, ne a tam utili tibi nobisque proposito animus avertatur, donec quod proxime et opto et spero fieri, tam bonum effectum congruus affectus sequatur. Utinam dies illa mihi lucescat, qua te in illa Ecclesia, sicut olim veteri homine indutum, sic tunc novo possim videre ornatum. Collaetabitur tibi, quam ex parte tunc vidisti, cohors illa sanctorum, et quondam tantum animo, tunc et habitu ipso factum consimilem, congaudebit. Amplectar, et ego novo gaudio novum militem Dei, et de boni regis, sed mortalis, imo jam mortui aula, ad optimi et immortalis translatum palatia, congaudebo. De sorore, quam ancillis Dei Marciniacensibus te velle sociare, per dilectum filium nostrum Thomam mandasti, laudo laude dignum voluntatem, consulo non differri paratam salutem. Parabo sicut Cluniacum fratri, sic Marciniacum sorori, ut geminata laetitia, non solum de tuo profectu gaudere, sed et de ejus salute valeas exsultare.
78
EPISTOLA XLII. Reverendo Patri, et domno suo PETRO Sanctae Cluniacensis Ecclesiae venerabili abbati, GAUFREDUS Dei gratia Cathalaunensis Ecclesiae minister humilis , dilectionem filii, voluntariam in omnibus obedientiam subjecti, et devotas sine intermissione orationes.
78
Ex eo quod filium, imo Aethiopem meum, tanto dulcedinis affectu suscepistis, ut in ipsis gratiae vestrae initiis, ad prioratum promoveritis, penes me conjecturam facio. Si enim tanto honore, tanto affectu suscipitur servus, quanto gloriosius, si occasio se offerret, susciperetur dominus ejus? Sed sentio, sentio sanctitatis vestrae utilem industriam. Quasi in exitu domus meae posuistis eum, ut in omnibus necessitatibus suis, familiare inveniret reclinatorium. Sic soletis beare amicos vestros. Ne otiosi simus, semper alligatis quod portemus. Et Deus scit, paratum est nostrum velle, secundum nosse et posse. Sed hactenus rescribat humilitati meae sanctitas vestra si tertia hebdomada post Pascha inveniam vos Cluniaci, quia Dominica, Ego sum pastor bonus, ero Stampis, et inde ad vos desiderio proficisci, nisi grandis infirmitas, vel dominus rex me retinuerit. Benedicat nos Deus, Deus noster. Rescribite quod placuerit; sed magna negotia vestra, si qua sunt, non intermittatis.
79
EPISTOLA XLIII. Singulari et intimo mihi domino et amico gratia Dei Cathalaunensis Ecclesiae praeclaro pontifici, domno GAUFRIDO, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem.
79
Verum est, verum est quod ait Veritas: Non colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus Sed et econverso verum est, verum est, non colligunt de vite spinas, aut de ficulneis tribulos. Expertus sum in litteris vestris quod dico: nec de oliva nisi oleum, nec de favo nisi mel, nec de pleno ubere aliud potui haurire quam lac. Dubitandum erat de verbis, nisi ea opera praevenissent. Mercatus est amicus animus non nudo affectu amicos, quibus minus in ore, plus in corde; minus in verbis, plus in rebus indulgere consuevit. Teneo( non excidit) clericum, meo tantum nomine se commendantem, per tot annos a vestra beatitudine domi retentum, tam unice dilectum, tam sollicite procuratum, tam studiose edoctum. Teneo( non excidit) rursus alium priori recedenti successisse, sicque lar familiare semper a domesticis occupari. Teneo( non excidit) quid de Virdunensi cella quid de illa quam nominare volo, sed non valeo, deliberastis, quid dixistis, quid, quantum ad vos, fecistis. Vos Cluniacensis, imo divini ordinis per totam Franciam primum disseminatorem, auctorem, provectorem: vos inquam inveterati draconis de tot monasteriorum cubilibus expulsorem, vos diuturni sommi, et longi monastici torporis excitatorem, haec et mille talia dum recolo, dum rumino, dum teneo totus et integer in sacrum vestrum amorem flammesco. Inde est quod de duobus vos alterum elegi: quos in non fictae charitatis vertice, totius Belgicae Galliae vestrae amicis praeponendos non tantum credidi, sed et publice praedicavi. Quid et illud, quod cum tantae urbi non solum episcopum, sed et principem necessario vos esse oporteat, nihil de monacho pontifex vindicet, nihil de religione princeps usurpet, nihil de prisco ordine mundus furetur? Cum haec ita sint, quae mihi gratia, si filium vestrum, quem et Aethiopem vocatis, ut par erat, suscepi, et apud me aliquandiu pro vobis retinui, et ad vos eo quo scribitis modo remisi? Sed remisi vere filium, non remisi Aethiopem, quia non est ille Aethiops( qui non mutat pellem suam), quam et si fortassis aliquando nigram habuit, a nobis tamen, ut credo, candidam reportavit. Quae et si adhuc magis candificanda est, date operam ut cerdo vel fullo peritus, quia non tantum pontificali infula caput ornare, sed et virga abbatis indomitorum dorsa domare consuevistis. Hic si aeque se habuerit, vobis meritum; si secus, a vobis exigam tormentum. Jam quod de adventu vestro significastis, felix illa dies, nullisque aequanda diebus, quae vos vestramque Cluniacum simul videre meruerit. Sed absit ut sine me videat, et vestram mihi visionem invideat! Adero, et postpositis omnibus, nisi forte inevitabilibus, amico festivo, quod rarum nomen est, solemnis amicus occurram. Et hoc quidem omni tempore, sed si illo, quod mandastis, adventus vester maturatus fuerit, praesentia mea, ut confido, per Dei gratiam non deerit. In ultimo quoniam, juxta sermonem vestrum, nolo vos otiosum torpere, fratrem domni Garnerii subprioris nostri, charissimi mei, ita vobis commendo, ut cum labore vestro probus, sapiens, litteratus factus fuerit, nobis eum, sicut de altero fecistis, reconsignetis, ut semper quod vos spargitis, nos colligamus; quod vos seritis, nos metamus; quod vos molitis, nos comedamus.
80.1
EPISTOLA XLIV Honorandis atque in Christi charitate venerabiliter suscipiendis fratribus, apud Montem Thabor Deo servientibus, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem aeternam.
80.1
Frater quidam vestrae, ut dicebat, congregationis, nuper ad partes Gallicas et Hispanas, habitu peregrini, orationis, ut asserebat, causa veniens, per nos transitum fecit, et de statu vestro, qui eousque nobis ignotus fuerat, de ordine, de studio religiosae conversationis vestrae, nos, ut dignum erat, non minimum laetificavit. Adauxit multo magis, imo prorsus univit sanctitati vestrae affectus cordium nostrorum: quod retulit non solum communi fide, non solum monastica professione, sed insuper Cluniacensis ordinis sollicita observatione vos corpori nostro moderno tempore esse unitos. Gavisi ergo sumus in Domino, quod terrae illi sanctae, a qua salutem fidei et fidem salutis accepimus, aliquid bonorum studiorum, licet non per nos, per nostros tamen refudimus. Gaudere vero debetis et vos, si de semine quod sevistis fruges aliquas, si de virgulto a vobis plantato fructus, quamvis modicos, recipere potuistis. Debet enim, ut ait magnus Apostolus, in spe qui arat arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Fuit et haec gratia superni largitoris nostrae vestraeque Galliae, nostris vestrisque diebus collata, ut prae caeteris mundi partibus, ante omnes mundi populos et nationes eligeretur per quam sacra humanae redemptionis loca a jugo impiorum eruerentur, libertati restituerentur, et quae prius quingentis fere annis, perfidis obstantibus, invia facta fuerant, jam pervia facta, orbis universi populis fidelibus aperirentur. Vos igitur, incolae regionis sanctae, sancti montis illius inhabitatores, cujus inhabitationem, transfigurato in eo Domino, princeps apostolorum Petrus, licet nesciens quid diceret, concupivit, cum ait: Domine, bonum est nos hic esse, cujus sanctitatem jam mente sanissimus extollens dicit: Hanc vocem nos audivimus cum illo in monte sancto; vos, inquam, charissimi, in monte sancto, sancti esse laborate, quoniam et hoc Sanctus sanctorum admonet, et frequenter iterando replicat et inculcat dicens: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Ideo, licet Christianis omnibus generaliter, monachis omnibus specialiter dicatur, vobis tamen quodammodo specialius dicitur, quos non tantum Christiana professio, non tantum monastica devotio, sed et ipsius, ut dixi, sancti loci inhabitatio ad omne opus bonum promptiores exhibere, devotiores reddere, et in his constanter perdurantes beatiores facere debet. Ideo castitati, ideo humilitati, ideo charitati, omnem vos operam impendere convenit, ut nequaquam saluti vestrae opera vestra obvient, et Salvatorem vestrum salvare vos volentem impediant, quoniam, ut ipsi optime nostis, non sancta loca, sed sancta opera salvant. Et quia aut omnes, aut multi vestrorum, de cismarinis partibus ad transmarinas migraverunt, considerent animos, videant intentionem, quam hinc illuc transeuntes habuerunt. Attendant et quam nunc habeant, quia juxta pagani, sed sapientis verbum, Coelum, non animum mutant qui trans mare currunt.
80.2
Istud ad hoc infero, ut si mutandos agnoscitis pristinos affectus, in melius commutetis, quia, juxta Dominum: Si oculus simplex fuerit, totum corpus lucidum erit; si autem nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit. Purificate ergo tam recta intentione quam sacris virtutibus oculum cordis, quo Christum in monte suo non jam corporali, ut olim, sed spirituali gloria transformatum, ipsi spirituali immutatione transformati, nunc quidem per spem et amorem, in futuro autem facie ad faciem contemplari mereamini. Nos, ait Apostolus, transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu; a gloria scilicet fidei ad gloriam speciei, a gloria virtutum ad gloriam gaudiorum, a gloria meritorum ad gloriam retributionum, tanquam a Domini Spiritu, quia spiritualia spiritualibus comparans, docet per Spiritum Dei et hic dari multiplicitates gratiarum, et ibi conferri immensitatem gloriarum. Praeclaro igitur mente, et ipso nomine luminoso( sonat enim in nostram linguam versum Thabor lumen adveniens) huic certe tam splendido monti opera tenebrarum nullo pacto concordant, quia nulla societas lucis ad tenebras( II Cor. VI). Omnes enim filii lucis estis, et filii diei, non estis noctis, neque tenebrarum. Non debet excidere a corde vestro sacri loci vestri tam coelestis et celebris illustratio, quem omnipotens Pater voce, Filius glorificato corpore, Spiritus sanctus lucida nube dedicare voluit. Tota plane divinitatis plenitudo locum illum consecrans, praeter universalem salutem, quam omnibus inde providit, vestros quoque dies et tempora ista novissima praevidit. Admonuit tantis miraculis, tam sacris revelationibus tanti loci inhabitatores erga sacra vigilantissimos semper esse debere, nec ad praecepta coelestis magistri, quibus ab olim subditus est orbis terrarum, surdas aures afferre, de quo in hoc monte vestro omni humano generi imperatum est: Ipsum audite. Cumque in omnem terram sonus iste exierit, et ipsos remotissimos mundi fines atque extimos angulos penetraverit, ubi primo sonuit clarius resonare, ubi primo auditus est, debet velocius et diutius exaudiri. Sed novi quia hoc facitis, et, juvante gratia Salvatoris omnium, multo magis facietis. Ea de causa mox ut de vobis audivi vos mihi rapiens in cor meum charitate plenissima introduxi, rogans ut quod vobis prior et a nullo invitatus impendo, hoc vos mihi et fratribus, eidem nostro vestroque Domino famulantibus, rependatis. Oretis videlicet pro nobis, orantibus pro vobis, ut fides et charitas, quae nos hic vobis etiam non visis et remotissimis jungunt, gratia Christi Domini et dono Spiritus ejus, in aeternum convicturos et collaetaturos conjungat. Amodo enim licet sero cognitis, et affectum quem plene possumus omnibus vobis, et effectum quem poterimus omnibus vestris, ut fratribus jam charissimis impendemus. Gratia Spiritus sancti cum omnibus vobis. Amen.
81
EPISTOLA XLV. Cum honore nominando, cum amore recolendo, Dei sacerdoti, domno ATONI Trecensium episcopo, frater PETRUS, humilis fratrum Cluniacensium abbas, salutem et vitam beatam.
81
Scripsistis, nil rescripsi. Misistis, nil remisi. Locutus estis, nil respondi. Quare hoc? Ut verbis apostolicis viro apostolico loquens utar: Quia non diligo vos? Deus scit. Sed mihi quid prodest, si Deus hoc scit, et amicus hoc nescit? Et, o quid dixi! amicus hoc nescit? Quo enim pacto manet amicus, qui diligi se nescit? Aut quomodo stabit illa antiqua amicitiae diffinitio, qua dictum est quod amicitia nihil sit aliud, quam divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et charitate consensio? Quae consensio, vel, sicut ait quidam doctorum, charitas? Ad minus quam inter duos haberi non potest. Sed neque, juxta Tullium, neque, juxta Gregorium, convenire in una benevolentia vel charitate, duo vel plures poterunt, dum alternos animorum suorum affectus nesciunt, dum ad invicem sensa sua sibi non communicant, dum utrum sese diligant aut odiant, ignorant. Quorsum istud? Quia audivi, inquam, et quod majus est, in vestris litteris vidi; nam certius est vidisse quam audisse, suggestum esse beatitudini vestrae, a nescio quo, ut sic dicam, exmonacho, fervorem erga vos non novitiae, sed vetustae amicitiae meae, vel ex toto friguisse, vel admodum intepuisse. Quod si auditum tantum, non creditum, ago gratias; si auditum et creditum, suscito querelas. Sed quia neutrum mihi certum est, nec gratias ago, nec querelas suscito. Hoc dico primum, non esse me adeo in amicitia inconstantem, non adeo levem, non adeo instabilem, ut quod in hac vita, quam tenemus, et in illa quam speramus, dulcius, honestius, utilius esse cognosco, abjiciam, ut tantam vitae suavitatem, sola mihi reservata amaritudine, relinquam. Quae enim, ut Ennius ait, potest esse vita vitalis, quae non in amici mutua benevolentia consistit? Quid dulcius, quam habere cum quo omnia audeas sic loqui, ut tecum? Non igitur abjecta est, non refriguit; non intepuit mutua inter nos( quantum ad me) amicitia. Sed ut salva mutua charitate liceat conqueri, etsi non intepuit, tamen intepuisse apud vos eadem amicitia visa est, quando etsi falsidici illius verbis creditum non est, quia tamen tanti habuistis illa verba, ut inde mihi scriberetis dubitatum est. Sed de his satis. Quod vero semel, et iterum, et tertio scribenti nihil rescripsi, haec fuit causa. Primo noxia valetudo corporis, secundo festinantia cursoris, tertio importunitas negotiosi temporis, quod me totum sibi tunc vacare cogebat, silere violento imperio coegerunt. Neque enim non summa necessitate urgente, posset esse ei mutus tandiu sermo meus, cui semper adhaeret et loquitur animus meus. Proposueram multa de multis scribere, sed quia illa non parum necessaria sunt, et magis vobiscum secreto conferenda, quam litteris publicanda, contineo exundare in verba volentem spiritum, et reservo praesenti, quae non sunt inconsulte ingerenda absenti. Rogo igitur, imo et obsecro, et, si necdum satis est, etiam supplico, ne quaelibet terrarum distantia, ne episcopalium negotiorum onera, mihi vel vestrae Cluniacensi domui praesentiam vestram ulterius invideant, sed saltem usque ad apostolorum festivitatem, Cluniacenses vestri episcopum suum, quem jam diutius esuriunt videre, videant: videant, inquam, et gaudeant, quia nil eos magis laetificare poterit, quam si saltem ad modicum tam intimo amico, tam desiderabili Patre eis frui contigerit. Caetera, quae litteris committere nolui, fidei portitoris commisi, ut quoniam tam mihi quam vobis cognitus, et, ut credo, dilectus est, mea vobis perferat, vestra mihi referat.
82
EPISTOLA XLVI Glorioso et magnifico sanctae civitatis Jerusalem regi, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salvari ab eo qui dat salutem regibus.
82
Omnipotenti Regi regum, qui regali solio regiae civitatis suae Jerusalem celsitudinem vestram sublimavit, et glorioso diademate coronavit, gratias agimus, qui vos populo suo principem, Ecclesiae suae defensorem, hostibus suis hostem, in tanta, tam sacra, tam nobili, tam famosa urbe constituit, et, quod his omnibus majus est, praecelso ille suo nomine insignivit. Cum enim ipse a Patribus, a prophetis, ab angelis, ab ipsis Judaeis, a gentilibus, dictus rex Israel, rex Jerusalem fuerit, vos ejusdem Jerusalem, vos ipsius veri Israel post se, et pro se regem esse voluit: ut secundam personam vestram, et regnum vobis ab ipso commissum, virga aequitatis sit virga regni vestri, ut diligatis justitiam et odiatis iniquitatem; inimicos autem crucis Christi et nominis Christiani, Turcos dico et Sarracenos, Persas et Arabes, seu quoslibet barbaros humanae, imo suae saluti adversantes, regatis in virga ferrea, et eos potenti dextra tanquam vas figuli confringagatis. Ad quod viriliter exsequendum, quia armis non possumus, animis prosequimur, quia gladio non valemus, precibus, ut possumus, bellicos sudores vestros juvare satagimus. Date ergo illi qui vos glorificavit gloriam, ut sicut Christus in sacerdotibus suis quotidie de diabolo ejusque angelis triumphat, sic in regibus Christianis frequentia de gentibus trophaea reportet. Sic enim vobis decertantibus, et pericula nulla pro suo populo recusantibus, victoriam assidue subministrabit, gloriam gloria adaugebit; et post regnum transiens, aeternum vobis cum sanctis regibus providebit. Latorem praesentium venerabilem virum, domnum Drogonem Nivernensis Ecclesiae praecentorem, liberalitati vestrae commendamus, ut si forte necesse fuerit, ita vos munificum sentiat, quo et Deo et vobis gratias agat.
83
EPISTOLA XLVII. Venerabili et charissimo nobis domino patriarchae Jerosolymitano, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas salutem et orationes.
83
Quia Jesu Christi Domini gratia illius vos Ecclesiae sacerdotem constituit, a qua veteris legis et novae gratiae sacerdotium coepit, et Salvator ipse singulari sacrificio Deo mundum reconcilians, sacerdos simul et hostia esse voluit, sicut Ecclesiam, ita et ejus praesulem speciali affectu excolere, speciali reverentia honorare, speciali devotione, si facultas daretur, ei obsequi opto, ambio, desidero. Nec solus ego, sed quantacunque ubique terrarum diffusa est, humilis Cluniacensis congregatio, hoc idem, ut dignum est, optat, ambit et desiderat. Quia enim aeternus Sol, longe clarius matutino sole, a vestro Oriente nostri Occidentis tenebras illustravit, et a Jerusalem in omnes gentes regni aeterni Evangelium praedicari voluit, tanti beneficii debito obligamur, ut non solum sublimitati vestrae, tantae sanctitatis locis praesidenti, verum etiam cuilibet minimo obsequenti, ubi possumus, serviamus; eos autem quibus impendere hoc non possumus, singulari, ut justum est, affectu excolamus. Nam quia non datur, ordine monastico prohibente, ut illa, illa inquam supercoelestia redemptionis nostrae loca invisere, osculari, lacrymis infundere corporaliter valeamus, nec adorare in loco ubi steterunt pedes Domini, possumus: quod unum restat, effundimus coram illo corda nostra, vos ejus vicarium exorantes, ut pro nobis omnibus ipsi assistatis, et vices nostras, quod communis jubet charitas, suppleatis. Cumque devotione vel officio protrahente vel provocante, salutifera nativitatis, sepulturae, resurrectionis, ascensionis loca visitatis, spirituali affectu nos vobiscum ubique ducite, et pro vestris Cluniacensibus Salvatori piissimo supplicate. Hoc ego hoc singuli, hoc omnes pariter supplicamus, et ut inconvulsam nostri memoriam perpetuo habeatis, corpore absentes, litteris praesentes rogamus. Addimus hoc precibus nostris, et quo possumus nisu deprecamur, quatenus vestram Cluniacensem Ecclesiam reliquiis sepulcri Dominici, et beatae Mariae, aliisque, quibus vobis visum fuerit, visitetis, ditetis, honoretis. Liberet diutius saltem hoc modo vobiscum loqui; sed quia praesentium lator ad iter festinabat, oportuit longa intercidi. Quem charitati vestrae ab ipso rogati, attentius commendamus. Est enim multa dignus commendatione, et, ut credimus, aut vobis aut multis vestrorum bene cognitus, dominus scilicet Drogo Nivernensis Ecclesiae praecentor, qui jam tertio Hierosolymitanum iter aggressus, multis laboribus, spe felici, multam sibi, ut credimus, requiem comparavit.
84
EPISTOLA XLVIII. Venerabili et in intimis animae recessibus recondendo, domino ALBERICO Hostiensi episcopo, et apostolicae sedis legato, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem et vitam immortalem.
84
Peregrinationi vestrae tam longinquae, tam morosae anxio corde compatimur et eo, qui solus abdita cordium novit, teste, affectu et desiderio pene vobiscum peregrinamur. Licet enim obedientia et legatio apostolica, ad illas Orientales partes vos transmiserit, et utilitas populi Christiani vos velut exsulem a solo proprio, et a fratribus vestris fecerit, dolemus tamen quod eum, quem solum ordinis et cordis nostri solatium, post illum magnae et piae memoriae Matthaeum episcopum in Romano palatio habebamus, quasi amisimus, dum, tantis regionibus interpositis tantoque mari comminante, reditum vestrum vix sperare audeamus. Et cum esse satis potuerit, quod vos Occidens in finibus suis, Romae dico retinens, valde a nobis remotum fecerat, nunc tandem vos Oriens velut violenter rapiens, remotissimum facit: et non solum nuntium, sed nec tenuem de tam intimo fratre et amico famam ad nos saltem per aera volare permisit. Litteras tamen, quas in discessu vestro nobis ab urbe direxistis, suscepi, legi, relegi, et in capitulo omnibus convocatis fratribus, ipse recitavi. Et licet nihil certi exinde de statu vestro audierim, et tunc quando a vobis illae litterae susceptae sunt, et postmodum frequenter dulcem et commendabilem vestri memoriam eidem commendavi. Quod ipsi semper benigne accipiunt, verbisque et precibus, quibus possunt, iter vestrum devotissime comitantur, et ut dilectum ut patrem, ut dominum Christus Dominus sibi restituat, continue deprecantur. Et ut sicut surgente Domino de sepulcro gavisi sunt discipuli eo viso, ita vobis redeunte ab eodem sepulcro, gaudeant, fratres vestri et filii instanter exorant.
85
EPISTOLA XLIX. Singulari Patri et amico suo domino PETRO Dei gratia Cluniacensi abbati, ATO Trecensis episcopus, idem quod sibi.
85
Ut verbis utar philosophi, principatum amoris locorum spatia dividere nequeunt, temporum incommoda separare non possunt. Affectus dominationis tenens et regens imperium, semper diligit, etsi quem diligit videre non possit. Vera enim amicitia oblivionem nescit, interruptionem non patitur. Non accipit ex impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium. Licet immineant agmina negotiorum, licet tumultuosis obstrepentium vocibus opprimatur, cum illo tamen mente versatur quem diligit, de illo cogitans, gaudens in illo. His amicitiae legibus agitur, ut in vobis gaudeam, assidue cogitem de vobis, vestrae non immemor sanctitatis, in qua multoties susceptus, et consilium et auxilium me gaudeo invenisse. Beatus ego, qui eamdem amoris vicem in vobis esse confido: beatior autem, si pro certo sit. Sed est quod amplius dissimulare nequeo, amicitia compellente ut proferam. O Deus! ubi frequentes epistolae, ubi crebra consolatio, ubi illa solita eloquentia, qua amicum senem relevare solebatis? Sed forsitan calami non inveniuntur, incaustum abest, desunt nuntii, via montuosa est, pericula comitantur. Sed satis dictum est sapienti. Dominus Theobaudus Senonensis archidiaconus hoc unum suspirat, venire ad vos. Negotia nostra, quae magister Nicolaus amicus vester Romam portavit, melius quam speramus tractata sunt. Beneplacitum vestrae dignationis rescribite, ut sciam quid archidiacono debeam respondere.
86.1
EPISTOLA L. Dilecto et cum amore mihi semper recolendo, domno ATONI Trecensium episcopo, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi.
86.1
Morem follis habes, charissime, qui spiritu, quo plenus est, emortuam fere scintillam ignescere, et in immensas quandoque flammas erumpere cogit. Sic spiritus tuus, non ut ille aerius, sed ut credo, divinus, non quidem erga te emortuum ignem pectoris mei, sed diu silentio tectum vaporem sermonis mei, saepe scribendo, sicut follis assidue flando, suscitare nititur, et ad verba solita revocare molitur. Sed nolo, nolo, inquam, hoc aestimet amicus animus; vel tarditatem verborum, defectum judicet animorum. Neque enim, etsi verba interpollantur, igneus ille vigor et coelestis origo seminis jam ab antiquo concepti, aut exstinguitur, aut consopitur. Nam, juxta Scripturam nostram, aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Sed sicut pene ubique cernitur, infra clibani concava vel fornices deprimentes exstuans latet incendium; nec tamen foris lapideis repulsum obicibus ardoris alicujus ostentat indicium. Ita vis charitatis meae, qua te semper in imo pectoris reconditum teneo, curarum obstaculis, sicut et ipse aliquando vidisti, assidue repressa, inesse quidem, ut est, semper amando potest; sed qualis intus lateat, vix aliquando per verba se prodere potest. Est et aliud, quod per aliquanta tempora mihi silentium suasit, et non quidem, ut dixi, ab amore, sed a sermone spiritum tepefecit, quia spem illam, quam de salute tua in ore loquor, ab ore tuo, quando et ubi sicut nosti, acceperam, differri plusquam olim crediderim video, et idcirco eam non quidem evanuisse, sed elanguisse pertimesco. Aut ergo dabis operam, ut spem, quam de te praesumpseram, resumam, aut quod unum possum, semel concepti silentii vincla non solvam. Malo enim me cum fructu intra memetipsum concludere, quam otiose me extra memetipsum diffundere. Nam quantum sit negotium, silentii otium, expertus agnoscit, maxime cum arbor operum ex radice prodeat et vigeat meditationum. Cur igitur tibi essem infructuose loquax, cum magis judicari possem, continuis instans surdo clamoribus procax? Ut enim audacter unanimi amico loquar, quis non desperet erga ea quae saepe monui profectum tuum, cum circa eadem quotidianum videam defectum tuum? Quis jam annosam quercum, altis jam radicibus innitentem, se evellere posse praesumat, cum molle vimen et recenti adhuc nativitate tenerum, a domestica humo nulla vis studiosior agricolae abrumpere potuerit? Sed ut jam non parcam et litteris fidis nota tandem nobis duobus secreta committam, ubi est devotio illa, ubi est affectus ille coelo appropians, imo ipsum coelum, ut jam videbatur, exsuperans, quo te mihi, mihi inquam, imo ipsi, quod magis dicendum est, Deo, non dico in fratrem, sed, ut verbis tuis te familiariter arguam, in filium ac monachum devovisti? Ubi fides data, ubi tempus constitutum, ubi denominata dies, quando te mundum deserere, regnum Dei rapere, abjicere saecularem fastum, humilem et pauperem Jesum sequi, sublimis adhuc et dives episcopus devovisti? An oculus ille pervigil, et simul omnia integre cernens, quando haec facta sunt tunc clausus erat? Auris illa cuncta simul et integre audiens, quando haec vicissim conferebantur obsurduerat, ut non pro duobus Evangelii vel saeculi testibus, in quibus omne verbum stare dicitur, audiantur? An forte irruentibus agminibus episcopalium negotiorum, ista ab animo explosa sunt, et occupantibus aliis cogitatibus locum, ea quasi repulsa cesserunt?
86.2
Sed ecce redeat, redeat certe ad mentem, fugax, si tamen jam fugata fuerat, memoria; recordetur festivae Palmarum diei, publici quoque sermonis ad populum, quo a te dies illa solemniter illustrata est, non obliviscatur; memor sit capellae illius Cluniacensis, quae longe venustior hujus nostrae Burgundiae ecclesiis, picturis decentibus decorata, et gestorum Christi clarioribus miraculis insignita, locum nobis secreti colloquii aptissimum praebuit. Nec mente excidat quod episcopo locum abbas, ut dignum erat, in sede propria tribuit, reluctantem sedere coegit: ipse ei in matta monachica, quae sedi illi contigua erat, assedit. Collatio non de imis, sed de supernis habita est: aliquandiu, quia res sic exigebat, protracta est. Eousque ad ultimum deducta est, ut redeundi ad nos a vobis indiceretur dies, a nobis susciperetur, susceptus exspectaretur, exspectatus differretur; et licet te rogante, me concedente, de tempore in tempus dilatus, adhuc tamen a me exspectatur, monetur, invitatur. Sed, o quid faciam? Sacerdotem ab altari, pontificem a populo, pastorem ab ovibus, sejungere quaero? Frontem illam auri lamina radiantem, ineffabile nomen Dei gestantem, caput cidari decoratum, rationali pectus, superhumerali humeros adornatos, veste sacra et gemmata corpus praefulgens, ipsos in totius corporis fabrica ultimos pedes sandaliis indutos: ista, inquam, omnia, et adhuc plura supernum sonantia, et hominem illum his indutum non jam terrenum, sed totum coelestem signantia coelis detrahere, luto adjungere laboro, dum tantam sublimitatem, tantum fastigium humilitati monasticae sociari ambio, et hominibus, qui omnium peripsema facti sunt, parem fieri concupisco? Novi, novi sacerdotalis ordinis dignitatem, agnosco sublimitatem; sed altiorem et securiorem his judico humilitatem. Audio Christum dicentem: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Sed recolo eumdem adjungentem: Omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite; secundum vero opera eorum nolite facere. Reminiscor et ipsum, in Scribas et legis peritos invehendo dixisse: Vae vobis, qui tulistis clavem scientiae. Ipsi non introistis, et eos qui introire volebant prohibuistis. Item eisdem: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Item ad ipsos: Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicunque juraverit per templum, nihil est. Qui autem juraverit in auro templi, debet. Item: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Propter hoc, amplius accipietis judicium. Rursus eumdem per antiquum prophetam: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Et post pauca: Ecce ego ipse super pastores, et requiram gregem meum de manu eorum. Et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores seipsos, et liberabo gregem meum de ore eorum et non erit eis ultra in escam.
86.3
Quorsum ista? ut attendens, charissime, pontificalis ordinis fastigium, attendas et periculum; agnoscens honorem, agnoscas et laborem; diligens forte gradum altiorem, formides, sicut ab antiquis dictum est, casum graviorem. Si alliciunt aliqua oblectantia, deterreant ab eorum amore longe plura, non solum ubi post mortem sperantur, sed hic etiam, ubi de proximo sentiuntur, pungentia, mordentia, amaricantia. Haec, inquam, et illa deterreant, haec et illa invitent, ut sancta periculosa fugias, et ad sancta securiora confugias. Quia, ut apertius loquar, sicut sanctis episcopis praeparatur in altis superior locus, ita, ut sic dicam, vita et moribus ex episcopis reservatur in imis inferior infernus. Et ne forte quilibet me ad ista inconsulte monere pontificem aestimet, accipiat non solus ille, sed mundus cum eo universus, sole clariora exempla, quibus non solum regia sed et ipsa pontificalis dignitas, hoc est, non tantum saecularis, sed et ecclesiastica sublimitas, esse docetur aliquando contemnenda. Hinc de regia vel saeculari Evangelium: Jesus, inquit, cum cognovisset quod venturi essent ut raperent eum, et constituerent sibi regem, fugit in montem. Hinc de pontificali, vel ecclesiastica: Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis, usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Quod utique de Joanne Baptista, filio sacerdotis Zachariae dicens: ostendit eum in ordine vicis suae more patrio et sacerdotium habere potuisse, et illud tamen in fastu, luxu et deliciis, vilitate, jejuniis, solitudine commutasse. Sed si opponatur Joannem Baptistam non adeptum, sed adipiscendum episcopatum fugisse, succurrunt innumera exempla magnorum praesulum, sanctorum abbatum, qui non adipiscendos, sed jam adeptos honores fugientes, docuerunt posteros esse quidem in officio commisso constanter et fideliter standum, sed omni tamen officio, omni gradui, omni dignitati, interno urgente periculo, esse renuntiandum. Sed ne sanctum Justum Lugdunensem episcopum, ut de proximo exempla sumantur, cum multis sanctis coepiscopis, ne sanctum Hilarionem, Sirum abbatem, cum multis sanctis coabbatibus producere molestum sit, mitto legentem ad gesta antiqua sanctorum, ut quae dico aut nesciens discat, aut sciens, vera me dicere recognoscat.
86.4
Non autem hoc dico, ut adeo tibi timeam, aut te salvari in instanti ministerio diffidam, sed quia his nostris pessimis temporibus mundi malitiam viribus excrevisse, hominum inertiam a virtutibus defecisse considero, quia abundantiam nequitiae quasi ex adipe prodiisse, justitiam et pietatem velut exsangues remansisse video: opto tibi non quod fortius, sed quod quietius; non quod gloriosius, sed securius est, quia, ut ait Pater Augustinus, melius est parvum bonum cum parvo malo, quam magnum bonum cum magno malo. Sed esto, quantum ad animam nihil periculi sit, omnia tuta, omnia secura, maneat pastorem pro ovibus copiosa merces in coelis, quid de latratibus canum, quid de insidiis, dolis, fraudibus, circumstantium, cohaerentium, servientium? Nonne haec sentiebat, haec dolebat ille qui dicebat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa? Item cum dicebat: Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Nonne haec fugere desiderabat, maxime cum superius dixisset: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine? Nonne per sapientem ait Sapientia: Melius est ire ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio? Nonne eadem rursum, Melius est, ait, sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa? Nunquid non hanc mulierem litigiosam, Ecclesiam dico tibi commissam, in quadam sui parte, quotidie, imo continue experiris? Nunquid ad lites ejus et perpetuas contentiones non obsurduisti? An te solum non quassant, quae audita amicos tuos defatigant? Hinc annui ad urbem Romam itus ac reditus, hinc frequentes legati a Galliis ad Italiam, de Italia ad Gallias, ab ortu solis usque ad occasum, item ab occasu ad ortum, omnia lustrant, quietum inquietant, et cum his qui oderunt pacem pacificum esse volentem, gratis impugnare non cessant. Fugienda ergo sunt ista, ut mihi videtur, amice charissime, non amplectenda: beata quies labori, securitas timori, salus periculis praeponenda: ab hostibus ad amicos. ab extraneis ad fratres, imo ad filios et famulos veniendum, qui te ambiunt, qui de te longam famem suam reficere concupiscunt. Exspectat te in Cluniaco tua ante paradisum voluptatis, paradisus charitatis, ubi lignum vitae, ubi amoenitas jucunda, ubi areolae aromatum consitae a pigmentariis: quorum aspectu jucundaberis, odore oblectaberis, gustu satiaberis. Rependes et tu vicem filiis tuis, sacris virtutibus tuis, dum humiliando pontificalem majestatem, docebis non superbire monasticam humilitatem. Quod donec gratia Dei dante, Spiritu Dei inspirante fit, interim rogando supplicat tibi semper devota unitas multitudinis nostrae, ut te eis tandem post longa saecula repraesentes, passionis scilicet et Resurrectionis Dominicae sacratissimos dies sacerdos Dei cum eis peragas, et splendore adventus tui rutilantium dierum lumen adaugeas. Reliqua, super quae scripsit paternitas tua, praecipue de domno Theobaudo, archidiacono, in ore fidi legati posui: quem, quia et meus est professione, et tuus devotione, dilectioni tuae mihi super omnia pene ista mortalia chare transmittere studiose curavi.
87
EPISTOLA LI. Clarissimo filio NICOLAO, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, perpetuam salutem in Domino.
87
Quoniam ex quo te agnovi, bonum et remotum in corde meo tibi semper hospitium reservo, oportet et te aliquando vicem affectui meo rependere, et quod potueris diligenti te compensare. Dominum Trecensem episcopum, quem jam ab antiquo, ut nosti, in summa pectoris mei arce constitui, nescio quomodo factum invisibilem doleo, quem rursus appareat, litteris et precibus directis invito. Tanto enim jam tempore se absentavit, ut cum per Dei et sui gratiam se, quod in proximo speramus, repraesentaverit, vereor multum ne illum sine indice non cognoscam, et deleta de corde meo non dilectione, sed dilecti imagine, coram astantibus cum occurrerit, erubescam. Ne igitur hoc contingat, da operam ut maturius veniat, et in hebdomada Passionis et Resurrectionis Dominicae, moeroris et gaudii, tristitiae et consolationis, discipulus et episcopus, Christi servos et monachos Christi praesentia visitet, exhortatione suscitet, et tantos humanae salutis dies non cum populis furentibus, sed cum quietis et humilibus celebret.
88
LIBER TERTIUS.
88
Ex quo amplectenda reverentia vestra nuper a Cluniaco recessit, muta vobis permansit lingua mea, sed non tacuit de vobis conscientia mea. Siluit allocutio, sed non siluit devotio: tepuit loquacitas, sed non refriguit charitas. Nec mirum. Cum enim omnes pene Cluniacensis ovilis amici, cum omnes provisores, cum omnes benefactores in vobis uno confluxerint, non est mirandum, si per multos olim divisus noster amor ad vos solum concurrerit. Sed quoniam istud apud vos constare certum habemus, non sunt de his multiplicanda verba, neque quod optime nostis fastidiose replicandum. Illud tamen, quod nunc mihi fuit causa scribendi, requiro, illud summopere mihi vestrisque rescribendum deposco, quis regni Anglici, sed maxime quis vester vestrorumque sit status, quae corporis incolumitas, quae rerum prosperitas, qualiter nostra quoque loca se habeant, utrum pace laetentur, an adhuc dubia sub sorte laborent, quae nostrorum conversatio, quae sit fama. Ista omnia idcirco a vobis requiro, quia vobis maxime nostra omnia innituntur, et a vobis singulare post Deum, ut nostis, auxilium praestolantur. Fratres nostri, filii vestri pro vobis assidue Omnipotentis misericordiae affectibus et precibus supplicantes, reverentiam vestram venerando salutant, et ut etiam apud Dominum eorum memoriam habeatis implorant.
89
EPISTOLA II. Egregio et sublimiter venerando ALBERONI magnae Leodiensis Ecclesiae magno pontifici, ac nobili ejusdem Ecclesiae conventui, frater PETRUS humilis, Cluniacensium abbas, humilisque grex Cluniacensis ovilis, salutem.
89
Utinam humilitati meae talis daretur facultas qualis ab antiquo jam data est voluntas, ut amplectendam nobis et omnibus bonis personam vestram, ut sacrum et venerabile Ecclesiae vobis a Deo commissae collegium videre, ut jam dudum habeo, non chartis committere, sed ferventissimum charitatis affectum, quem ad vos ore ad os communicare vobis coram positis possem. Cum enim omnibus Christi Ecclesiis, quae numerositate sua unius et catholicae Ecclesiae corpus perficiunt, charitatis compagine honorem simul et amorem debeamus, inter omnes Germanorum Ecclesias, hoc vobis quadam familiari praerogativa debemus, quorum non solum amore provocati, sed etiam frequentibus beneficiis et permaximis muneribus ad mutuam benevolentiae vicissitudinem rependendam, magnifice invitati sumus. Et frequenter quidem a magistris Ecclesiae Dei, et ab innumeris populi Christiani principibus multa Cluniacense monasterium dona, multa beneficia percepit; sed cum haec vestris donis, vestris beneficiis, vestris muneribus, comparantur, licet magna sint et pretiosa, vilescunt. Suscepit vere Clun. Ecclesia, et saepe, ut dixi, suscipit multorum, et diversorum non in terra, sed in coelo thesaurizantium gazas; sed vestra xenia tanto aliorum munera superant, quanto homo pecoribus, quanta sapientia cunctis opibus antecellit. Auro igitur et topazio longe chariora Cluniacus a Leodiensi Ecclesia munera suscepit, quando magnificos viros, et summa cum laude ac dulcedine recolendos a vobis ad nos venientes, humili suorum collegio copulavit. Nam ut alios ante nostra tempora venientes, nobisque vultu incognitos taceam, quando Leodiensis Ecclesiae memoria apud Cluniacum perire poterit, quae Hezelonem, Tezelinum, Algerum, canonicos, magnosque suis temporibus magistros, humilitatis discipulos, et, ut ipsi qui vidimus, attestamur, veros monachos fecit? Quorum primus multo tempore pro Ecclesia, ad quam venerat, laborans, singulari scientia et praedicabili lingua, non solum audientium mores instruxit, sed corporalem novae Ecclesiae fabricam, quam aliqui vestrorum viderunt, plus cunctis mortalibus post reges Hispanos et Anglos, construxit. Sequens spiritualibus tantum studiis totum suum hominem occupans, in sancto proposito longaevus consenuit, et prius Cluniaci sub sancto Patre Hugone, dehinc Vizeliaci cum domno Rainaldo abbate ejus nepote, ac demum Lugdunensi archiepiscopo, degens, laudabilem vitam sancto fine conclusit. Tertius, cujus vix memoriam sine lacrymis facio, humilitate, puritate, vitae totius sinceritate secundum meum judicium longe praecedentes exsuperans, ita meo tempore apud nos vixit, in tantum benigne et sancte conversatus est, ut licet a nobis carne recesserit, spiritu tamen et memoria singulari nobiscum semper, dum vivimus, non esse non possit. Qui et librum De sacramento altaris, auctoritatibus sanctorum Patrum invincibiliter communitum, nobis et fidei suae insigne testimonium, et contra quorumdam modernorum, vel imperitiam, vel errorem, singulare praesidium dereliquit. Inspiret igitur omnipotens Spiritus, qui ubi vult spirat, cordibus vestris, ut sanctorum istorum, quos ante oculos mentis vestrae memorans reduxi, vitam et exempla imitemini, qui a vobis, ut dixi, venientes, et more magni patriarchae de terra, de cognatione, de domo propria egressi, peregrinatione sancta amissam patriam repetierunt, et mundi superbiam in humilitatem, luxum in frugalitatem, divitias in paupertatem, commutantes, ad eam jam per Dei gratiam pervenerunt. Hac ergo recordatione, charissimi, velut quodam charitatis glutino vobis adhaerentes, vosque vicissim nobis adhaerere rogantes, ut haec memoria apud vos sit continua, quae et apud nos est perpetua, precamur. Hac confidentia fiducialiter vos etiam pro locis Cluniacensibus in dioecesi vestra constitutis oramus, qua a vobis nos non repelli, sed exaudiri speramus. Specialiter autem pro domino Gerardo priore de Bertreis, et domo sibi commissa vestram amicitiam deprecamur: qui non tantum nobilitate generis, qua vobis bene notus est, sed etiam honesta vitae conversatione, qua a nobis commendandus est, hoc ut credimus, promeretur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).