Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Damianus1007-1072
Collectanea in Vetus Testamentum
Test 12.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10066 Coinvet
12.1
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT PRIMUM. In epistola ad Alexandrum papam, ubi de insolentia malorum.
12.1
Mens humana, terrenis obtenebrata negotiis, frustra se in contemplationis culmen attollere nititur, dum actionum saecularium merito quasi congestis lapidum ruderibus aggravatur. Sicut enim aluta, postquam per limosa luti fluenta transierit, non admittit arvinam, sic mens humana, nisi ab humore fuerit curae saecularis exsucca, non percipit supernae pinguedinis gratiam. Pellis enim sicca pinguedinem combibit, humefacta repellit. Et humanum cor, donec curarum saecularium madore turgescit, saginas internae gratiae non admittit. Unde et lex in monte Horeb data legitur, quod videlicet siccitas interpretatur. Illa denique mens quae per amorem spiritus in alta sustollitur, mons est in quo lex Domini irreprehensibilis, quae procul dubio charitas est, divinitus promulgatur. Et hic mons veraciter est Horeb, qui siccitas dicitur, in quo videlicet omnium vitiorum humor excoquitur, et ad radios solis justitiae cunctum libidinis atque carnalis illecebrae rheuma siccatur. Hinc est quod vasa templi in argillosa terra, quae videlicet aquam sitienter imbibit, Hiram ad Salomonis imperium fabricavit; ex quibus nimirum vasis et illud est quod imbre coelesti concupiscit impleri, dicens:« Anima mea sicut terra sine aqua tibi;» ad quod ideo aestuans clamat:« Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?».
12.2
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT II. In epistola ad fratres Cluniacenses.
12.2
Caveant hi qui prodire fortassis adhuc in publicum concupiscunt ne, dum inania cernere liberis obtutibus inhiant, dextrum oculum, hoc est vim intimae contemplationis, exstinguant. Nec pruriat eorum gula cum illo carnali Israel porros, cepas et allia, quarum videlicet herbarum vehemens acrimonia oculos turbat et ad lacrymas provocat, quia nimirum saecularis actio, dum multis pressurarum angustiis cingitur, dum laborum ingruentium crebra perturbatione vexatur, quibus gaudere promisit, saepe flere compellit. Plane si laboris delectat exercitium, habet sancta quies laborem suum. Unde Dominus ad Moysen:« Vade, inquit, et die eis: Revertimini in tentoria vestra; tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata, caerimonias atque judicia.» Caeteris quippe in carnis suae tentorio delectabiliter quiescentibus, servus Dei non residere jubetur, sed stare cum Domino, ut quo remotius a mundi laboribus cessat, eo vigilantius in divinis obsequiis ipse se sanctae quietis fervore exerceat.
12.3
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT III. In eadem epistola.
12.3
« Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini,» ubi et praesto subjungit:« Vestimentum 153 tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est: ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.» In quibus verbis illud est solertius attendendum quod ait:« Dedit tibi manna, ut ostenderet quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei.» Ubi luce clarius constat quia illud manna, quo illi carnaliter alebantur, hoc divini verbi significabat pabulum, quo nunc in anima recreamur. Et notandum quod de hoc manna in libro Exodi legitur:« Quod cum vidissent, inquit, filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc?» Illi ergo manna, id est quid est hoc, veraciter comedunt qui, dum legunt, vel audiunt, divini verbi mysterium solerter inquirunt, qui nimirum intra litteralis paleae thecam dulcem intelligentiae spiritalis ambiunt enucleare medullam. Hic certe quid est hoc veraciter vescitur, qui assidue in Scriptura sacra solerti meditatione versatur.
12.4
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT IV. In sermone de S. Bartholomaeo.
12.4
Moyses mystice de sancta dicit Ecclesia:« Non est, inquit, terra, ad quam ingredimini possidendam, similis terrae Aegypti, de qua existis, ubi jacto semine in hortorum morem aquae deducuntur irriguae, sed de coelo pluvias exspectans, quam Deus suus invisit omni tempore.» Saecularis enim prudentia quasi coluber per humum serpit et huc illucque lubrica varietate declinat, divina vero sapientia de coelestibus intonat. Hortus etiam hic sinistram habet significationem. Nam carnalis scientiae videtur designare lasciviam; sicut et illic, ubi Achab petiit vineam Naboth:« Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum.» Ille quippe in hortum conatur vineam vertere, qui rigorem virtutis jucunda carnalis illecebrae vult amoenitate mutare. Et Psalmista reprobos oleribus comparat, dicens:« Tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito cadent.»
12.5
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT V. In sermone de S. Anastasio.
12.5
« Appropinquante, ait Dominus, jam praelio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: Audi, Israel: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos, quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.» Et notandum quod sacerdos qui, imminente jam bello, concionatur, non alibi, sed ante aciem stare praecipitur, ut videlicet eos ad pugnam, quos adhortationibus provocat, ipse quoque praevius antecedat, ne dum alios 154 ad bellum impellere nititur, ipse degeneri torporis otio per negligentiam resolvatur, sicut de quibusdam magna quidem praedicantibus, sed desidiose viventibus, per Prophetam dicitur:« Filii Ephrem intendentes arcum et mittentes sagittas suas conversi sunt in die belli.»
12.6
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT VI. In sermone de S. Georgio.
12.6
« Homo formidolosus et corde pavido non egrediatur ad bellum, sed vadat et revertatur ad terram suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse perterritus est.» Quibus nimirum verbis liquido perdocemur quia pro defensione fidei dimicare fortiter et idonee nequeunt qui adhuc nudari terrenis opibus pertimescunt; tolerabilius enim est ut domum quodammodo redeuntes ignobiliter et imbelles vivant quam secum et alios a triumphandi gloria per degeneris exempla timoris avertant.
12.7
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT VII. In libro de perfectione monachorum.
12.7
Per Moysen lege decernitur ut mulieri in bello captae et in conjugium victoris electae corporis circumfluitas abscindatur:« Quae radet, inquit, caesariem et circumcidet ungues et deponet vestem in qua capta est; sedensque in domo sua flebit patrem et matrem uno mense, et postea intrabis ad illam dormiesque cum illa, et erit uxor tua.» Mulieri quippe caesariem radimus, cum rationali disciplinae sensus superfluos amputamus. Ungues etiam circumcidimus, cum ab ea mortua quaeque superstitionum opera desecamus. Quae etiam vestem deponere, in qua est capta, praecipitur, ut superductam fabularum et quorumlibet figmentorum exuat superficiem, ac solidam verae rationis exhibeat veritatem. Patrem vero et matrem deflet, quia liberalium auctores artium mens nostra mortuos deputat et eos in errore periisse compatiendo deplorat. Consuetudo autem feminarum est per unumquemque mensem sui sanguinis effusione purgari: post mensem itaque ad hanc mulierem infrare praecipimur, ut artem cujuslibet disciplinae omni superstitionum contagio defaecatam velut in conjugium sortiamur, quatenus jam Israelitica facta consequenter in Israelitae conjugium transeat et bene fecundam spiritualium operum sobolem reddat.
12.8
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT VIII. In epistola ad Bonifacium, quae est de eo quod exteriori prudentiae spirituali: sapientia debeat praeferri.
12.8
« Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genueritque ex eis liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, volueritque substantiam inter filios dividere, non 155 poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum ejus et huic debentur primogenita.» Duae scilicet hominis uxores sunt, virtus et voluptas, livoris et odii inter se invicem velut quadam zelotypia dissidentes; et voluptas quidem ad hanc vitam, virtus ad aeternam pertinet gloriam. Illa plane dilecta est, quia virum suum, hoc est fragilem cujusque spiritum, malesuada jucunditate demulcet; ista vero dicitur odiosa, quia per arctam et angustam viam homines ire constituit et aspera semper ac dura proponit: sed filius odiosae nobis primogenitus est, quia virtutem Conditor noster nobis originaliter indidit; voluptas autem et quaelibet carnalis illecebra ex vitio nostrae pravitatis emersit. Sed quia neu est istius temporis per singula verba hujus praecepti figuram enucleanter exponere, sufficiat hoc ad compendium dicere ut, si non possumus dilectam uxorem, quae nobis procul dubio noxia est, a thalami nostri societate repellere, studeamus saltem quae sobria est et honesta in primogeniti dignitate praeferre, quatenus si nobis difficile est quantulamcunque saltem hujus vitae dulcedinem non sentire, praerogetur tamen dominii palma virtuti, relinquatur servitus voluptati; illius filius in primogeniti dignitate praecellat, istius autem filius in subsequela ordinis et sub disciplinae semper refrenatione supersistat. Vis fortassis addiscere qui uxoris dilectae sunt filii? Paulus inquiratur Apostolus:« Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur.» Vis enim consequenter audire quae sit soboles odiosae? ausculta quod subdidit:« Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.» Hic ergo filius tanquam primogenitus duplicia debet habere substantiae, videlicet ut fructus Spiritus corpus simul et animam regat atque utriusque substantiae, interioris scilicet, et exterioris hominis jura possideat.
12.9
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT IX. In epistola ad Cincium praefectum.
12.9
« Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos ejus, propter aliquam foeditatem, scribat libellum repudii, et dabit in manu ejus et dimittet eam de domo sua.» Haec igitur uxor nostra, carnalis scilicet vita, utinam in oculis nostris gratiam nunquam prorsus inveniat, sed ejus abominabilis foeditas mentium nostrarum nares, ut dignum est, semper offendat. Quae, libello repudii per legem poenitentiae semel accepto, sic a connubii nostri liminibus excludatur ut in 156 nostros denuo non revertatur ampiexus. Unde et vir sapiens ait:« Averte faciem tuam a muliere compta, et non circumspicias speciem alienam;» quae quoniam aliena dicitur, merito cum Agar, non uxor, sed concubina intelligitur. Agar enim peregrina, vel accola interpretatur. Et quia per Salomonem haec cadem impudica mulier dicit:« Aspersi cubile meum myrrha, et aloe et cinnamomo;» merito cum altera concubina Abrahae poterit comparari. Cethura siquidem dicitur odorifera. Vita quippe carnalis spirat odoramenta mendacii. Unde et in Proverbiis dicitur:« Custodi te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum.» Haec enim blanda lingua, videlicet carnalis vitae, miseros homines dicere persuadet:« Venite, perfruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; vino pretioso et unguento nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis,» etc.. At contra de muliere, quae religiosam signat vitam, scriptum est:« Mulieris bonae beatus vir, numerus enim annorum illius duplex; mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.» Quomodo est numerus annorum hominis duplex, nisi quia et hic vivit in conversatione sancta et illic est victurus in gloria? Hae plane duae vitae, spiritualis scilicet atque carnalis, quadam inter se invicem quasi zelotypia dissident et ad diversum vivendi finem corda hominum trahunt. Ista siquidem cohibet gulae pruriginem, ne modum sobriae refectionis excedat; illa ventres ingurgitat et per immoderata ciborum oblectamenta relaxat. Ista suspiriis ac gemitibus pascitur; illa cachinnis et ineptis lusibus delectatur. Ista sursum spiritum erigit et in coelestis desiderii arce suspendit; illa curis saecularibus et opibus congerendis incumbit. Ista quidquid injuriarum, quidquid adversitatis ingeritur aequanimiter tolerat; illa graviores potius violentias accipit, judicia quae tolerentur importat.
12.10
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT X In epistola ad Petrum monachum.
12.10
« Si eum qui peccavit judices dignum viderint plagis, prosternent et coram se facient verberari;» ubi et mox additur:« Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita ut quadragenarium numerum duntaxat non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus.» Quod videlicet illi populo legale praeceptum nobis est allegoriae mysterium. Quadragenarius siquidem numerus humanae vitae significat cursum. Hinc est quod Israel annis quadraginta graditur per desertum. Hinc Moyses et Elias, insuper et ipse Dominus, tot diebus protraxere jejunium. Qui etiam sicut horis quadraginta in sepulcro mortuus jacuit, ita nihilominus post resurrectionem suam diebus totidem cum discipulis fuit, quatenus nos sua membra pius Magister edoceat, ut per capitis nostri vestigia gradientes et mortui mundo et velut peregrini hospitemur in saeculo. Mystice 157 quoque peccator in lege dum vapulare praecipitur, excedi quadragenarius plagarum numerus prohibetur, quia quisquis in hac vita perfectam egerit poenitentiam, nullam postmodum pro suis excessibus sentiet poenam.
12.11
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. CAPUT XI. In sermone de S. Anastasio.
12.11
« Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus, nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi.» Enimvero tunc in sacculo diversa pondera non habemus, si intra secretum conscientiae nostrae, non aliter nobis atque aliter aliis judicantes, easdem legalium praeceptorum mensuras appendimus, nimirum ut nos aliis regulam districtae severitatis indicere, nosmetipsos vero studeamus remissioris indulgentiae lege tractare. De qua videlicet fraude et Salomon dicit:« Abominatio est Domino pondus duplex et statera dolosa.» Necesse est ergo fruges verbi nequaquam diversis, sed eisdem metiri ponderibus, ut quae aliis agenda praecipimus, ipsi etiam vivis operibus efficaciter impleamus.
12.12.1
INCIPIUNT TESTIMONIA LIBRI DEUTERONOMII. 158 CAPUT XII. In sermone de S. Bartholomaeo.
12.12.1
Aes aliquando sanctis congruere reperitur apostolis, de quibus sub Aser specie per Moysen in Deuteronomio dicitur:« Ferrum et aes calceamentum ejus.» Calceamentum quippe in Scriptura sacra munimentum praedicationis accipitur, sicut scriptum est:« Calceati pedes in praedicatione Evangelii pacis.» Quia ergo per ferrum virtus, per aes autem perseverantia longanimitatis exprimitur, ferrum et aes apostolorum dicitur esse calceamentum, nec non et praedicatorum quorumlibet sanctorum. Per ferrum scilicet adversantia mala patienter tolerant; per aes vero bona praeposita longanimiter servant. De quibus apostolis, sive apostolicis viris, praedicatoribus scilicet sanctis, ad eumdem Aser cum praemisissent:« Ascensor coeli auxiliator tuus;» illico subdidit:« Magnificentia ejus discurrunt nubes.» Quis enim est ascensor coeli, nisi Salvator noster, qui, postquam mortis imperium moriens perdidit, coelum, angelis comitantibus et discipulis suspicientibus penetravit? Hujus magnificentia nubes discurrunt, quia ejus auctoritate doctores sancti per mundum salutiferae praedicationis imbrem pluunt. De quibus et propheta:« Qui sunt, inquit, isti qui ut nubes volant?» Istae nubes resolvuntur in aquam, cum terram cordis nostri doctrinae suae fluentis inebriant, ut eam ad proferenda pii operis germina fertilem reddant.
12.12.2
Expliciunt testimonia libri Deuteronomii.

Intertext edge

Open linked passage

Note