Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra philargyriam et cupiditatem munerum
Petrus DamianusMune 3.1 · 10072-cophetcMore by Petrus Damianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petrus-damianus1007-1072" aria-label="More works by Petrus Damianus"> —
⋯
More
Original / primary: 10072 Cophetc
3.1
SCHOLIA.
3.1
Regalis itaque purpura quia unicolor est, vilipenditur; pallia vero diversis fucata nitoribus, ad sublimis lectuli deputantur ornatum. Ex hoc loco facile colligitur multo ante quam recentiores aliquot affirmant, purpuram S. R. E. cardinalium habitum fuisse, nec eorum duntaxat, qui ex clericorum ordine ad tam sublime fastigium evehebantur, sed etiam monachorum e S. P. Benedicti claustris ad eam dignitatem assumptorum. Constat enim eos ad quos Petrus Dam. scribit, monachos fuisse ex sancti Benedicti familia, quibus tamen ita loquitur:« Et cum domestici murices nostris aspectibus sordeant, transmarinorum pelles, quia magno pretio coemuntur, oblectant.» Qui arbitror, ut dicebam, longe antiquiorem purpurae usum inter S. R. E. praesules fuisse, quam recentiores aliqui existiment. Et quidem si in hisce rebus argumentum valet a picturis desumptum, purpurae usum non modo in clericis, sed etiam in monachis fuisse antiquissimum probat etiam auctor libri beato Desiderio abbati et cardinali prope annum Domini 1060 dedicati, et ex bibliotheca Casinensi cum aliis multis in Vaticanam translati: in cujus fronte, ipse, inquam, Desiderius monachus et abbas sacri monasterii Casinensis, ac tituli S. Caeciliae presbyter cardinalis duplici veste, stricta una, talari altera, et quasi consulari purpurea utraque, vittaque aurea in singulis extremitatibus ornata inspicitur. Nec est dub tandum quin vivente Desiderio ea pictura facta sit; nam praeterquam quod versus, qui libri principio ab anonymo illo Casinensi ejusdem libri scriptore praefiguntur, ipsum tanquam praesentem alloquuntur: id etiam praeterea ostendit, quod Desiderius ad capitis tergum quadratam habet tabellam, quae indicium ea tempestate viventis esse solere, pervetusta Urbis monumenta, quorum nos multa observavimus, demonstrant: et Joannes diaconus cardinalis in Vita S. Gregor. lib. IV, cap. 84, testatur. Amplius, sicut cardinales in locum senatus antiqui successere, ita multo antea quam hi recentiores opinantur, a Romanis pontificibus eos purpura donatos fuisse verisimillimum fit. Sed, et cum dicant Innocentium IV anno Christi 1244 statuisse ut cardinales equo in publicum vecti, galero rubro uterentur; et Paulum II anno Dom 1464 suo Decreto mandasse ut cardinalium galeri ex serico coccineo fierent, quibus etiam panno ejusdem 554 coloris dono datis, equi vel mulae corum, dum equiarent, ut sternerentur voluisse; mirum videtur quomodo alii historici scribant cardinales tempore Clementis VI circa annum Christi 1353 et 1358 panno purpureo, tam ipsos, quam ipsorum equos indutos, ac perornatos fuisse, ut de cardinali Aegidio Albornotio testatum reliquit illius aetatis scriptor Matthaeus Villanus Chron. Florent., lib. III, cap. 54, et lib. VII, cap. 100, et assertor vitae beati Petri de Lucemburgo cardinalis creati ad annum 1386, tametsi a pseudopapa non solum galeri rubei, sed et cappae rubeae duobus in locis satis aperte meminit. Verum ut hoc loco illud etiam non praetereamus, abbates etiam Benedictini ordinis quosdam dignitatis commonstrandae gratia( licet eorum monachi nigris vestibus induti incederent) violaceo usos esse; ut constat antiquissimo monasterii Farfensis registro, ex quo manifeste apparet quinque ac triginta fere numero abbates ad Supponem, qui anno Domini 1040 vixit, his vestibus indutos monasterium rexisse. Quem violaceum colorem abbatibus, et maxime Romae degentibus, quive sacro illustrissimorum cardinalium consistorio, ac summo pontifici praesto adesse, et quasi a latere esse consueverant, et temporum, bellorum ac caeterorum hujusmodi injurias hominumque malitiam ademisse facile creditum est. Nec hoc quidem mirum, cum Benedictini ordinis professoribus ex sanctissimi sui patris regula quocunque uti colore permissum fuerit. Quapropter cum cardinalitia vel quavis alia dignitate fulgebant, ut purpuream vel violaceam chlamydem gestarent, dispensatione summi pontificis( ut alterius instituti sectatores, quibus aliter innui cautum est regula) non indigebant. Quamvis vero S. P. Benedictus suis cum monachis in veste nigra incederet, generatim tamen haec praecipit:« De quarum rerum omnium colore, ant grossitudine non causentur monachi; sed quales inveniri possunt in provincia, in qua habitant.» Unde Paulus Diaconus Casinensis apposite hunc locum ita explicat:« Non debent monachi causare, si pedules albi fuerint, et tunicae fuscae, id est, si pedules alterius coloris fuerint, et alterius tunicae atque alterius cuculae.» Et Ferriolus, Smaragdo abbate referente:« Colorem etiam, inquit, in his album vel nimis rufum, per quem saepe species corporis ad perniciem suam videntibus commendatur, vitet.» Haec Ferriolus, qui quasi ex consilio ejusmodi monachos admonebat. Quibus inspectis manifeste constat monachos in claustris degentes, si omnis coloris indumento tegi poterant, majori jure Ecclesiae proceres constitutos, injussu et impune purpureis vel violaceis vestibus insigniri posse quis dubitat?
3.2
Sit nomen Domini benedictum.

Intertext edge

Open linked passage

Note