Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Damianus1007-1072
Epistolae
Epis 20.4
Choose a text More by Petrus Damianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10045 Episto243
20.1
EPISTOLA XX. AD CADALOUM EPISCOPUM PARMENSEM, QUI ET HONORIUS II ANTIPAPA.
20.1
ARGUMENTUM.-- Cadalous Parmensis episcopus, praeter alia vitia, quae in eo complura inerant, magnis ambitionis facibus inflammatus, ingentes in Romana Ecclesia turbas concitavit. Alexandro enim legitimo pontifice rejecto, largitionibus, et pessimis quibusque artibus effecit, ut ipse a quibusdam Cisalpinis episcopis sui similibus 35( ad quos tamen electionis jus minime pertinebat), tanquam verus et germanus pontifex promulgaretur. Igitur scelestae cupiditatis compos effectus, scelera, quae antea occultius patrabat, publice jam, et in conspectu omnium edere coepit. Rapinis namque, caedibus et direptionibus omnia foedabat: bona ecclesiastica militibus suis, et satellitibus diripienda concedebat: denique, ut uno verbo absolvam, humana et divina permiscebat. Leniter primo admonitus; et deinde cum hac ratione nihil proficeretur, ter in patrum conventibus publice damnatus, et a catholica communione submotus, ab amentia et furore non destitit. Ad hunc hominem tam impium, tamque obfirmato animo salutaria consilia respuentem, scribit B. Petrus Damianus. Et quidem postquam illi sceleris, quod admiserat, magnitudinem ante oculos posuit, postquam quibuscunque potuit rationibus, ad sanitatem revocare conatus est, tristi demum ejus mortis vaticinio epistolam concludit.
20.2
CADALOO dicto episcopo, PETRUS peccator monachus quod dignum et justum est.
20.3
Qui non corripit puerum ova furantem, magnum postea latronem patitur, equorum stabula perfringentem. Si a corynetis[ famulab. credid.] suis matrona potens negligit arcere petulcum, quid mirum si in eam quoque ille postmodum vesaniae suae porrigat appetitum? Utque de Scripturis aliquid inferam: David rex, qui in Absalon fratricidium non ulciscitur, ab ipso deinceps ejectus, regalis solii dignitate privatur. Adonias, filius Aggith, dum in superbiae fastum protervus erigitur, dum connivente patre, paratis equis et curribus, regnum sibimet pollicetur, ad hoc quandoque progreditur, ut Abisag Sunamitidem in conjugium quaerat, ac paternos incestare thalamos concupiscat. In multis tibi, frater, Romana pepercit Ecclesia, frequenter a te legitimi rigoris cohibuit disciplinam, adeo ut asserant, qui se interfuisse fatentur, quod in tribus jam conciliis synodalibus, Papiensi scilicet, Mantuano et Florentino, perspicua damnationis in te sententia claruit; ubique tamen sedes apostolica maternae pietatis affectu tibi clementer indulsit. Sed dum illa studuerit canonum circa te coercere vigorem, tu non vereris adversus eam hostilem redhibere tyrannidem. Porro autem si Scripturae series diligenter attenditur, ter unctus in regem David fuisse reperitur. Prius scilicet a Samuele in Bethleem, secundo a viris Juda in Hebron, tertio coram universis tribubus Israel rursus in Hebron. Et ut de piscatore nostro, cui tantopere vis succedere, simile quid perhibeam, tres Petrus sedes obtinuit: Antiochenam scilicet, ubi postquam ipse se fidei posuit fundamentum, Ignatium vice sua mox ordinavit episcopum; Alexandrinam quoque, ubi sanctus evangelista Marcus, postquam novae fidei semen sparsit, eam B. magistri sui Petri glorioso nomini fideliter dedicavit; postremo Romanae urbi per quinque annorum lustra praesedit, 36 quam etiam cum coapostolo suo Paulo pretioso triumphalis victoriae sanguine purpuravit. Sed cur nos vel illum ter unctum, vel istum ter praesidentem in allegationem hujus disputationis adducimus, nisi ut tu interim ad conscientiam redeas, teque totidem vicibus, et si non judicio sacerdotum, sed canonum auctoritate depositum, quam procul a sanctis viris sis, et ipse perpendas? Licet enim illorum utriusque trina promotio tanquam una duntaxat, nullum vel regni vel sacerdotii fuerit incrementum, quodammodo tamen plenioris fuit sanctitatis indicium. Sicut enim ille pietate vel justitia reges, sic et iste transcendit omnes privilegio sacerdotes. Hinc est quod cum reliquis sanctis hoc non impendimus, solius B. Petri festive cathedram celebramus. Cum itaque sacerdotium tuum tanta laboret infamia, quo pacto praesumpsisti, vel, ut mitius loquar, acquiescere potuisti, ignorante Romana Ecclesia, Romanum te episcopum eligi? Taceamus interim de senatu, de inferioris ordinis clero, de populo. Quid tibi de cardinalibus videtur episcopis? qui videlicet et Romanum pontificem principaliter eligunt, et quibusdam aliis praerogativis, non modo quorumlibet episcoporum, sed et patriarcharum, atque primatum jura transcendunt? Salvo quippe universalis Ecclesiae sacramento, isti sunt oculi unius lapidis, id est Romanae Ecclesiae. De quibus per Zachariam dicitur:« Ecce, inquit, lapis quem dedi coram Jesu.» Super lapidem unum septem oculi sunt. Ipsi lucernae unius candelabri, de quibus postmodum loquitur dicens:« Vidi et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae super illud.» Ipsi sunt et candelabra, in quorum medio Jesus, juxta beati Joannis verba, discurrit, et hunc sermonem, qui illic praesto subjungitur, in te quodammodo specialiter dirigit:« Memor esto, inquit, unde excideris, et age poenitentiam.» Plane si poenitentia jure plectendus est quisquis cuilibet irrogat injuriam sacerdoti, qua tu sententia dignus es, qui illis praejudicium sacerdotibus intulisti, quorum consilio et judicio status ac disciplina debet totius Ecclesiae catholicae gubernari? Et cum canonica decernat auctoritas, ut vel humilis cujuscunque Ecclesiae clero liceat liberum de illo, qui sibi praeferendus est, habere judicium; qua tumoris audacia tu praesumpsisti te violenter illis ingerere, qui praeter communem Ecclesiae regulam, super ipsos quoque pontifices authenticam praevalent promulgare censuram? Cur per ambitionem adipiscendi culminis, inaccessibilisque fastigii, totum fere mundum in condemnationis tuae jurgium concitasti? Ut illud Jeremiae prophetae quodammodo vociferantes exclament:« Terra, terra, terra, audi sermonem Domini: Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur.» Et tu e contra ejusdem prophetae verbis apte valeas respondere:« Vae mihi, mater mea! quare me genuisti virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam, omnes meledicunt mihi.» Rursus illud aeque propheticum:« Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit 37 me mater mea, non sit benedicta;» ubi praesto subjungit:« Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum. Audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus.» Non hic, dies illa, in qua natus est homo, maledicitur; sed prosperitas potius, qua lenocinante in peccatum lapsus est, condemnatur. In qua videlicet die tu quodammodo morereris in vulva, si ab ea, quam ceperas, imo in qua male nascebaris, desisteres culpa. Cum te videlicet alieni, et non filii apostolicae sedis eligerent, et ab ea potius, quam tenebas, sede deponerent, quam ad aliam, non per judicium, sed per strepitum promoverent, sicut scriptum est:« Dejecisti eos dum allevarentur.» Saeculares a liminibus Ecclesiae coercemus, qui dimissis uxoribus propriis, extraneis foederantur; sed quanto deterius adulterium ille committit, qui absque synodali sententia, relicta sua, alieni juris Ecclesiam more praedonis invadit? Hoc adulterium deplorat propheta, cum dicit:« Contritum est cor meum in medio mei, et contremuerunt omnia ossa mea. Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.» Cur autem tanto doloris taedio contabescat, protinus aperit, cum subjungit:« Quia adulteriis plena est terra, quia a facie maledictionis luxit terra: arefacta sunt arva deserti.» Quod autem genus hominum hoc perpetret adulterium, unde et terra lugeat, et corda hominum velut arva deserti ab inundatione praedicationis arescant, aperit illico, cum consequenter adjungit:« Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus.» Sed quid eisdem adulteris sacerdotibus et prophetis immineat, mox subsequendo declarat:« Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris; impellentur enim et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum. Prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel, et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii» Audis similitudinem adulterantium, audis iter mendacii? Alterum scilicet pendet ex altero. A tramite quippe veritatis aberrat, qui per luxuriantis concupiscentiae ambitum castitatis ecclesiasticae munditiam foedat. Nunc Ecclesiam, proh dolor! usque ad verticem constupratam dolemus, quod Jerusalem dudum Jeremias contigisse conqueritur.« Filii, inquit, Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.» Jerusalem namque usque ad verticem constupratur, quando a minimis quibusque Ecclesiis usque ad apostolicam sedem, quae omnium caput est Ecclesiarum, luxuria venalitatis extenditur. Sed hujus adulterii dulcedo in quantam vertatur amaritudinem, illico vox divina subjungit:« Ecce, inquit, ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle.» Fac itaque, frater, juxta vocem prophetae dicentis:« Redite, praevaricatores, ad cor.» Discute, obsecro, conscientiam 38 tuam, et prudenter examina, qua quiete, quo refrigerio potitus es, postquam te huic periculoso negotio, tanquam Scyllaeae voraginis fluctibus immersisti. Dilapidantur aera cupidinis, exhauriuntur folles diversi generis metallo turgentes; profligantur in cuneos militum erogandae pauperibus Ecclesiae facultates. Cunctisque subjectus obtemperas, ut cunctis in dignitate praecellas, et ambitio dominationis jure te mancipat servitutis. Unum te non lateat, quia quisquis Ecclesiae per venalitatem semel irrepserit, donec illi praefuerit, redimere non cessabit. Justo quippe Dei judicio agitur, ut quisquis regimen Ecclesiae nundinatus aggreditur, quietis vel opulentiae commodum, quod speraverat, de suo commercio non lucretur, sed sedens in cathedra pestilentiae fabriles semper malleos versat, et immundae praelationis rivus per sordida convexa decurrens, unde funestus oboritur, suo semper fonti respondeat. Enimvero cum religiosus quisque vir subire tam laboriosae sedis onus abhorreat, illicque constitui vix ullis hominum precibus acquiescat, cur tu onus onerum, ut sanctus Leo papa dicebat, non modo non paras aufugere, sed ultro etiam preces. et pretium offerendo anxie te conaris intrudere? Ut liquido videatur tibi sententia illa congruere, quam per Ezechielem adversus Jerusalem divinus sermo pronuntiat:« Omnibus, ait, meretricibus dantur mercedes; tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis. In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.» Praeterea, si eos sacri canones haereticos notant qui cum Romana Ecclesia non concordant, qua tu judicaberis dignus esse sententia, qui sibi resistenti, et obstinatissime reluctanti, non pastor, sed tyrannus ingereris; eamque quam supra petram fidei Petrus praedicator erexit, tu cum satellitibus Satanae novus praeliator evertis? et ut immeritum pastoris nomen obtineas, ipsam confundere, ac dilacerare pascuam cum suis gregibus non formidas? Sed audi quid tibi tuisque similibus Dominus per prophetam dicat:« Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum.» Hoc autem quod tu nunc moliris, non est gregem Domini visitare, sed potius instar praedonis ac furis, perdere et mactare. Sicut in Evangelio Dominus dicit:« Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat.»
20.4
Nunquid ad hoc natus es, ut mundum in bella concutias, apostolorum labores et opera destruas, totamque Christi Ecclesiam, tua, unius videlicet hominis, ambitione confundas? et haec fortasse turbatio tui nominis est intentata praesagio. Cadalous quippe vocaris. Et prima quidem pars hujus nominis manifeste denuntiat casum, secunda populum, λαος siquidem Graece, Latine populum sonat. Et quid aliud in hoc exprimitur nomine, nisi quod Scriptura dicit: Quia videlicet ruina populi sunt sacerdotes mali? Hoc itaque modo, qui sanctae Ecclesiae fueras filius, adversus eam factus es gladius. 39 Et forte tu ille es gladius de quo Ezechiel propheta dicit:« Gladius, gladius exacutus est et limatus.» Cur autem duo haec iste gladius habeat, hoc est, ut limatus sit et acutus, secutus exponit:« Ut caedat, inquit, victimas exacutus est, ut splendeat limatus est.» Nonne in te videntur ista congruere, qui videlicet ut solus valeas dignitate splendere, totum regnum laboras in praelium, velut occisionis victimas congregare? Sed adhuc audi quod praesto subjungit:« Qui moves spectrum filii mei, succidisti omne lignum, et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu.» Deinde sequitur:« Iste exacutus est gladius, et is e limatus est, ut sit in manu interficientis.» Tu profecto, tu ille es gladius, qui Filii Dei moves sceptrum, hoc est, qui eum in quo ille regnat, et imperat, commoves populum. Sceptrum Filii Dei est Ecclesia catholica, haec regnum, haec est et nostri Redemptoris imperium, quam tu movere merito diceris, dum eam vexare et conturbare contendis. Non est mihi propositum prophetae verba more commentantis exponere, ut debeam de lignis quoque, unde post arcam Noe nunc fabricatur Ecclesia, disputare: sufficiat mihi duntaxat illa perstringere, quae tuae videantur vesaniae convenire. Porro autem, quia conatus tuus iste nunquam perveniet ad effectum, sed infaustum postremo concludetur in exitum; et qui Romanis arcibus superbus inveheris, ad solum proprium cum ignominia reverteris. Audi quod sequitur. Nam postquam divina vox ait:« Mucro, mucro, evagina te ad occidendum; lima te ut interficias et fulgeas:» paulo post sequitur:« Revertere ad vaginam tuam, in locum in quo creatus es. In terra nativitatis tuae judicabo te, et effundam super te indignationem meam, et ignem furoris mei sufflabo in te.» Habes nunc forsitan mitram, habes, juxta morem Romani pontificis, rubram cappam; cave ne hanc adversum te sententiam divinus per eumdem prophetam sermo decernat:« Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita; haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam; nonne haec est, quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?» Ac si patenter enuntiet, quia quisquis ad hanc cidarim, vel sacerdotalem coronam arroganter anhelat, jure deprimitur: qui autem indignum se vociferans renuit, merito sublimatur. Multum sane laetificat, quod hujusmodi te pontifices elegerunt, Placentinus videlicet et Vercellinus, qui nimirum multum petulci ac proletarii, sicut norunt disputare de specie feminarum, sic utinam potuissent in eligendo pontifice perspicax habere judicium. Ecce iterum duo senes illi, de quibus locutus est Dominus:« Quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus judicibus, qui videbantur regere populum.» Ecce iterum Susanna in judicium accusata producitur: ecce falsum innocenti crimen intenditur, et sanguis innoxius condemnatur. Sed nunquid deerit etiam Daniel, cujus repente spiritus suscitetur, falsorumque testium nequitias ulciscatur? Aderit utique, aderit verus ille vir desideriorum, de quo dicit propheta:« Ecce veniet desideratus cunctis gentibus( Aggaei II).» Aderit, inquam, potentior ille 40 Daniel, qui et impios senes perperam judicasse convincat, et Susannam nostram ab injustae sententia damnationis absolvat. De cujus repentino judicio alius propheta dicit:« Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet: non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui.» Salva plane digna reverentia regibus nostris, quibus utique sive pro sexus, sive pro aetatis infirmitate subripi potuit: praeter illos, quicunque te ad hoc flagitium impulerunt, filii Cayphae, primogeniti dicendi sunt Satanae, adjutores Antichristi, adversarii veritatis. Itaque libet exclamare: O coelum! o terra! cum quibus scilicet et omnia turbanda sunt elementa. O tragoedia omnibus ante nos saeculis inaudita! ut alienus episcopus, propria sede contempta, ignorante Deo, nesciente Petro, nesciente Romana Ecclesia, super Romanam constituatur Ecclesiam? et quod non fert Ecclesia cujuslibet infimae dignitatis, perferat illa, quae mater est et magistra totius Christianae religionis? Sed quispiam fortassis objiciat, inordinatae huic ordinationi aliquem interfuisse Romanum. Erubescat ad haec lingua phrenetica, et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta: nescit aliquid utiliter dicere, sciat saltem sine damno tacere. Nimirum cum electio illa per episcoporum cardinalium fieri debeat principale judicium, secundo loco jure praebeat clerus assensum, tertio popularis favor attollat applausum: sicque suspendenda est causa, usque dum regiae celsitudinis consulatur auctoritas: nisi, sicut nuper contigit, periculum fortassis immineat, quod rem quantocius accelerare compellat. Porro autem sicut diabolus divino nomini pluralem numerum indidit, ut diceret mulieri:« Eritis sicut dii, scientes bonum et malum;» ita tu grammaticorum regulis novum aliquid addidisti, ut in declinatione jam pueri dicant papae paparum. Per te itaque senex jam mundus addiscit, quod hactenus ignoravit. Et sicut juxta Pauli vocem, summus pontifex in sancta per annos singulos ingrediebatur in sanguine alieno; sic et tu nunc miserorum hominum, velut porcorum succidium facis, et sanguinem fundis, ut ad B. Petri sanctuarium cruentus ingrediaris. Cave, frater, cave, ne velut hostis insurgas tam praecipitanter in Petrum, qui certe et Ananiam cum conjuge verbi sui telo confodit: et Simonem arroganter astra petentem, in gehennae profunda demersit.
20.5
Quod mihi a senioribus intimatum est, refero: In Babyloniae partibus possessionem apostolica sedes habebat, unde tantum balsami reditum per annos singulos capiebat, quod indeficienti fomite sufficeret lampadi, quae videlicet ante altare beati apostolorum principis rutilabat appensa. Quam possessionem accepta pecunia papa distraxit, canonemque aromatis, quem recipere solebat, amisit. Aliquanto post, cum idem papa praedicto sacrosancto altari, quasi devotus assisteret et oraret, ecce quidam terribilis et grandaevus senex, in cujus etiam facie barbirasium videbatur, elato brachio colaphum sibi vehementer incussit, et ait:« Tu exstinxisti 41 lucernam meam ante me, et ego exstinguam lucernam tuam ante Deum:» moxque disparuit. Ille vero protinus corruit, et paulo post diem clausit extremum. Sic sic nimirum meretur corripi, qui illi se praebet adversum, qui coeli terraeque primus pastor obtinet principatum. Quis, oro, duorum paparum duriori tibi videtur austeritate plectendus? Utrum ille, qui sacri altaris lucernam praesumpsit exstinguere; an tu, qui totam universalem Ecclesiam prae furtivae promotionis exordium niteris obscurare? Qui enim juxta Veritatis vocem, intrat per ostium, pastor est ovium; qui autem intrat aliunde, fur est et latro. Sed sicut per pastoris ostium qui jam utique praesidet, domui lumen infunditur; ita per tuum aliunde, nihil aliud, nisi fumus, atque caligo, chaos, et horror ingeritur tenebrarum. Huc accedit, quia dum in imis est quispiam, ejus quodammodo vitia delitescunt; cum vero ad dignitatis culmen ascendit, in superficiem mox erumpunt: et quae fuerant eatenus inaudita, jam per ora remigeruli populi trita vulgantur. Quot hominum millia nunc tua facta dinumerant, qui usque ad hoc tempus ea funditus ignorabant? Nam praebendarum Ecclesiae tuae, vel Ecclesiarum damnanda commercia, aliaque longe turpiora, quae nos erubescimus dicere, hactenus in tuo tantum narrabantur oppidulo: nunc alter ad alterum ubique regni hujus, et mercatores loquuntur in foro, et fossores in agro. Pueri, qui rhetoricantur in scholis, cives qui glomerantur in triviis, omnes pene te lacerant, teque dijudicant. Hoc siquidem tibi contigisse comprobatur, quod transgressori cuilibet per Jeremiam dicitur:« Propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae.» Cui paulo post etiam dicitur:« Haec sors tua, parsque mensurae tuae apud me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua, et adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae» Verumtamen si ego te conveniendum esse decernerem, hisque in os sermonibus objurgarem: nonne tu, quae gratis offerenda sunt in Ecclesia distraxisti? Nonne haec, et illa, coelo terraque testibus, commisisti? Quae videlicet si ego tibi dicerem, non me latet, quoniam dum negare haec, mundo teste, non posses, protinus ad futurae correctionis patrocinium convolares. Quilibet enim culminis appetitor dum de transacta vita, conscientia remordente, confunditur, emendationem sibimet in posterum pollicetur; sed dum culmen celsitudinis occasio fit peccandi, quomodo per scopulosi montis praerupta non offendet, qui per plana gradiens impingebat? Possem praeterea respondere, quod per prophetam Dominus tibi, tuisque similibus dicit:« Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietatem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.» De qua varietate et alibi dicit:« Nunquid avis discolor haereditas mea? Nunquid avis tincta per totum?» Sed culpae varietas praesto subinfert sententiam ultionis:« Venite, inquit, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum.» Quibus autem 42 hujus animadversio devorationis immineat, illico subdendo manifestat:« Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem.» Quae videlicet omnia nihil aliud ut que designantia, nisi Ecclesiam a malis pastoribus dissipatam, quorum et te hoc nosse credo, dum verbis pluribus non indigeant, non expono. Hoc tantum te latere non patior, quia et tu, et quicunque tibi similiter, per ambitionem Ecclesiae culmen appetitis, Deum procul dubio nescientes, Ecclesiam laceratis. Unde et per eumdem prophetam dicitur:« Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.» Spondes itaque nunc emendationem, ut concupitam obtineas dignitatem. Humiliter loqueris, ut ad celsitudinem proveharis. Humilitas haec quia de radice superbiae nascitur, ad satisfaciendum idonea non videtur. Illud interim ad memoriam redit, quod in libri Geneseos reperitur historia. Quia Dinam Liae filiam cum vidisset Sichen, filius Hemor Hevaei princeps terrae illius, adamavit, et rapuit, et dormivit cum ea, vi opprimens virginem: et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit: eamque tam impatienter amavit, ut non modo se, sed et omnes suae civitatis masculos circumcideret, ut ejus duntaxat potuisset conjugium obtinere. Sed haec satisfactio non Deo placuit, non fratrum illius corda placavit: quia non ob religionem, sed ad potiendam carnis facta est voluptatem. Fratres enim illius saevientes ob stuprum, omnes, qui circumcisi fuerant, gladiis peremerunt. Tu ergo, tu novus es Sichen, corruptor Dinae, violator Ecclesiae. Circumcidis carnem, ut carnis valeas explere libidinem. Pravos te polliceris mores abscindere, ut in pravitate postmodum impune te liceat permanere. Sed ecce Simeon et Levi Sichen gladiis impetunt, quia Vetus et Novum Testamentum, dum suis te sententiis damnant, quasi totidem te gladiis armati fratres obtruncant. Sive ut vindices propius acquirantur; Petrus et Paulus, qui mundi sunt judices, ipsi quoque fiant tuae transgressionis ultores. Foedam enim rem operatus es in Israel. Sed ne quis mihi fortassis objiciat, quod interfectores illi Sichen, Simeon videlicet et Levi, abeunte patriarcha Jacob, reprobationis meruere sententiam; sciat illic a prophetico spiritu futuram potius mortem Salvatoris attendi, quam peractam digne stragem luxuriosi hominis condemnari. De Simeon enim scribae sunt Judaeorum; de Levi vero tribu, principes sacerdotum. De quibus utique scriptum est:« Quia consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.» De quo consilio dicitur:« In consilio eorum non veniat anima mea: et in coetu illorum non sit gloria mea. Quia, inquit, in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum;» virum scilicet illum, de quo Sapientia ait:« Opprimamus virum justum, quia contrarius est operibus nostris.» Murum autem suffoderunt, hoc est, illud fortissimum ac spiritale propugnaculum, quod custodit Israel. Ut igitur 43 expositoribus caetera relinquamus, sufficiat hic intelligi non vindictam stupri, sed peremptorum Christi sacrilegia condemnari. Quam plane vindictam Judith quoque Deo placitam docuit, dicens:« Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum. qui violatores exstiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem, et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias eorum in captivitatem, et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum.» Porro autem non es contentus mensura hominis, sed in humano genere mons videri appetis, et quasi promontorium superbiae in fastigii te culmen attollis. Non vis esse de vallibus, de quibus dicitur:« Valles abundabunt frumento.» Sed audi, quod tibi Dominus per prophetam dicat:« Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram, ut extendam manum meam super te, et avellem te de petris, et dabo te in montem combustionis, et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris.» Et iterum:« Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus, quia veniet dies tuus, tempus visitationis tuae: et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum.» Tantumne in te damnationis ardor inferbuit? Huccine te superbiae fastus, et celsitudinis ambitio provocavit, ut reginam Ecclesiarum, sive, ut ita fatear, regnorum omnium temerares imperium? Sed« despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? Super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad sanctum Israel? In multitudine, inquiens, quadrigarum mearum ego ascendam altitudinem montium, juga Libani,» Romanam videlicet Ecclesiam, in mundi totius culmine constitutam, et nitore virginalis pudicitiae candidatam. Sed audi quid tibi per eumdem prophetam divina vox dicat:« Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me; cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas.» Moxque sententiam in conclusione subnectit:« Ponam ergo circulum in manibus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in via, per quam venisti.»
20.6
Sed ecce nos multa adhuc plura, dictante materia, necdum explevimus votum; et jam excedimus epistolare compendium. Rogandus est ergo duntaxat omnipotens Deus, ut et ad te humilitatis revocet spiritum; et sopitis erroribus simultatum in Ecclesia sua pacis, atque concordiae, quae per te scissa est, stabiliat fundamentum: in fine libet haec plangere:
20.7
Heu! sedes apostolica, Orbis olim gloria, Nunc, proh! efficeris Officina Simonis.
20.8
Terunt incudem mallei, Nummi sunt tartarei, Justo Dei judicio Fit ista conditio.
20.9
Ut quisquis apostolicam Sedem semel comparat, 44 Redimere non desinat, Donec male pereat.
20.10
Cathedram pestilentiae, Pressus anathemate Tenet cum sacerdotibus Christi peremptoribus. Fit sibi terra ferrea, Coeli sedes aenea. Diligenter igitur intende, quod dico: Fumea vita volat, mors improvisa propinquat, Imminet expleti praepes tibi terminus aevi. Non ego te fallo, coepto morieris in anno.

Intertext edge

Open linked passage

Note