Petrus Comestor-c.1178
Sermones
Serm 32.5
Choose a text
More by Petrus Comestor
—
11576 Sermon46
32.1
SERMO XXXI. IN EODEM FESTO S. AUGUSTINI.
32.1
Fili, mel invenisti comede quod sufficit, ne forte satiatus evomas illud. Salomon in proverbiis moralem nobis tradidit eruditionem satis diligenter et sufficienter. Quod diligenter, elucet, cum auditorem suum tanquam filium proposuit erudiendum, diligenter autem pater erudit filium, quia patris est gloria filius eraditus. Unde: Interroga patrem tuum, et dicet tibi; majores tuos, et annuntiabunt tibi. Quod autem sufficienter, patet, quia multipliciter erudivit filium, aliquando nescientem aliquando jam alios erudire sufficientem. Nescientem, ut ibi: Vade piger, ad formicam, et considera vias ejus, et disce sapientiam, et alibi: Beatus homo, qui invenit sapientiam, et affluit prudentia. Et jam scientem, ibi: Fili, mel invenisti, comede quod sufficit, etc. Alios erudire scientem, ibi: Deriventur fontes tui foras, et aquas tuas in plateis divide. Et in visione Samuelis: Fili, aperi os tuum muto, et causis omnium transeuntium. In praetaxata vero parabola, de moderato edulio mellis inventi moraliter nos instruit ad moderatas inquisitiones sacrae Scripturae, ut aliquid residuum sit in ea, quod igne comburatur; ne supra vires conantes ardua, deficiamus scrutantes in scrutinio. Verumtamen praeter moralem, sub eadem parabola latet sensus mysticus, tanquam duo nuclei sub eodem cortice commanentes. Fecit enim nobis rex Salomon grande ferculum in vase brevi pretiosum, in fictili apponens non solum moralem sensum, tanquam cibum parvum et cibum parvulorum, sed et mysticum tanquam cibum grandem et cibum grandium. Sane moralis simplex est, mysticus vero multiplex. Trisyrtica enim in eo est admonitio: prima est generalis, secunda singularis, tertia specialis; prima enim fit ad generalem justum, secunda ad Patrem Augustinum, tertia ad Regularem canonicum. Primo enim Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis admonet generalem Ecclesiam, tanquam Filium unicum, quem diligit anima sua, in hunc modum: Mel invenisti, tanquam per antithesin ad eum loquens: Fili, dum per ea, quae facta sunt, a creatura mundi Deum cognovisti, nec sicut Deum glorificasti, imo potius serviisti creaturae, quam Creatori, et gloriam incorruptibilis Dei convertisti in similitudinem hominum, volucrum, quadrupedum, atque serpentum, fel invenisti, fel draconum insanabile, comedisti uvam fellis et botrum amarissimum. Sed apposito forti et salubri antidoto per manum mediatoris fel evomuisti; cum autem cognovisti me, et quem misi Jesum Christum, et consubstantialem nobis Spiritum, esse unum, et solum, et verum Deum, mel invenisti, id est fidem et cultum unius et trini Dei. Nec indecenter, fili, fidem catholicam mel voco, ratione similitudinis. Mel enim mundificativum est, et de fide legitur: Fide mundans corda eorum, et alibi. Mundati per fidem in Spiritu sancto.
32.2
Sed attende, fili, quod sequitur: Comede quod sufficit tibi, hoc est comede tantum, et non bibe. Sunt enim qui sinceritatem aliis liquoribus admistis adulterant, nec mel comedunt, sed liquorem mellitum bibunt. Quidam enim aquam miscent melli in potum hydromelis. alii acetum in potum oxymelis. Ebionitae dogmatizantes fidem non sufficere ad salutem, legales observantias fidei miscuerunt tanquam melli. Noli errare, fili; siccata est aqua Mara, quam filii Israel bibere non poterant prae amaritudine. Mutata est in vinum aqua sex hydriarum, quae positae erant secundum purificationem Judaeorum. Illi vero acetum melli miscent, qui cum fide ritus gentilium et superstitiones observant. Sunt enim qui sequuntur auguria et conjecturas somniorum, et sortium divinationes. Sunt, qui observant dies, menses, et annos, omina rerum gerendarum ex eis aucupantes. Lunam quintam operibus inchoandis tanquam infaustam fugiunt, septimam vel decimam tanquam faustam sequuntur. Sunt alii qui magis superstitiose, quam religiose spem incolumitatis suae ponunt in ablutionibus quorumdam fontium, in incisionibus arborum, in alligationibus pittaciorum. Detestare, fili, potus mellis noxios, et comede mel sincerum, quod sufficit tibi ad salutem, ne forte evomas illud, id est ne forte, quod sumpsisti ad mundificationem, cedat tibi ad pollutionem: vomitus enim vomentem inquinat. Quod si tu evomueris illud, incipiam et ego te evomere de ore meo.
32.3
Sequitur secunda admonitio, in qua mater Ecclesia loquitur ad unum de filiis, qui cum pridem in sapientia mundi gloriaretur, factus est in ea insipiens, ut sapiens esset apud Deum: puta ad beatum Augustinum. Praetereo admonitionem matris ejus secundum carnem, quae propter incomparabilem, et tanquam unicam dilectionem in filium Monica non indecenter appellata est: quae diu noctuque satagebat, ut finum de philosopho redderet catholicum. Quae muliebriter non expavit longos tractus aeris, terrae et maris, sed ubique filium est secuta, vivis exhortationibus prosecuta, donec id quod intendebat est consecuta. Praetereo, inquam, exhortationem matris, de qua natus est per naturam filius irae: venio ad exhortationem, de qua renatus est per gratiam filius vitae, quae sic exorsa est: Fili, mel invenisti. Sed quoniam Augustinus inter augustos doctores circa inquisitionem fuit augustior, etiam patienter audiamus ejus inquisitionem. Respondet ergo matri in hunc modum: Quid est, mater, quod mecum agis de mellis commendatione? Legi et relegi in sacra Scriptura magis infamiam mellis, quam commendationem. Per Moysen Dominus prohibuit offerri sibi mel et fermentum. Sacerdoti quidem haec quandoque offerebantur, sed Domino nunquam. Jonathas propter edulium mellis fere subiit damnationem mortis. Salomon quoque ait: Mel distillant labia meretricis.« Judaei quoque circumdantes Jesum sicut apes, favum mellis dicuntur habuisse in ore, et aculeum in dorso.» Ad quem mater:« Fili, argute dixisti; est enim mel detestabile et est mel commendatione dignum.» Nomen enim mellis tetris et aureis litteris scribitur in sacro eloquio. Porro unicum est mel, quod tibi proposui commendare; mel, scilicet, de petra, quod in summo beneficio datum populo Dei legitur: ibi, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Ut autem distinguere scias mel a melle, considera diversa genera mellis in rerum natura, quia praeter mel silvestre, quod ex arundinibus colligitur, quo forte usus est praecursor Salvatoris, quatuor sunt genera mellis. Invenitur enim mel super faciem agri in foliis vel herbis: invenitur mel in truncis arborum, de quo primitivi homines, qui glandibus et fagina vescebantur, tenuem sibi victum quaeritabant. Colligitur mel de casulis labrefactis, quas alvearia dicunt, quas pastor Aristeus excogitavit ad colligendum examen apum, cum ex putrefacto juvenci cadavere apes reparasset. Reperitur quoque mel in foramine petrae. Secundum haec quatuor genera mellis, quatuor scientiarum genera collige. Prima enim est philologia, quam philosophus vocat theoricam; secunda, quam dicit practicam; tertia, quam appellat sophisticam; quartam ignoravit philosophus, quam nos dicimus evangelicam. Prima est tanquam mel sub faciem agri, quia causas naturales, quas Deus in rebus conditis occultaverat, in eminenti posuerunt philosophi, ut et ipsi eminerent, secundum illud: Linguam nostram magnificavimus. Practica est, tanquam in truncis, quia necessitatibus hominum necessaria esse dignoscitur. Sophistica est tanquam mel latens in casulis; est enim appetens, et non existens. Ad quam mulier audax et fatua provocat, aquas transeuntes furtivas et suaviores, et panem absconditum jucundiorem esse protestans. Evangelica est quasi mel de petra: agens, scilicet de petra, super quam fundata est Ecclesia. Circa primam versatur philosophus, circa secundam politicus, circa tertiam haereticus, circa quartam catholicus. Prima agit de secretis naturae, secunda de negotiorum gestione, tertia de morte animae, quarta de aeterna beatitudine. Prima ergo est quasi mel inflativum, secunda mel pungitivum, tertia mel exstinctivum, quarta mel nutritivum. Prima enim inflat, secundum illud: Scientia sine charitate inflat; secunda cruciat, juxta illud: Humanae felicitatis dulcedo multis amaritudinibus respersa est; tertia necat, unde legitur: Melior est canis vivus leone mortuo; quarta vivificat, tanquam fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, unde ait Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Vides ergo, fili, tres praedictas habere superficiem scientiae, non medullam, imaginem non veritatem; quartam vero esse veram sapientiam. Cum enim nomen sapientiae denominetur a duobus, a sapiendo scilicet, et sciendo: haec sola vere sapientia est, quae facit ut sapias, et ut saporem vitae aeternae habeas, de qua dicitur: In malevolam animam non introibit sapientia, id est sapida scientia. Errasti; fili, sciolum te putabas, cum dividebas theoricam per intellectilem, per intelligibilem, per rationalem: hoc est, per Theologiam, per philologiam, per physiologiam: per eam scilicet, quae agit de Deo, per eam quae de spiritibus, per eam quae de corporibus: te prudentem existimabas, cum separabas practicam per privatam, per domesticam, per politicam. Admirabaris, fili, torrentem eloquii Tulliani, ventilatas exhortationes Isocratis, anhelantia verba Demosthenis, qui res gerendas vivis sermonibus animabant. Laborasti super complexiones Aristotelis festinatas, quas adeo breves edidit, ac si non edidisset. In his omnibus facunda quidem est sapientia, sed infecunda. Non enim spiritus et vita sunt, de quibus dixit Dominus per prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Nunc tandem, fili, mel invenisti, id est cognitionem de utraque natura Christi, nosti mysterium nostrae redemptionis occultatum a saeculis; tenes Ecclesiae sacramenta, tanquam malagmata vulnerum nostrorum et alligaturas, in certa spe beatitudinis jucundaris.»
32.4
Ad quam Augustinus:« Quid est, mater, quod a consueta similitudine recessisti? Evangelium melli comparans et non argento? De eo enim legitur: Eloquia Domini casta, argentum igne examinatum, etc..» Ad quem mater:« Nova quidem, fili, est similitudo, sed exquisita. In melle enim contra naturam aliorum liquorum, quod faeculentum et spissum est superenatat; quod autem liquidius ad ima descendit. Considera id ipsum in operibus Christi, quae evangelica narrat historia. Fecit Deus prodigia et signa magna in populo. Lucida quaedam et formosa coram hominibus operatus est, inferiora tamen fuerunt opere ipsius finali, et quasi faeculento. Extremum opus ejus, et tanquam laeculentum dico, sputa, flagella, alapas, mortem turpissimam, mortem latronum. Hoc tamen eminentius fuit caeteris. Majus enim fuit per mortem nos a morte liberare, quam mortuos suscitare. Hoc opere de morte et diabolo triumphavit. Propter hoc datum ei nomen, quod est super omne nomen; data est ei potestas in coelo, et in terra; et in mari. Sed attende, fili, quod sequitur. Comede quod sufficit tibi. Non enim amoveo potum quasi per taciturnitatem, sed est sensus: Quandoque bibe, quandoque comede illud. Ipse quoque Christus ad potum nos invitavit, dicens: Qui sitit, veniat ad me et bibat, et in propheta: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Evangelica ergo doctrina, ubi facilis est, potui assimilatur; si quid autem difficile quasi corpulentius inveneris, comede, mastica, divide, id est pie et diligenter considera quid, de quo dicas, quid propter quid, et secundum quid dicas, ne forte evomas illud, sed potius eructes. Evomunt, fili, qui male sentiunt; eructant, qui conservis cibaria dividunt in tempore opportuno. Sed attende quod eructatio saporem rei comestae secum trahit; et tu, fili, cum de fide disputaveris, profanas fuge novitates verborum, et rebus, de quibus agis, cognatos et authenticos attribue sermones.»
32.5
Sequitur tertia admonitio, secundum quam loquitur Pater Augustinus ad canonicum Regularem, cui et tradidit vitae regularis instituta et in chartulis exaravit, non quidem principium vitae communis( haec enim fuit apostolorum traditio, et ejus multitudinis, quorum erat cor unum et anima una in Deo) cui Pater Augustinus quasdam superaddidit supererogationes de mediocritate vivendi et munditia. Ait ergo Augustinus ad canonicum: Fili, mel invenisti, dum eras in saeculo aculeis sollicitudinum torquebaris, quia secundum Ecclesiasten in omnibus negotiis, quae fiunt sub sole, non est nisi labor et afflictio spiritus; tu autem elongasti fugiens, et manes in solitudine, in otio contemplationis et paradiso claustrali. Mel invenisti, id est vitae mediocritatem, quam auream philosophus appellavit. Character enim ordinis tui est, mediocritas in victu, vestitu, habitu, incessu, tonsura, in psallendo, et hujusmodi. Superfluitas talium saepe parit intemperantiam: nimia austeritas quandoque parit impatientiam, quandoque occultam superbiam. Tu autem attende dulcedinem mediocritatis in tribus: sufficiens est, tranquilla est, secura est. Sufficiens est, quia non inhiat quaerendis, non incubat quaesitis, nec cruciatur amissis; tranquilla, quia non exsanguinatur curis, non distrahitur negotiis, non maceratur opprobriis; secura, quia non timet calumnias proximorum, non insidias latronum, nec impetus hostium. Hanc dulcedinem mediocritatis comede et non bibas, id est non extenues soliditatem, neque emollias ordinis rigorem; ut tanquam privilegiatus velis edere lautius, bibere sapidius, cubare mollius, loqui licentius, vigilare parcius, orare tenuius. Comede autem mel inventum in hunc modum; obedias sine disceptatione, vivas in communi sine singularitate, lege cum modestia et simplicitate, ora cum fiducia et devotione. Postremo nihil dispenses de ordine sine recompensatione, aut cogente necessitate. Accepisti triplicis mellis comestionem, comedat quisque mel sibi destinatum; comedat Christianus mel fidei; credat Deum trinum et unum, manducabit. Comedat litteratus mel evangelicae eruditionis; quid de quo dicat, quid propter quid, et quid secundum quid, pie et diligenter attendat. Comedat canonicus Regularis mel mediocritatis, ne super ascendens rumpatur et ruat, vel ima petens dissolvatur et pereat Comedamus ergo singuli, comedamus universi donec ad manducandum panem super mensam Dei trahat nos obviam in aer Jesus Christus Dominus noster, judex noster, cum venerit judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).