Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Damianus1007-1072
Epistolae
Epis 53.1
Choose a text More by Petrus Damianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10045 Episto243
53.1
LIBER QUARTUS AD EPISCOPOS.
53.1
ARGUMENTUM.-- Hunc, ad quem scribit, Albertum, episcopum fuisse et Damiani ipsius ante episcopatum discipulum, facile mihi persuadeo. Magna enim auctoritate illum non modo admonet, sed etiam praecipit, ut in administratione animarum sibi commissa, nihil avare, nihil cupide agat; sed ita se innocenter gerere studeat, ut ex ejus vita et moribus non infamia, sed gloria ad ipsum magistrum sanctissimum redundet.
53.2
Domno ALBERTO episcopo..... PETRUS peccator monachus.....
53.3
Precor experientiam tuam, venerabilis frater Alberte, et paterni vigoris auctoritate praecipio, ut non adeo rebus temporalibus sit intenta quominus sufficiat in animarum, quae nobis commissae sunt, vigilare custodia. Nobis, inquam, animae sunt commissae, quae sicut a Deo mihi, sic a me commendatae sunt tibi; Deo tamen soli rationem sumus uterque procul dubio reddituri. Studeat ergo fraternitas tua et religiosam ducere vitam, et honestam habere famam. Vitam pro te, famam pro te et me; imo non tam pro nobis quam pro his etiam qui commissi sunt nobis. Nam si nomen tuum, quod absit, foeda laboret infamia, et in meum protinus redundat opprobrium, et his, quos ad virtutes informare studuimus, velut cancer perniciose pullulat in exemplum. Unde Petrus postquam praemisit dicens:« Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis;» paulo post addidit:« Cum modestia, et timore habentes conscientiam bonam, ut in eo quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.» Paulus etiam ad Timotheum:« Oportet, inquit, episcopum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli.»
53.4
Illud praeterea, frater charissime, sollicite praecave, diligenter attende, ne cum decimas, vel quaelibet oblata fidelium per Ecclesias dividis, de consacerdotum meorum praesumas aliquid ratione minuere unde videlicet id quod mihi competit, quasi fideliter consulens, possis augere. Absit enim ut quod alieni juris est in mea lucra proficiat et quod ex offerentium merito sacrum est, in sacerdotum manibus sacrilegium fiat.« Ego enim, sicut Apostolus ait, habeo omnia, et abundo;» nec volo fratres meos in his rebus, quae nobis in communes usus a Deo concessae sunt, per potentiam, vel astutiam supplantare, quos in Christi simplicitate et humanitate praecedere, et in quorum oculis debeo mihi stigma paupertatis Christi evidenter imprimere, absit, ut eorum pauperiem in mea patiar lucra transire, quatenus cum eodem Apostolo libera fronte coram eis valeam humiliter gloriari:« Ego, inquit, didici, in quibus sum, sufficiens esse, scio et humiliari, scio et abundare, ubique, et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat.»
53.5
Volo praeterea, ut in eisdem dioecesanis ecclesiis, in quibus oblati sunt per celebriora solemnia panes, et si qua sunt alia, quae ad cibum videntur pertinere, vel potum, pauperibus erogentur, ne dum aliis pauperibus offerenda congerimus, de tractionis materiam populo relinquentes, 99 infarcire sacculis per avaritiam judicemur. Et certe dignum est ut pauperes Christi refrigerium sentiant de stipe potissimum illius ecclesiae quam frequentant.
53.6
Cave etiam, ne more quorumdam, non dicam pastorum, sed fabrorum, cuiquam sacerdotum sub pecuniae titulum cujuslibet reatus opponas, eumque ab administratione suspendens, postmodum per terreni lucri commodum in sui gradus jura restituas. Giezi nempe meretur lepram, qui suam mutat pro pecuniae cupiditate sententiam. Qui commodum tollit et ministerium reddit, ex ore Petri vibratum in Simonem spiculum non evadit. Simoniacae leprae compellitur....

Intertext edge

Open linked passage

Note