Petrus Lombardusc.1096-1164
Commentaria in Psalmos
Psal 34.1.25
Choose a text
More by Petrus Lombardus
—
11455 Coinps3
34.1.1
PSALMUS XXVII. PSALMI TITULUS: « PSALMUS HUIC DAVID. »
34.1.1
Ad te, Domine, clamabo. Titulus. Psalmus huic David.[ Alcuin.] Per David aliquando intelligitur caput, id est Christus, aliquando corpus, id est Ecclesia: interdum utrumque simul, id est totus Christus.[ Cassiod.] Ubi autem in titulo additur, huic, vel ipsi, Christus intelligitur, sicut hic. Et est sensus: Psalmus iste, attribuitur huic David, id est Christo, qui loquitur in hoc psalmo. Et est psalmus iste tertius eorum qui breviter agunt de passione Christi et resurrectione,[ Alcuin.] ubi proponitur Christus, etsi adeo dignus, non in se confidere, sed totum a Deo petere, quod est utile exemplum justis. Intentio.[ Cassiod.] Monet eos adversa tolerare, qui volunt cum Christo regnare. Modus. Bipartitus est. Primo, ponitur oratio tempore passionis habita. Secundo, auditus de resurrectione sua, gratias agit, ibi, benedictus, etc.[ Alcuin.] Christus utique secundum quod homo proponens se exemplum justis, humiliter ad Patrem ait, O
34.1.2
VERS. 1.--« Ad te, Domine, clamabo: Deus meus, ne sileas a me, nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.»
34.1.3
Domine Deus meus,[ Gl. int.] ego homo clamabo vel clamavi, ad te.[ Aug.] Et tu, o Deus, ne sileas a me, id est ne unitatem Verbi tui separes ab eo quod homo sum; nequando taceas a me.[ Alcuin.] Hoc non est in Hebr., sed est additum a LXX, quod Hier. obelo ante posito quasi jugulandum notavit. Mirum est quod dicat non haberi in Hebr. et esse jugulatum a Hier., quia et legitur, et Hier. vertit juxta Hebraeum. Verum est tamen quod Romanum psalterium non legit. Hebraeus sic habet, ideoque prosequi debes, quasi interpositum non sit, et assimilabor, quasi dicat: Dico ne sileas.[ Hier.] Et id est quia si silueris, assimilabor descendentibus in lacum,[ Aug.] id est in miseriam hujus vitae. Ex eo enim quod verbum mihi semper unitur, non sum talis homo quales caeteri, qui nascuntur in profunda miseria saeculi. Ubi, quasi sileas, non agnoscitur verbum tuum.[ Alcuin.] Vel potest utrumque convenienter legi, ne sileas, et nequando taceas, quod LXX non sine causa addiderunt. Intellexerunt enim illa una oratione, scilicet ne sileas, Christum duo petiisse. scilicet ut in passione clarificaret eum Pater, protegendo, et in resurrectione a morte resuscitando. Haec igitur duo distinxerunt diversis verbis,[ Gl. int.] et in primo quidem petit clarificari in resurrectione: in secundo vero, in passione. Et est, ne sileas a me, in resurrectione. Sed responde mihi annuendo, id est resuscitando. Et non tantum hoc, sed nequando, id est nec ad horam, taceas a me, sed et hic[ Hier.] id est in passione clarifica, protegendo; et post in resurrectione, pro qua ante oravit. Deinde causam subdit, quasi dicat: Ideo ne sileas, quia, si silueris, assimilabor descendentibus in lacum, id est in infernum, id est illis qui in inferno detinentur.
34.1.4
VERS. 2.--« Exaudi, Domine, vocem orationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.»
34.1.5
Exaudi:[ Cassiod.] quasi dicat: Ne sileas, sed exaudi, Domine vocem deprecationis meae. Hoc ideo dum id est, quia oro ad te,[ Aug.] quod fecit Christus ante traditionem pro credituris.[ Hier.] Et etiam ideo dum id est quia extollo manus meas, ad litteram, in cruce. Et hoc, non pro culpa mea, sed ad constituendum templum sanctum tuum,[ Gl. int.] id est ut tibi Ecclesiam constituam. Quasi dicat: Hoc facio ad salutem eorum, qui fiunt templum tuum. Vel extollo manus meas, id est opera non deprimo, ad templum sanctum tuum, hoc non mutatur.[ Cassiod.] Vel ad litteram, extollo manus meas ad templum sanctum tuum, quod est in Hierusalem, hoc dicit secundum morem Judaeorum quibus praeceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent; quod et Jesus legem implens fecit. Vel in oratione, manus levo ad templum, id est ad coelum, quae est consuetudo fidelium, quia inde auxilium speramus.
34.1.6
VERS. 3.--« Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.»
34.1.7
Ne simul. Quasi dicat. Dico exaudi ne tradas me in mortem, simul cum peccatoribus,[ Gl. int.] id est, ea intentione qua illi. Quasi dicat: Et si tradis me in mortem, non eo voto facias quo illi, quia illi sunt peccatores, tu veritas. Et ne perdas me damnando velut reum cum operantibus iniquitatem, id est illi sicut intendunt, quia ipsi operantur iniquitatem, id est mortem meam, et quia loquuntur pacem dolose. Unde subdit:
34.1.8
VERS. 4.--« Qui loquuntur pacem cum proximo suo; mala autem in cordibus eorum.»
34.1.9
[ Aug.] Qui loquuntur pacem dicentes: Scimus quia a Deo venisti, magister. Loquuntur, dico, cum proximo suo, id est mecum qui sum proximus eorum per carnem, et etiam per impensam misericordiae, quia non pertransivi videns vulneratum a latronibus sicut sacerdos et levita, sed ut vere proximus appropiavi, ut in eum facerem misericordiam: mala autem, Quasi dicat, loquuntur bona et pacem labiis; mala autem sunt, id est odium, in cordibus eorum. Et ideo
34.1.10
VERS. 5.--« Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.»
34.1.11
Da illis secundum opera eorum,[ Cassiod., Alcuin.] id est secundum quod intenderunt, non secundum quod inde provenit. Et est hoc praedicere, non optare.[ Aug., Rem.] Vel optat justitiam Dei in hoc servari, quia hoc et justum est, ac si dicat: Justitiae tuae, Domine, consentio, quae mihi placet, et si eorum poena non delecter. Et secundum nequitiam adiventionum ipsorum da illis.[ Gl. int.] Mala enim fecerunt, et mala adinvenerunt, dicentes quod seductor essem, et non Deus.[ Aug.] Alia littera habet, secundum malignitatem affectionum ipsorum, quia mala affectantes bona invenire non possunt. Nec variatur sensus a priori. Et repetit ut notet pertinaciam malignitatis eorum dicens:
34.1.12
VERS. 6.--« Secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.»
34.1.13
Retribue illis secundum opera manuum eorum.[ Aug.] Et si aliis prosit ad salutem quod fecerunt, tamen secundum opera manuum tuarum tribue illis, id est secundum voluntatem operum ipsorum. Opera manuum dicit ideo, quia in eis studiosi fuerunt, quia ceperunt, crucifixerunt linguis, et si non manibus, instinctu, et si non actu quae inter opera eorum sunt pessima. Hoc ideo dicit, ne se per alios excusent.[ Cassiod.] Adhuc de poena eorum addit dicens redde retributionem eorum ipsis.[ Aug.] Quia mala pro bonis reddunt mihi. Et hoc redde eis, ut sicut fallaciam mihi pro veritate reddebant, ita fallacia eorum ipsos fallat. Et hoc eis accidisse manifestum est.
34.1.14
VERS. 7.--« Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.»
34.1.15
Quoniam non intellexerunt opera Domini. Vel in opera Domini, scilicet Verbum factum esse hominem.[ Aug.] Haec est nimirum ipsa retributio eorum, ut quem malivolo animo tentaverunt, non cognoscerent esse Deum, quo consilio incarnatum Pater misit; et non intellexerunt in opera manuum ejus visibilia, id est nec ipsis visibilibus operibus moti sunt, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum, per quae ad invisibilia ducerentur, sed non intellexerunt. Et ideo destrue illos, vel destrues, ut nihil mihi noceant, nec prius ecclesiae meae et non aedificabis eos, postea, ut solebas olim post captivitates, sed de hac captivitate non reducentur.[ Alcuin.] Vel ita, quoniam reddit causam quare retribuendum sit eis, quasi dicat: Et merito reddet, quoniam et si deessent opera quae focerunt, hoc sufficeret damnationi eorum, quod ipsi non intellexerunt per legem et prophetas, quibus perstricti sunt, opera Domini, id est quae invisibilia operatur Deus per me. Et in opera manuum ejus,[ Cassiod.] id est nec etiam visibilia quae Deus per me operatur, intellexerunt. Et ideo, destrues illos, et non aedificabis eos, id est non sic destrues, ut in melius aedifices, sicut Paulum et multos alios destruxisti ut faceres meliores, secundum illud Jeremiae: Misi te ut evellas, et dissipes, et destruas, et disperdas, et aedifices et plantes.[ Gl. int.] Vel, destrue illos, et non aedificabis eos, id est excaecabis eos, non ad horam, sed usque in finem.
34.1.16
PARS II.-- VERS. 8.--« Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.»
34.1.17
Benedictus.[ Cassiod.] Secunda pars, ubi Christus auditus de resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Quasi dicat: Non ex diffidentia oro, quoniam Dominus exaudivit vocem deprecationis meae, unde ipse benedictus sit. Exaudivit dico ita quod
34.1.18
VERS. 9.--« Dominus adjutor meus, et protector meus, et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum.»
34.1.19
Dominus est adjutor meus[ Aug.] id est mei, tanta patientis et protector meus, id est mei, in immortalitatem resurgentis, et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum.
34.1.20
VERS. 10.--« Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.»
34.1.21
Et refloruit Quasi dicat: Adjutus sum et sic quod refloruit caro mea, immunitate peccati,[ Gl. int.] quae in Adam defloruit per peccatum. Florem ergo quem in primo homine amisit, in me recuperavit, qui sine vitio et peccato conceptus sum, et natus de Spiritu sancto. Vel, caro mea refloruit, id est iterum in resurrectione floruit, scilicet cum resurrexit, quae prius immunitate floruit in conceptione. Unde jam metu mortis consumpto, confitebor ei, et hoc ex voluntate mea[ Aug.] id est confitebuntur ei mei, in quibus ego sum. Et hoc non timoris necessitate, ut sub lege, sed libera voluntate cum lege.
34.1.22
VERS. 11.--« Dominus fortitudo plebis suae: et protector salvationum Christi sui est.»
34.1.23
Dominus fortitudo. Hic subdit de salute credentium. Quasi dicat: Et merito confitebuntur. quia Dominus, ipse idem qui est adjutor meus et protector,[ Alcuin.] est fortitudo in pugna contra diabolum. Plebis suae[ Aug.] scilicet quae in eo confidit. Non ergo fortem se putet plebs, ut suam praesumat constituere justitiam, sed justitiae Dei se subjiciat. Et ipse est protector salvationum Christi sui,[ Gl. int.] id est illos quos Christus ad salutem elegit, protegit hic in lucta, ne laedantur a diabolo. Vel de futuro potest hoc accipi,[ Aug.] quasi dicat in pugna est ipse fortitudo suorum. Et post pugnam, est protector salvationum Christi sui, id est salvos factos per Christum suum immortalitate proteget. Quod ego jam resuscitatus, jam reflorente carne mea, interpello et oro, sic: O
34.1.24
VERS. 12.--« Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.»
34.1.25
[ Gl. int.] Domine Pater, salvum fac a malis 157 saeculi populum tuum,[ Gl. int.] qui et meus est, quia omnia mea tua sunt, et benedic haereditati tuae, id est auge virtutibus et numero haereditatem tuam, quae est et mea, quia dixisti, Dabo tibi gentes, etc. Ecce quanta est spes credentium cum pro eis orat passus, pro eis judex et advocatus. Et rege eos in hac temporali vita,[ Alcuin.] ne declinent ad prava, et extolle illos,[ Aug.] a terrenis usque in aeternum, id est ad appetenda aeterna. Vel, extolle intellectu, scilicet Scripturarum et bono opere. Et hoc, usque in aeternum, id est per totum hoc saeculum, usque in finem. Vel, extolle illos usque in aeternum[ Cassiod.] Hinc tolle eos usque in aeternum, id est in aeternam vitam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).