Petrus Lombardusc.1096-1164
Commentaria in Psalmos
Psal 109.1.12
Choose a text
More by Petrus Lombardus
—
11455 Coinps3
109.1.1
PSALMUS CII. PSALMI TITULUS: « PSALMUS IPSI DAVID. »
109.1.1
Benedic, anima mea, Domino. Titulus: Psalmus ipsi David.[ Cassiod., Aug.] Post preces pauperis, sequuntur praeconia gaudentis. Omnes enim qui in Christo sunt, quasi unus homo sunt, qui hic loquitur et excitat atque hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur sit benedicendus. Causam enim laudis supponit, ne quis ad hoc piger inveniatur. Et est sensus tituli: Ipsi David, id est Christo, fit iste psalmus, id est ista laus, quae hic cantatur, Christo fit, et non alii. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo Propheta per sua beneficia sibi a Deo collata, hortatur benedicere Deum. Secundo per ea quae antiquis contulit, et posteris collaturus est, ibi, faciens misericordias. Tertio per coelestes, et omnes alias creaturas, monet benedicere Deo, ibi, Benedicite Domino.[ Aug., Alcuin.] Propheta in pesona generalis justi loquens secundum superiorem vim animae, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: O
109.1.2
VERS. 1.--« Benedic, anima mea, Domino; et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus.»
109.1.3
Anima mea, benedic Domino,[ Aug.] id est lauda Dominum, qui dicit: Sacrificium laudis honorificabit me. Clama ergo voce si homo est, qui audiat; sine voce clama, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. Deinde iterat expressius quod dixerat: Et omnia quae intra me sunt,[ Cassiod.] id est omnes cogitationes, omnes vires, nulla discrepent. Benedicat nomini sancto ejus.[ Aug.] Nunquam enim deest qui audiat interiora, et ideo nunquam sileant. Item repetit:
109.1.4
VERS. 2.--« Benedic, anima mea, Domino; et noli oblivisci omnes retributiones ejus.»
109.1.5
Benedic, anima mea, Domino.[ Aug.] Repetitio ad exhortationem valet. Dico benedicas, et ut semper benedicas, noli oblivisci omnes retributiones ejus: non sit ante oculos tuos delectatio peccati, sed damnatio peccati, et remissio Dei. Cogita omnia mala tua, quia quot ea sunt, tot bonae retributiones sunt Dei. Non enim ante oculos poterunt esse omnes retributiones Dei, nisi ante oculos tuos fuerint omnia peccata tua. Et nota quod non ait retributiones, sed retributiones ejus; aliud enim debebatur, et aliud redditum est quod non debebatur. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis, pro quibus bonis tribuit homo mala. Ecce bonum est, quia homo est, et quia vivit, et quia ad imaginem Dei est factus, pro quibus cum debuisset homo reddere Deo sui similitudinem, reddit dissimilitudinem. Et pro his malis reddit Deus bona, inspirando poenitentiam, et praestando veniam. Et ideo alibi: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Tribuit, cum me fecit; retribuit, cum justificavit. Hae autem sunt retributiones, ipse est
109.1.6
VERS. 3.--« Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas.»
109.1.7
Qui omnibus iniquitatibus tuis propitiatur, remittendo eas.[ Aug.] Qui post remissionem etiam sanat omnes infirmitates tuas, vel languores tuos, quia corpus infirmum est, et ex languore corporis multa suggeruntur animae carnalia desideria: titillant, et quibusdam capitur anima; sed non est timendum, quia sanat omnes infirmitates tuas, nunc fovendo blandis, nunc secando asperis. Omnipotenti enim medico nullus insanabilis languor occurrit, maxime autem in fine sanabit languores, quando hoc corruptum induet incorruptionem. Unde subdit
109.1.8
VERS. 4.--« Qui redimit in interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus.»
109.1.9
Qui redimit vel redimet.[ Aug.] Quasi dicat: Inde sanat omnes languores, quia ipse est qui redimit pretio sanguinis, vitam tuam de interitu, id est de corruptione, quae tanta est in corpore, et aggravat animam quam impedit, ad ipsum Deum cogitandum, atque a sublimi intentione detorquent animam, sed finietur cum induet incorruptionem. Sanabit utique, quia ipse est, qui si viceris, etiam coronat te jam incorruptum, quod non est nisi ab ejus misericordia, unde subdit: Coronat dico, in misericordia et miserationibus.
109.1.10
VERS. 5.--« Qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua.»
109.1.11
Qui etiam replet desiderium tuum in bonis. Post coronam non restat lucta, in qua juveris; sed satiaris his, quae hic desiderabas, ad quae suspirabas. Quando erit hoc? quando renovabitur ut aquilae juventus tua. Quasi dicat: Hoc non est in praesenti, ubi nemo repletur, sed semper indiget. Sed quando renovata erit juventus tua? et addit, ut aquilae. Renovatur juventus aquilae, sed non ad immortalitatem. Similitudo enim data est, quanta potest esse de re mortali ad immortalem. Dicitur aquila, dum senio gravatur, rostri immodice crescentis unco non posse os aperire, et cibum capere. Et inde languescit, sed quodam naturali modo collidit rostrum ad petram, et excutit rostri onus, quo cibus impediebatur, et redit ad cibum, et omnia reparantur ei, ut fiat juvenis. Sic et quod nos impedit comedere panem nostrum, petra aufert et excutit vetustatem, id est Christus, ut in eo renovemur, quibus vetustas claudit os oblitis comedere panem nostrum.
109.1.12
PARS II. VERS. 6.--« Faciens misericordias Dominus: et judicium omnibus injuriam patientibus.»
109.1.13
Faciens misericordias Dominus.[ Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi monet benedicere per ea quae facta sunt antiquis, et posteris fient. Quasi dicat: In futuro introibimus, satiabimur. Quid in via hic nobis est? nunquid deserimur? non, quia Dominus relinquens nos in deserto, sed ducens ad patriam et faciens misericordias. Sed misericordibus, de quibus dicitur: Beati misericordes, quoniam illi misericordiam consequentur; illi sunt qui diligunt inimicos, et in se peccantibus dimittunt. Hunc misericordiae fructum Dominus scribens in terra, cum accusaretur adultera, exigebat. Ante enim in lapide scripsit Deus signans Judaeorum duritiam, sed inclinatus in carnem scripsit in terra humanae mentis fructum paritura. Inclinatio enim ipsius incarnationis humilitatem significat, per quam in Christianis misericordiae fructum erexit. Haec autem misericordia in omnes est facienda. Unde Apostolus: Operemur bonum ad omnes, etc. Et illud: Omni petenti tribue; et: Si esurierit inimicus tuus ciba illum. Legitur tamen alibi: Ne tradas peccatori, et ne suscipias peccatorem, quae praedictis adversa videntur. Sed in hoc quid videtur auctorum conflictu, duo sunt attendenda, natura et vitium. Naturam juva, vitium persequere. Ergo ne tradas peccatori, et ne suscipias peccatorem, id est non amore iniquitatis illius suscipias eum. Econtrario, omni petenti tribue; et: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, scilicet subveni naturae, non juves peccatum; da operi Dei, non operi hominis. Nam quod homo est, opus Dei est; quod peccator est, opus hominis est. Sic qui dat justo pro alia causa, nisi quia opus Dei est, non dat justo. Ideo dicitur: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Hoc quoque misericordiam non impedit, si puniuntur mali. Puniendi enim sunt iniqui, non animo ultionis, sed dilectionis. Ubi autem potentior occurrit, nec potes corrigere vel monere, tolera; securus quod non erit impunitus; post misericordiam enim subdit, de judicio dicens: Et Dominus est faciens judicium. Unde: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Sed quibus? Omnibus injuriam patientibus ab his qui non sunt sui juris, id est qui non pertinent ad jura gubernationis ipsius qui patitur, in quos nequit disciplinam exercere. Deinde ostendens quae antiquis fecit, subjungit:
109.1.14
VERS. 7.--« Notas fecit vias suas Mosi; filiis Israel voluntates suas.»
109.1.15
Notas fecit vias suas Mosi.[ Aug.] Per Mosen omnes sanctos accipe: uno posito omnes occurrunt; tamen eum ideo specialiter ponit, quia per eum data est lex, ut convincatur languidus, et prodatur in quinque porticibus quinque librorum legis, et non sanetur. Ut sic quaerat medicum, et sanetur unitas in piscina, ad descensum angeli mota, id est in Christi passione, qui cum de coelo descendit, a populo passus est. Lex ergo data est, ut superbus humilietur; humilis confiteatur 222 et sic sanetur. Et hae sunt occultae viae, quas ostendit Deus Mosi; per quem legem dedit, ut abundaret delictum. Et filiis Israel veris, notas fecit voluntates suas. Et
109.1.16
VERS. 8.--« Misericors et miserator Dominus; longanimis et multum misericors.»
109.1.17
Dominus est miserator actu, et misericors natura.[ Cassiod.] Misericordiam necessario sequitur patientia. Unde subdit: Et longanimis, quia peccantes diu sustinet; et misericors,[ Aug.] quia dat bona, et vocat multis modis. Vocat enim beneficiis creaturae, vocat impertiendo tempus vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam cogitationem, vocat per flagellum correctionis, vocat per misericordiam consolationis. Et hoc multum quia et blasphemis est misericors, et vere misericors, quia
109.1.18
VERS. 9.--« Non in perpetuum irascetur; neque in aeternum comminabitur.»
109.1.19
Non irascetur in perpetuum,[ Aug.] bonis scilicet. Ira est pro primo peccato, quam in hoc saeculo patimur; sed consolatur, promittens finiendam, neque in aeternum comminabitur,[ Gl. int.] de poena aeterna. Quod inde probandum est, quia,
109.1.20
VERS. 10.--« Non secundum peccata nostra fecit nobis; neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.»
109.1.21
Non secundum peccata nostra fecit nobis.[ Aug., Cassiod., Gl. int.] Quasi dicat: Quod non merebamur, accepimus. Hoc omnibus convenit, quibus gratis bona praestat. Neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, sed post offensam absolvit. Et vere,
109.1.22
VERS. 11.--« Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.»
109.1.23
Quoniam corroboravit misericordiam super timentes se.[ Aug.] Secundum quid? secundum altitudinem coeli a terra. Si coelum potest abscedere a protectione terrae; et Deus poterit non protegere timentes se? attende aptam comparationem. Coelum enim undique circa terram est. Inde etiam peccantibus lux provenit ad oculos; inde aer, inde spiritus, inde pluvia ad terram, unde fructus. Sine Deo defixit terra, sic protectio Dei manet super timentes se. Et quid fecit? ecce,
109.1.24
VERS. 12.--« Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.»
109.1.25
Quantum distat ortus ab occidente,[ Cassiod., Aug.] tam longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quasi dicat: De tenebris facit lumen splendere. Quando enim peccatum remittitur, occidunt peccata, et gratia oritur: peccata tanquam in occasu sunt; gratia qua liberaris, in ortu est. Avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiae, et ita surgis et proficis. Fecit ergo longe a nobis iniquitates nostras, quantum distat ortus ab occidente,[ Gl. int.] quando fecit ut illae occidant, et gratia oriatur. Sed quare hoc fecit? gratis, non meritis. Et hoc est
109.1.26
VERS. 13.--« Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se; quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.»
109.1.27
Quomodo pater miseretur filiorum,[ Aug.] etiam flagellis, ita, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, id est infirmitatem nostram. Novit quod fecit, quomodo lapsum sit, quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit;[ Cassiod., Aug.] a factura enim Creatoris repulsi, ipsi nos male finximus. Deinde exponit figmentum nostrum, subdens:
109.1.28
VERS. 14.--« Recordatus est quoniam pulvis sumus, homo sicut fenum dies ejus; tanquam flos agri sic florebit.»
109.1.29
Recordatus est quoniam pulvis sumus,[ Gl. int.] quia etsi facti sumus imago tua, o Domine, pulvis tamen sumus, ariditate peccati. Vel secundum aliam litteram, quae est: Memento quoniam pulvis sumus.[ Aug.] Quasi dicat: Quod figmentum cognovit? nos infirmos, unde conversus ad Deum dicit: Memento quoniam pulvis sumus. Memento, id est perseveret erga nos misericordia tua, ne obliviscatur gratiae tuae.[ Cassiod., Alcuin.] Dico pulvis est homo, et cito transit. Homo sicut fenum, quod hodie floret, et mox arescit. Et dies ejus, id est quod pulchrius habet, est tanquam flos agri, qui citius transit. Homo sicut fenum, et sic efflorebit homo, id est ad plus sic florebit, vel efflorebit, id est deflorebit.[ Alcuin.] Est enim intentivum vel privativum. Vel ita, distingue litteram. Ostendit statum hominis, ne superbiat, dicens: Homo hoc habet quod sicut fenum est dies ejus. Homo enim sicut flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Et tanquam flos agri sic efflorebit totus splendor humani generis, honores, divitiae, etc.[ Aug.] Flos feni est qui non est annuus, quod pulchrius est, cito cadit. Unde: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; fenum aruit, et flos decidit: sed verbum Domini manet in aeternum. Quod propter te factum fenum, id est caro est: ex te ergo pulvis es, sed ex misericordia illius aliquid.[ Aug., Gl. int.] Unde subdit in sequenti: Misericordia autem Domini ab aeterno, etc., quasi dicat: Homo est fenum, vel flos. Et vere
109.1.30
VERS. 15.--« Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet; et non cognoscet amplius locum suum.»
109.1.31
Quoniam spiritus,[ Haym., Aug.] qui est in illo, pertransibit ab eo. Ecce qui timebat, abiit. Hic enim est finis morientium, et illo exeunte, non subsistet homo.[ Haym.] Vel ita: Spiritus existens in illo pertransibit ab eo, quia dum est in illo variatur, et post exit. Unde subdit: Et non subsistet spiritus in eo, et non cognoscet amplius locum suum,[ Cassiod.] id est non revertetur ad corpus, in hoc mundo. Hoc dicit contra dementes, qui dicunt animas in hunc mundum redituras.
109.1.32
VERS. 16.--« Misericordia autem Domini ab aeterno usque in aeternum; super timentes eum.»
109.1.33
Misericordia autem Domini ab aeterno.[ Cassiod.] Quasi dicat: Talis est natura hominis, sed per misericordiam Dei aeternus erit. Hic praesumptionem premit, inde spem statuit. Et hoc est, misericordia autem Domini ab aeterno, id est cum mundus coepit administrari, et usque in aeternum, id est sine fine, super timentes eum, non super alios.
109.1.34
VERS. 17.--« Et justitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum ejus.»
109.1.35
Et justitia illius est in filios filiorum.[ Alcuin., Aug.] Ecce misericordia et justitia simul, retributionem dicit super filios filiorum. Multi autem justi non habent filios, nedum filios filiorum; sed filii sunt opera. Filii filiorum sunt merces operum. Et est sensus: Misericordia illius est super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, id est per misericordiam et justitiam ejus dabitur timentibus eum aeterna merces pro bonis operibus, et ne omnes praesumant, subdit, his qui servant testamentum ejus.
109.1.36
VERS. 18.--« Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.»
109.1.37
Et qui memores sunt mandatorum ipsius,[ Aug.] id est non ut memoriter tantum pronuntient; sed ad faciendum ea, id est ut agant quod didicerunt; quod si nimis multa tibi videntur, in duobus mandatis charitatis omnia implentur. Tene ergo radicem charitatis, et tota arbor est in te. Finis enim praecepti est charitas.
109.1.38
VERS. 19.--« Dominus in coelo paravit sedem suam; et regnum ipsius omnibus dominabitur.»
109.1.39
Dominus in coelo, etc.[ Cassiod.] Praedicat judicium futurum, ne peccantes indolescant. Quasi dicat: Et debes esse memor ut facias, quia Dominus,[ Aug., Gl. int.] id est Christus, qui descendit et ascendit, in coelo sedem suam judiciariam, id est de bonis et malis judicabit in coelo existens, qui prius in terra irrisus est; et ne impotentem putes, et id est quia regnum ipsius dominabitur.
109.1.40
PARS III. VERS. 20.--« Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.»
109.1.41
Benedicite Domino.[ Cassiod.] Tertia pars, ubi per coelestes, et omnes alias creaturas, monet benedicere, incipiens ab angelis, et dicens: angeli ejus,[ Alcuin., Haym.] non mali. Benedicite Domino, aggratulando dicit, non imperando vel monendo. Quasi dicat: Quod facitis amo. Et, o vos potentes, id est omnes potestates coelestes, qui estis potentes virtute, non vitio, ut diabolus. Benedicite ei, vos dico, facientes verbum illius.[ Aug., Cassiod., Gl. int.] Verbo Dei non es justus aut fidelis, nisi cum facis. Facientes dico, ad audiendam vocem sermonum ejus, id est humiles ad obediendum, non superbi, qui suum auctorem norunt et venerantur. Hi tales digni sunt benedicere, non alii. Vel facientes ad audiendam vocem sermonum ejus, id est ad hoc ut per vos nos audiamus, vestro exemplo instruamur.
109.1.42
VERS. 21.--« Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntatem ejus.»
109.1.43
Omnes virtutes ejus.[ Gl. int.] Per hoc significatur ille ordo angelorum, benedicite Domino.[ Cassiod., Haym., Aug.] Verbum toties iteratum concitat animos. Deinde generaliter de omnibus subdit: O ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus, non tantum dicitis, vos, benedicite. Malus enim etsi tacet lingua, vita blasphemat; et si hymnum cantat, tamen multos intuentes mala mittit in blasphemias.[ Alcuin., Aug.] Si ergo vis benedicere Deum, fac verbum ejus, fac voluntatem ejus. Unde in Levitic. os turturis jubetur retorqueri ad axellas, ut quod habet in ore, ostendat in opere. Et ne te jactes qui facis voluntatem ejus, quia non est opus tuum, sed Dei. Ipse enim per te et in te bonum operàtur.
109.1.44
VERS. 22.--« Benedicite Domino, omnia opera ejus; in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.»
109.1.45
Benedicite Domino, omnia opera ejus.[ Aug., Cassiod.] Cum bene vivis, omnia opera ejus benedicunt. Vel, omnia opera, id est coelestia et terrestria. Benedicite dico, in omni loco dominationis ejus; vel in omni loco sunt dominationes ejus. Sic ubi non dominatur, ibi non benedicatur.[ Aug., Cassiod.] Ubique est, ubique benedicatur: nullus excusatur. Sicut ergo nulla creatura, sic nullus locus laudi excipitur. Benedic, anima mea, Domino. Unde coepit, ibi finit. Benedictio a capite, benedictio a fine. A benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in ea regnemus. Per hoc notat eos qui bonis initiis bonum finem adjungunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).