Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De frenanda ira et simultatibus extirpandis
Petrus DamianusExti 2.1 · 10090-defrireMore by Petrus Damianus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petrus-damianus1007-1072" aria-label="More works by Petrus Damianus">
More
Original / primary: 10090 Defrire
2.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT PRIMUM. Infirmitates a Deo cur mittantur.
2.1
Vere divinae dispositionis ordo laudabilis, quia dum secat, curat; dum percutit, erudit; medetur, dum vulnus infligit. Ad hoc enim te, venerande Pater, divina severitas corporalis molestiae verberibus cinxit, ut tanquam docilem puerum a levitate compesceret, idcirco te malleo disciplinae percussit, ut vas utile in domo Domini a scabrescentis scoriae vel superductae rubiginis squalore purgaret. Hinc est quod de incorrigibilibus et indisciplinatis per prophetam dicitur:« Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti, et noluerunt accipere disciplinam.» Et iterum:« Frustra conflavit conflator; malitiae eorum non sunt consumptae.» De quibus et alibi per prophetam divina vox ait:« Omnis domus Israel mihi versa est in scoriam.» Tunc enim domus Israel in scoriam vertitur, cum divina peccator animadversione percussus, vel in desperationis voraginem labitur, vel contra juste saevientis imperium per impatientiam effertur. At contra, quasi manente metallo, scoria sub divinis percussionibus avolat, cum quilibet poenitens superno verbere vapulans, et inhorrescentium a se vitiorum rubiginem projicit, et reflorescentium candore virtutum ac resplendentis vitae nitore clarescit. Quod utique per respectum divinae gratiae in te perspicue videmus impletum, cum et inimicos omnes in gratiam recepisti, et sic ab interiori prius valetudine convalescens, etiam corpore factus incolumis, Ecclesiae gaudium reddidisti. Unde cum David non ingrata Deo debes voce cantare:« Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.» Et cum Jona:« Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.» Dehinc gratiarum actiones cum eodem propheta hoc potissimum debes fine concludere:« Ego autem in voce laudis immolabo tibi; quaecunque vovi reddam pro salute mea Domino.» Nos etiam, qui te velut amissum recipere, Deo largiente, meruimus, offeramus ei sacrificium nostrorum vitulos labiorum; et cum filia Raguel Sara dicamus:« Benedictum est nomen tuum, Deus Patrum nostrorum, qui cum iratus fueris, misericordiam facis, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.» Sequestri plane functus officio frequenter institeram, ut cum inimicis tuis rediviva pace componeres, ut osoribus tuis te injuste laedentibus sacerdotaliter indulgeres; sed animi tui motus, quos homo blandiens lenire non potuit, austeritas divina perdomuit; et, ut ita loquar, iram tuam irascendo placavit. Saevire scilicet in te voluit, ut saevitiam tolleret: spiritum ultionis effudit, ut mansuetudinis in te spiritum reformaret.
2.2.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT II. Quod per iram sapientia deperdatur.
2.2.1
Quanto plane studio vitium iracundiae sit vitandum, nunc prudentiae tuae liquido valet probare judicium. Nam qui tunc tibi videbantur amari, tuaeque familiaritatis accessu prorsus indigni, dulcissima nunc eorum affabilitate perfrueris, teque in eos secure projiciens, quodammodo jucundis amicitiae constrictus amplexibus delectaris. Tunc enim merito dicebas:« Turbatus est prae ira oculus meus;» nunc autem alacri potes voce cantare:« Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum 673 Domini lucidum, illuminans oculos.» Praeceptum quippe Domini charitas est.« Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem.» Hoc sane praeceptum oculos cordis illuminat, sicut e contrario livor et odium caecat.« Quisquis» enim, sicut ait Joannes,« odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus.» Quo contra, Dominus ait:« Ego lux in hunc mundum veni; et omnis qui credit in me, in tenebris non manet.» Enimvero si omnis qui credit in Christum non manet in tenebris, et omnis qui odit fratrem suum, juxta Joannis vocem, in tenebris est; ille profecto non credere in Christum manifeste convincitur, qui feralis odii tenebris excaecatur.
2.2.2
Ex hujus igitur apostolicae et evangelicae sententiae ratione colligitur quia quisquis odii caecitate percutitur, inter Christi fideles superfluo numeratur; et quicunque est odiosus, necessario sequitur, ut sit etiam infidelis et in Deum non habeat fidem, qui circa proximum divinitus institutam amiserit charitatem. Illa siquidem solummodo vera fides dicitur, quae per dilectionem operatur. Excludatur igitur ab electorum mentibus iracundia, quae odium general, quae nimirum cordis oculos, quos per semetipsam turbat, per virulentam sobolem deterius caecat; et iracundus quisque se veraciter perimit, dum laesionem proximi vel, quod atrocius est, mortem sitit. Unde scriptum est:« Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.» Porro cum scriptum sit:« Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas;» quoties turbulentos animi motus sub mansuetudinis vigore restringimus, ad conditoris nostri similitudinem redire conamur. Nam dum quietem mentis ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac formam intimae similitudinis velut aqua fluctuante confundat; et dum cor fluidum iracundia permovet, tanquam undae fluctuantis imago propriae origini non respondet. Per iram denique sapientia perditur, ut quid, quove ordine agendum sit, ignoretur. Unde scriptum est:« Ira in sinu stulti requiescit.» De qua alibi legitur:« Ira perdit etiam prudentes;» quia videlicet confusus animus, etiamsi valeat quid subtiliter intelligere, lethalis vitii mole depressus non valet explere. Porro autem qui consuevit frequenter irasci, justitiam nunquam poterit operari. Mentiri me fortasse quis diceret, si apostolus in epistola non scripsisset:« Ira viri justitiam Dei non operatur.» Nam dum perturbata mens judicium suae rationis exasperat, non quod Deus praecipit, sed quod furor suggerit rectum putat.
2.2.3
Quanta sane sit iracundiae pestis, in hoc patenter exprimitur, cum nobis iracundi hominis societas prohibetur; et quasi per antiquae scripturae sententiam quadam jam, ut ita fatear, excommunicatione percellitur, dum a proximorum suorum contubernio separatur. Ait enim Salomon:« Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae.» Et iterum:« Melius est, inquit, sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.» Unde 674 qui se ex humana ratione non temperat, necesse est ut solus bestialiter vivat. Per iram sane concordia rumpitur, unde cohabitantium saepe societas violatur. Sicut scriptum est:« Vir animosus parit rixas, et vir iracundus effodit peccata.» Peccata nempe iracundus perhibetur effodere, quia malos etiam, quos ad furoris insaniam provocat, cogit ut deteriores per impatientiam fiant.
2.3.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT III. Quod ira Spiritum sanctum excludat.
2.3.1
Per iram praeterea lux veritatis amititur, amittitur, et obtenebratae mentis obtutibus inoccidui solis radius occultatur. Unde dicit Apostolus:« Sol non occidat super iracundiam vestram.» Nam cum iracundia menti confusionis tenebras incutit, huic Deus illico radium suae cognitionis abscondit. Per iram certe sancti Spiritus splendor excluditur, cujus scilicet habitaculum fieri mens improba non meretur. Unde per prophetam dicitur:« Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?» Nam cum humilem dixit, quietum consequenter addidit, quia dum ira menti quietem simul et humilitatem subtrahit, suam sancto Spiritui protinus habitationem claudit; dumque se per furoris insaniam elevat, ne ad se Spiritus sanctus introeat, semetipsum mens velut obseratis foribus damnat. Et sciendum quod ira saepe tranquillitatis mentita colorem, superficiem quietis obtendit, dum in furoris indignationem aperte non prosilit: sed interim, dum intra mentem velut in clibano vehementius aestuat, licet extrinsecus taceat, clamosas intra forum conscientiae voces format. Unde per Salomonem dicitur:« Praestolatio impiorum furor.» Et Sapiens quidam ait:« Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam.» Tradunt autem physici quod anima hominis tripartita sit. Est enim, ut aiunt, rationalis, irascibilis, concupiscibilis.
2.3.2
Non ergo sine magno labore compescitur, quae non per accidens oritur, sed naturaliter insita perhibetur. Verumtamen adversus hoc vitium, sicut nec adversus concupiscentiam, nequaquam debemus desperare victoriam. Natura quippe nostra, cui scilicet ista dicuntur originaliter insita, ex primi quidem parentis est transgressione corrupta, sed ad statum incolumitatis pristinae per nostri Redemptoris est gratiam reformata. Et licet lex carnis cum spiritus lege confligat, facile mens nostra vetustatis suae tenebras superat, si in eo quem renovata concepit vigore coelestis gratiae perseverat. Unde dicit Apostolus:« Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis;» ubi mox additur:« Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis.» Porro si ira vel concupiscentia, quae nobis dicuntur naturaliter insitae, per vigorem spiritus superari non possent, nequaquam idem praedicator 675 egregius impossibilia praecepisset. Ait enim:« Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem.» Ad Ephesios quoque:« Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.» De concupiscentia vero superfluum est exempla proponere, quam et lex antiqua vetat, et omnis sacrarum Scripturarum censura condemnat.
2.3.3
Superari ergo per divinam gratiam possunt quae superari per divina mandata jubentur. Quid igitur ira deterius, quae nimirum de felle antiqui draconis evomitur, et ut re vera lethale virus in furiosi cujuspiam corde grassatur?« Ira» siquidem, sicut scriptum est,« daemonium habet.» Quod etiam experimento dignoscimus, si Saul irascentis historiam per ordinem perpendamus. Ait enim Scriptura:« Quia cum mulieres Israelitarum ludentes in sistris, et laetitiae tympanis canerent, percussit Saul mille, et David decem millia; iratus est Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo.» Deinde subinfert:« Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae.» Ecce liquido videmus quod scriptum legimus, iram scilicet habere daemonium. In Saul enim cor ira praecessit, et mox nequitiae spiritum introduxit: dehinc abreptitium suum in zelum vesani furoris accendit, ac ad perimendum David, quem sanctus inhabitabat Spiritus, incitavit. Nam, teste Scriptura:« Tenebat Saul lanceam et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete.» Fremebat enim in vasculo suo auctor iracundiae spiritus, eumque adversus innocentem feralis invidiae facibus inflammabat.
2.4.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT IV. Exemplum presbyteri propter iracundiam diabolo mancipati.
2.4.1
Cui propemodum consimile quid in Urbinati territorio jam fere a decennio contigit, quod ad nostram profecto notitiam, ipsa potius rei praesentia quam fama vulgante, pervenit. Advesperascente quippe jam die, in duorum quorumdam presbyterorum cordibus sol inocciduus occidebat, eosque adversum se mutuis injuriarum jurgiorumque conviciis auctor discordiae spiritus accendebat. Cumque presbyter compresbyterum probrosis contumeliarum irrisionibus laceraret, et alter alterum multo mordacitatis sale maledictorumque relationibus conspersisset, unus eorum minaciter intonans, et dentibus stridens, correpta lancea iter arripuit, atque ad domum suam longius constitutam, furibundis properare gressibus coepit. Sed cum illum jam superveniens caligo noctis obnuberet, cor etiam interiores tenebrae perniciosius possiderent, ecce quinque nigri equites cum caballis aeque nigrantibus obviant, eique is qui major inter eos videbatur insultat: Saepe, inquit, institi, ut te mihi subderes, ut in clientelam meorum contubernalium devenires.
2.4.2
Toties itaque subterfugiens, jam non poteris jugum meae ditionis evadere. Videbatur enim nobilis quidam vir esse, Romanus nomine, 676 qui frequenter eum sollicitaverat, ut sibi subditus fieret. Presbyter itaque nimii terroris horrore perculsus, ad praecipientis imperium manus utrasque complosit, atque illius manus dedititiorum more deosculans, se velut in herilis fidei tuitione commisit. Cui videlicet rei congruit quod Salomon ait:« Manus in manu non erit innocens malus.» Quem protinus ille percunctans: Scis, inquit, qui sim? Ille praesto respondens ait: Nonne tu es dominus meus Romanus? At ille: Absit, absit; sed ego sum, inquit, diabolus, cui tu nunc commissus es, et individua deinceps societate constrictus.
2.4.3
Sta igitur in fide, et serva quod pollicitus es; et post hujusmodi verba vel gesta praesto disparuit. Tunc ille tremefactus, confusus atque perterritus, ad domum non sine magno trepidationis horrore pervenit: paulo post ad episcopum suum sanctae memoriae, Teuzonem nomine, me quoque praesente, poenitentiae flagitator accessit. Cui mox sacerdotalis officio dignitatis adempto, cum aestivum tunc cauma fervesceret, et secandarum messium tempus instaret, juxta carinae regulam, inclusionem custodiae carceralis indiximus: annorum poenitentiam competenti moderatione praefiximus: atque ut in spem certae recuperationis absque dubio convalesceret, adhortati omnes sumus. In quo nimirum facto manifeste perpenditur, quoniam iracundus dum zelo immoderati furoris accenditur, juxta Scripturae testimonium, a daemonio possidetur. Nunquid enim iracundus daemonio vexante non agitur, qui nonnunquam ad plectendam cujuslibet non laedentis, quin potius sibimet obsequentis, innocentiam permovetur? Ultro enim dum libero mentis judicio caret, erga res etiam insensibiles vindictam ultoriae animadversionis exercet. Quod utique Cyrus rex Persidis egisse deprehenditur, sicut Herodotus antiquae scriptor historiae profitetur. Qui dum militum vallatus agminibus, Gnydem fluvium transvadaret, unus regiorum equitum candore formaque praecellens, dum per rapacem alveum, ubi offensi vado vortices attollebantur, ingreditur, undarum procellis praecipitanter irruentibus, naufragus absorbetur. Tunc rex ira permotus, ulcisci in amnem statuit, contestans cum qui praeclarum voraverat equitem, ita permeabilem relinquendum, ut vix aliquando posset attingere genua feminarum. Annum igitur, ut conjicitur, totum in hoc ridiculoso labore perpetuat, ac reum majestatis fluvium dum multis utrinque fossis aperuit, quasi totidem per latera vulneribus sauciavit: per quadringentos scilicet et sexaginta rivulos aquas fluminis subdivisit; sic, sic velut inimici sui sanguinem perfluere compulit, et divitem venam, in quam tyrannus infremuit, paupertate multavit.
2.5.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT V. Quod ira hominem reddit amentem.
2.5.1
Cernis itaque, qualiter ira reddit amentem, quae dum exsequitur quod impatientia suggerit, semetipsam ridentibus pabulum subsannationis 677 exponit. Per omne quippe vitium quod ab hominibus perpetratur, diversis utique modis misero cordi veternosi hostis virus infunditur. In iracundiae vero peste, tota sua viscera serpens concutit, omnem fellis amaritudinem evomens fundit; adeo ut prudentem mentis expertem, rationabilem furiosum, callentem ingenio reddat insanum. Alienat enim miseros, et velut abreptitios insanire compellit. Quod sane licet omnibus Christianis sit omnino prohibitum, permaxime tamen sacerdotibus est cavendum. Nam cum veritas cunctis fidelibus in commune praecipiat, ut dissidens quisque munus suum ante altare deserat, nec illud antequam laeso fratri reconcilietur, offerre praesumat, quanto propensius id agendum est sacerdoti, qui videlicet non metalli pondus, non corruptibilem margaritam, non certe manipulos segetum, sed vitalis eucharistiae oblaturus est sacramentum! Et cum illa singularis hostia pro inimicis principio sit oblata, Apostolo testante qui ait:« Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus;» qua mente sacerdos ad tam terribile sacramentum, qua temeritatis audacia mensae coelestis praesumit adire convivium, si dum reconciliationis mysterium celebrat, fratri suo reconciliari contemnat? Inimicus offert hostiam, quae inimicitias solvit, ad mysterium pacis impacatus accedit; cum majus sit sacrificium peccanti dimittere quam laudis hostias immolare; et placabilius sit Deo bonae voluntatis holocaustum quam exterioris victimae sacramentum.
2.5.2
Unde non otiosum credimus si his verbis inseritur quod celebri a nonnullis relatione vulgatur. Vir quidam, ut dicitur, potentiorem se hominem interfecit, a cujus etiam filio, more saeculi, non legibus Evangelii, multas bellorum molestias pertulit: paterni scilicet ultor interitus, et strages anhelabat hominum, et frequentium reportabat manubias rapinarum. Inter has igitur homicida deprehensus angustias, imperiale decrevit adire vestigium, si quod forte tot calamitatibus posset reperire solatium. Quo comperto, paterni sanguinis ultor insequitur, eumque, sive ut tribunalium lege constringat, sive ut repente gladiis opprimat, impiger comitatur. In Teutonicis vero partibus tunc imperator agebat.
2.5.3
Cum itaque procedens modeste, quasi securus incederet, subsequens autem celerius properaret, tandem contigit ut sibimet invicem propinquantes, in mutuos uterque ducerentur aspectus. Sed cum is qui homicidii reus erat, vix quatuor vel quinque comitum fulciretur auxilio; interfecti vero filius triginta ferme cingeretur obsequiis armatorum, quaternionem suum cohortatur ut fugiat. Ille se conspiciens de persequentium manibus avolare non posse, animae patrocinium petiit, ad humilitatis umbraculum confugium fecit. Projectis igitur armis, brachiis etiam in modum crucis extensis, solo prosternitur, et vel miserentium veniam, vel ictus ferientium praestolatur. At ille jam victor ad reverentiam crucis manum reprimendo compescuit, ultro etiam ne ab aliquo feriretur inhibuit: postremo pacem integram faciens, ad honorem sanctae vivificae crucis, 678 non modo vitam, sed et paternae necis donavit offensam.
2.5.4
Hac igitur insigni peracta victoria, quam scilicet non tam alterius quam sui, et, ut ita fatear, non tam hostis quam proprii cordis victor exstiterat, ad regis curiam, quia non procul erat, accessit: sed mox ut ecclesiam oraturus ingreditur, res mira nimiumque stupenda, Salvatoris imago, quae in cruce videtur expressa, tribus eum vicibus inclinato capite visa est salutare. O quam gloriosum et insigne praeconium, ut ab auctore misericordiae mereretur reverenter accipi, qui propter ejus reverentiam omiserat vindicari; et ab eo recipere salvationis honorem, pro quo saluti contrariam postposuit ultionem. Quod protinus imperator audiens, honorifica eum et affectuosa, prout decebat, affabilitate suscepit, et copiosa munerum liberalitate ditavit. O si vir ille sacerdotalis ordinis officio fungeretur, quam confidenter ad offerendum Deo munus potuisset accedere! Quo contra, quisquis in corde irae vel odii confusiones agglomerat, et tempus ultoriae retributionis exspectat, quam perniciose, quam noxie sacris altaribus appropinquat! Hominibus quippe vertitur in incendium, quod ad refrigerii provisum est augmentum.
2.6.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT VI. Prodigium quod contigit presbytero Salernitano missam celebranti.
2.6.1
Unde fortasse contigit quod cuidam suo presbytero venerabilis Alfanus Salernitanus archiepiscopus nuper evenisse perhibuit: qui nimirum presbyter ad cumulandos pecuniae quaestus non mediocriter a viduis et fenorum captabat usuras, et de caetero carnali conversatione vivebat. Hic aliquando dum missarum celebraret officium, inter ipsam Dominici corporis fractionem, tres repente favillae ignis ex ipso coelesti sacramento prodeuntes emicuerunt, et in pectus sacrificantis terribiliter impegerunt: quod nimirum quid esse potuerit subtiliter inquirentis prudentia judicabit.
2.6.2
Illud etiam silentio praetereundum esse non arbitror, quod idem Salernitanae rector Ecclesiae, et religiosissimus, ac veracissimus Casinensis monasterii abbas Desiderius, uno mihi, ut ita loquar, ore dixerunt; quoniam episcopus, cujus me ad praesens vocabulum fugit, dum in quodam castro consecraturus esset Ecclesiam, ab eo qui Beneventanae tunc erat electus Ecclesiae, beati Barbati confessoris reliquias petiit. Qui nimirum fraternis acquiescens votis, sacras mundissimae bustiae reliquias intulit, sigillum competenter expressit, et statuto die per fidelem quemdam monachum arcana petenti dona transmisit. Sed mox ut soluto sigillo capsidile recluditur, inane prorsus et vacuum reperitur. Miratur gerulus deesse reliquias, quas credebat inclusas; dolet episcopus a spei suae se suspensione frustratum; verumtamen, ingruente proposito, dedicatur ecclesia. Redit nuntius, vacuum, ut credebat, capsidile reportans. Sed ecce, dum graditur, sentit quod intra bustiam aliquid agitatur: mox aperit vasculum, 679 totum venerabilium reliquiarum, sicut allaturus acceperat, inesse reperit sacramentum; post paululum vero et praefata ecclesia est omnino destructa, et totum nihilominus castrum in quo fuerat constituta; quod sane an ex merito sacerdotis evenerit, an quolibet alio divino judicio, nobis ad liquidum patere non potuit.
2.7.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT VII. Votum solvere contemnens infeliciter perit.
2.7.1
Illud etiam nunc ad memoriam redit, quod praefatus Salernitanus archiepiscopus cuidam ex suis civibus evenisse perhibuit. In maris denique tempestate deprehensus, futurum se monachum affectuosa sponsione devovit: sed naufragio erutus, votum solvere vitae hujus amore contempsit. Expleto vero anno, ipso die quo votum Domino suae conservationis obtulerat, Kalendis scilicet Januarii, dum hinc inde discurreret, cum ludentibus et cachinnantibus pueris choros duceret, et frivola quaedam ac scurrilia verba noaret[ f. boaret], subito lapis de tecto super eum cecidit, et obtrivit. Sic infelix ille, qui mundum deserere contempsit ultroneus, amisit invitus; et fallacem carnis dulcedinem perdidit, qui amando carnem mentitus est veritati.
2.7.2
Huic itaque contigit quod scriptum est:« Ante ruinam exaltatur cor.» Et illud Apostoli:« Horribile est incidere in manus Dei viventis:» Quod si ira Dei viventis cunctis peccantibus est timenda, illi certe est obnixius ac terribilius formidanda, qui laborat impatientiae vitio. Qui dum in pectore suo stomachantis animi turbinem versat, motum divini furoris in se per suam iracundiam provocat. Quid enim justius quam ut ira mereatur iram? vindicta pariat alterutram talione vindictam? Unde vir sapiens ait:« Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans reservabit.» Quo contra salubriter admonet, dicens:« Relinque proximo tuo nocenti te, ut tunc deprecanti tibi peccata solvantur:» ubi mox quasi argumentando subjungit:« Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur?» Adhuc etiam velut indignando subinfert:« Ipse dum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo?» Et tanquam pro iracundo fusa oratio exaudiri non valeat, donec in iracundia perseverat, convenienter adjecit:« Quis exorabit pro delictis illius?»
2.7.3
Et quia cum ante oculos nostros mors celerius ventura reducitur, protinus iracundiae tumor necesse est reprimatur, apte subnectit:« Memento novissimorum, et desine inimicari; memorare timorem Domini, et non irascaris proximo.» Reprimatur igitur iracundiae furor in corde, ut nunquam prorumpere possit in vocem. Sicut et in Ecclesiaste dicitur:« Aufer iram de corde tuo, et amove malitiam a carne tua.» Irae quippe tanquam rapaci atque praecipiti cuidam fluvio, Dominus trium obstaculorum sufflamen opposuit. In quibus utique furoris impetum disciplinae loro cohibendum esse mandavit. 680 Primum scilicet in corde, secundum in gutture, postremam oppositionis metam praefixit in voce:« Omnis, inquit, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio;» hic opposuit obicem cordis:« Qui autem dixerit racha, reus erit concilio;» ecce obstaculum gutturis:« Qui autem fatue, reus erit gehennae ignis;» ecce obstaculum vocis. Hae sunt igitur oppositiones, et quasi quaedam crates, et rudera coelestis imperii, quibus iracundiae ac furoris impetus premitur; et ne quasi rapax fluvius obviantia quaeque subvertat, sub disciplinae rationalis judicio cohibetur. Sit ergo mens nostra non quasi vitrum, quod ad primum percussionis ictum impatiens frangitur, sed pretiosi potius vena metalli, quae sub mallei contusione purgatur. Esset plane vitrum cunctis metallorum fulgoribus longe praestantius, si primis ictibus praesto non cederet, si nativi soliditate roboris percussionis injuriam toleraret. Sed quia citius frangitur, inter caeteras metallorum species suppar et contemptibilis judicatur. Vitrum scilicet ex arena fit per humanae artis industriam, ideoque compellitur ingenitae fragilitatis servare naturam.
2.8
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT VIII. Vitri condendi egregius artifex quod a Tiberio imp. praemium reportaverit.
2.8
Verumtamen tradit historia, quia faber quidam sub Tiberio Caesare tale quoddam excogitaverit temperamentum, quo vitrum ductile fieret atque flexibile, et juxta naturam cujusque metalli, ad ferientis ictum infractum ac solidum permaneret. Qui dum aulae regiae foribus fuisset admissus, porrexit imperatori phialam, hoc, quod excogitaverat, artificio temperatam. Quam rex indignatus subito projecit in pavimentum: quae nimirum phiala nullatenus est confracta, sed ad similitudinem vasis aenei vel argentei reperta est ex quodam latere complicata. Faber autem protinus phialam de pavimento levavit, vasculum de sinu protulit, et vas non scissura collisum, sed oblique retortum, metalli more correxit. Hoc facto Caesar admiratus, dixit artifici: Estne quisquam alius praeter te, qui hanc vitrorum sciat efficere condituram? Jurat faber neminem esse super terram praeter se solum, qui hujus artis comprehendat ingenium. Quo Caesar audito, praecepit eum protinus decollari; nimirum reputans, quia si hujus artis exquisita subtilitas in communem hominum notitiam deveniret, aurum conspueretur ut lutum, omniumque vilesceret species metallorum: et revera si tam fragilis vitro natura deesset, videlicet ut ductilis effecta, ictus ferientis admitteret, cujus unquam metalli fulgor perspicaciam vitreae claritatis aequaret? Ut igitur ad propositum revertamur, sicut vitrum fragilis natura depretiat et soliditatis robur caetera metalla commendat; ita per iracundiam tota virtutum structura collabitur, et per imperialis patientiae majestatem nitentium gemmarum splendore coruscum Deo in nobis habitaculum fabricatur. Sicut enim illa virtutes eradicat, sic ista congerminat. 681
2.9.1
DE FRENANDA IRA ET SIMULATIONIBUS EXTIRPANDIS. CAPUT IX. Beatus Petrus Damianus ad iracundiam pronus quomodo moderetur.
2.9.1
Porro autem et me, qui haec utcunque conscribo, naturalis iracundiae conspersio stimulat, ac saepe levissima quaelibet offensio concussa meae quietis arcana perturbat; ut in me plerumque, quod vix est acu vel spina leviter punctum, phalarico telo mihi videatur esse perfossum. Levem virgam judico tauream, tolerans colaphum suspiro plumbatam. Sed haec intrinsecus, quantum vero ad opus, dicat ira quod vult, frendeat, fremat, dentibus strideat: in omnibus his quae mihi interius suggerit, in quantum negare potuero, meum extrinsecus adjutorium non habebit: licet inflata turgeat, sufflet, furiat, saeviat, intumescat, ego sibi membra mea non dabo, ut per ea quasi per arma quod conatur efficiat.« Nolite, inquit Apostolus, exhibere membra vestra arma iniquitatis peccato.» Non enim illi do manum meam, ut per eam inflata percutiat vel aliquid rapiat. Non linguam, non labia moveo, ut per ea sui fellis amaritudinem fundat.
2.9.2
Dum ego itaque saevienti irae penitus haec auxilia denego, necesse est ut mox velut sine pabulo flamma flacceat, aut prorsus intereat, aut tanquam ventus inoffenso aere inaniter transeat, dum obstaculum deest in quod praecipitanter impingat. In semetipsam scilicet infracta reliditur, dum materia fomitis, in qua se valeat exercere, frustratur. Hoc enim respondeo irae, quod titillanti luxuriae. Aliquando me libido succendit, inflammat, viscera concutit, genitalia subrigit; sed in his omnibus faciat ipsa suis viribus contenta, quod potest; nam meae cooperationis auxilium habere non 682 potest. Clamat iracundiae furor, audio; aestuat libidinis ardor, sentio; sed nec illis clamoribus auxilii manum porrigo, nec istis furentibus flammis pabuli fomitem subministro; illis opem ulciscendo non fero, illis per effectum libidinis non insufflo. Hoc itaque modo necesse est ut irae furor inaniter evolet ac deficiat, et ardor libidinis sese, dum materiae fomes non ministratur, exstinguat. Naturam quippe possum ex ratione compescere, non omnino delere: possum lenire, non prorsus exstinguere. Faciat in me unusquisque quod vult, mihi necesse est intra memetipsum patientiam quaerere, nec debeo fructum ex alienae virtutis mercede sperare. Nam ubi desunt bella quae provocent, non offertur victoria quae coronetur. Incassum clypei tegmen opponitur, ubi jaculi vel mucronis acies non vibratur. Si flamma fornacis emoritur, metalli puritas non probatur; ita me non aliena mansuetudo faciet patientem, sed intra me debent erigi propugnacula turrium, quae procul abjiciant ac propellant ingruentium turbines jaculorum.
2.9.3
Haec tibi, venerabilis Pater, imperite dictavi, non ut te doceam, quis es, auctore Deo, doctor Ecclesiae; sed ut turbulentis mihique similibus possem sub allocutionis tuae occasione prodesse. Nec tamen vereor ne sancta prudentia tua moleste ferat, si quid sibi junior quisque suggerere cum humilitate praesumat, cum non ignoret hominibus prophetica Dominum voce dixisse:« Venite et arguite me.» Et Moysen Domini Symmystem ex Jethro, gentilis videlicet hominis, ore patienter audivisse:« Stulto labore consumeris.»
2.9.4
Omnipotens Deus, qui te, venerande vir, nobis incolumem reddidit, et vitiorum omnium te faciat evitare squalorem, et tanquam ex cocto per ignem vasculo suo spiritualium virtutum ingerat claritatem.
2.9.5
Sit nomen Domini benedictum.

Intertext edge

Open linked passage

Note