Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Lombardusc.1096-1164
Commentaria in Psalmos
Psal 4.15
Choose a text More by Petrus Lombardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11455 Coinps3
4.1
De Commentariis divi Hieronymi in omne Psalterium.
4.1
Caeterum quia frequentissime in enarratione psalmorum Magister citat D. Hieronymum, ex commentariis, quos nonnulli temerarie inter pseudepigrapha deputant, haud absonum fuerit ostendere eos commentarios non esse falso D. Hieron. inscriptos, ut ipsi somniant, et impudenter asserunt; cujusmodi sunt Erasmus et Bruno Amorbachius. Ille recensens alienorum indicem, ut ipse vocat, inter mista Hieronymo tributa, ut vult, sic ait:« Commentarii quos habemus in omne Psalterium D. Hieronymi titulo, palam ipsi prae se ferunt quod non sint unius auctoris. Si quis autem meum requirat judicium, nihil illic esse arbitror. D. Hieronymi, verum una pars est hominis, quisquis fuit; plane docti et sermonis expoliti, longe tamen discrepantis ab D. Hieronymo. Nam hic minus habet nitoris ac lenitatis, plus nervorum: deinde ubique copiosior ac diligentior, ac magis ostentans suas opes. Altera pars est locutulei cujuspiam ac pene dixerim rabulae.» Ecce quantam injuriam praeter ea quae addit in calce illius recensionis, audet inferre his commentariis Erasmus. Ille vero in epistola praefixa Psalterio ad lectorem ait:« Hic octavus tomus, optime lector, commentarios Davidicorum psalmorum complectitur: qui tametsi non vacant eruditione, divo tamen Hieronymo hactenus sunt falso inscripti.» Audistis eorum censuram, videamus quantum caecutiant.
4.2
Loquatur ipse sanctissimus Hieronymus, et seipsum defendat adversus hujusmodi importunos censores. Nam libro I Apologiae adversus Ruffinum, istorum nimiam audaciam confutat, Ruffino quidem respondens, sed Aristarchos plane damnans.« Illud, inquit, quoque carpere dicitur, quod secundum psalmum interpretans pro eo quod legimus in Latino: Apprehendite disciplinam, et in Hebraico volumine scriptum est, NASEQU BAR, in commentariolis meis dixerim: Adorate Filium; et rursum, omne Psalterium in Romanum vertens sonum, quasi immemor expositionis antiquae, posuerim adorate pure: quod utique sibi esse contrarium omnibus patet.» Deinde fusius hujusmodi purgat calumniam, ex ratione venerandi sensus versiculi multiplici intelligentia, et Hebraismi aequivocatione.
4.3
Constat autem commentarium psalmi secundi in eum versiculum: Apprehendite disciplinam, sic habere. In Hebraeo legitur NASEQU BAR, quod interpretari potest, adorate Filium. Et hanc interpretationem carpebat Ruffinus. Et isti morsicatores dicunt in his commentariis, quos D. Hieronymus aperte fatetur suos, nihil esse Hieronymi. O impudentia! Ad hoc D. Augustinus commentarios D. Hieronymi multis verbis adducit in psalm. XCIII, eodem ordine, eadem dictione, eadem verborum forma, eadem sententia, expresso nominatim D. Hieronymo et ipsius commentariis. Nam Augustinus epistola centesima undecima, quae in antiquis codicibus est centesima nonagesima octava, disputans adversus Anthropomorphitas, docet, si quando Scriptura Dei membra commemoret, esse spiritualiter intelligenda, quemadmodum omnes accipiunt qui illis spirituali intelligentia resistunt. Deinde hoc ad verbum subdit:« Ex quorum litteris, ne multa commemorando majores moras faciam; hoc unum sancti Hieronymi interpono, ut noverit iste frater non se de hac re mecum magis quam in prioribus agere debere, si quid eum contra permovet. Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus psalmum exponeret, ubi dictum est: Intelligite ergo, insipientes in populis, et stulti, aliquando sapite. Qui plantat aurem non audit? aut qui finxit oculum, non considerat? Inter caetera iste locus, inquit, adversus eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra quae etiam nos habemus, verbi causa, dicatur Deus habere oculos, oculi Domini respiciunt omnia, manus Dei facit omnia. Et audivit, inquit, Adam sonum pedum Domini ambulantis in paradiso. Haec simpliciter audiunt et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego autem dico quod Deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt; totus manus est, quia omnia operatur; totus pes est, quia ubique est. Ergo videte quid dicat: Qui plantat aurem, non audiet? Non dixit qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet? Non dixit, ergo ipse oculos non habet? Sed quid dixit? Qui plantavit aurem, non audiet? Qui finxit oculos, non considerat? Membra tulit, efficientias dedit.» Haec Augustinus ample excerpsit de commentariis divi Hieronymi in omne Psalterium, in quibus etiam breviter tangitur eadem sententia, ad versum psalmi sexagesimi quinti: Oculi ejus super gentes, etc. Eant nunc et dicant temerarii censores, illic nihil esse Hieronymi. Negent Augustinum, negent et ipsummet Hieronymum, qui testimonium manifestum pro se tulit contra impostores mordendi studio insanientes. Quid quod vix evadit psalmus in quo interpretando non admisceat plura Augustinus, desumpta ad verbum ex iis commentariis, licet latiori extensione exspatiatus, ut legendo utrumque probabis? Quin apparet Augustinum identidem commentarios illos Hieronymi voluisse insinuare, cum in psalmo quinquagesimo ad versiculum, et spiritu principali confirma me, ait: Intelligunt ergo hic nonnulli Trinitatem dictam; in spiritu recto Filium, in spiritu sancto, Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Nam ipse Hieronymus in eum locum tale attexuit interpretamentum, verbis Augustini omnino respondens.« Tu vero, inquit Hieronymus, qui legis sanctam Scripturam, sanctam hic intellige Trinitatem; spiritum principalem, Patrem; spiritum rectum, Filium, spiritum sanctum, Spiritum sanctum.» Et amplius eamdem intelligentiam pertractat in capite ad Galat. IV. Hoc ipsum manifeste corroborat Cassiodorus hunc locum interpretatus, qui, ni fallor, claruit ante annos nongentos sexaginta, qui ad eumdem sensum adfert Hieronymum, ut clare dignoscas quam longis retro saeculis hujusmodi commentarii indubitati fuerint auctoris.
4.4
Adde quod Gregorius in eumdem psalmum ad versum, Cor contritum, nominat Hieronymum. Quia vero Erasmus invenit quamdam epistolam ad Damasum, luce clarius testificantem de commentariis in psalmographum, eam tantis conviciis et tanta debacchatione insectatus est, ut pigeat referre. Ea autem habetur tomo IV, in hunc modum:« Beatissimo papae DAMASO sedis apostolicae urbis Romae HIERONYMUS supplex. Legi litteras apostolatus tui, poscentes ut secundum simplicitatem septuaginta Interpretum canens, psalmographum interpretari festinem propter fastidium Romanorum, ut ubi obscuritas impedit, apertius et Latine trahatur sensus. Precatur ergo cliens tuus, ut vox ista psallentium in sede Romana die noctuque canatur, et ut in finem cujuslibet psalmi, sive matutinis horis, sive vespertinis conjungi praecipiat apostolatus tui ordo, Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Istud carmen omni psalmo conjungi praecipias, ut fides trecentorum decem et octo episcoporum Nicaeni concilii etiam vestri oris consortio declaretur:» Haec ibi. Ad hoc facit quod refert Sigebertus in suo Chronico Damasium papam instituisse rogatu Hieronymi, ut caneretur in ecclesia, in fine psalmorum, Gloria Patri, etc. Cujus rei fidem magnam facit, quod in ubique; terrarum observatur apud Latinos. Quare ne simplices decipiantur istorum censorum nugacissimis mendaciis, stat eorum fidem elevare clarissimis argumentis, ut nulla tergiversatio relinquatur, et ut ex uno insigni mendacio, tam impudenter conficto, in caeteris nullo negotio suspecti habeantur. Age paulo digredientes, ut ocius revertamur, demonstremus Erasmum saepenumero non legisse, quae suis censuris jugulare praesumpsit; sed impendio credulus, suae farinae hominibus rem committebat, qui ut tractatus nimia stertentes vecordia legissent, mendacia mera suo Erasmo referebant, atque adeo omnia Erasmi nomine cudebantur. Quod ne videar fingere, audi censuram cujusdam Erasmiani, quae est praefixa tom. VII ad Parab. Salom. in Hieronymo.« Non clam me est, inquit, candide lector commentarios in Proverbia Salomonis, quibus primum in hoc tom. locum dedimus, Hieronymi non esse. Nam id vel hinc deprehenditur, quod tota dicendi figura ab Hieronymiana dictione modis omnibus dissidet, quin Gregorius semel atque iterum in hoc opere citatur. Vetustissimi codices in membrana scripti Bedae vindicabant.» Haec ille.
4.5
Audiamus nunc ipsum Erasmum tomo I, in recensendis operibus Hieronymi vel germanis, vel, ut vult, alienis. In Proverb. Salomonis libri tres quos vel hinc apparet non esse Hieronymi, quod in his citetur Gregorius, quanquam et alioqui omnia longe lateque dissident ab Hieronymianis. Is qui adornavit Venetam editionem grave putat argumentum, quod hinc quaedam citantur in epistolis decretalibus Hieronymi nomine. Suspicatur autem à Beda e diversis collectum opus, cui conjecturae non admodum reclamo. Hae sunt censurae doctorum hominum. Demus ergo illis ut sint Bedae illi libri, aut alterius cujuslibet; sed absit ut demus illis commenta mera, quae confingunt effrontes nimis! Nam semel et iterum anxie perlegi commentarium universum, ne semel quidem( ita me Deus amet) citatur Gregorius. Bis autem adducitur Augustinus sexto videlicet et vicesimo quarto capite. Imo vero et ipse Hieronymus capite tricesimo. Mirum ubi mens eorum versabatur, cum maxime, si quidpiam aliud, ad censuram faceret. Hinc colligere licet, aut quod non legerit, aut si legerit, nimis praecipiti et caeco fuisse judicio; si excusare velis incogitantiam in re tam seria. Quod si videatur hic divinare quid in aliis faciat intimius pensita; etenim si pateretur locus, promptissimum foret commonstrare quot in locis toto coelo aberraverit, et pios auctores mendacibus censuris foede confuderit atque deturparit. Jam redeamus ad commentarios Hieronymi in Psalterium, et quatenus fieri poterit diluamus quae in diversum movere possent, ne spernatur auctoritas, quae in hoc libro Hieronymi nomine saepius profertur. Age, posset quispiam fluctuare quod Hieronymus aliter exponat nonnullos psalmos in aliis tractatibus, et interdum reprobato sensu, qui ponitur in hisce commentariis. Etenim illud psalmi XLIV: Eructavit cor meum verbum bonum, interpretatur dictum ex persona Patris, qui sibi aequale genuit Verbum, et tamen hoc improbat, tom. III, ad Damasum de duobus filiis. Ait ergo:« Fidelis mecum lector intelligis, quia pinguedine saturati, in ructum laudis ejus erumpimus, dicentes: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi, licet quidam superstitiose magis quam vere, non considerantes textum psalmi ex Patris persona arbitrentur hoc intelligi.» Haec inibi Hieronymus.
4.6
Ad simile respondit Ruffino ut supra tactum est calumnianti, quod contrario modo vertisset Psalterium in Latinam transferens linguam, quam in commentariis disseruisset. Adde quod dupliciter explanat hunc versiculum ad Principiam virginem, adducens diversitatem opinantium.« Quidam, inquit, ex persona Christi, quidam ex persona Patris dictum intelligi volunt, quod ex imis vitalibus et arcanis cordis, Verbum suum quod in se erat semper protulerit, juxta alterius psalmi vaticinium: Ex utero ante luciferum genui te: ut quomodo uterus non significat uterum( neque enim Deus dividitur in membra), sed eamdem substantiam Patris Filiique demonstrat: sic cor et verbum profertur ex corde, ut Patrem ostendat et Filium etc.» In quo neutram intelligentiam improbando utramque satis comprobat. Et certe Augustinus interpretatur de aeterna Verbi Dei generatione. Verum enim vero Erasmus nobis toties inculcat styli distantiam. Respondeo commentarios esse multae eruditionis, quod non diffitentur censuales isti, nec oportet semper scriptorem servare eumdem dicendi characterem, sed pro ratione materiae, aut lectionis utilitate, saepius stylum deprimit, quod ne putes meum esse figmentum, audias purgatis auribus ipsum Hieronymum ad Paulum Concordiensem de Pauli monachi Vita.« Misimus, inquit, interim te tibi, id est Paulo seni Paulum seniorem: in quo propter simpliciores quosque multum in dejiciendo sermone laboravimus.» Haec ille. Quae si non scripsisset, dicturus erat Erasmus Pauli monachi Vitam non esse a divo Hieronymo conscriptam ob discrepantiam, ut solet, dictionis. Bene praeterea cecidit quod in epistola De vitando suspecto contubernio nobis addiderit divus Hieronymus, circa finem:« Unde de Scripturis pauca perstrinxi, nec orationem meam ut in caeteris libris solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictatio, et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut notariorum manus lingua praecurreret: Haec si non essent adjecta, non licuisset per Erasmum divo Hieronymo a consueto more discedenti eam tribuere epistolam. Amplius Erasmus ipse se suo gladio misere confodit, in censione quam praemisit operi Augustini De moribus Ecclesiae tomo I.« Prodit, ait, Manichaeorum mysteria; idque facit mirabili sermonis elegantia, qua utinam illi licuisset in caeteris uti lucubrationibus! Hoc sane opere declaravit, si quid offendit eruditos in ipsius dictione non fuisse inscitiae sed charitatis, qua stylum demisit ad imperitorum intelligentiam. Nam quo pateret lectionis utilitas, ad vulgi captum mutavit stylum in opere posteriore: quod quidem in plerisque suis operibus fecisse videtur.» Haec Erasmus. Cui quadrat aptissime quod dicit D. Hieronymus de optimo genere interpretandi. Quid agis, o columen litterarum et nostrorum temporum aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Si ergo perspicuum sit divum Augustinum depressisse dictionem, ad lectionis majorem fructum, quid vetat divum Hieronymum, ita nonnunquam factitasse, praeter ea quae ante commemorata sunt, praesertim cum scribat ad Pammachium tomo II:« Ecclesiastica interpretatio, etiamsi habet eloquii venustatem dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis, paucisque discipulis, sed universo loquatur generi hominum.» Rursus adversus Pelagium ad Ctesiphontem:« Audi ecclesiasticam simplicitatem, aut imperitiam, ut vobis videtur.» Et libro primo adversus Jovinianum:« Est in verbis simplicibus semper divinarum Scripturarum sensus angustior.» Plurimum juvat quod dicit in prooemio tertii libri ad Galatas:« Omnem sermonis elegantiam, et Latini eloquii venustatem stridor lectionis Hebraicae sordidavit.» Et quae postea subjungit in eumdem sensum. Item in fine commentariorum in Aggaeum prophetam:« Obsecro te, lector, ut ignoscas celeri sermone dictanti, nec requiras eloquii venustatem, quam multo tempore Hebraeae linguae studio perdidi.» Denique ad Marcellam de Ephod:« Nos, ut scis, Hebraeorum lectione detenti, in Latina lingua rubiginem obduximus.»
4.7
Quid proinde mirum, si divus Hieronymus in nonnullis operibus tersior sit quam in aliis, ut quasi alter videatur? Quod si adduxeris contra nos divum Hieronymum in Apologia adversus Ruffinum, libro II, aperte docentem quamdam epistolam non exiisse a sua officina, sed esse suo nomine confictam, non aliunde sumendo argumentum quam ex characteris distantia, hoc nihil obest, quandoquidem in ea epistola assumebatur persona divi Hieronymi, tanquam poenitentiam agentis, quod Hebraea volumina traduxisset ab Hebraeis inductus, in quibus nulla esset veritas. Quod si res ita habuisset, divus Hieronymus se ipse totum et manifeste proditurus erat, qualis ab omnibus habebatur nempe disertissimus, ne in epistola, qua palinodiam caneret, sese in forma eloquii fucata quasi celaret, non audens plane errorem fateri, veluti in quibusdam tenebris. Secus vero cum res, vel humilitas, vel lectionis utilitas expostulabat, sic aut sic dicere. Consultius fecisset Erasmus, si eamdem hic tenuisset sententiam, quam aperte tradit in suis adnotationibus in Novum Testamentum, nempe Actuum decimo tertio, et Hebraeorum secundo. Illic enim omnes commentarios ingenue tribuit divo Hieronymo, et quibus sua dicta communit, nisi quis malit eum recantasse in adnotationibus, id quod scripserat in divum Hieronymum. Siquidem adnotantur opera divi Hieronymi fuisse excusa anno 1526; sed adnotationum quartam recognitionem anno 1527. Haec voluimus longiuscule discutere, ne quis offendatur in lectione explanationum Magistri sententiarum, passim citantis divum Hieronymum ex commentariis, quibus tanquam nothis derogare ausi sunt novelli censores.
4.8
Nec tamen velim ex his protinus colligas libros esse constanter auctorum quorum titulis inscribuntur, quasi nusquam aberratum sit, nec ullos esse adulterinos, sed eo tendebam ne temere judicetur. Porro scrupulum movere posset id quod saepe dicturi sumus, ecclesiasticam editionem cum Hebraica veritate conciliando, Hebraeorum codices quos habemus, esse vitiatos post septuaginta Interpretes, aut alias variasse, maxime cum ipse divus Hieronymus in versione ad Hebraicam normam, scribens ad Sophronium, sequatur lectionem codicum Hebraeorum nostrae aetatis, ut plurimum. Satisfaciemus huic scrupulo duobus axiomatibus: Primum, divus Hieronymus Hebraeorum codices sua etiamnum aetate coepit in nonnullis locis habere suspectos. Alterum, post divum Hieronymum Hebraeorum volumina manifestis scatent mendis, et a primaeva scripturae germanitate longe distant, Haec probationibus munienda sunt. Quantum ad primum. Enarrans divus Hieronymus, V capite Micheae: Et tu Bethlehem, domus Ephrata:« Legimus, inquit, juxta duntaxat septuaginta Interpretes in Jesu Nave, ubi tribus Judae urbes et oppida describuntur, inter caetera etiam hoc, Theco et Ephrata, haec est Bethlehem, etc. quod nec in Hebraico, nec apud alium invenitur interpretem. Et sive de veteribus libris erasum sit malitia Judaeorum, ne Christus de tribu Juda ortus videretur, sive a Septuaginta additum, nequaquam liquido agnoscentes certum quid novimus.» Rursum pertractans illud Apostoli ad Galatas tertio: Maledictus omnis qui pendet in ligno, quaerit cur Apostolus omiserit a Deo, quod habetur in Deuteronomio capite XXI. Et respondet dupliciter. Primo sic:« Mihi videntur aut veteres Hebraeorum libri aliter habuisse, quam nunc habent; aut Apostolum sensum posuisse, non verba; aut quod magis aestimandum est, post passionem Christi, et in Hebraeis et in nostris codicibus, ab aliquo Dei nomen appositum, ut infamiam nobis inureret, qui in Christum a Deo maledictum credimus.» Deinde disserit quod in nullo loco Scripturae posset ostendi quempiam a Deo esse maledictum, per nomen Dei expresse additum; et ut suam firmet opinionem scilicet esse a perfidis additum, dicit:« Audaci itaque pede ad hoc procedo certamen, ut ad libros provocem, nullo loco scriptum, a Deo maledictum. Et ubicunque maledictio ponitur, nunquam nomen Dei adjunctum.» Postea adducit multas auctoritates. Maledictus tu ab omnibus bestiis, dicitur ad serpentem; et ad Adam: Maledicta terra in operibus tuis, etc. Forsan gravius insurges, opponens quod ait divus Hieronymus in capite Isa. VI:« Et si aliquis dixerit Hebraeos libros postea a Judaeis esse falsatos, audiat Origenem, quod in octavo volumine Explanationum huic quaestiunculae respondeat quod nunquam Dominus et apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine quod erat maximum reticuissent. Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris et praedicationem apostolorum libros Hebraeos fuisse falsatos, cachinnum tenere non potero, ut Salvator, et apostoli et evangelistae ita testimonia protulerint, ut Judaei postea falsaturi essent.» Haec ibi divus Hieronymus. Sed si diligenter advertas, deprehendes non pugnare cum praedictis Hieronymi sententiis. Esset nempe ridiculum dicere Judaeos falsasse libros in testimoniis de Christo, aut Christi mysteriis, quae antequam proferrentur a Christo et apostolis, non fuissent in eorum codicibus, sed ex praedicatione apostolorum addidisse: Ex Aegypto vocavi Filium, et: Quoniam Nazaraeus vocabitur; et: Flumina fluent de ventre ejus aquae vivae, et: Videbunt in quem transfixerunt, et caetera his similia, quae ante hanc quaestionem objectam praemiserat D. Hieronymus, cujus intelligentiam facile colliges ex consequentia dictorum.
4.9
Secundum axioma probatur. Hieronymus in illud Matth. XVI: Quem dicunt homines esse Filium hominis.« Et nota, inquit, quod ubicunque scriptum est in Veteri Testamento Filius hominis, in Hebraeo filius Adam, positum sit. Illud quoque quod in psalmo legimus: Filii hominum usquequo gravi corde?, in Hebraeo dicitur: Filii Adam, et tamen in Hebraicis codicibus qui exstant legitur BENE ISCH, id est filii viri.»
4.10
Nescio tamen qua ratione factum sit ut ad eumdem modum legatur in versione divi Hieronymi juxta Hebraeum, si modo germana sit, licet ad sensum parum habeat momenti. Sed et Bruno Amorbachius in epistola triplici psalterio praefixa, haud obscure fatetur Hebraeos codices variatos. Ait enim:« Quid quod Hebraicam veritatem, ut vocant, in Judaeorum nostri temporis( sic suspicamur) gratiam? Nam illorum expositionibus admodum favet, nonnihil immutatam comperimus, ab aliquo Hebraice docto. Siquidem exemplari Veneto, cum vetustissimis divi Hieronymi codicibus, multis locis non conveniebat.» Haec ille.
4.11
Verum pergamus ostendere liquido corrupta esse exemplaria Hebraica. Legimus Geneseos octavo, juxta veritatem, corvum fuisse ab Noe emissum et non reversum, ubi tamen omnes Hebraei codices, qui prostant habent contrarium sensum, nempe fuisse egressum et reversum, VAIET ZE IATZO VASCHOB, id est qui egressus est egrediendo et redeundo. Septuaginta autem Interpretes legerunt cum negatione, οὐχ ὑπέστρεψεν non est reversus, quos sequitur divus Hieronymus, adversus Luciferianos.« Emittitur, inquit, corvus de arca et non rediit, et postea pacem terrae columba nuntiat.» Idem ad Oceanum;« Statimque columba Spiritus sancti expulso teterrimo alite, devolat ad eum.» Astipulatur et Josephus Judaeus libro primo de Antiquitatibus, capite quinto:« Post paucos dies, aqua amplius recedente misit corvum, volens cognoscere siquid etiam aliud terrae fuisset derelictum ab aqua, et ad egrediendum jam tutum esse videretur, qui cuncta reperiens inundantia, non regressus est ad Noe.» Haec Josephus. Non debuit itaque Sanctes in epistola ad Clementem VII praelata suae novae emissioni, hunc locum praecipue taxare, quasi ecclesiastica lectio sit falsata; et maluissem dicere Hebraeos esse vitiatos, quam veterem lectionem, tot annorum centenariis in pretio habitam repudiare, ut nihil faciat etiam Augustinus Eugubinus( licet alioqui defensor Hieronymianae editionis) qui contendit hunc locum esse a librariis corruptum, aut temporum diuturnitate, et addit huc esse invectas interpretationes fabulosissimas ab expositoribus, ob id quod fuit corvus detentus in devorando cadavere. Et tamen divus Augustinus, Ecclesiae jubar, non abhorret ab hac sententia, quam Eugubinus dicit fabulam.« Quaeritur, inquit, utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset: unde conjicitur a multis, quod cadaveri potuerit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba.»
4.12
Ad idem alludit D. Ambrosius libro De Noe et arca cap. 17, manifestans quoque se cum negatione legisse. Nam disserens, cur corvus sit emissus et non regressus, ita ait:« Sensus altior significat quod omnis justus quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt et immunda et temeraria primo a se repellit. Siquidem omnis impudentia atque culpa, tenebrosa est, et mortuis pascitur sicut corvus; lumini autem vicina est virtus, quae mentis puritate et simplicitate resplendet. Et ideo tanquam emittitur et fugatur culpa, et separatur ab innocentia, ut nihil remaneat in viri justi mente tenebrosum. Denique egressus corvus non revertitur ad justum, quia fugitans culpa omnis aequitatis, nec probitati videtur et justitiae convenire.» Haec D. Ambrosius. Quae certe non sunt nec dici debent fabulosa. Quod autem ipse Eugubinus objicit dicens:« Deinde si corvum reversum negavit, quomodo cohaeret quod mox additur: Donec siccarentur aquae? Quid enim sibi vult, qui egrediebatur et non revertebatur, donec siccarentur aquae? Nunquid post arefactas est reversus? quod ne columba quidem fecit.» Solvit idem D. Ambrosius et omnem scrupulum amovet.« Considerandum etiam, ait, quare non regressum dixerit corvum, donec siccaretur aqua a terra, quasi vero postea sit regressus. Sed haec locutio familiaris est Scripturae divinae. Siquidem in Evangelio habes scriptum de sancta Maria, quod non cognoverit eam Joseph, donec peperit filium, cum utique nec postea cognoverit.» Hactenus ille. Idcirco non est eradenda a nostris codicibus negatio, ut vult Eugubinus, qui itidem affirmat exemplaria D. Hieronymi esse corrupta in Hebraicis quaestionibus quae habent negationem. Siquidem ad eum modum legitur: Post quadraginta dies aperuit Noe ostium arcae quod fecit, et emisit corvum, et egressus non rediit ad eum, donec siccaretur aqua de terra. Haec dixerunt LXX, deinde subdit suam traditionem. Pro ostio fenestra scripta est in Hebraeo, et de corvo aliter dicitur: Emisit corvum et egressus est: exiens et non revertens. Motus est autem Eugubinus dicere vitiatos codices, etiam nobis traditos ex Germania, ex hoc quod scripsit D. Hieronymus, et de corvo aliter dicitur. Sed mirum esset omnia damnare exemplaria et vetusta et recentia. Ideo, ni fallor, sicut vicina sunt fenestra et ostium, tamen annotat D. Hieron. ostium positum pro fenestra: sic LXX dixerunt de corvo, egressus non rediit, aliter in Hebraeo et egressus est exiens et non revertens, quod traducunt Sanctes et Munsterus, exeundo et revertendo. Ponit ergo aliter D. Hierony. non ut intelligas modum contrarium, ut arbitrabatur Eugubinus, sed aliam lectionem.
4.13
Igitur non fabulose scribit D. Augustinus mystice interpretans negationem in psalmum centesimum secundum.« Fratres non tardetis converti ad Dominum; sunt enim qui praeparant conversionem et differunt, et fit illis vox corvina, cras, cras. Corvus de arca missus non est reversus; non quaerit Deus dilationem in voce corvina, sed confessionem in gemitu columbino.» Insuper Job XIII, legimus: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Hebraeus habet desperatam sententiam et contrariam prorsus, videlicet non sperabo. Ubi manifestum est mendum, nisi quis gratis desipiat. Error autem irrepsit quod in ipso, sive in ipsum, et negandi adverbium, in voce apud Hebraeos non differant, sed scriptione. Nam illud per lamed et vau, hoc vero per et. Hinc Sanctes vertit: Ecce occidet me, non sperabo. Sed et Munsterus sentiens intelligentiam simpliciter acceptam, blasphemum quid sonare. coactus est dicere quod alterum loco alterius positum sit, aut interrogative debere legi, ut redeat idem sensus. Ecce clamant isti Genes. octavo negationem esse abradendam, et editionem nostram mendosam, et ibi permittunt sibi quod volunt, quando non inveniunt quod respondeant. Demum alia quae per varietatem, aut aequivocationem solvi habent, in scholiis nostris Dei gratia pro virili discutientur. Est namque vigilanter animadvertendum pro multis inter disserendum explicandis quod perhibet divus Hieronymus in Apologia adversus Ruffinum libro primo quanta sit silva apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum, quae res diversae interpretationi materiam praebuit, dum unusquisque inter dubia, quod sibi consequentius videtur hoc transfert.
4.14
Deinde satisfaciendum quoque admirationi, quae quorumdam mentibus suboritur, cum in subjectis plerumque conamur defendere ecclesiasticam traductionem, et quod non dissidet ab Hebraica veritate, causabimur secus legisse Septuaginta, cum tamen divus Hieronymus ad Sophronium testificetur confidenter, et multos sui operis testes citat se duntaxat nihil sententiae de Hebraica veritate mutasse. Et sicubi editio sua a veteribus discreparit, mittit ad quemlibet Hebraeum, ut liquido pervideat lector Hieronymum frustra ab aemulis lacerari. At versio divi Hieronymi e regione respondens Debraico, longe lateque discrepat saepius a consueta lectione. Igitur frustra desudamus in hujusmodi apparandis conciliationibus. In promptu est responsio, si perspicias divum Hieronymum non tradidisse editionem, quam juxta Hebraicum elucubravit, quasi in communi tenendam et amplexandam; sed illam tradidit privato homini peculiarem, quo respondeat Judaeis calumniantibus: secus legi in Hebraeo, ut Sophronius querebatur pene per singula se eludi, et inde fides habebatur contemptui, cum tamen Hebraeorum lectionem sequendo, quam probant, etiam pro Christi fide testimonium adversus eos mox proferatur, quod ipsi pertinaciter Sophronio litterarum Hebraicarum imperito denegabant. Verba ad Sophronium libuit subjicere:« Quia igitur nunc cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque te illudere per sermones pene singulos, asserebat non ita haberi in Hebraeo, ut tu de septuaginta Interpretibus opponebas, studiosissime postulasti ut post Aquilam et Symmachum et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem.» Et paucis interjectis infert:« Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quidquam arbitrer his detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim linguae meae hominibus dederim. Sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere.» Super haec, in Apologia adversus Ruffinum lib. II:« Egone contra Septuaginta Interpretes aliquid sum locutus, quos ante annos plurimos diligentissime emendatos, meae linguae studiosis dedi, quos quotidie in conventu fratrum edissero, quorum psalmos jugi meditatione decanto? Tam stultus eram, ut quod in pueritia didici, senex oblivisci vellem? Universi tractatus mei horum testimoniis texti sunt.» Haec Hieronymus.
4.15
Ex quibus palam constat Ecclesiam legere psalmos juxta Septuaginta praeter paucula; nec aliter voluisse D. Hieronymum more istorum qui ex Hebraeo suo volunt Ecclesiae regulam imponere. Scimus quidem Aristeum, Josephum et omnem scholam Judaeorum duntaxat tribuere septuaginta Interpretibus quinque libros Moysi, id quod refert Hieronymus in cap. Ezechiel. quintum, et in Micheae II. At vero Hieronymum eam non sequi opinionem liquet, praeter auctoritatem modo adductam plus millies ex ejus commentariis, et ad Suniam et Fretellam aliisque locis non paucis. Nihil est itaque incommodi, si per quamdam disceptationis rationem, non per rem judicatam, reducamus distantiam editionis LXX, ab Hebraico ad varietatem lectionis, quae potest erui, aut litterarum affinitate, apicum diversitate, sensus clariori expressione, aequivocationis multiplicitate, exemplarium falsatione, aut quavis alia probabili conjectatione. Meliori autem judicio omnia committimus. Potissima autem dissonantia videtur esse orta ex additione punctorum vocalium, quae tempore D. Hieronymi fuisse nondum mihi persuasum est. Nunquam enim apud eum deprehendes nominari aut patha aut cametz, aut id genus vocales motiones, quas recentiores Hebraei nobis tradiderunt. Quin potest ex ejus commentariis in variis locis, plane colligi, transtulisse Biblia neutiquam punctulis distincta. Primo in illud Habacuc tertio: Ante faciem ejus ibit mors, pro eo, inquit, quod nos transtulimus mortem, in Hebraeo tres litterae positae sunt daleth, beth, res, absque vocali, quae si legantur DABAR verbum significant; si DEBER, pestem, hic typographi addiderunt apices. Rursus in illud Isaiae IX: Verbum misit Dominus in Jacob, apud Hebraeos DABAR, quod per tres litteras scribitur consonantes daleth, beth, res, pro locorum qualitate. Si legatur DABAR verbum significat; si DEBER mortem et pestilentiam; quam ob causam plerique sermonis ambiguitate dicepti, non verbum dicunt missum, sed mortem. Et in illud Jeremiae IX: Loquere, haec dicit Dominus, et cadet morticinium hominis. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur daleth, beth, res( vocales enim in medio non habet) pro consequentia sermonis et legentis arbitrio; si legatur DABAR, sermonem significat; si DEBER, mortem; si DABBER, loquere. Ex his evadit perspicuum, si fuissent puncta vocalia( quae nunc vocant) et ea ascribunt calcographi operibus Hieronymi, non esset in legentis arbitrio situm quid legendum foret, contra praescriptum motionum. Et amplius idipsum clarescit ex epistola ad Evagrium, in qua tractat an Salem debeat dici, an Salim proferri, civitas Melchisedech regis Salem.« Nec refert, ait, utrum Salem an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum, atque varietate regionum eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. Pleraque id genus obvia sunt in ejus Explanationibus. Vocales autem vocat divus Hieronymus quas nunc Hebraicantes appellant gutturales, ut in confesso est ex prologo Amos prophetae, ubi dicit quod Amos non est ille, quem patrem Isaiae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nominis sui litteram aleph, et tzade,: hic per ayn, et samech. Deinde subjungit:« Nos tantam vocalium litterarum, et, scilicet, litterae, quae apud Hebraeos triplex est, differentiam non habemus.
4.16
Sebastianus Munsterus in praefatione ad suam editionem recens natam, qui tamen totis nervis contendit puncta vocalia, non esse noviter adventa, refert quosdam sentire, a Tyberiae commorantibus, qui semper in lingua sancta fuere cultiores et politiores commenta. Tandem confitetur D. Hieronymum fuisse destitutum codice punctulis distincto; et quod olim omnia fere exemplaria punctulis carebant, eousque deveniens, ut ingenue asserat fuisse acceptionem caballisticam; quam sacerdotes scire tenebantur, et plebeis hominibus explanare. Cum vero temporum successu, demerentibus eorum peccatis, multae irruerent tribulationes, et passim per orbem dispergerentur, doctique, imminuerentur, coacti sunt multa calamo excipere, quae prius solum traditione sciebantur. Haec ille. Deinde grandis est controversia apud rabinos, de lectionis illibata et germana integritate, ut nihil agant qui nostrae editioni praescribunt leges, ex suorum punctorum, ut ita loquar, superstitione. Siquidem rabi David Kimhi non vulgaris auctoritatis apud Judaeos et Hebraicantes in prooemio quod praemisit prophetis, et III Regum XVIII, ait, et quod Munsterus vertit, in captivitate prima, corrupta sunt exemplaria, elicueruntque ex una exemplari sic, ex alio aliter, et ubi clarum non potuerunt habere sensum, scripserunt unam dictionem intra contextum, et aliam ad marginem. Perieruntque exemplaria et distracta sunt, et morientibus sapientibus, qui tenebant Scripturae sensum conati sunt ii qui erant de Synagoga magna, restituere legem ad vetustatem suam, invenientesque dissensiones in exemplaribus, adhibuerunt fidem pluribus consentientibus. Ubi vero claram cognitionem habere non potuerunt, scripserunt unam dictionem absque punctis, aut scripserunt in margine et non intra contextum. Hanc Kimhi et aliorum rabinorum opinionem, reprobat rabi Jacob, filius Haiim ad hunc modum;« Sententia illorum longe est a me.» Nec enim adduci possum ut credam, et labiis confitear Esdram scribam librum legis divinae atque libros prophetarum dubios, corruptos et confusos invenisse: quin magis sententia mea est quod Esdras et collegae ejus invenerint Biblia sacra integra et illaesa, quodque Esdras judicio suo cognoverit qui libri scripti essent per sapientiam illam excellentem.»
4.17
En cernis non convenire inter Hebraeorum doctores de codicum suorum fidelitate, quos tamen non addubitaverim apostolorum aetate fuisse incolumes, tamen de punctorum notulis ut praediximus, nondum est demonstratum. Cum haec scriberemus pervenit ad manus nostras tandiu desideratus libellus Eliae Judaei, editus de accentibus, et a Munstero versus: in quo tam copiose et tam luculenter nostram sententiam omnibus modis confirmat, ut nihil scrupuli restare possit quantum ad quaestionem punctorum. Tandem post multam discussionem, persuadet puncta vocalia esse inventa, et bibliis addita a magistris Masoreth, viris Tyberitis ex Moesia Asiae Minoris, ut superius tetigimus, in sacra Scriptura exercitatissimis; idque post quadringentesimum tricesimum sextum annum a destructione templi secundi, ergo post quadringentesimum sexagesimum octavum annum a passione Domini nostri Jesu Christi, ac praeter alia dicit argumento esse quod nomina punctorum ex bona parte sunt Syriaca et Babylonica. Et hic Elias adhuc superstes est, in re grammatica nemini secundus, quod ingenue depraedicant omnes. Forsan objectabis: Matthaei V, scribitur: Amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex, non praeteribit a lege donec omnia fiant. Hebraei vero vocant puncta vocalia apices, quo fit, ut si puncta erant tempore Christi, non potuisse a recentioribus Judaeis adinveniri. At Evangelium non accipit apices, pro illis suis punctis, sed minimam litterae particulam; quod evadit notum ex ipso divo Hieronymo in eumdem locum. Ex figura litterae ostenditur quod etiam quae minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sint. Rursum in Abdiae unicum caput: Illud quod in Isaia scriptum est: Onus Duma paululum apice commutato, pro daleth posse legi res, et sonare Roma. Vau quippe littera et pro v, et pro o, eorum lingua accipitur. Et in illud Sophon. III, Reddam populis labium electum, Septuaginta legerunt BEDORAH res, litteram pro daleth, existimantes, propter elementi nimiam similitudinem, quod parvo apice distinguitur. Item in illud Isaiae XXVII: Quem docebit scientiam. Quod autem verbum Hebraicum DEAII, quod omnes verterunt scientiam, soli Septuaginta κακά, id est mala, interpretati sunt. Error perspicuus est. Prima enim littera daleth vel res, parvo apice distinguitur. Si ergo legatur DEAII, scientiam sonat, si RAAH malitiam. Unde Glosa ordinaria:« Apex est litterae summa particula; significat enim minimum praeceptum, vel minimam praecepti particulam, quin D. Hieronymus adversus Helvidium apices accipere videtur pro ipsis litteris.» Nonne, inquit, mihi ipsi apices loquentur, et me stultitiae redarguent eum esse dictum primogenitum, qui aperuit vulvam, non qui habeat fratres?» Insultabis iterum ex illo divi Hieronymi ad Ephesios tertio esse gentes cohaeredes, et concorporales et comparticipes.« Scio, inquit, appositionem conjunctionis, per quam dicitur cohaeredes, et concorporales, et comparticipes, indecoram facere in Latino sermone sententiam; sed quia habetur in Graeco, et singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus.» Ubi videtur divus Hieronymus ponere discrimen inter apices et puncta, sed nulla alia inveniuntur, nisi ea quae sunt apud Hebraicantes, vocalia: quare non sunt nuper orta. Nec valet dicere quod divus Hieronymus loquatur de punctis, hoc est accentibus Graecis, eo quod interpretatur epistolam ad Ephesios, quae scripta est Graece. Nam addit in Scripturis divinis, ut appareat ipsum loqui generatim.
4.18
Verum haec non cogunt. Siquidem ab initio fortasse fuerunt Hebraeis sicut et Graecis nonnullae accentuum notulae, quae possunt intelligi puncta. Nam divus Hieronymus in capite Ezechielis XXVII, scribit:« frequenter Hebraea nomina, pro diversitate accentuum et mutatione litterarum vocalium, vel maxime, quae apud illos habent proprietates suas, varie interpretantur.» Vel potuit accipere puncta, ut scribens ad Evagrium de variis opinionibus Melchisedech:« Haec legi in Graecorum voluminibus, et quasi latissimos terrarum situs in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum, sed quibusdam punctis atque compendiis infinita significans, ut in parva epistola multorum simul disceres voluntates.» Consimili intelligentia accipi debet illud ejusdem in Malach. III:« Ex quo, ait, perspicuum est apostolos et evangelistas et ipsum Dominum Salvatorem, non LXX Interpretum auctoritatem sequi, qua Hebraeae linguae habentes scientiam non indigent; sed ex Hebraeo transferre quod legerint, non curantes de syllabis, punctisque verborum, dummodo sententiarum veritas transferatur. Et clarius in prooemio in Malachiam prophetam.« Alios commentarios in hunc prophetam me legisse nescio, excepto Apollinaris brevi libello, cujus non tam interpretatio, quam interpretationis puncta dicenda sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note