Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Damianus1007-1072
Sermones
Serm 29.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10048 Sermon27
29.1
SERMO XXII. DE SS. LAURENTINO ET PERGENTINO. (III JUN.)
29.1
Hodierna festivitas, dilectissimi, sicut nostis, in honore beatorum martyrum Laurentini et Pergentini venerabiliter colitur, et quasi duobus aureis sideribus eorum dies natalitius illustratur. Hoc plane geminum sidus si 113 diligenter attendimus, per hujus vitae pelagus navigantes errare non possumus, sed post emensa fluctuum procellarumque discrimina ad sinum quieti portus cum gaudio pervenimus. Unde non sine quodam dispositionis supernae praesagio tale vocabulum sortiti sunt, ut Pergentinus dicantur et Laurentinus. Pergunt enim uterque simul ad lauream, et praecedentes nos, si non eos sequi negligimus, provocant ad coronam. Omnes enim quicunque non segnes, sed ferventes et agiles ad patriam properant, non in itinere gressus figunt, sed pergentes assidue de virtutibus in virtutes, de bonis ad meliora contendunt. Nec in hujus peregrinationis itinere cives se vel habitatores ostendunt, sed velut hospites semper et exsules transeunt. Unde et Petrus:« Obsecro, inquit, vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam.» Et Paulus ait:« Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.» Hinc etiam Paulus ille, qui progrediens ex Aegypto terram repromissionis ingressus est Hebraeus, id est, transiens vocatus est. Et quicunque de vitae carnalis Aegypto, terram quae mel et lac fluit ingredimur, non vestigia figere, sed assidue transire jubemur, ut juxta Joannem,« qui justus est, justificetur adhuc, et qui sanctus est, sanctificetur adhuc.» Lac etenim de carne fluit, mel de superioribus in ima descendit. Et quae est illa terra, lactis scilicet ac mellis irrigua, ad quam tantopere provocamur, nisi Mediatoris Dei et hominum una persona? In qua nimirum et caro manifesta est, quae de Virgine prodiit, et divinitatis interna dulcedo, quae de substantia paterna processit.
29.2
Ad quam sane terram nonnisi Hebraeus, imo, ut ita loquar, nemo, nisi Pergentinus et Laurentinus, admittitur; quia quisquis pervenire laborat ad Christum, necesse est ut nequaquam in hoc mundo mentis suae figat velut in habitatione vestigium: sed Hebraeum se semper ostendens, et cum Pergentino per viam justitiae transiens pergat, et cum Laurentino simul de suis laboribus non hujus vitae commoda, sed coronam tantummodo gloriae concupiscat. De habitatoribus etenim hujus mundi, sicut in Apocalypsi dicitur, beati martyres clamant:« Quousque Dominus( sanctus et verus) non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?» De his vero qui non habitant, sed pergendo jugiter transeunt, Isaias postquam praemittit:« Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit, vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur,» protinus addidit:« et puer parvulus minabit eos.» Quis est iste puer parvulus, nisi is de quo per eumdem prophetam dicitur:« Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis?» Qui simul inhabitantes minat, quia ne corda nostra terrenis rebus inhaereant praedonem desiderii coelestis indesinenter inflammat. Et hoc ipsum minare, est ad suum nos amorem flamma continuae charitatis accendere; ne cum nos vicario simul amore diligimus, ejus, ad quem redire debebamus, obliti, mente in hoc exsilio remaneamus. Puer ergo parvulus diversorum animalium turmas minat, quia Redemptor noster, qui multimodas hominum mentes in unanimitate 114 fraterna insolubiliter conflat, dum ad amorem eos patriae coelestis accendit, in hoc eos mundo quasi pedem figere non permittit. Ad Deum vero non itur vestigiis pedum, sed bonorum gradibus operum, nec ad eum quispiam valet ascendere per corporei conatus aditum, sed per assiduum sancti operis incrementum.
29.3
Videamus igitur et istos beatos martyres quomodo non potuerint divino flagrantes igne quiescere, sed semper elaboraverunt de bonis ad optima festinare. Nam dum et ante persecutionis articulum tantae jam sanctitatis essent, ut signa per eos Deus et virtutes ostenderet, non isto contenti pertrahuntur ad judicem, et in bello declarant quantam habuerint et in pace virtutem. Et prius quidem antiqui hostis artifex et versuta nequitia per vasculum suum coepit cum eis quasi mitius agere, deinde non valens immobilem eorum ferre constantiam, apposuit in eos crudeliter insanire. Nam carnificibus undique saevientibus, uterque martyr, velut una mens et eadem caro, verberibus caeditur, plagarum caede mactatur, mox carcerali custodiae traditur, ac famis inopia cruciatur. Sed nunquid bellatoribus suis divina protectio defuit, et quod in eis Deus ipse confligeret evidenti prorsus indicio non ostendit? Nam dum eos carnifices verberibus atterunt, eorum brachia, quae in ictus debacchantur, arescunt, ut saxea pectora et a pietatis visceribus aliena, saltem per carnis arefactae rigorem, discant cordis habere mollitiem, et in membrorum suorum nexibus colligant quam timenda sit virtus adversus quam tam furiose, tam atrociter dimicabant.
29.4
Jam vero illud quam sublimis gratiae meritum, quantae cognoscitur apud Deum familiaritatis indicium, quod, in carcere constituti et triduana simul inedia macerati, angelitus visitantur et mensae coelestis alimenta percipiunt. In eis quippe Christus esuriebat, in eis supplicia perferebat, cum eis claudebatur in carcere, cum eis in vinculis, cum eis erat comes individuus in tormentis. Et qui dudum inter deambulantes in camino Chaldaico pueros visus est quartus, ipse procul dubio cum istis etiam invictissimis bellatoribus suis factus est tertius.« Ecce, inquit rex, video viros quatuor solutos deambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis est in eis, et species quarti similis est Filio Dei.» Hinc est quod et persecutor ille Tiburtius, insanientis iracundiae felle permotus, vaporantes de fornace furiosi pectoris flammas evomuit, et beatos martyres super ardentes prunas nudis pedibus astare praecepit. At protinus et carbones exstincti, et gloriosi martyrum pedes tanquam super candentia lilia, vel croceos rosarum flores molli sunt vestigio delectati. Nec cessat adhuc ferox nequitiae spiritus. Nihil intentatum relinquit, sed omnia versutae fraudis, omnia rabidi furoris argumenta percurrit. Sed quo pluribus jaculis impetit Christi milites, eo reddit caeca crudelitas clariores. Et quanto frementior eis ingruit immanitas praelii, tanto praebetur uberior occasio triumphandi. Itaque statuitur idolum, et insana judicis rabies imperat adorandum. At dum non idolum, sed Deus omnipotens 115 adoratur, figura larvalis in pulverem redacta collabitur. Postremo qui dedignati sunt suas idolis inclinare cervices, alacriter gladio beata colla subjiciunt, et sic glorioso sanguine purpurati ad Imperatorem suum peracta victoria revertuntur.
29.5
O beata germanitas, quae nec in conceptione dividi, nec in nativitate discerni, nec in pretiosae mortis potuit genere separari, pares in poena, coaequales in gloria! Simul ex maternis visceribus funduntur in mundo, simul ex agone consummati certaminis oriuntur in coelo. Quodammodo felicior iste quam Rebeccae dicendus est partus. Nam, Scriptura teste, in utero illius collidebantur parvuli, quia sub diversa morum atque successuum erant qualitate victuri. Unde sibi divinitus dicitur:« Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex utero tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.» In istis autem nulla diversitas. quos nimirum et non dispar vita confoederat, et individuae charitatis unanimitas conflat. Felicior etiam iste partus quam fuerit ille Thamar, quo videlicet exorti sunt Phares et Zara. Quorum alter divisio, alter oriens interpretatur. Et sicut inter se invicem dissidet interpretatio nominum, ita quaedam diversitas est in operibus singulorum, sed nec idem tenent in figura mysterium. Beati vero martyres isti in suorum nominum interpretatione non discrepant, quia quodammodo unum est quod designant, et nomen utriuslibet utrique concordat. Pergentinus enim et Laurentinus, uterque pergit ad lauream, et quibus una est via, una est concupiscentia; simul gradientes perveniunt ad coronam. Quanquam et in istis, sicut eorum testatur historia, quaedam reperiatur esse differentia. Nam dum eos violentia pertraheret ad tyrannum, Pergentinus fratri, quoniam eloquentiorem judicabat, respondendi delegavit officium, ut ille velut Aaron loqueretur ad Pharaonem, dum assisterent ante praesidem. Hoc igitur inter hujus beatae germanitatis geminos distat quod inter Moysen et Aaron differre Scriptura commemorat. Quorum unus de se conqueritur, dicens:« Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius, et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum( Exod. IV).» De altero vero dicitur:« Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum.» Ecce itaque beati martyres in ea re, quia reperiuntur sibimet invicem fuisse dissimiles, quodammodo Moysi et Aaron exstitisse videntur aequales. Et non fortassis incongrue. Sicut enim per illos lex olim data est Israeliticae plebi, ita per istos Christiana fides et Evangelium civibus illuxit Aretii. Nam cum gentilitati adhuc ritus pestilenter inhorresceret et in Christianum nomen persecutionis furor immaniter ebulliret, tunc scilicet quando B. Donatus pretioso sanguine Aretinam purpuravit Ecclesiam, vigesimus tamen imperator est Julianus, sub quo B. Donatus insignis martyr enituit, a Decio principe, cujus persecutio istos gloriosos martyres coronavit. Quod si catalogum quoque Romanorum pontificum studiose percurras, invenies a B. Sixto, 116 cui Decianus furor, dum desaeviret, servire coactus est, usque ad Liberium papam, qui Juliani tempore praefuit duodecim apostolicae sedi praecedisse pontifices.
29.6
Cum igitur gloriosi martyres isti tanto tempore B. Donatum praecessisse noscantur, non immerito dicuntur in his regionibus in quibus passi sunt, credentium duces, fidelium principes, ac totius, ut ita loquar, Aretinae Ecclesiae fundatores. Hi profecto nunc micantes gemmae et rutilantes sunt margaritae, quae videlicet in imperatoris aeterni diademate pollucibiliter radiant, et inter ignitos supernae Hierusalem lapides inexstinguibili splendore coruscant. Porro sicut geminum oculorum lumen in capite constitutum subjecta corporis membra condecorat, ita B. Donatus cum duobus his coeli sideribus, quasi sanctitatis caput fideique principium adjacentia quaeque loca praecellit, et, ut ita fatear, totum Tusciae corpus eximii splendoris nitore perfundit. Tanto quippe nunc sunt eminentioris gloriae claritate conspicui, quanto graviori fuerant rabidi persecutoris immanitate depressi. Igitur de poenis ad gloriam, de certamine translati sunt ad coronam. Ipse nimirum eis factus est praemium cum recepit, qui se pro eis obtulerat pretium cum redemit, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note