Petrus Lombardusc.1096-1164
Commentaria in Psalmos
Psal 75.1.74
Choose a text
More by Petrus Lombardus
—
11455 Coinps3
75.1.1
PSALMUS LXVIII. PSALMI TITULUS: « IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR PSALMUS IPSI DAVID. »
75.1.1
Salvum me fac, Deus. Titulus: In finem pro iis qui commutabuntur ipsi David.[ Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Duae sunt commutationes; una est de bono in malum, qua commutatus est Adam ex forma Dei in deterius, in quo omnes moriuntur; altera de malo in bonum, qua commutantur fideles de malo in bonum, et de bono in melius per gratiam Christi, in quo omnes vivificantur, cujus commutationis causa est passio Christi. Per hanc enim ipse Christus transivit de mundo ad Patrem, in quo et nos transire fecit de morte ad vitam, de terra ad coelum. Unde et ipse descendit ad eos qui ceciderant, ut eos sublevaret. Quod, id est, qui transitus, Hebraice dicitur Pascha. Unde in Exodo: Est enim Phase, id est transitus Domini. Apud Graecos vero Pascha passionem significat, et est ordo tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum, attribuitur ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur, secundum caput et corpus agens pro his, id est de his, id est de causa commutationis eorum, scilicet de passione Christi, qui commutabuntur de malo in bonum, de timore ad securitatem, de mundo ad coelum. Et est psalmus iste quartus eorum qui latius de passione et resurrectione Christi agunt. Intentio: Monet ad laudem pro facta commutatione. Modus: Quinque sunt partitiones, Primo precatur salvus fieri, quia multa patitur quantum ad se gratis, sed quae alius rapuit, ipse solvit. Secundo quae solverit exponit, ibi, Deus tu scis. Tertio pro dictis malis orationem opponit, ibi, ego vero. Quarto contra adversarios prophetat, ibi, fiat mensa. Quinto dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit ibi, ego sum pauper. Ghristus ergo 146 in passione clamat ad Patrem dicens: O
75.1.2
VERS. 1.--« Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.»
75.1.3
Deus salvum me fac.[ Aug.] Haec est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus. Et revera granum sinapis minimum est, et fuscum, et aspernabile prorsus, et de Christo dictum est: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, et tamen occupavit faciem terrae factus mons magnus. Quare clamas? Quoniam aquae, id est seditio et motus populi, intraverunt usque ad animam meam tollendam, id est turbae Judaeorum praevaluerunt non tantum tenere et ligare, sed etiam occidere Christum. Hoc dicendo, sic clamando Christus transformat in se membra sua, id est membris suis dat formam clamandi, quibus amarus est transitus mortis, per quem Christo cohaeremus. Et habet fel, et acetum, quod in passione Domino datum est. Ideo ergo clamat ut sui clament, ne cedant iniquitati timore mortis, ultra quam non habent mali quid eis faciant. Et
75.1.4
VERS. 2.--« Infixus sum in limo profundi; et non est substantia.»
75.1.5
Infixus sum corpore.[ Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat. Tenuerunt me in limo profundi, id est Judaicae iniquitatis. Limus est homo, et de limo terrae, sed non de profundo, id est de corrupto factus est, sed cadendo a justitia per originalia et actualia peccata factus est limus profundi, id est iniquitatis, cui persequenti qui non cedit, commutatur de limo in aurum. Et non est substantia. Substantia dicuntur divitiae, quibus sustentatur homo. Et est, non est substantia, id est ad paupertatem veni. Unde in sequenti: Pauper et dolens ego sum, vel non est substantia. Hoc ad intelligendum est difficile aliquanto, et indiget commendationis et expositionis aliquantulae. Intelligitur substantia illud quod sum a Deo. Naturae ipsae substantiae dicuntur, ut homo, pecus, coelum, terra, et hujusmodi omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Nam quae nulla sunt, in substantia nihil omnino sunt. Substantia ergo aliquid est. Deus est quaedam substantia. Unde etiam in fide catholica contra venena quorumdam haereticorum sic aedificamur, ut dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quidquid est Pater quod Deus est, hoc est Filius, hoc est Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur; ad se autem Deus dicitur. Itaque eo quo vel quod Deus est, substantia est; et quia ejusdem substantiae est Filius, procul dubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium esse Patrem, quomodo dicimus Filium esse Deum. Quaeris quid sit Pater? respondetur Deus. Quaeris quid sit Filius? respondetur Deus. Quaeris quid sit Pater et Flius? respondetur Deus. De singulis interogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, Deum, non Deos responde. Non sic in hominibus. Quaeris quid sit Abraham, respondetur homo. Quaeris quid sit filius ejus Isaac, respondetur homo. Ejusdem substantiae est Abraham et Isaac. Si vero quaeris quid sit Abraham et Isaac, non homo, sed homines respondetur. Non sic in divinis. Tanta enim ibi est substantiae societas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit cum dicis Filium hoc esse quod Pater est, profecto Filius Pater est. Responde secundum substantiam, tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, et non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim Deus dicitur; ad Patrem Filius dicitur. Rursumque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur: quo dicitur ad Filium, Pater non est Filius; quo dicitur Filius ad Patrem, non est Pater; quo dicitur Pater ad se, Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus. Quid est ergo? Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Substantia dicitur illud quod est quaeque res a Deo. Fecit Deus hominem substantiam. Atque utinam maneret in eo quod Deus fecit! Si enim maneret homo in eo quod Deus fecit, non in limo infixus esset, quem Deus genuit. Substantia dicitur illud quod a Deo facta est quaeque res. Unde in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, id est omnes naturae, omnes substantiae quae laudant Deum, non quod omnia habeant sensum laudandi, sed quia bene cogitata laudem pariunt, et consideratione creaturae, impletur cor ad eructandum hymnum Deo; laudant etiam reptilia, sed non avaritia, invidia, etc., quae non fecit Deus. Fecit ergo Deus hominem substantiam, scilicet naturaliter bonum, sed quia non in eo mansit, sed lapsus est in iniquitatem, quae non est substantia, sed perversitas hominis. Non est substantia, id est qualis a Deo factus, in qua perversitate infixus est Filius hominis Dei, quia in iniquitate eorum infixus est. Non est in eis substantia,[ Cassiod., Hier., Gl. int.] id est non inveni in eis quod feci, quia non a Deo sunt facti tales, sed accessit aliunde. Vel ita: Non est mihi substantia, id est virtus carnis, evadendi passionem. Vel non est mihi substantia, id est stabilitas vitae, quia
75.1.6
VERS. 3.--« Veni in altitudinem maris; et tempestas demersit me.»
75.1.7
Veni sponte in altitudinem maris,[ Aug., Hier., Cassiod., Aug.] id est in qua nos naufragabamur, id est in profundum saeculi, et insani populi, et tempestas, id est seditio et transitorius impetus, scilicet voces inclamantium mortem, demersit me in mortem. Ecce Jonas a ceto absorptus, sed tertia die evomitus. Et licet illi ita facerent, tamen ego
75.1.8
VERS. 4.--« Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae, defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.»
75.1.9
Laboravi clamans[ Aug., Cassiod., Aug.] admonendo eos, diu enim clamavit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei; et: Vae mundo a scandalis. Et in hoc laboravit, quia non recipiebatur. Clamans enim laborat qui non exauditur. Non laborat cujus votum impletur. Et raucae factae sunt fauces meae hoc ad litteram in Evangelio non legitur, sed ut raucus factus est quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Alia littera, id est discipuli desperaverunt, ut oculi duorum discipulorum tenebantur, in via Christum non agnoscentium qui desperantes dixerunt: Sperabamus quod esset redempturus Israel. Quibus extra factum est quod intra erat, id est caecitas cordis facta est in oculis; sed spem eis reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit: quibus tactis Thomas ad spem rediit clamans: Deus meus, et Dominus meus. Tetigit ergo formam servi, et cognovit formam Dei. Ideo in lege dictum est: Non coquas haedum in lacte matris,[ Alcuin., Cassiod., Alcuin.] id est apostolis adhuc teneris et infirmis, non immittes passionem et mortem, quia tales perditi fuissent. Vel ita: Defecerunt oculi mei, id est mortuus sum. Deinde, subdit causam, dum spero in Deo meo, id est quia praestolor misericordiam, et non ex eo potentiam.
75.1.10
VERS. 5.--« Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis.»
75.1.11
Multiplicati sunt super capillos, etc.[ Alcuin., Aug., Alcuin., Aug.] Quod prius typice dixit, scilicet aquae limus, altitudo maris, nunc in re aperte dicit: Illi qui oderunt me gratis, id est sine causa, multiplicati sunt, ut etiam discipulus cum eis esset, super capillos capitis mei, pro infinito ponit. Capillis capitis conparat inimicos, quia merito rasi sunt de Christo, quando in Calvaria crucifixus est Christus. Inde est quod Christus in passione exutus est vestibus suis, et aliis vestitus, et post suscepit suas, et altaria quoque discooperiuntur passionis tempore, et post instante resurrectione cooperiuntur, quia tempore passionis recesserunt Judaei a Christo, et etiam apostoli. Eo vero resurgente redieruut apostoli, sed non alii Judaei. Ideo aliis vestibus, scilicet gentibus indutus est; sed in fine, per praedicationem Eliae et Enoch, omnis Israel salvus fiet; et tunc vestimenta sua recipiet. Idem enim significat translatio libri, qui prius ponitur in dextro latere altaris; postea transfertur in laevum. Inde circa finem missae refertur in dextrum. Vel per capillos boni intelliguntur: et hoc est, multiplicati sunt super capillos capitis mei,[ Cassiod.] id est plures sunt his qui sunt ornatui, sicut capilli ornant caput. Numerosi sunt inimici, et etiam noxii. Unde subdit: Et
75.1.12
VERS. 6.--« Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam.»
75.1.13
Confortati sunt inimici mei qui etiam persecuti sunt me injuste.[ Aug.] Hoc est quod dixerat, gratis. Laus Christi, et martyrum est in causae bonitate, non in poenae acerbitate. Causa enim facit martyrem non poena. Quae non rapui tunc exsolvebam. Quasi dicat: Non peccavi, et poenas dedi. Rapuit enim Adam et Eva praesumens ut diabolus, de divinitate. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem.
75.1.14
PARS II. VERS. 7.--« Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.»
75.1.15
Deus, tu scis.[ Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi exponit quae exsolverit, scilicet insipientiam et delicta suorum. Et quia pro aliis solvit, precatur exspectantes antiquos, et quaerentes alios, scilicet modernos in se non frustari, cum tanta tam aequanimiter ferat. Quasi dicat: Non rapui, quia, o Deus, tu scis insipientiam. Hoc dicit Christus ex membris meam, id est meorum, id est scis quod ignari Dei sunt, et delicta mea, id est meorum, quae suscepi ad delendum, non quae admisi( fuit enim delictorum susceptor, sed non commissor) a te non sunt abscondita, de insipientia et delictis suorum hoc dicitur. Hi sunt qui commutantur in sapientes et justos.
75.1.16
VERS. 8.--« Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum.»
75.1.17
Non erubescant.[ Cassiod.] Hic ostendit quod supra de membris dixerat, quasi dicat: Et quia pro aliis solvi, ergo non erubescant in me, id est non frustrentur in me moriente, qui exspectant te cum desiderio, Domine, scilicet prophetae et antiqui justi, qui exspectant quod oculis videre non potuerunt. Ne ergo aliter eveniat, quam Spiritus sanctus per eos praedixit, Domine, vel Deus virtutum coelestium vel terrestrium, scilicet cui nihil impossibile est. Deinde precatur pro modernis quaerentibus, dicens, Et
75.1.18
VERS. 9.--« Non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.»
75.1.19
Non confundantur insultationibus super me morientem qui quaerebant te, o Deus Israel,[ Gl. int., Cassiod., Rem., Aug.] id est, videntium Deum. Hoc ideo dicit, ut qui deitatem ejus intueri non possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali. Vel ita ab illo loco, Deus tu scis. Quasi dicat: Exsolvi, et hoc ideo, quia tibi placet; et loquitur de se Christus, et hoc est, Deus tu scis, id est approbas insipientiam meam, id est quod de me, insipientia et stultitia videtur, id est irrisio, et mors quam patior, secundum illud: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, sed tu scisti quare fiet. Et delicta mea, id est meorum, a te non sunt abscondita. Hoc non mutatur. Et quia pro aliis solvi, ergo qui exspectant te, Domine virtutum, non erubescant in me morientem, id est non dicatur eis, ubi est Christus vester? Ubi est qui dicebat: Creditis in Deum, et in me credite. Et agit de justis qui fuerunt post adventum Christi, de quibus etiam subdit non confundantur insultationibus, qui quaerent te, Deus Israel, hoc non mutatur. Vel loquitur hic in persona Ecclesiae, et orat Ecclesia ut non prematur haereticorum scandalis, sic ut filii erubescant. Et est, non erubescant in me, id est in depressione mea, que te exspectant, etc., quae non mutantur.
75.1.20
VERS. 10.--« Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.»
75.1.21
147 Quoniam propter te.[ Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Congregat in unum multa quae pertulit ad invidiam in Judaeos excitandam. Quasi dicat: Merito non confunduntur super me, quoniam ego sustinui opprobrium in conviciis, ut quod ipsi dicunt: In Beelzebub ejicit daemonia, potator vorax est, propter te non pro mea culpa, vel alia re. Quasi dicat: Non est magnum quod sustinui, sed quod propter te, et operuit confusio faciem meam consputatam. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus tristes effici, quanto in se cognoscunt iniqua confingi. Vel secundum aliam litteram et loquitur totus Christus, operuit, ut videbatur, faciem meam, irreverentia, id est impudentia quam oportet nos habere, inter eos quibus displicet Christus, ne erubescamus de eo, et
75.1.22
VERS. 11.--« Extraneus factus sum fratribus meis: et peregrinus filiis matris meae.»
75.1.23
Fratribus meis cognatione carnis factus sum extraneus,[ Cassiod., Aug., Cassiod.] sicut Joseph suis, quia non credunt mihi; et peregrinus filiis matris meae, id est Synagogae, vel hospes, alia littera, scilicet qui ad tempus in domum recipitur, non ut frater charissimus: Quasi dicat ego eram eis, peregrinus eis fui, cum dixerunt: Hunc nescimus unde sit. Sed quare?
75.1.24
VERS. 12.--« Quoniam zelus domus tuae comedit me; et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.»
75.1.25
Quoniam zelus domus tuae,[ Alcuin., Aug., Gl. int.] id est indignatio qua indignabar eis, pro domo tua. Vel, zelus, id est amor domus tuae, comedit me, quia persecutus sum in eis iniquitates eorum, dum flagellavi in templo male versantes, flagello de resticulis facto, ementes et vendentes ejiciendo. dicens: Domus mea, domus orationis vocabitur. Vel ita distingue, ideo hoc, quoniam zelus domus tuae fuit mihi. Et ille zelus, comedit me, id est fuit mihi causa mortis.[ Cassiod., Aug., Cassiod.] Quid istum zelum sequitur, adjungit: Et opprobria exprobrantium vel improperantium tibi olim in deserto, ceciderunt tandem super me, quia increpati convicia quasi tela super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Joseph? Improperantium tibi, ut quando dixerunt: Nunquid poterit parare mensam in deserto? et illud: Isti sunt dii tui, Israel. Et ideo nunc eadem convicia dicit super se cadere, quae olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia, et non noviter videas eos hoc fecisse. Vel ita, opprobria nunc, exprobrantium tibi in me, quia quicunque exprobrant Christo etiam Patri, ceciderunt super me, quia me invenerunt. Cadunt enim super nos mala, quando vitare non possumus. Ceciderunt ergo super Christum, id est, effectum habuerunt.
75.1.26
VERS. 13.--« Et operui in jejunio animam meam; et factum est in opprobrium mihi.»
75.1.27
Et operui in jejunio,[ Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] quasi quodam pallio tristitiae animam meam, id est, voluntatem. Vel, operui animam meam, id est non exercui potentiam vindicando. Et hoc in jejunio salutis eorum, quia sicut esuriebat et sitiebat Christus eorum fidem et salutem, ita jejunium Christi fuit, quando defecerunt qui in eum crediderant. Et sicut in passione fel et acetum in potum oblatum cum gustasset noluit bibere: ita praeelegit potius jejunare, quam fel vel acetum accipere, id est veteres et amaros qui non intrant in corpus ejus, et hoc est, quod ab eis jejunavi, id est non consensi eis, factum est mihi in opprobrium detractionis et irrisionis. Quasi dicat: Ideo insultant mihi quod patuit in sputis et colaphis et hujusmodi. Cur factum est in opprobrium?
75.1.28
VERS. 14.--« Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.»
75.1.29
Et,[ Aug., Hier., Rem., Aug., Cassiod.] id est, quia posui cilicium vestimentum meum, id est opposui illis mortalem carnem in quam saevirent, et occului deitatem sacco. Cilicium enim est mortalis caro, quam Christus induit, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium est lugubris caro, ut quod flevit super Jerusalem et pro Lazaro. Vel ita illi sunt tales, et tamen ego posui cilicium vestimentum meum, id est eos asperos volui mihi vestimentum esse; et factus sum illis in parabolam irrisoriam, id est in similitudinem maledicti, ut cuilibet maledicendo dicerent: Sic tibi contingat ut Christo crucifixo. Vel, factus sum illis in parabolam, quia per parabolas eos docebam. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei; caeteris autem in parabolis, etc.. Et tunc
75.1.30
VERS. 15.--« Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.»
75.1.31
Adversum me.[ Gl. int., Aug., Cassiod., Aug., Rem.] Vel ita continua: Qui tibi hoc fecerunt? ecce adversum me loquebantur qui sedebant in porta, id est in publico. In porta sedent qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judaeorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujus locutionis alienus esset. Unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus Quasi dicat: Tu quia peregrinus es, forsitan ignoras, sed alii non. Quasi dicat: De me agebant in publicis conventibus, et in conviviis. Unde subdit, et in me psallebant, id est irrisio mea erat psalterium eis qui bibebant, cum ego essem jejunus, vinum, id est qui inebriabantur temporali voluptate. Ecce in eum convertitur cantus, qui prohibet vanos cantus. Vel, qui bibebant vinum erroris, impietatis et superbiae, adversum me loquebantur qui sedebant in porta civitatis,[ Hier., Cassiod.] ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio, sicut Scribae et Pharisaei, habentes clavem scientiae, sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. Hi loquebantur adversum me, Et in me psallebant bene operando, qui bibebant vinum spirituale. In Deum nempe probabili opere psallunt qui vinum spirituale quod laetificat mentem bibunt.
75.1.32
PARS III. VERS. 16.--« Ego vero orationem meam ad te, Domine, tempus beneplaciti, Deus.»
75.1.33
Ego vero.[ Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod.] Tertia pars, in qua praedictis malis opposita est oratio pro parte sua, id est Christus, ut discamus non rixas, sed orationes jurgiis opponere. Quasi dicat: Illi ita saeviunt contra me, ego vero, dum impii ita insultarent dirigebam, ad te Domine, orationem meam. Cum enim non corriguntur iniqui, nil restat nisi orare, etiam pro eis. Et quia ad te oro, ideo, exaudi me. Ideo exaudi, quia, o Deus, nunc est tempus beneplaciti, id est gratiae et reconciliationis, per incarnationem, per sanguinem, per mortem, quia cum granum moritur, surgit fructus. Unde Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, etc.. Deinde quomodo hoc tempus provenerit exponit. Hoc tempus provenit
75.1.34
VERS. 17.--« In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.»
75.1.35
In multitudine misericordiae tuae,[ Aug., Cassiod., Aug.] id est in multa misericordia tua, quae contra multitudinem iniquitatis nostrae est, hoc est quare dicitur tempus beneplaciti: ideo repete, exaudi me in veritate salutis tuae, id est in perfecta resurrectione, ut salutem des in resurrectione, sicut per prophetas promisisti. Nota quod, cum praemisit de misericordia, subjungit de veritate, quia universae viae Domini sunt misericordia et veritas: misericordia est in dimittendo peccata, veritas in reddendo promissa.
75.1.36
VERS. 18.--« Eripe me de luto ut non infigar, libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum.»
75.1.37
Eripe.[ Aug., Cassiod.] Loquitur hic Christus ex infirmitate membrorum. Quasi dicat: In hoc audi: Eripe me de luto, cui supradixit se infixum corpore, non mente, ut non infigar. Vel, inhaeream, alia littera, mente. Quasi dicat: Si tenetur corpus, non teneatur anima. Supra vero de se loquens dixit se infixum corpore in limo profundi; hoc autem dicit ex infirmitate membrorum. Et est, eripe me de luto ut non infigar, vel, inhaeream, id est de luteis desideriis, ne mente consentiam. Libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum, ut malis non consentiam.
75.1.38
VERS. 19.--« Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.»
75.1.39
Non me demergat.[ Aug., Cassiod., Aug.] Secundum spiritum supra mersus fuit, secundum carnem tempestas aquae, ut eam mente in profundum limi neque absorbeat me profundum peccatorum quod deglutit animas. Unde: Cum peccator venerit in profundum vitiorum contemnet. Haec pericula membris ejus imminent, pro quibus haec dicit. Non absorbeat, sicut urgeat super me os suum. Et hoc est neque puteus, id est profunditas iniquitatis humanae urgeat, id est claudat os suum super me. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si tu non claudis os tuum; sed confitere, et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et sic evadis. Claudit os suum super illum qui in profundo contemnit, a quo mortuo velut qui non sit perit confessio. Vel in persona capitis totum accipi potest sic, eripe me de luto, ut non infigar.[ Aug., Gl. int., Cassiod., Hier., Rem.] Deinde exponit quod dixerat subdens: Libera me, in resurrectione, ab his qui oderunt me, hi sunt lutum; et de profundis aquarum, id est, Judaeis. Judaei enim malignitate consilii profundi sunt, et seditionibus turbulenti. Unde subdit, non me demergat, irrecuperabiliter, tempestas aquae, id est impetus Judaeorum, neque absorbeat me profundum, id est infernus; neque urgeat, id est claudat, super me puteus, id est infernus, os suum, id est non sic absorbeat me, ut urgeat.
75.1.40
VERS. 20.--« Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.»
75.1.41
Exaudi me.[ Cassiod., Aug., Cassiod.] periculis hominum expositis, item voce membrorum, precatur, dicens: Exaudi me, Domine. Haec est causa audiendi, quoniam benigna est, vel suavis misericordia tua, non quia merui. Tribulato suavis est misericordia, ut panis esurienti, quam suavitatem nobis Dominus commendat de tribulatione immissa et dilatata liberatione. Venit enim tribulatio, et differt Deus subvenire, ut moveat desiderium. Et ita fit dulce auxilium, quod cum sit jam non est quo differat. Et respice in me, non in peccata mea secundum multitudinem, non peccatorum meorum, sed miserationum tuarum, quibus peccata, licet innumerosa, cedunt.
75.1.42
VERS. 21.--« Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.»
75.1.43
Et ne avertas.[ Cassiod., Aug.] Loquitur totus Christus. Faciem tuam a puero tuo Christo, de quo in propheta: Ecce puer meus electus quem elegi. Qui recte dicitur puer a puritate, propter peccati immunitatem. Vel, a puero tuo, id est quolibet sancto; parvo, scilicet non superbo, a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. Sed velociter exaudi me, non est quo differas, quoniam tribulor, praecessit afflictio mea, sequatur misericordia tua. Deinde sequitur ex voce capitis.
75.1.44
VERS. 22.--« Intende animae meae et libera eam; propter inimicos meos eripe me.»
75.1.45
Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos,[ Aug.] id est ut confundantur inimici, liberatione mea, vel ut convertantur. Miranda petitio est ista, nec cursim transilienda, quod causam suae ereptionis constituit in confusione, vel conversione inimicorum, tanquam aliter non sit liberandus. Quod si neutrum illorum est, nunquid non est liberandus? est utique. Sed ideo 148 hoc dicit, ut notentur duae liberationes, occulta et manifesta. Est enim quaedam liberatio occulta in anima, quae propter ipsos sanctos fit. Qualiter septem fratres, scilicet Machabaei, liberati sunt, qui igne consumpti sunt cum matre eos hortante, ut potius eligerent pro legibus Dei mori, quam contra eas hominibus consentire. Et est alia liberatio manifesta, quae fit propter inimicos, vel puniendos, vel liberandos, qualiter tres pueri de camino ignis liberati sunt; unde ipse Nabuchodonosor conversus, Deum ipsorum quem ante contempserat, praedicavit. Utramque ergo liberationem hic distinguens ait, intende animae meae; hoc ad occultam liberationem animae pertinet. Et libera eam, quod id est quam liberationem tu solus scis. Deinde subdit de aperta dicens: Eripe me, manifeste in resurrectione, propter inimicos meos, hoc ad apertam liberationem pertinet, ut scilicet caro resurgat, et ascendens mittat spiritum. Unde, inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris. Ideo eripe, quia
75.1.46
VERS. 23.--« Tu scis improperium meum et confusionem meam; et reverentiam meam.»
75.1.47
Tu scis improperium meum,[ Cassiod., Aug.] Quod fit verbis, ut cum dicerent: Blasphemavit. Et confusionem meam, quae ex improperio mihi est in passione, et reverentiam, vel verecundiam meam, alii interpretes dicunt ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est. Haec omnia non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus sustinendis nos instrueret. Ideo ad Patrem loquens, dicit: Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam, quia quare sint mihi ista tu nosti; inimici vero non norunt. Et etiam ideo eripe me, quia
75.1.48
VERS. 24.--« In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me; improperium exspectavit cor meum et miseriam.»
75.1.49
Omnes qui tribulant me,[ Aug., Cassiod., Aug.] inimici mei, sunt in conspectu tuo, istam nescientes, scilicet quare ista patior. Et ideo non poterunt ipsi vel confundi, vel corrigi, nisi manifeste me eruas. Et ideo ait, propter inimicos meos. Vel ita haec mihi inferunt, et hoc in tui praesentia, quod sic dicit, in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, hoc dicendo invidiam excitat contra eos, ut tantum scelus praesente Deo committerent. Vel in persona membrorum totum, Deus tu scis improperium meum, vel opprobrium meum; alia littera: Opprobrium est quod objicit inimicus, et confusionem meam. Confusio est quae mordet conscientiam. Et verecundiam meam. Verecundia est, quando etiam frons ingenua pro falsis erubescit, haec omnia sunt in corpore Christi, non in ipso. Objicitur enim Christianis nomen Christi crucifixi; sed fortibus, Paulo gloria est qui dicit: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Et alibi: Non enim erubesco Evangelium. His ergo opprobrium tantum poterat objici, sed nec confusio erat sanae menti, nec verecundia fronti. Sed cum objicitur quibusdam quod Christum occiderunt, compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possint dicere: Tu cognovisti confusionem meam. Quidam vero credunt, sed confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina: et hi tales commendantur Deo, non ut eos sic derelinquat, sed promissione divina adjuvando proficiat. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, non mutatur improperium. Quasi dicat: Ipsi improperaverunt, non tamen ignoranti et nolenti, imo improperium eorum, quod praesciens evitare nollem, exspectavit, quia futura praevidit, et praedixit: et ad hoc venit cor meum, quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Et miseriam quae tamen magis erat crucifigentium, quam ipse miserans dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Et sicut exspectavi et praedixi, ita impletum est quod sic dicit:
75.1.50
VERS. 25.--« Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.»
75.1.51
Et sustinui et non fuit,[ Hier., Cassiod., Aug.] de tanta multitudine, de omnibus persecutoribus, qui simul contristaretur, sed laeti scelus peregerunt; Et non qui inveni consolaretur me. Qui proficit solatur medicum, sed potius dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Haec est consummatio passionis. Cum enim dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes. Vel de discipulis et mulieribus potest accipi, qui et si contristati sunt, non tamen simul id est similiter. Et hoc est, et non fuit qui contristaretur simul. Contristati sunt discipuli et mulieres, quae super eum flebant; sed non simul; carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quae erat mutanda morte, cum deberent tristari; de caecis, qui medicum occidebant: quod nemo tunc fecit. Et non inveni qui consolaretur me, proficiendo. Et quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel, id est amarum, propter vetustatem eorum. Et hoc est:
75.1.52
VERS. 26.--« Et dederunt in escam meam fel; et in siti mea potaverunt me aceto.»
75.1.53
Et dederunt in escam meam fel amaritudinis et in siti mea potaverunt me aceto. Ad litteram.[ Aug.] In Evangelio legitur ei oblatum fel, sed in potum, non in escam. Mystice ergo hoc dicitur, unde bene congruit quod non dixit, fel dederunt escam, quia jam Dominus escam acceperat, qui cum discipulis Pascha manducaverat, ubi sacramentum sui corporis demonstravit, quae est esca dulcis, esca suavis, esca unitatis Christi: quam commendat Apostolus dicens: Quia unus panis et unum corpus multi sumus. In hanc ergo escam, id est super escam suavem, quae est esca unitatis Christi, injecerunt fel, id est amaritudinem, resistendo veritati, et contradicendo Evangelio, quod adhuc hodie facit contemptor sedentis in coelo, et gravius peccat quam qui crucifixit ambulantem in terra. Sicut ergo tunc Judaei, ita etiam hodie dant bibendum amarum potum, qui male vivendo faciunt scandalum Ecclesiae, et haeretici amaricantes. Gustavit autem Dominus docens nos gustare, id est pati tales, sed non bibit, quia tales non possunt in corpus recipi. Mystice ergo hoc praedicitur, sicut mystice in passione factum est. Et in siti mea, qua fidem eorum desideravi, potaverunt me aceto, id est veteri acredine, quia non nisi vetustatem in eis inveni.
75.1.54
PARS. IV. VERS. 27.--« Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum; et in retributiones, et in scandalum.»
75.1.55
Fiat mensa eorum.[ Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi est prophetia contra adversarios. Quasi dicat: Illi potaverunt me aceto. Et mensa eorum fiat illis in laqueum, id est qualem laqueum mihi exhibuerunt dando mihi talem potum, talis laqueus sit illis, id est malitia eorum sit eis laqueus mortis. Et hoc, coram ipsis, quia videt malum esse, et tamen faciunt vivi descendentes in infernum. Unde: Descendant in infernum viventes. Unde etiam illud: Nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos. Id est scientes se non debere consentire illis, et tamen consentiunt. Et in retributiones, angustiarum, quia sic retribuerunt mihi. Et in scandalum, id est offendiculum. Ipsi sunt sibi scandalum.
75.1.56
[ Cassiod.] Aliter totum, mensa, sacra Scriptura est, quia sicut in mensa diversa fercula ad refectionem corporis ponuntur, ita in sacra Scriptura diversae sententiae ad saginam animarum. Unde in tabernaculo Domini post introitum erat mensa habens quatuor pedes, super quam erant duodecim panes de simila Deo propositi; atque super singulos erat patena aurea cum pugillo thuris. Duodecim panes, duodecim sunt apostoli, atque eorum successores, qui theologicis paginis incumbere ac invigilare debent, ut sint parati reddere rationem de fide et spe. Unde: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, etc.. Hanc mensam habuerunt Judaei, dum mandata Dei coluerunt, sed postquam a fide jejuni sunt, haec mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. Et hoc est mensa, id est Scriptura eorum, quae eis prolata est, coram ipsis gentibus data, fiat eis in laqueum, id est in reprehensionem, ut qui littera legis alios astringebant, in ea obligati caderent. Et in retributionem, quia illis ablata et gentibus data, malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari spiritualiter intelligendo, ab ea sunt exclusi, et in scandalum, quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et studia prava concitant. Et
75.1.57
VERS. 28.--« Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum eorum semper incurva.»
75.1.58
Obscurentur oculi eorum,[ Cassiod., Aug., Cassiod.] id est mens, quia noluerunt intendere, ne videant, id est agnoscant verum solem. Quasi dicat: Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. Et dorsum eorum, id est mentem eorumdem, semper incurva ad terrena. Hoc consequens est obscuratis oculis; quia enim superna non vident, de inferioribus cogitant. Et nota hoc de illis praedici, qui non poenitent. Vel per oculos intelliguntur majores, scilicet doctores; per dorsum minores. Et est, oculi eorum, scilicet doctores, qui praeeunt, obscurentur ne videant, id est lumen scientiae perdant; et dorsum eorum, id minores, semper incurva. Cum enim lumen scientiae perdunt qui praeeunt, inclinantur sequentes ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena: et praeterea exterius puniendi sunt hic et in futuro. Et hoc est:
75.1.59
VERS. 29.--« Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.»
75.1.60
Effunde iram tuam,[ Cassiod., Aug., Cassiod.] ut in morem fluminis sit copiosa super eos, ut obruat eos, et furor irae tuae, id est vindicta tua, comprehendat eos, quasi dicat, fugientes. Hic persequitur, ibi vero comprehendit, ut non liceat effugere. Furor ergo comprehendit, quando evenit illud quod timetur.
75.1.61
VERS. 30.--« Fiat habitatio eorum deserta; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.»
75.1.62
Fiat habitatio eorum deserta.[ Aug., Cassiod., Aug.] Hoc jam in manifesto est. Sicut enim supra liberatio sua est ostensa, non solum occulta, cum dicit, intende animae meae, sed etiam aperta, cum dixit secundum corpus, propter inimicos meos eripe me. Ita hic primus calamitates praedicit occultas, quae sunt in caecitate eorum mentis, de quibus ante dixit, obscurentur oculi eorum, etc., et post apertas, unde modo subdit, fiat habitatio eorum, scilicet domus privatae, ut factum est modo, cum perdiderunt locum in quo superbierunt; et non sit de numero eorum qui inhabitet in tabernaculis eorum, id est in templo et palatio regio. Nota quia ad hoc quod dicit de templo et palatio ponit inhabitare, quod fit devotae mentis affectu, ad domos ponit, habitare, quod fit corporea mansione. Quare hoc eis?
75.1.63
VERS. 31.--« Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt; et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.»
75.1.64
Quoniam persecuti sunt quem tu,[ Cassiod., Alcuin., Aug.] non sua culpa, percussisti passione, mortalitate, quae est poena humani generis pro redemptione et salute gentium. Quasi dicat: Quod Deus ad bonum fecit, hoc illi crudeli voto exercent ad malum. Et super dolorem vulnerum meorum, id est qui erat mihi pro proditione, et peccatis eorum, addiderunt inferre mihi mortem. Vel, super dolorem vulnerum meorum, quae mihi infixerunt lancea et clavis, addiderunt custodes sepulcri. Vel, super dolorem, id est poenam vulnerum meorum, id est peccatorum, hoc dicit pro membris, addiderunt, persequendo, id est super 149 poenam, quae mihi est pro peccatis, addiderunt persecutiones. Et ideo
75.1.65
VERS. 32--« Appone iniquitatem super iniquitatem eorum; et non intrent in justitiam tuam.»
75.1.66
Appone iniquitatem[ Cassiod., Aug., Rem., Gl. int.] Praedicit fieri, sicut justum, permitti a Deo, super iniquitatem eorum, id est vitium vitio. Iniquitas enim eorum fuit, ut hominem occiderent. Super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos praemissos occiderant, ita et ipsum haeredem. Veliniquos filios iniquis patribus apposuit, ut non intrent in justitiam tuam, id est in viam vitae rectam, relicta justitia sua, quae est ex lege. Et
75.1.67
VERS. 33--« Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.»
75.1.68
Deleantur de libro viventium,[ Cassiod., Aug., Cassiod., Hier.] Liber est notitia Dei, qua praedestinavit ad vitam, quos praescivit conformes fieri imaginis Filii sui. Non sic ergo accipiendum est, tanquam in hoc libro scribat aliquem Deus, quem postea deleat; sed ita accipiendum est; de libro viventium deleantur, secundum spem illorum, quia scriptos se putant, id est constet etiam ipsis, non illos ibi esse scriptos. Unde alibi: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. id est multi scandalizabuntur ex eorum numero, qui se sperabunt sessuros tecum, et staturos ad dexteram. Quod subsequenter exponit dicens: Et cum justis non scribantur secundum aequitatem tuam. Hoc tantum negat illis qui non sunt commutati, ut ait titulus. Vel sic distingue sub eodem sensu, deleantur de libro viventium veterum, id est Abraham, Isaac, et aliorum, et cum justis, novis scilicet apostolis et aliis modernis non scribantur.
75.1.69
PARS V. VERS. 34--« Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.»
75.1.70
Ego sum pauper[ Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.]. Quinta pars, hic dispensationem incarnationis, et sanctitatem propositi exponit, dicens quis sit finis passionis. Quasi dicat: Illis ita, ego autem, totus Christus loquitur, sum pauper, id est humilis et dolens in passione, hoc secundum caput. Ipse enim pro omnibus doluit. Unde, dolores nostros ipse portavit; quod nullus alius ideo dicit, ego ad discretionem, idem dicit corpus ejus, ego sum pauper, unde: Beati pauperes. Et dolens, unde: Beati qui lugent. Ex voce capitis, salus tua, Deus, suscepit me, ut jam non sim pauper vel dolens.
75.1.71
VERS. 35.--« Laudabo nomen Dei cum cantico; et magnificabo eum in laude.»
75.1.72
Laudabo,[ Cassiod., Gl. int.] in me et in membris, nomen Dei cum cantico, id est cum delectatione, quia et si omnia desunt, Deus tamen mecum est; et ad proximum magnificabo eum in laude.
75.1.73
VERS. 36.--« Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.»
75.1.74
Et[ Aug., Cassiod.] hoc quod laudabo eum placebit Deo super vitulum novellum, qui offerebatur in lege, id est placebit plus omnibus legalibus, quia sacrificium laudis gratius erit quam sacrificium vituli. Laus enim puri cordis plus placebit quam mactatio pecudum. Vitulum dico, producentem cornua et ungulas. Ad litteram haec.
75.1.75
VERS. 37.--« Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra.»
75.1.76
Videant pauperes,[ Cassiod., Alcuin.] scilicet quod oblatio jam est in mente, ubi pauper aequatur diviti, non in exterioribus rebus. Et inde laetentur et, o pauperes, hoc tantum intuitu Dei facite. Quod ita dicit: Quaerite Deum, et vivet anima vestra, et si non corpus.
75.1.77
[ Aug., Cassiod.] Aliter, et accipitur illud de futuro: Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude, in futuro. Et, laus illa placebit Deo super vitulum novellum pro peccatis. In lege offerebatur vitulus novellus, qui significabat novam gratiae vitam secuturam. Et sicut vitulus adversarium cornibus ventilat et ungulis terram excitat, ita nova vita cornua defensionis habet, quibus contradicentem haereticum ventilet. Et munimina pedum, id est affectuum, tanquam ungulas habet, quibus aspera saeculi calcet, et eum qui non contradicit, sed tamen terrena abjecte sapit. Quasi dicat: Ungulis excitare debet, et super hunc vitulum novellum, id est super novam vitam, quae est in praesenti, dicit Christus in membris. Placebit Deo laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. Et nota quod ait producentem, quia fidelis dum virtute Dei quotidie augetur, cornua et ungulas producit. Haec videant, id est credant, pauperes, ut saturari queant et laetentur, id est spe gaudeant. Et ut videatis, o vos pauperes, quaerite Deum, id est escam mentis esurite et sitite, quia ipse est panis vivus, qui de coelo descendit. Et sic vivet anima vestra, et si non corpus quaerite.
75.1.78
VERS. 38.--« Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et vinctos suos non despexit.»
75.1.79
Quoniam exaudivit Dominus,[ Gl. int., Aug., Cassiod., Gl. int.] omnibus temporibus, pauperes. Aliter non audiret. Ita et vos audiet, et non despexit vinctos suos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit, sed inde clamantes audit. Has compedes onerat, qui ultra necessaria quaerit; sed sufficiat diei malitia sua. Vel vinctos peccatis, suos, id est a se solvendos. Vel, vinctos suos, id est suis legibus astrictos, non despexit.
75.1.80
VERS. 39.--« Laudent illud coeli et terra, mare et omnia reptilia in eis.»
75.1.81
Laudent illum coeli[ Alcuin., Rem.], quos prius simul, nunc sigillatim monet laudare, dicens: Laudent illum coeli, id est apostoli, et terra, id est Ecclesia Judaeorum, et mare id est gentes, et omnia reptilia, id est omnismodi homines monstruosi in peccatis, haerentes terrenis quae sunt in eis, id est in terra et mari.[ Cassiod., Aug., Hier., Cassiod.] Vel hoc totum ad litteram, laudent illum coeli et terra, mare, id est coelestia, terrestria, natantia. Haec laudant, dum ex eis laudatur Creator. Istae sunt verae divitiae pauperis, scilicet videre creata, et inde laudare Creatorem, etc. Ac si diceret: cui omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum et ut perfecte omnia concludat, addit, et omnia reptilia, quae, in eis sunt. Sic omnis creatura ad laudem Dei invitatur,
75.1.82
VERS. 40.--« Quoniam Deus salvam faciet Sion; et aedificabuntur civitates Judae.»
75.1.83
Quoniam Deus.[ Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Cum haec creata considerantur, laudatur Deus, sed est et aliud, unde laudandus Deus, quoniam Deus salvam faciet Sion, id est Ecclesiam, salvam in aeternum. Et si hic affligitur, et nunc aedificabuntur per orbem civitates Judae, id est Ecclesiae Christi, qui de Juda, quae aedificantur per confessionem humilitatis, ut foris ab eis remaneant, qui confiteri erubescunt. Nota quia in spe fidelis populi finitur psalmus. Mira est constructio Ecclesiae. Unde omnes creaturae laudare monentur.
75.1.84
VERS. 41.--« Et inhabitabunt ibi; et haereditate acquirent eam.»
75.1.85
Et[ Cassiod.] pauperes scilicet, inhabitabunt constanti mente ibi, id est in ea Sion; et acquirent eam haereditate, vel haereditatem, quando ad coelestem Jerusalem pervenient. Qui? ecce:
75.1.86
VERS. 42.--« Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.»
75.1.87
Et semen servorum ejus[ Aug., Cassiod., Aug.] id est imitatores fidei, vel boni actus, non modo acquirent, sed etiam possidebit eam, id est Jerusalem. Quid per singula? et omnes qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea. Hi sunt semen servorum, non qui carne filii sunt, quia et servi dilexerunt nomen ejus. Quicunque ergo non diligunt nomen ejus, non se dicant semen servorum ejus; et qui diligunt nomen ejus, non se negent semen servorum ejus. Ultimus versus superiorem exponit, ne putares hoc forte de Judaeis dici.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).