Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Damianus1007-1072
De fuga dignitatum ecclesiasticarum
Eccl 1.3
Choose a text More by Petrus Damianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10091 Defudie
1.1
ARGUMENTUM.
1.1
Monachum quemdam, quod abbatis se dignitate abdicasset, ut prudentem vehementer commendat: gravissimasque molestias, curas, sollicitudines, negotiorum moles, et pericula, quibus eorum qui monasteriis praesunt, vita referta est, sic ei ante oculos ponit, ut hujusmodi dignitates non modo non appetendas, sed etiam quam maxime fugiendas esse, apertissime et verissime concludat. Superesse tamen eidem monacho non minoris negotii provinciam scribit, ut tentationes sibi a daemone infligendas( qui, ut eum in pulcherrimi facti poenitentiam adducat, omnia conaturus esset) propulsare posset et superare. Proinde illum monet, ut fortiter se accingat ad hostis impetus excipiendos, ne si contra fecerit in ambitionis fluctus rursus relabi necesse sit.
1.2
Domno B. religiosissimo abbati, PETRUS peccator monachus debitae servitutis obsequium.
1.3
Charissime Pater, dignas auctori bonorum Deo gratias refero, qui te per suum spiritum docuit periculoso hoc tempore aridam virgam vanae praelationis abjicere, et ad privatam animae tuae custodiam expeditis gressibus festinare. Nunc vere meus abbas esse coepisti, cum praeesse aliis desiisti. Ecce de jugo multigenae servitutis ereptus, ingenuae libertati es per Dei misericordiam restitutus. Servum enim te saecularium, servum te esse necesse fuerat etiam monachorum. Illorum siquidem, ne monasterium laederent; istorum vero, ne tibi conspiratae factionis scandalum generarent. Illos nempe verebaris, ne domus Dei bona diriperent; istos autem, ne domesticae seditionis adversum te machinas concinnarent. Et dum unum caput tot dominis subditur, infelix anima multiplici quodammodo catena constringitur ne Creatoris sui vestigia prosequatur. Dic, Pater, dic, inquam, videlicet ut expertus: quis potest hoc ferreo saeculo monasterium sine sui capitis periculo regere? imo quis potest cum abbate, simul et monachum possidere? Mox enim, ut quis abbas fieri incipit, monachus esse desistit, et quicunque abbatizandi culmen efflagitat, nihil est aliud, nisi quod monachum velut importabile pondus quaerit abjicere, et ne apostata videatur, sub fucato se vult colore regiminis palliare. Videlicet ut possit latere peccatum, praelationis quaeritur argumentum; et vitiosa cutis pastoralis officii superducitur, ut perversae mentis plaga cum virosi puris fetoribus occultetur. Quibus nimirum apte congruit illud evangelicum:« Vae vobis, inquit, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa; intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.»

Intertext edge

Open linked passage

Note