Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Damianus1007-1072
Collectanea in Vetus Testamentum
Test 10.19.38
Choose a text More by Petrus Damianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10066 Coinvet
10.19.1
123-124 INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI NUMERI. CAPUT XIX. In epistola ad Hildebrandum.
10.19.1
« In quadraginta duabus mansionibus pervenerunt filii Israel, usque ad principium capiendae haereditatis.» Principium vero capiendae haereditatis fuit ubi Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, accipiunt terram Galaad in possessionem. Porro autem, sicut illi ascenderunt per quadraginta duas mansiones, ita Salvator noster in Aegyptum mundi hujus descendit per totidem patres. Quod si jam intelligimus quantum sacramenti numerus iste contineat, humanae scilicet ascensionis et divinae descensionis, incipiamus jam per ea quae descendit Christus ascendere, et primam eam nobis mansionem, quam ipse novissimam habuit, aedificare. Si quis enim ad nos per loca quaelibet veniat, ut mox rediens per loca nos eadem ducat ubi desinit ille, nos iter incipimus; et ubi ille coeperat, nos finimus. Prima scilicet generatio Christi coepit ab Abraham; ultima vero velut postrema mansio terminavit in Virginem. Et quoniam Abraham interpretatur pater excelsus, nos hoc iter incipimus a Virginis partu, ut, peragrantes sequentia deinceps mansionum loca, postremo ad Deum, Patrem videlicet perveniamus excelsum. Partus ergo Virginis nobis ex Aegypto exire volentibus in primis occurrit, cum, Verbum Dei carnem factum in hunc mundum venisse credentes, relictis omnibus caducis et transitoriis, in illo loco requiescimus, in illo nostrae quietis et spei habitaculum collocamus. Post haec jam si perficere, et ad singulos quosque fidei et virtutum gradus ascendere nitimur, tandiu debemus immorari, donec valeant virtutes in consuetudinem verti. Et tunc non quasi transcurrere spiritualis vitae deserta conspicimur, sed mansiones facere, vel etiam habitare in ipsis virtutum profectibus judicamur. Nam qui bonum opus non perseveraturus incipit, quasi viam properando transcurrit; qui vero in ea quam semel arripuit permanet sanctitate, ibi quodammodo aedificat mansionem. Et notandum quia, cum ire et manere, ac, per hoc, iter et mansio a se sint penitus dissona, nec sibimet invicem congruant, utrumque tamen in illo Israelitico procinctu convenisse Scriptura confirmat, ut illi per desertum et iter habuisse dicantur, 141 et mansiones; quia nimirum nos, qui terram viventium intrare contendimus, et manere debemus per fixum professionis nostrae propositum, et ire semper per meliorandae conversationis et cumulandi profectus augmentum.
10.19.2
In primis ergo proficiscuntur filii Israel de Ramese. Ramese, sicut nonnullis videtur, in nostra lingua commotio turbida vel commotio tineae dicitur. In quo datur intelligi quod omnia quae mundi sunt, in commotionibus et perturbationibus constituta et corruptelae, quam tinea designat, probantur obnoxia. In quibus utique non oportet animam residere, sed incunctanter exire. Quidam vero Ramese interpretari commotionem vel tonitruum putaverunt. Quod utique nobis aptari non incongrue poterit, quia, dum ad praedicationem evangelicae tubae commoti fuerimus, velut ad tonitruum coelestium nubium excitati, ex Aegypto mundi hujus eximus. Exierunt autem illi mense primo, quinta decima luna, in ipso scilicet plenilunio ac veris exordio. Et nos, cum summae lucis radiis illustramur, cum in nobis bonae voluntatis flores erumpunt, cum omnia renovantur, cum prata denique nostrorum cordium superni solis fomite recalescunt, tunc ex Aegypti tenebris egredi festinamus.
10.19.3
Secunda mansio fit in Sochot. Sochot autem interpretatur tabernacula. Primus igitur animae profectus est ut a terrenis se commotionibus dividat, sibique tanquam peregrinae et incolae non habitaculum figat, sed exsilii tabernaculum struat, lugens cum propheta:« Heu me! quia incolatus meus prolongatus est.»
10.19.4
Deinde veniunt in Ethan, sive ut septuaginta interpretes dicunt, Buthan, quae est in extremis finibus solitudinis. Ethan, fortitudinem sonat. Qui ergo jam pro Deo peregrinantur in mundo, qui se incolas et exsules recognoscunt, necesse est ut quanto magis se praebent in terrenis actibus debiles, tanto sint in humilitate ac patientia fortiores. Buthan autem vallis interpretatur, quod ab eodem sensu nequaquam discrepat. Oportet enim ut quisquis ad terram viventium properat, ad perferenda tentationum jacula in humilitatis et patientiae convalle persistat.
10.19.5
Inde profecti sunt in Phiairoth, quae respicit Beelphegor, et castrametati sunt ante Magdalum. Phiairoth interpretari dicitur os nobilium, per quod exprimitur lingua doctorum. In convalle quippe patientiae constitutus, quo gravius vel persecutionum vel carnalium tentationum flagellis atteritur, eo magis necesse est ut ei ab ore nobilium, id est a sanctorum doctorum exhortationibus, succurratur. Si vero non Phiairoth, sed Osirath, proferendum est, ut alia testatur editio, sciendum est quod Irath vicus interpretatur. Ad os ergo, hoc est, ad primum vici hujus venitur ingressum; quod significat novae conversationis initium. Unde non ad urbem, sed ad vicum veniunt; quia necesse est ut novitii quique interim se intra suburbanae vitae cohibeant modum, nec praecipitanter adhuc audeant senatoriae perfectionis attentare fastigium. Unde bene dicitur quoniam Airoth respicit Beelsephon. Beelsephon siquidem interpretatur ascensio speculae 142 sive turris. A parvis enim ad magna conscenditur. Non enim haec mansio fuit in ipsa specula, sed respiciebat speculam. Quia novitius quisque, etsi ad speculativam vitam jam per desiderium tendat, necdum tamen ad speculativae perfectionis culmen aspirat. Quamobrem illic apte subjungitur:« Et castrametati sunt ante Magdalum.» Magdalus, magnificentia dicitur. Noviter enim quis ad Dei servitium veniens ascensionem speculae et magnificentiam jam quidem in conspectu suo per intentionem tenet, sed per effectum virtutis nondum possidet; quia, licet spe contemplationis et perfectionis jam pascatur et nutriatur, necdum tamen consummatae munditiae vel supernae gratiae nitore perfruitur. Ut, si Beelsephor interpretatur dominus aquilonis, sicut a quibusdam dicitur; quid per hunc aquilonis dominum, nisi antiquus hostis exprimitur, qui frigidis et ab amore Dei alienis cordibus principatur? Ante hunc ergo, id est contra hunc, castrametamur, cum adversus eum infoederabili dimicatione confligimus.
10.19.6
Inde profecti per mare Rubrum venerunt in Mara, quae interpretatur amaritudo. Rectus scilicet ordo est ut qui ad terram properant melle manantem, in deserto vitae hujus laboris et tentationis amaritudinem hauriant, et per disciplinae praesentis asperitatem perveniant ad remunerationis internae dulcedinem. Unde dicit Apostolus:« Omnis, inquit, disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris; post autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae.» In procinctu siquidem spiritualis militiae constitutis, modo amara dulcibus, modo dulcia miscentur amaris, ut per haec experiatur humana conditio, et quid a se patiatur infirmitatis, et quid a Deo debeat sperare virtutis. Sicut eidem populo dicitur:« Afflixit te et cibavit te manna in deserto, quod nesciebant patres tui, donec dignosceretur quod esset in corde tuo.»
10.19.7
Unde sequitur quia, profecti de Mara, venerunt in Elim, ubi duodecim erant fontes aquarum et septuaginta palmae. Vides, post tentationis amaritudinem, ad quantam deveniunt et dulcium pomorum et aquarum profluentium amoenitatem. Per tentationis itaque pugnam perducuntur ad palmas, et per sitis intolerandae penuriam ad irriguam veniunt aquarum viventium affluentiam. Animarum quippe medicus omnipotens Deus sic omnia ordinate dispensat, ut, tanquam melle pigmentis infuso, et tristibus laeta et laetis tristia misceat, quatenus mens infirma et aliquando percussa nunquam de prosperitate superbiat, et aliquando refota in adversitatibus non succumbat. Elim praeterea interpretatur arietes, qui nimirum sunt gregum sequentium duces. Qui vero sunt duces rationalis gregis, hoc est populi Christiani, nisi sancti apostoli? Hi nimirum sunt duodecim fontes, ariditatem mentium doctrinae coelestis fluoribus irrigantes. Verum quia non illos duodecim duntaxat apostolos Salvator noster elegit, sed et alios septuaginta constituit, idcirco non solum duodecim fontes, sed et septuaginta describuntur illic arbores fuisse palmarum. Nam et ipsi apostoli nominantur 143, sicut et in B. Pauli verbis agnoscitur. Cum enim de resurrectione Salvatoris ageret:« Visus est, inquit, Cephae, et post haec illis undedecim; deinde apparuit apostolis omnibus.» Ex quibus verbis manifeste colligitur quod, praeter illos duodecim, et alii discipuli non inconvenienter apostoli nominentur
10.19.8
Sed egressi de Elim, juxta mare Rubrum fixere tentoria. Nota quia non mare rursus ingrediuntur, sed juxta mare tabernaculum figunt, ut mare tantum et procellarum cumulos procul aspiciant, nequaquam tamen motus ejus aut impetus pertimescant. Nos etiam post tentationum fluctus, post undisoni maris formidolosa naufragia, eadem saepe mala quae pertulimus ante oculos ponimus, ut jam, velut in littore constituti, dignas ereptori nostro Deo gratias referamus.
10.19.9
Profecti quoque de mari Rubro, applicuerunt in desertum Sin. Sin interpretatur rubus sive tentatio. Incipit ergo Christiano militi jam prosperitatis spes arridere, collocutionis divinae verba promittere. De rubo siquidem Dominus apparuit, et Moysi ad filios Israel perferre mandata praecepit. Illic ergo tibi datur sperandae clementiae signum, ubi factum est Israeliticae visitationis initium. Sed non otiose Sin etiam tentatio dicitur. Solet enim saepius et in visionibus intervenire tentatio, dum nonnunquam spiritus iniquitatis transfigurat se in angelum lucis. Et ideo subtiliter est agendum, ut discernantur genera visionum. Sicut et Jesu Nave, cum angelum cerneret, et tentationes aliquando hujusmodi visionibus inesse nullatenus dubitaret, protinus ab eo qui apparebat requisivit, dicens:« Noster es, an adversariorum?» Nam et per Apostolum discretio spirituum inter dona sancti Spiritus enumeratur. Quod autem Sin etiam odium interpretari dicitur, neque hoc quidem a spirituali exorbitat intellectu. Quisquis enim pervenit ad visionem vel allocutionem Dei, confestim concipit odium mundi.
10.19.10
Sed et inde progressi venerunt in Deptheca, sive, ut alia translatio perhibet, Raphaca. Deptheca denique pulsatio dicitur. Et nos, postquam pertingimus ad Ecclesiam, quam videlicet rubus ille significat, ubi Dei meretur homo colloquium, ubi visio conspicitur angelorum, tunc incipimus petere, quaerere, ac regni coelestis arcana pulsare; Domino praecipiente et pollicente, qui ait:« Pulsate, et aperietur vobis.» Si vero Raphaca quis malit admittere, quae sanitas dicitur, hoc nomen animae jam dudum languidae, sed jam per donum sanctae Ecclesiae languoris nexibus absolutae convenienter aptatur. Haec est enim anima cui dicitur:« Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea, nomini sancto ejus.» Quem, quaeso, Dominum?« Qui sanat, inquit, omnes languores tuos, qui redimit de interitu vitam tuam.» Languor scilicet animae, vitia sunt; mors animae, peccata criminalia sunt.« Peccatum enim, cum consummatum fuerit, generat mortem.»
10.19.11
Deinde veniunt in Halus. Halus interpretatur labores sive fermentum. Et certe sanitatem labores sequuntur; quoniam ad nil aliud sanitatem sancta anima debet concupiscere, nisi ut 144 labores pro Deo valeat pressurasque perferre. Ideo nempe socrus Petri de febre convaluit, ut Domino per sedulitatis obsequium ministraret. Ideo per Ananiam sanatus est Paulus, ut continuis postmodum laboribus insudaret. Hinc est quod eidem Ananiae de illo dictum:« Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.» Quod autem Halus etiam fermentum interpretari dicitur, et hinc nobis congruae significationis intellectus offertur. Hoc est enim fermentum illud quod tollens mulier commiscuit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, id est sanctum Evangelium. In hac siquidem solitudine populus murmuravit, et manna simul et coturnices accepit. Et cum non modo fermentum, sed et manna sacrum significet Evangelium, miro modo haec simul in decima mansione conveniunt, ut post legis praemissae Decalogum panis Evangelii succedere videatur.
10.19.12
Post haec veniunt in Raphidin. Interpretatur itaque Raphidin laus judicii. Et certe satis congruit ut et labor antecedat laudem, et laus proveniat post laborem. Verum non cujuscunque rei, sed laus judicii, videlicet de rationis judicio prodeat; non laus quae de superbiae vanitate procedat:« Spiritualis enim homo judicat omnia, et a nemine judicatur.» Reperiuntur et aliae horum nominum interpretationes. Sed si cuncta, quae nobis in hac materia suggeruntur, amplectimur, jam non servabitur epistolaris ordo compendii, sed onerosi consurget enormitas libri. Israelitarum ergo mansiones succincte transcurrimus, non ut earum scrutemur arcana cubicula, sed ut in earum nominibus tanquam exteriora parietum simpliciter ostendamus.
10.19.13
Deinde veniunt in desertum Sinai. Sin, quam superius diximus, et Sinai unum non ambigitur esse desertum; sed Sin dicitur ipsa planities, Sinai vero mons est in eadem supereminens solitudine: in quo nimirum Dominus legis edicta promulgat, et Moyses tabernaculum fabricat. Et hoc aptissime congruit, ut, postquam rationabilis anima rectum ac per hoc laudabile coeperit habere judicium, tunc in se Deo suo construat tabernaculum, et, digna jam Creatoris alloquio, coelestium percipiat mysteria mandatorum.
10.19.14
Post haec profecti sunt ad sepulcra concupiscentiae, ubi scilicet pulcher ordo contexitur. Nam cum felix anima suo fit tabernaculum Creatori, cum, mandatis divinae legis intenta, jam coeperit coelestia contemplari, mox aestuantium vitiorum ardor exstinguitur, et omnis carnalis illecebrae concupiscentia sepelitur; ut non jam caro se adversus spiritum moveat, non adversus carnem spiritus concupiscat.
10.19.15
Inde transitur in Aseroth, quod interpretatur atria perfecta, vel beatitudo. Et, o quam pulcher ordo mysterii, quam decora series spiritualis incrementi, ut, postquam sepelieris concupiscentias carnis, praesto pervenias ad atrium perfectionis et praemium beatitudinis! Felix anima quae nullis jam vitiis carnis urgetur, quia mox ad beatitudinem percipiendae remunerationis ingreditur!
10.19.16
Post haec venerunt in Rethma, sive Pharam. 145 Rethma, ut opinamur, interpretatur visio consummata; Pharam vero, visibile os. In quibus quid aliud intelligitur, nisi ut sancta quaelibet anima, post sepultas jam carnis concupiscentias, perducta jam ad atrium perfectionis, secura de praemio beatitudinis, ad consummatam mox Dei visionem veniat, ejusque visibile os, hoc est praesentem Dei speciem, cernat?« Nunc enim videmus eum, sicut dicit Apostolus, in speculo et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.» Quae tamen omnia quia sancti quilibet, in carne constituti, habere nequeunt pleniter in re, jam habent in spe; quam scilicet spem jam firmissimam tenent, quia Spiritum sanctum, qui eos in vitae hujus laboribus roborat, pignus habent. Unde et illa interpretatio, qua Rethma sonitus sive juniperus dicitur, non incongrua judicatur. Ferunt enim lignum hoc ignem in se longo tempore conservare, adeo ut si prunae ejus fuerint cineribus adopertae, usque ad annum ignitae perveniant. Quia ergo Spiritus sanctus, sicut legitur, scientiam habet vocis, et in apostolos missus est in specie ignis, haec interpretatio, qua Rethma sonitus vel juniperus dicitur, aptissime Spiritui sancto convenire videtur
10.19.17
Hinc itaque digressi, castrametati sunt in Rhemon Phares; quod apud nos excelsa intercisio dicitur. Nam cum animae redeuntis ad Deum intellectus augetur, mox ei datur perfecta notitia, qua scilicet excelse atque sublimiter novit et terrena a coelestibus intercidere, et caduca quaelibet ac transitoria a perpetuis separare. Si vero Rhemon Phares, ut alibi reperitur, mali punici divisio dicitur, per hoc procul dubio sancta designatur Ecclesia, quae tanquam multa grana uno cortice contegit, dum omnem credentium turbam inseparabili catholicae fidei unitate concludit.
10.19.18
Deinde transeunt in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Non autem ignoramus dealbationem aliquando pro crimine poni, sicut dicuntur monumenta dealbata et paries dealbatus; sed hic illa dealbatio debet intelligi, de qua per Isaiam dicitur:« Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, ut lana alba erunt;» et in Psalmo:« Nive dealbabuntur in Selmon.» Et in Apocalypsi:« Capilli Jesu tanquam lana albi referuntur.» Quapropter hic dealbatio convenienter intelligitur de verae lucis splendore prodire et de summae visionis claritate descendere. Quod si Lebna, ut quidam dicunt, in laterem vertitur, in quo videlicet opere Israeliticus in Aegypto populus coactus est laborare, hoc datur intelligi quia, sicut illi post tam sublimia loca rursus in laterem veniunt, ita nos, quandiu in hujus mundi deserto peregrinamur, necessitate compellimur aliquando a summis ad ima descendere, et a spiritualibus ad terrenae actionis opera transmigrare.
10.19.19
Post haec veniunt in Ressa, quod infrenos vertitur, et non incongrue. Si enim post perfectionis culmen ad opera lutulenta descendimus, disciplinae nexibus et poenitentiae loris infrenandi sumus, ne vagemur per abrupta praecipites, sed cito redeamus ad consuetae munditiae 146 puritatem. Interpretatur etiam Ressa visibilis sive laudabilis tentatio. Quamvis enim mens cujuslibet justi viri jam ad alta proficiat, tentatione tamen adhuc in ima deprimitur, ne per tumorem superbiae de virtutibus extollatur. Stimulus enim tentationis ad custodiam adhibetur humilitatis. Unde dicit Apostolus:« Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet.» Haec ergo tentatio visibilis est, quia manifesta; laudabilis, quia salutifera.
10.19.20
Inde progressi veniunt in Ceelatha, quod interpretatur Ecclesia; ut videlicet instabiles quique, qui se per vitiorum abrupta praecipitanter impellunt, sacrae Scripturae frenis in Ecclesiam retrahantur; sive, quod alia tenet editio, Machebat, quod est principatus virgae. Quod utrumque potestatem videtur exprimere. Carni quippe, qui tentatur, necesse est ut praesidens spiritus principetur, ut, cum illa abjiciat pugnam, iste quasi desuper intentet minaciter virgam, dum rigidi terroris adhibet disciplinam.
10.19.21
Exinde venitur in montem Sepher sive Sephar, quod tubicinatio appellatur. Tuba, signum est belli. Equus enim Dei« odoratur bellum, et cum audierit buccinam, dicit vah;» et miles Christi, cum se persenserit vitiorum ingruentium tentatione vallatum, virtutum protinus arma corripiens, procedit ad bellum, et cominus in bella congreditur, ne, degeneri torpore solutus, ab adversariis facile perimatur, et tunc poterit gloriosius tuba canere, hoc est ad spirituale certamen et alios provocare.
10.19.22
Unde illic dicitur quia, inde profecti, venerunt in Harada, sive, quod alibi dicitur, in Charadath, quod in nostra lingua sonat idoneus effectus, ut ipse nimirum jam praedicator factus, merito valeat cum Apostolo dicere:« Quod idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti.»
10.19.23
Sed et inde proficiscentes, veniunt in Macelot; quod interpretatur ab initio. Quisquis enim ad perfectionis summam contendit, omnium rerum contemplatur initium, dum cuncta viscerum suorum vota convertit ad Deum. Et dum cor ad Auctorem suum jugiter dirigit, a rerum omnium initio non recedit. Vel, si Maceloth, ut quidam sentiunt, dicatur esse conventus, per hoc Ecclesia intelligitur, in qua videlicet a cunctis fidelibus convenitur. Unde canitur:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!»
10.19.24
Deinde venitur in Thaath, vel sicut alibi legitur, in Caath, quod est patientia vel confirmatio. Quisquis enim desiderat terram viventium per praesentis vitae labores ingredi, necesse est eum ad toleranda mundi pericula per patientiam confirmari. Vel si Thaath, ut a quibusdam dicitur, vertitur in pavorem, dicatur unicuique certanti, vel jam forte per divinam gratiam triumphanti:« Noli altum sapere, sed time.»
10.19.25
Sed, inde profecti, veniunt in Thare, quod Graece quidem exstasis interpretatur, in nostra vero lingua dicitur contemplatio. Consequens est enim ut quisquis antea probatur per patientiam, proinde ad contemplationis perveniat gratiam; et qui prius in tribulatione deprimitur, 147 postmodum ad visionis intimae laetitiam sustollatur. Sin autem Thare, sicut quidam putant, astutia vel malitia debet intelligi, hoc ad Ecclesiarum praepositos non immerito videtur posse referri; ut ipsi suis auditoribus timeant, qui in tentationum tribulatione laborant. Astutia enim et malitia illius cavenda est de quo dicitur:« Quoniam adversarius noster tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret.»
10.19.26
Deinde procedunt in Methca, vel, sicut alibi legitur, Maathica, quod interpretatur mors nova. Nunquam tam perfecte diabolica cavetur astutia, quam si Christo commorimur, ut tanquam insensibiles ad hostis callidi tentamenta redeamus. Quam novam mortem contemplatio parit, quae scilicet et mundum nobis et nos mundo mortuos efficit. Quod si Methca, ut quibusdam placet, in dulcedinem vertitur; quid mirum si de contemplatione ad dulcedinem veniatur, cum ipsa contemplatio nihil aliud sit quam ineffabilis et immensa dulcedo?
10.19.27
Post haec venitur in Hesmona, quae festinatio dicitur. Nam, postquam pertingimus ad dulcedinem contemplationis, moram non ferimus tarditatis. O quam moleste moram patiebatur ille qui dicebat:« Utinam dirumperes coelos et descenderes, et liquefierent montes a facie tua!» Quam graviter hanc moram ferebat ille qui dicebat:« Cupio dissolvi et esse cum Christo,» multo magis melius! Sin autem a Senna dicatur quod ossa significat, hoc ad robur constantiae pertinet, quod necesse est ut Christi amator habeat, ne per amorem nimium impatiens fiat.
10.19.28
Hinc jam transitur in Moseroth, quod significare putatur excludens. Anima quippe, quae ad perfectum Sponsi sui amorem pervenit, tentationes a se callidi corruptoris excludit. Unde et Apostolus:« Nolite, inquit, locum dare diabolo.» Quod si Moseroth, juxta quosdam, interpretatur vincula, sanus per omnia et congruus intellectus elucet: nimirum sancta quaelibet anima, quae coelesti Sponso in amore conjungitur, necesse est ut ei assiduis Scripturarum meditationibus, quasi quibusdam vinculis insolubiliter connectatur. De quibus vinculis Christo per Isaiam dicitur:« Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, et post te ambulabunt colligati vinculis.»
10.19.29
Unde non immerito jam venitur in Banacim, quod significat fontes vel excolationes, id est, ubi divinarum Scripturarum fontes anima bibit et excolat, hoc est subtiliter tractat ac ruminat. Excolat, inquam, cum illud evangelicum servat:« Ut ne unus quidem apex aut unum iota de lege praetereat, quin omnia fiant.» Si vero bene Jaacan, sicut quidam dicunt, transfertur in filios necessitatis sive stridoris, hoc significat, quia quisquis divinis eloquiis eruditus est et affluenter instructus, necesse est ut post se et alios trahat ac filios gignat, quibus nimirum dum fletus et stridorem dentium minaciter objicit, quodammodo necessitatem eis ut ad Deum convertantur imponit. Ii sunt ergo filii necessitatis vel stridoris, de quibus prophetice canitur:« Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.»
10.19.30
Post haec ascendunt in montem Gadgad, quod 148 interpretatur nuntius, vel accinctio, vel certe concisio. Quibus enim verba Dei annuntiamus, eos procul dubio commonere debemus ut et se virtutum armis accingant, et invisibilium hostium spiritualibus gladiis terga concidant. Quod cum eos agere non segniter edocemur, cum eis simul ad montana conscendimus. Quod si Gadgad, ut quidam putant, tentamenta significat, datur intelligi quoniam his qui ad coelestem patriam tendunt, tentationes deesse non possunt. Et saepe tentatio virtutibus admiscetur, ut laborioso Christi militi merces uberior acquiratur.
10.19.31
Et quia per mala tentationum ad praemiorum bona transitur, congrue sequitur quoniam, inde profecti, venerunt in Jetebatha, sive, ut alibi legitur, Jatbatha, quod interpretatur bonitas sive bonum. Ergo per experimenta tentationum ad bonitatem, quae procul dubio Christus est, pervenitur.
10.19.32
Inde profecti sunt in Ebrona, quod transitus appellatur. Animo quippe transeunda sunt omnia, et in eum solum debes obtutum mentis infigere, cum quo sine transitu valeas permanere.
10.19.33
Post haec veniunt in Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Postquam enim nos in Christum omnino projicimus, postquam in eum omnem cordis nostri fiduciam collocamus, esse pueri sensibus ulterius non debemus, imitantes Apostolum, qui dicit:« Cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli;» et iterum:« Nolite pueri effici sensibus.»
10.19.34
Sed quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem, iterum veniunt in desertum Sin, quae est Cades. Sin autem tentationem interpretari jam jam superius diximus. Sicut enim vas aureum vel argenteum saepe malleus percutit, saepe lima hinc inde poliendo circumdat, ut clarius fiat; sic iterata tentatio constantis et non cedentis animae rubiginem purgat.« Vas enim figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.» Et quia Cades fructificatio sancta dicitur, vides quoniam tentationum sulcos sancta fructificatio subsequatur.
10.19.35
Sed et hinc applicuerunt in montem Hor, in extremis finibus Edom. Hor montanus interpretatur. Quisquis enim tentatus non labitur, sed de tentatione fructificat, consequens est ut ad montem, qui Christus est, victor ascendat. Hic est enim mons ille coagulatus, mons pinguis, de quo per Prophetam dicitur:« Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.» Hic mons dicitur montanus, quia ubi Christus, ibi et procul dubio Christianus:« Ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit.»
10.19.36
Deinde veniunt in Salmona, quod interpretatur umbra portionis. Et merito, postquam in montem, qui est Christus, ascendimus, vitiorum fugientes ardorem, sub defensionis ejus umbraculo residemus. De qua videlicet umbra per Jeremiam dicitur:« Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.» Et Angelus ad Mariam:« Virtus, inquit, Altissimi obumbrabit tibi.» Salmona etiam, ut alicubi reperitur, imaguncula dicitur; quod utique 149 loco illi non absurde congruit, dum ibi aeneus ille serpens appensus sit, qui crucifixi repraesentat imaginem Salvatoris.
10.19.37
Fit praeterea transitus in Phinon, quod interpretatur os, vel oris parcimonia. Et os quidem, quia, mox ut passionis Christi sacramenta cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, sicut scriptum est:« Credidi, propter quod locutus sum.» Et Apostolus:« Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.» Oris vero parcimonia dicitur; quia, dum tam profunda redemptionis humanae mysteria penetrare non possumus, quasi ori nostro digitum superponimus, ut, divinitatis Christi celsitudinem majoribus relinquentes, de sola tantum ejus cruce tractemus, sicut dicit Apostolus:« Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum.»
10.19.38
Post haec profecti sunt in Oboth, quod utique vertitur in magos sive pythones. Propter quod datur intelligi quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione concipitur, post acceptam fidem, quae oris confessione profertur, consurgunt adversum nos haeretici errorem venenatae perfidiae dogmatizantes, tanquam pythones et magi malefica incantationum carmina conspergentes.
10.19.39
Hinc transitur in Gebarim, quae est in finibus Moabitarum. Gebarim significat acervos lapidum transeuntium. Isti porro sunt lapides vivi, sancti scilicet, ex quibus non modo Hierusalem superna construitur, sed et praesens Ecclesia tanquam margaritis coruscantibus adornatur. Qui merito transeuntes dicuntur, quia terrena quaelibet ac transitoria mente calcant, atque ad coelestia transire festinant. Si vero non Gebarim, sed Gai dicatur, quod alia testatur editio, et hoc ab intellectu transeuntium non aberrat. Gai siquidem interpretatur chaos. Dicit autem Abraham diviti:« Quia inter nos et vos chaos magnum firmatum est.» Ad illum ergo sancti semper transire desiderant, ut in ejus sinu, sicut et beatus ille Lazarus, feliciter requiescant.
10.19.40
Unde satis apte consequitur ut post chaos pythonum atque magorum, quod est tenebrosa calliditas haereticorum, praesto veniant in Dibongad, quod significare dicitur apiarium tentationum. Apes enim ore mella ferunt, sed aculeis pungunt; sic et haeretici verbis quidem manifeste blandimenta praetendunt, sed quasi post se erroris aculeos contegunt. Primo distillant ore dulcedinem, sed postmodum spargunt aculeatae falsitatis errorem. Unde Propheta conqueritur, dicens:« Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis.»
10.19.41
150 Inde profecti sunt in Helmondeblathaim, quod vertitur in contemptum palatarum, hoc est ficuum, sive contemptus opprobrii. Ficus autem deliciosus est fructus; per quod intelligitur necessarium esse ut qui jam donis coelestibus appropinquant, cuncta carnalis illecebrae blandimenta contemnant. Quod si contemptus opprobrii magis admittitur, per hoc jam dubitanter instruimur ut, si quando haereticorum vel reproborum quorumlibet dehonestamur injuriis, non turbemur. Per quod scilicet utrumque salubriter edocemur, ut nos nec inhonesti contemptus irrisio moveat, nec ulla terrenae dulcedinis oblectamenta resolvant; quatenus de hoc mundo valeamus dicere cum Propheta:« Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.»
10.19.42
Inde commigrant ad montes Abarim contra Nabo. Abarim, transitus, Nabo abscessio interpretatur; ubi scilicet anima quasi per omnes itineris mansiones, ita per cunctas fuerit progressa virtutes, quia jam ad culmen perfectionis ascendit, mente mox transit ex hoc saeculo, et abscedit. Quae nimirum etsi adhuc manere videatur in mundo, in carne tamen, non secundum carnem ambulans, jam recessit e mundo. Sicut de Enoch dicitur:« Et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus.» Ita quisquis sanctitate perfectus, et mundo jam mortuus, pertransiit mundum, et habitat in regione virtutum.
10.19.43
Postrema vero mansio est in campestribus Moab, super Jordanem contra Jericho. Ad hoc enim tam longi itineris transitus agitur, ad hoc totus aerumnis ac laboribus per vastam hujus mundi solitudinem suspiratur, ut applicemus ad Jordanem, hoc est, accedamus ad inexhaustam coelestis sapientiae plenitudinem. Juxta quam peregrinationis nostrae tabernaculum construentes, ejus fluentis a cunctis nos Aegypti squaloribus properemus abluere, ut purificati terram repromissionis valeamus intrare, ut simus, sicut de sponsa in Canticis dicitur:« Oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident juxta fluenta plenissima.» Et notandum quod profectio ista non in montibus, sed in campestribus desinit, quoniam sancti quique quanto celsiori perfectione sunt praediti, tanto majori sunt humilitate fundati. Qui etiam contra Jericho mansiones aedificant, quoniam adversus mundum, qui per eam designatur, infoederabiliter pugnant. Quibus dicitur:« Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret; sed quia de mundo non estis, propterea odit vos mundus.»
10.19.44
Expliciunt testimonia libri Numeri.

Intertext edge

Open linked passage

Note