Petrus Damianus1007-1072
Sermones
Serm 83.5
Choose a text
More by Petrus Damianus
—
10048 Sermon27
83.1
SERMO LXVIII. II. IN NATALI VIRGINUM.
83.1
Hodie, fratres charissimi, virginale nobis decus illuxit, quod nostrae memoriae divinae virtutis victoriam renovavit. Porro quanto fragilior sexus, quanto infirmius vasculum quod reportat ex hoste triumphum, tanto majori diabolus opprobrio confusionis induitur, tanto mirabilior Deus in suis sanctis agnoscitur, tanto etiam rex martyrum Christus in propugnatricibus suis jucundius delectatur. Hinc est etiam, quod Salvator noster in hujus mundi campum potestates aereas debellaturus adveniens, non elegit rhetores et philosophos, sed simplices ac litteralis industriae prorsus ignaros; ut in utroque sexu verum sit, quod Apostolus ait:« Quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt hujus mundi, elegit Deus ut confundat fortia: et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.» Talibus enim omnipotens Deus uberiorem saepe praedicationis gratiam tribuit, atque per eos versuta mundanae sapientiae argumenta convincit. Hinc est quod sponsus ad sponsam dicit in Canticis:« Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis.» Umbilicus autem fragilissima pars corporis est. Quid ergo per Ecclesiae designatur umbiculum, nisi coetus infirmorum atque debilium? Quid vero per craterem, nisi praedicatorum intelligimus ordinem: qui nimirum mentibus auditorum coelestis doctrinae vina propinant, easque poculis sanctae praedicationis inebriant?
83.2
Umbilicus ergo Ecclesiae, crateri merito comparatur, quia plerumque debilis et infirmus 368 quilibet vas doctrinae coelestis efficitur. Qui non indiget poculis, quia coelestis eloquii non desinit irriguus esse fluentis. Unde bene crater hic tornatilis dicitur, torno siquidem quis facilius operatur. Expeditius enim saepe atque inoffense in sancta praedicatione discurrunt, qui praedicationis gratiam non suo studio, sed divinitus acceperunt. Hanc praedicationis gratiam viris simplicibus, sive sanctis mulieribus tribuendam illa Samson victoria figuravit, qua videlicet mandibulam asini fervefactus arripiens, mille Philisthinorum viros occidit. Quid enim per mandibulam asini, quod utique simplex est animal, nisi imperita simplicium hominum ora signantur? Samson itaque, non cum armis, non cum diversis telorum generibus, sed cum mandibula asini mille viros occidit; quia Redemptor noster, quem ille signabat, cum imperitis et rudibus perfectum infidelium numerum a vita veteris erroris exstinxit.
83.3
Quid autem mirum si sanctos praedicatores per asini maxillam sacrum designet eloquium, cum et ipsum praedicationis verbum per hordeum quandoque denuntiet, quod est utique pabulum jumentorum. Quod certe non modo per evangelicos quinque panes agnoscitur, sed per hoc etiam quod in libro Judicum reperitur. Nam cum Gedeon auscultationis gratia ad castra Madian, Domino praecipiente, dirigitur, Madianita quispiam alter ad alterum vidisse se somnium profitetur[ confitetur].« Videbatur, inquit, mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere.» Cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. Respondit auditor:« Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas Israelitae: tradidit enim Dominus in manu ejus Madian, et omnia castra ejus.» Per Gedeon, qui non circuitus; sed circumiens in utero dicitur, ille merito designatur, qui dum virginali clauderetur in alvo totam mundi machinam suo circumdabat, ac disponebat imperio. Per Madian autem, qui de judicio interpretatur, populus infidelis accipitur, de quo Dominus ait:« Qui non credit, jam judicatus est.»
83.4
Porro autem usque ad Salvatoris adventum, more hordei sub paleis litterarum, et legis praecepta et prophetarum tegebantur oracula; sed postquam ille veniens, panes hordeaceos fregit, deditque discipulis, ut turbis apponerent: cujus etiam operis expositio est, quod evangelista dicit:« Quoniam aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas;» jam ex hordeo, quod brutis videbatur animalibus congruere, panem facere dignatus est animarum. Sicut enim hordeum inter molam utramque conteritur, ut a farinae farragine cantabrum secernatur; ita velut inter duos, legis scilicet et Evangelii, lapides sanctae Ecclesiae doctrina commolitur, ut litterae superficies a medullis spiritus discernatur. Sed ut in his verbis non diutius immoremur, haec hordei farina, sacri baptismatis aqua conspersa conflata, et sancti Spiritus igne pereocta, fit panis, qui videlicet Madian castra subvertit, quia 369 cunctas infidelium machinas destruit. Hic panis, juxta veri illius interpretis conjecturam, Gedeonis est gladius; quia, sicut Apostolus ait:« Gladius Spiritus, est Verbum Dei.»
83.5
Hoc sancti Spiritus gladio rex exercituum Christus suos armat milites, hoc etiam suas praecingit ac roborat bellatrices. Ex utroque siquidem sexu militiae suae cuneos instruit, aciesque componit, quia viros ac feminas ad procinctum beati certaminis indifferenter admittit. Et quanquam mirabilis sit Deus in viris, mirabilius tamen et gloriosius triumphat in feminis. Huic porro militiae Judith erat ascripta, quae dum deauratos atque gemmatos Holofernis thalamos respuit, ebrium luxuriosi principis caput proprio ipsius pugione truncavit. Hujus militiae consors erat Esther, quae dum feroces Assueri regis animos artificibus delinivit alloquiis, et Mardochaeum ab imminentis sententia mortis eripuit et in caput Aman, qui necis hujus auctor exstiterat, dignae damnationis argumenta retorsit. Hanc gaudebat bajulare militiam Debora, quae dum Israeliticam plebem propheticis gubernaret oraculis, in praelium quoque velut quaedam Dei Bellona congrediens copiosum Jabin regis exercitum perdidit et populum Dei durissimae jugo servitutis absolvit. Huic militiae deserviunt Jahel uxor Haber, cum Sisaram fugientem intra tabernaculum quidem blande suscepit, sed cerebrum ejus clavo tabernaculi per tempus utrumque transfixit.
83.6
Hujus certe militiae particeps fuit insignis illa bellatrix, scilicet beata Felicitas, quae dum septem sibi filios in agone praemisit, salvo sibi et sui certaminis praemio, septemplici in sobole martyrio triumphavit. Hanc quoque militiam strenue bajulavit et haec virgo clarissima, cujus hodie votiva festivitas colitur. Quae videlicet duplicis pugnae victoriam tenuit, dum et titillantia carnis incentiva perdomuit, et illata sibi horrifica poenarum tormenta calcavit. O quantis ista cumulabitur praemiis in retributione justorum! quanta, judicante Christo, ditabitur gloria, quae tanto crucis Christi fuit pondere praegravata! Nam juxta Veritatis vocem,« semen, quod in terram cecidit, aliud trigesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum attulit fructum.»
83.7
Cum ergo, sicut authentici doctores exponunt, virginitati fructus centuplus debeatur, quantis haec beata virgo accumulabitur donis, quam insignis gratiae decorabitur infulis, quae postquam centenos fructus de virginitate messuerat, etiam martyrii coronam cum tanta gloria reportabat? Nam cum esset in certamine constituta, lorica fidei praemunita et armis invictae patientiae ac geminae charitatis accincta, duplicibus diversorum hostium agminibus cingebatur. Intus contra seditiosos pugnabat cives, foris adversus persecutorum ac fidei resistentium acies dimicabat. Pro duobus castris stabat una bellatrix. Hinc pudicitiae clausulam; illinc impresso Sponsi sui charactere, fidei signaculum defendebat. Sic docta manus ad praelium, circumacto virtutis undique clypeo, modo lita veneno tela luxuriae, modo imminente perfidia jaculorum ingruentium grandinem propellebat.
83.8
370 Dicebat ergo agonotheta Dei:« Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pellis Salomonis.» Cedar interpretatur tenebrae, ii sunt infideles lucem fidei non habentes.« Nigra sum,» inquit, propter persecutionis aestum, propter adversa, quae patior a filiis tenebrarum. Sed intrinsecus formosa sum, quia« concupivit rex speciem meam, et omnis gloria mea ab intus.» Formosa sum, inquam, sicut pellis, hoc est, sicut tabernaculum Salomonis. Sicut enim tabernaculum ex mortuorum fit pellibus animalium, ita duntaxat illi sunt habitaculum Dei, qui Christo commortui, vitiis quoque carnisque concupiscentiis sunt exstincti. Nec enim potuisset haec virgo mori pro Domino, nisi mortua fuisset primitus mundo.« Nolite, inquit, me considerare, quod fusca sim quia decoloravit me sol.»
83.9
O filiae Hierusalem, id est, o fideles animae, in illa am coelesti gloria per desiderium constitutae, nolite me considerare, quod fusca sim, id est, nolite desperare, vel nimis expavescere, quod me tribulationes opprimunt, quod persecutiones afficiunt, quod in hoc tempestatis procellarumque naufragio intumescentes me fluctus illidunt, quia decoloravit me sol, quoniam super me persecutionis aestus incanduit, decoremque meae venustatis ac pulchritudinis offuscavit. Ac si dicat: Nolite tam ea, quibus extrinsecus affligor, attendere, quam vernantem interioris venustatis species cogitare. Tale est et quod Apostolus dicit:« Nolite deficere in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra; non enim condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.» Hanc autem interiorem pulchritudinem exterioremque nigredinem breviter Jeremias comprehendit, dicens:« Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.» Ecce pulchritudo, sed audi nigredinem; nam illico sequitur:« Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. Adhaesit cutis eorum ossibus, aruit, et facta est quasi lignum.» Sed aspicimus exteriorem nigredinem, aperiat ipsa unde sit interior pulchritudo:« Indica mihi, inquit, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes, in meridie.» Ac si dicat: O Sponse coelestis, quem anima mea inenarrabiliter diligit, in quo per desiderium jugiter requiescit, quem ulnis intimae dilectionis amplectitur, in quo totis visceribus delectatur, dic mihi ubi pascas, hoc est, tu qui pastor bonus es, ubi oves tuas pascere facias, ipse etiam ubi cubes, id est, ubi requiescas in aestu persecutionis et fervore tentationis nostrae; ubi scilicet, nisi in his qui furenti vesaniae cedere nesciunt, et crassantis malitiae conatibus enerviter non succumbunt.
83.10
Inde ergo formosam se sponsa ista dicebat, quia ille in ipso persecutionis articulo in ea delectabiliter quiescebat, qui serenitate vultus sui cuncta clarificat. Unde et sponsus ad eam:« Tota, inquit, pulchra es, amica mea, et macula non est in te.» Tota pulchra intrinsecus et extrinsecus, foris in perfectione clari operis, intrinsecus in munditia purissimae cogitationis. 371 Et illa quid sponso?« Dilectus meus, inquit, candidus, et rubicundus, et totus desiderabilis.» Dilectus candidus est virginitate, rubicundus in passione.« Lavit enim nos a peccatis nostris in sanguine suo.» Totus autem desiderabilis est, quia desiderabilis est in singulari nativitate, in vivifica morte, in gloriosa resurrectione, in triumphali ascensione. Desiderabilis est, dum loquitur, dum mirabilia operatur. Et o quam praeclarum ac dulce commercium ubi mutua invicem praedicatione laudatur Sponsus et sponsa, Creator et creatura! Sic impletur quod per Psalmistam dicitur:« Jucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.»
83.11
Et revera haec est illa humani generis pars, virginalis scilicet chorus, in qua Deus omnipotens propensius ac specialius delectatur. Nam esto ut omnes a Domino discipuli diligantur, sicut a Patre diligitur, ipso perhibente, ait:« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.» Esto quod Petrus claves acceperit regni coelorum. Esto quod in coelis ac terris, ligandi solvendique sortitus sit principatum, verumtamen Joannes, quoniam virgo est, ipse est discipulus quem diligebat Jesus. Hinc est et quod in Apocalypsi Joannes dicit:« Quia nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra; hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, hi sequuntur Agnum quocunque ierit.» Sed hunc Agnum, ut multae valeant virgines, qua graditur, sequi, ipse dat in servanda virginitate constantiam, in superanda tentatione victoriam, in praemii retributione coronam. Ipse dicit:« Ego sum lilium convallium.» Lilium plane propter niveum candorem mundissimae castitatis. Lilium non montium, sed convallium, quia pias eligit mentes humilium non scopulos inhabitat superborum.
83.12
Hunc Agnum, dilectissimi, sequamur in via, quam in hac vita positus tenuit, ut et sequi mereamur in gloria, ad quam devicta morte conscendit. Consideremus diligenter ubi sint ejus impressa vestigia, nec declinemus a semita gradientis, si volumus consortes esse regnantis. Dux itineris nostri crucis exstitit bajulus, felle cibatus est. Qui ergo ducis hujus vexillum sequi desiderat, carnalis dulcedinis mella contemnat.« Non enim, juxta Pauli vocem, possumus hic gaudere de saeculo, et illic regnare cum Christo.» Hinc est, quod per mandatum legis, omne sacrificium sale conspergitur, mel autem, sive fermentum adoleri in sacrificio funditus prohibetur. Unde Dominus ad Moysen in Levitico:« Omnis, inquit, oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini.» Quisquis enim vel rapinam in opus pietatis impendere, vel vanae gloriae causa bonum videtur aliquid exercere, hic non azymam sinceritatis et veritatis, sed fermentum malitiae atque nequitiae conatur offerre. Mellis quoque sacrificium Dominus non approbat, quia luxuriae voluptatem omnemque carnalis illecebrae dulcedinem damnat. Sal autem omnibus praecipitur oblationibus adhiberi, 372 ut quidquid Domino super aram devoti cordis offerimus, rationis semper atque intelligentiae sapore condire studeamus. Ait enim:« Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo.»
83.13
Et ut quod dicebat altius inculcaret, et ne mens nostra fortassis aliquando insulsa desiperet, adhuc ingeminans, dicit:« In omni oblatione tua offeres sal.» Hoc plane istud est sal, de quo Apostolus ait:« In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere.» De hoc sale et Dominus ait:« Si sal infatuatum fuerit, in quo condietur?» Non ergo sal simus infatuatum, ne, quod absit, cum fatuis virginibus adveniens coelestis ille nos Sponsus inveniat, et pulsantibus ac gementibus nuptialis convivii januam claudat, sed hujusmodi sal esse per divinam gratiam studeamus, quod nos esse vult, qui discipulis suis dicit:« Vos estis sal terrae,» quatenus tenebrarum opera relinquentes, et nunc elaboremus ut filii lucis ambulare, et postmodum inter sapientes virgines, accensis lampadibus, advenienti Judici mereamur occurrere, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).