Petrus Damianus1007-1072
Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum
Hone 1.33
Choose a text
More by Petrus Damianus
—
10114 Diinjue
1.1
ARGUMENTUM.
1.1
Eorumdem Judaeorum pertinaciam adhuc vehementius coarguit, dum quasdam captiosas quaestiones, quas frivole in Christianos objiciunt, dissolvit. Pendent autem omnes ex illo capite, cur si Christus legem non solvere, sed adimplere venisset, legis Mosaicae caeremoniae a Christianis negliguntur. Ostendit igitur legis Mosaicae praecepta, mystica et futurorum praesagia fuisse, ideoque in Christo finem accepisse.
1.2
Nunc autem de quibusdam caeremoniis, super quibus saepe scrupulosissime quaeritis, et garrulis ambagibus quaestionum lucem movetis, sub quodam inquisitionis, responsionisque dialogo brevis inter nos contexatur oratio, ut cum tibi fuerit ex omnibus satisfactum, aut compellaris manus dare convictus, aut cum ignominiosa tua recedas infidelitate confusus. Age igitur.
1.3
Quaestio 1. Si Christus non venit legem solvere, sed implere, cur carne non circumciditur Christianus?
1.4
Responsio. Imo jam se ideo Christianus minime circumcidit, quia quod circumcisione prophetabatur, Christus implevit. Exspoliatio quippe vitae carnalis, quae in veteri lege fuerat figurata, in Christi jam cernitur resurrectione completa: et quod exspectamus in nostra resurrectione futurum, jam in sacri baptismatis mysterio commendatur. Carnalis itaque circumcisio tanquam superflua jure contemnitur, cum jam spiritualis, propter quam significandam illa praecesserat, celebratur
1.5
Quaestio 2. Cur omittit Christianus Sabbatum colere, si Christus non venit legem solvere, sed implere?
1.6
Responsio. A nobis Sabbatum ideo non servatur, quia quod tunc erat in figura praemissum, per exhibitionem rei jam videmus impletum. In Christo quippe verum spiritualis otii Sabbatum colimus, cum in eo solo spem ponimus, et sic in illo, toto cordis amore ac devotione quiescimus, ut ab omni vitiorum servili opere ac terrenarum rerum ambitione cessemus. Ad quod Sabbatum celebrandum ipse provocat, dum clamat:« Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.» Carnalis ergo Sabbati cultum supervacuum ducimus, cum jam illud verum et salutiferum, propter quod institutum est, celebramus.
1.7
Quaestio 3. Si Christus non venit legem solvere, sed implere, cur Christianus negligit ciborum differentiam, quae in lege praecipitur observari?
1.8
Responsio. Imo idcirco haec a Christianis ciborum differentia non admittitur, quoniam a Christo, quod per hanc figurabatur, impletur. Immunditia quippe, quae tunc cavebatur in cibis, nunc in moribus reprobatur humanis. Sicut enim sancti quique, ac justi transferuntur in corpus Christi: sic ab eo reprobi et iniqui tanquam cibi repelluntur immundi.
1.9
Postquam ergo ipsa Veritas, quae significabatur, advenit: merito significationis umbra cessavit.
1.10
Quaestio 4. Si Christus non venit legem solvere, sed implere, cur et animalium carnibus sacrificium Deo Christianus non curat offerre?
1.11
Responsio. Imo idcirco a Christianis hujusmodi sacrificium non offertur, quia quidquid in illis hostiis typice gerebatur, totum in immolatione Agni, qui tollit peccata mundi, veraciter adimpletur, et quia omnia illa nil aliud salutis habebant, nisi ut ad hoc nostrum sacrificium unanimiter tenderent, hoc unum omnis caeremoniarum diversitas designaret, postquam hostia singularis illuxit, multiplex umbra, quae praecedebat, evanuit. Quis enim nesciat eadem sacrificia potius ad hoc inobedienti populo, ne cum idolis fornicaretur, imposita, quam Deo, tanquam ipse desideraret, oblata?
1.12
Quaestio 5. Si Christus non venit legem solvere, sed implere, cur Christianus azymam quam lex praecipit, non observat?
1.13
Responsio. Idcirco a Christianis visibitis illa, et corporalis 43 azyma floccipenditur, quoniam expurgato veteris vitae fermento, nova conspersio spiritualiter adimpletur. Tunc enim erat legis Scriptura praeceptum, nunc est testimonium: et postquam id quod significabatur, advenit; hoc quod significabat, interiit.
1.14
Quaestio 6. Si Christus legem venit implere, cur Christianus paschalis agni sanguine Pascha non celebrat, cum hoc tantopere lex ipsa decernat?
1.15
Responsio. Hic id ipsum respondendum, quod jam superius dictum est; quia postquam verus ille Agnus qui significabatur, advenisse cognoscitur; ille, qui significabat, superfluus judicatur. Cujus utique sanguinis non jam ligneas, sive lapideas fores inungimus, sed interioris potius hominis viscera consignamus.
1.16
Quaestio 7. Si non solvit legem Christus, cur lege mandatam non celebrat neomeniam Christianus?
1.17
Responsio. Propter hoc etiam Christianus celebrare contemnit, quoniam id totum, propter quod olim celebratum est, Christus implevit. Novae quippe lunae solemnitas novam designat in homine fieri creaturam, de qua dicit Apostolus:« Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt: et ecce facta sunt omnia nova.»
1.18
Quaestio 8. Si Christus non venit legem solvere, cur Christianus illa ablutionum baptismata, quae lex praecipit, non observat?
1.19
Responsio. Ideo haec Christianae non merentur observantiae cultum, quia tunc umbrae fuerunt futurorum, quorum nunc perspicuum possidemus effectum. Consepulti enim sumus Christo per baptismum in morte; ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus.
1.20
Quaestio 9. Si lex a Christo impleta est, non soluta, quid rationis objicitur, ut a Christianis Scenopegiae solemnitas non colatur?
1.21
Responsio. Tabernaculum Dei societas est populi Christiani, et quoniam illud tabernaculum sanctam praefigurabat Ecclesiam, contemnitur signum, postquam venit, quod fuerat praesignatum. Nec enim diceretur tabernaculum testimonii, nisi attestaretur alicui, quae declaranda erant suo tempore veritatis. Quod itaque tunc agebatur praecepto figuratum, nunc praesentialiter cernitur testimonio revelatum: et cum jam id, quod figurabatur, aspicitur; quod figurabat, superfluum per omnia judicatur.
1.22
Quaestio 10. Si Christus legem solvere noluit, sed implere, quare Christianus septimum remissionis annum vel etiam veritas, ac sapientia Dei, quae cum doceat angelos in coelo, homines etiam docere venit in terra: quod prius jusserat carnaliter sub aenigmatis umbra servari, postmodum discipulis suis spiritualiter mandavit intelligi.
1.23
Responsio. Sic enim dies septimus feriatus esse praecipitur, ut aeterna per eum requies designetur. Sic et in anno septimo, sic et in Jubilaeo, qui per annorum circulum septenario numero septies replicato, et monade superaddita in quinquagenarium ducitur, secura quies perpetuae beatitudinis intimatur. Incipiente quippe Jubilaeo, tubis canitur, omnesque ad possessiones proprias revertuntur; quia sicut dicit Apostolus:« Ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti.» 44 Ad possessiones autem suas unumquemque redire, est corpora sua protinus incorrupta recipere. Tunc revertetur Adam ad antiquam carnis suae terram, in qua primitus habitaverat: tunc Noe, Abraham, Moysi, cunctisque propria possessio redditur, dum corpus illis incorruptibile reformatur. Redemptor itaque noster, qui discipulis aperuit sensum, ut intelligerent mysteria Scripturarum, noluit Jubilaeum, noluit septimum remissionis annum, vel caeteras legalis ritus caeremonias carnaliter observari.
1.24
Postquam haec omnia spiritualiter fecit intelligi, tunc enim mandata legalia veraciter adimplentur, cum juxta spiritualem intelligentiam ad quam instituta sunt, fiunt. Nam tunc erant vacua, umbra scilicet et imago rei, non ipsa res, cum carnaliter servabantur. Vis audire quomodo erant vacua et vana, et non veritas ipsa, sed veritatis exempla? audi quid in Exodo Dominus ad Moysen dicat:« Eruntque vectes ex utroque latere altaris ad portandum: non solidum, sed inane, et vacuum facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.» Quod ergo Moyses vidit in monte, sancta Ecclesia est, ipsa rei veritas est. Tabernaculum autem illud in deserto constructum, umbra, et imago ejusdem Ecclesiae est, ad cujus exemplum factum est. Est scilicet homo, ad cujus imaginem fit sigillum, sed in comparatione vicaria, homo quidem res, et veritas dicitur, cum sigillum similitudo tantum rei, et forma videatur. Postquam ergo venit plenitudo temporis, implevit, dum ea spiritualiter exhibenda mandavit. Unde factum est, ut post adventum Domini terrena illa Hierusalem cum suo templo funditus eversa corrueret, quatenus sola per mundum sancta universalis Ecclesia coruscaret. Sicut enim evangelista refert, quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis exornatum esset, dixit:« Haec, quae videtis, venient dies, quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.» Erat namque Hierusalem urbs illa magna regalis, ubi templum famosissimum Deo fuerat extructum, postea vero quam venit ille, qui erat verum templum Dei, et coelestis Hierusalem coepit aperire mysteria; deleta est illa terrena, ubi coelestis apparuit, et in templo illo non remansit lapis super lapidem. Erat prius pontifex sanguine taurorum, et hircorum, purificans populum: sed ex quo venit verus pontifex, qui sanguine suo purificaret credentes, nusquam est ille pontifex prior, nec ullus ei relictus est locus. Altare fuit prius, sacrificia celebrabantur, sed ut venit verus Agnus, qui se ipsum obtulit hostiam Deo, cuncta illa velut pro tempore posita cessavere: propterea sane hoc divina dispensatio procuravit, ut et civitas ipsa et templum, et omnia illa pariter subverterentur, ne quis forte adhuc parvulus, et lactans in fide, si videret illa constare dum sacrificiorum ritum, dum ministrorum ordinem attonitus stuperet, ipso diversarum formarum raperetur intuitu. Sed providens infirmitati nostrae, et videns multiplicari Ecclesiam suam, omnia illa subverti fecit, et penitus auferri, ut sine ulla cunctatione cessantibus umbris, et typicis 45 imaginibus, vetus superesset: et everso materiali templo, Ecclesia per orbem sola regnaret.
1.25
Epilogus. Sed jam post tantam testium nubem, Judaee, tibi epilogum faciam, et incipiens ab exordio humanitatis Christi per incrementa temporum usque ad consummationem, prophetica testimonia tibi, si habes, ante oculos ponam, ut quasi sub uno aspectu collecta breviter videas, quae me diffuse, et sparsim ponere superius attendebas. Nam quod Dei Filius humanitatem nostram suscepturus esset, testatur Jeremias, dicens:« Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum( Jer. XXXI).» Si enim de simplici homine diceret, superfluo poneretur novum, quod ubique in humano genere cernitur usitatum. Quod autem mulier illa Virgo foret, per quam Dei Filius velut per coelestem portam de sinu Patris ad publicum nostrum exiret, ostendit Ezechiel, qui ait:« Convertit me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et haec erat clausa; et dixit Dominus ad me: Porta haec, quam vides, clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam, sed semper erit clausa.» Beata enim virgo Maria semper est clausa, quia et ante partum, et post partum semper incorrupta. De qua etiam David canit, dicens:« In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.»
1.26
Quod autem parvulus futurus esset in substantia humanitatis, ut nos magnos efficeret ex virtute divinitatis, Isaias perhibet, qui ait:« Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis; et factus est principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis: multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio, et justitia amodo et usque in sempiternum.» Nam cum eum, quem parvulum ante descripserat, postmodum Deum fortem, et patrem futuri saeculi vocandum esse perhibeat, profecto Deum et hominem clarius manifestat. Et iterum quoque Isaias ait:« Habitabit, inquit, lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.» Nam per sanctae charitatis viscera lupus cum agno habitabit, quia qui in saeculo raptores fuerunt, cum mansuetis et mitibus in pace conquiescunt, et pardus cum haedo accubat, quia qui peccatorum suorum maculis varius fuit, cum eo, qui se despicit, et peccatorem fatetur, humiliari consentit. Ubi et subditur:« Vitulus et leo, et ovis simul morabuntur;» quia et is, qui per contritum cor ad quotidianum se Deo sacrificium praeparat, et alius, qui tanquam leo ex crudelitate saeviebat, et ille qui velut ovis innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae Ecclesiae convenerunt. Quae videlicet animalia puer parvulus minat, quia is, qui paulo minus ab angelis minoratus est, ne corda nostra terrenis rebus inhaereant, per internum desiderium quotidie invisibiliter inflammat. Qui per charitatem suam, quam nobis tribuit, 46 nos in hoc mundo mentes figere non permittit. Atque hoc ipsum ejus minare, est ad suum nos amorem incessanter accendere, ne cum nos vicissim diligimus, mente in hoc exsilio remaneamus. Hoc quoque, quod ad templum deferendus esset, Malachias propheta denuntiat, dicens:« Haec dicit Dominus: Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus ejus?» Quia vero adhuc parvulus in Aegyptum deducendus et reducendus esset, Osee manifestat, cum dicit:« Sicut mane transit, pertransiet rex Israel, quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum.»
1.27
Quod autem super asinam sedens Jerusalem venturus esset, Zacharias declarat, dicens:« Exsulta satis filia Sion, jubila filia Jerusalem, ecce Rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super filium asinae; et disperdam quadrigam Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae.» Quod autem arguturus esset Judaeos et eorum malitiam correpturus, Isaias declarat, cum ait:« Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium, et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.» Porro quod in Jordane baptizandus erit Isaias denuntiat, cum ait:« Exsultet desertum, et exsultent solitudines Jordanis, et populus meus videbit altitudinem Domini et majestatem Domini.» Et paulo post:« Et aperiam montibus flumina, et montes disrumpam et terram sitientem sine aqua confundam.» Quod a suo discipulo tradendus esset, testatur ipse Dominus, qui per os David conqueritur, dicens:« Etenim homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.» Et iterum:« Si inimicus, inquit, meus maledixisset mihi, supportassem utique: et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus.» Nam quod argento vendendus esset, Amos perhibet, qui ait:« Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum.» Quod vero triginta argenteis, Zacharias enumerat, dicens:« Appenderunt, inquit, mercedem meam triginta argenteis.»
1.28
Et quia iidem argentei ab Juda post acceptionem projecti sint, hoc etiam idem propheta subtiliter exsequitur, cum subjungit:« Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuarium decorum.» Ubi etiam paulo post de Judaeorum damnatione subjungitur:« Aspicient, inquit, in me, quem 47 confixerunt, et plangent planctum quasi super unigenitum, et dolebunt, ut doleri solet in morte primogeniti.» Ibi etiam clavorum figuras in manibus Domini manifeste denuntiat, cum ait:« Et dicetur: Et quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me;» ubi adhuc additur:« Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves.» Quod autem in ligno suspendendus esset, Jeremias manifestat, dicens:« Domine, demonstrasti mihi et cognovi, tu ostendisti mihi studia eorum, et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Et non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.» Quod vestimenta illius sorte divisa sunt, testatur ipse per os David, inquiens:« Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.» Nam quod felle cibandus, aceto potandus esset, per eumdem David perhibet, cum ait:« Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.« Quia vero conspuendus esset, et lanceis perforandus, Jeremias(?) insinuat, dicens:« Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia, quaesierunt me interficere, et non pepercerunt in faciem meam spuere, et lanceis suis vulneraverunt me.»
1.29
De descensione ejus ad inferos, et ereptione sanctorum per Osee loquitur hoc modo:« De manu, inquit, mortis liberabo eos, de morte redimam eos: et ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne.» Quod vero tertia die resurrecturus esset, et non alia diei hora nisi diluculo, idem Oseas manifeste clamat, dicens:« Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos, percutiet et curabit nos, vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos; et vivemus in conspectu ejus, sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum, quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.» De lege autem novi Testamenti, quam per mundum diffusurus erat, per Jeremiam pollicetur, dicens:« Ecce venient dies, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum: non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.»
1.30
Quod ascensurus esset in coelum, et super apostolos missurus est Spiritum sanctum David uno versiculo breviter comprehendit, dicens:« Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.» Ascendens quippe Christus in altum captivam duxit captivitatem, quia corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit; dedit vero dona hominibus, 48 quia effuso desuper Spiritu, diversa discipulis suis coelestium charismatum dona concessit. Et Joel dicit:« Et erit post haec, effundam Spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, seniores vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum.» De hac eadem effusione Spiritus Isaias perhibet, dicens:« Noli timere, serve meus Jacob electissime, quem elegi: effundam enim aquam super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.» De baptismo autem, quem per mundum fieri praecepturus erat, per Ezechiel pollicetur dicens:« Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos» Quia vero ipse judicaturus sit mundum, testatur Psalmista, qui postquam praemisit,« Dominus regnavit a ligno;» de eodem Domino, qui a ligno regnavit, in fine subjungit dicens:« Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
1.31
Nunc igitur, Judaee, sicut sacrae Scripturae testimonia ad fidem te Christi non attrahunt, si omnium te prophetarum tam perspicua, et clara dicta non flectunt, libet adhuc, postpositis scilicet prophetarum exemplis, sola tecum ratiocinatione contendere, et unam tecum in calce hujus opusculi quaestiunculam breviter agitare; quatenus quod tuae conversioni sit congruum, nihil videatur nostris studiis intentatum. Age igitur, responde mihi, quod gravius peccatum patres vestri perpetrasse noscuntur, unde Dei iram magis accenderent, et ejus in se vindictam acrius provocarent? Murmurationem, inquies, idololatriam, fornicationem. Nam et ego hoc tecum sentio, et haec tria illorum delicta damnabiliora fuisse perpendo: verumtamen haec omnia apud misericordem Dei justitiam non irrevocabilem pertulere vindictam. Siquidem ut ad vestrae antiquitatis recurramus historiam, de murmuratione in libro Numeri legitur:« Quia vociferans omnis turba flevit nocte illa, et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine: utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores, ac liberi nostri ducantur captivi. Et dixerunt alter ad alterum: constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.» Propter hoc tamen, murmurationis videlicet immane peccatum, non amplius quam per quadraginta annos divinae severitatis in eos vindicta desaevit, sicut illis Dominus dixisse legitur:« Filii, inquit, vestri vagi erunt quadraginta annis, et portabunt iniquitates patrum, donec consumantur cadavera vestra in deserto juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram. Annus pro die imputabitur, et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras.» Pro vitulo etiam, quem adoraverunt juxta montem Sinai, non amplius quam viginti tria millia hominum novimus fuisse gladiis interempta, sicut in libro Exodi legitur; 49 ait illis Moyses:« Ponat vir gladium super femur suum, et ite, et redite de porta ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Fecerunt filii Levi juxta sermonem Moysi, et ceciderunt in die illa quasi viginti tria millia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras Domino, unusquisque in filio, et fratre suo, ut detur vobis benedictio.»
1.32
Pro fornicatione quoque, quam cum Madianitarum filiabus exercuerunt, similiter non plus quam viginti tria millia hominum gladio ceciderunt, sicut in libro Numeri rursus scriptum est:« Cessavitque plaga a filiis Israel, et occisi sunt viginti tria millia hominum( Num XXV).» Quid ergo est, quod tam brevem vindictam de peccatis patrum vestrorum Deus recepisse legitur; vestra autem haec servitus, et per totum mundum dispersio jam per tot saecula protelatur. Lege etiam Josephum tuum, ibi reperies pro vindicta mortis Christi, quam cum Vespasiano Titus exercuit, de populo Judaeorum decies centena millia gladiis corruisse, et undecies centena millia ducta fuisse captiva: et post haec quicunque estis gladio devorante residui, omnium gentium pedibus videmini servitute substrati; nempe patres vestri, quicunque in captivitate ducti sunt, in ipso quoque exsilio positi, nunquam fuerunt prophetarum consortio penitus destituti, videlicet ut pro peccatis eorum jugiter intercederent, et legem Domini semper eis ad memoriam revocarent, magnumque eis praesentium calamitatum solamen afferrent; dum sibi certum futurae reversionis ad patriam articulum nuntiarent. Sicut per Zachariam dicitur:« Angelus Domini dixit: Domine exercituum, usquequo non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.» Et per Jeremiam:« Servient, inquit, omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis: cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis( Hier. XXV).» et reliqua.
1.33
Patet igitur, quia patres vestri, licet plerumque fuerint divina ultione percussi, refovebantur tamen aliquando impensis consolationibus recreati: vos autem a passione Christi usque hodie in tam longissimis calamitatibus positi, prophetam inter vos alicubi terrarum non cernitis; sed et futurae prosperitatis nuntium divinitus vobis missum penitus non auditis. Quae est ergo haec vestra tam insanabilis culpa? Unde vobis tam irremediabilis poena? Unde, inquam, nisi quia Christum Dei Filium occidistis, 50 et post peractum facinus ad fontem vitae recurrere noluistis? Hoc enim profundissimum vestrae iniquitatis baratrum omnium flagitiorum transcendit modum, omnium superat immanitatem criminum. Plane hoc peccatum vestrum Moyses praevidebat, cum adversum vos iratus dicebat:« Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos coelum, et terram. Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.»
1.34
Nunc igitur, Judaee, audi meum consilium, ut Deum, quem iratum habes, possis habere propitium: depone veteris hominis indumentum, et novae gratiae suscipe sacramentum; placeant tibi benedictiones Garizim, ut maledictiones Hebal. possis evadere: desere Judaicae caecitatis errorem, et te ad Evangelicae gratiae dirige veritatem: esto procul dubio securus de venia, si ad Christi fidem conversus, sacri baptismatis fueris unda perfusus. Sed quoniam apud animum tuum plus forsitan valeo Deum deprecando, quam apud te praedicando. Deus patrum tuorum a corde tuo vetustum ignorantiae velamen abjiciat, et depulsis errorum tenebris, nova te cognitionis suae luce perfundat, qui per prophetam suum pollicetur, dicens:« Si fuerit numerus filiorum Israel velut arena maris, reliquiae Israel salvae fient.
1.35
Epilogus. Ecce perpendis ipse, charissime frater Honeste, quia dum imbecillitati tuae consulere studui, non coloratos rhetoricae facundiae flosculos, non acuta dialecticorum ponere argumenta curavi. Salvo enim eo, quod mihi saecularis sapientiae phaleras sequi non libet, quia te etiam negotiis saecularibus implicatum novi multa non posse perlegere, nolui te prolixis argumentorum distinctionibus onerare. Quapropter dum nuda pene tibi Scripturarum exempla proposui, velut sagittarum fasciculum in pharetram misi. Et quia ex verbis contrariis suggeritur copia respondendi, arma quidem praebui; quo vero te invictum effundere debeas, quo clypeum circumvolvere, quia bella necdum imminent, ad plenum docere non potui. Habes igitur coram posita, quae ad hujusmodi conflictum sunt necessaria. Utere paratis, ut expedire decreveris.
1.36
Omnipotens Deus, dilectissime frater, ab invisibilium te insidiis hostium misericorditer protegat et immunem te de hujusmodi certamine ad coelestia regna perducat. Amen.
1.37
Sit nomen Domini benedictum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).