Petrus Pictaviensisc.1130-1215
Privilegia
Priv 3.2
Choose a text
More by Petrus Pictaviensis
—
10752 Privil20
3.1
III. Ejusdem carta donationis de Rofiaco. (Anno. 1109.)[PAVILLON, Vie de R. d' Arbrissel, pr., p. 600.]
3.1
Ego PETRUS, Dei gratia Pictaviensis episcopus, notum facio omnibus tam futuris quam praesentibus me dedisse sponsae meae sanctae Pictaviensis Ecclesiae, admonente dilectissimo fratre nostro Roberto de Erbressello, viro religioso, ecclesiam de Rofiaco inter Laudunum et montem Sorelli sitam, et ecclesiam de Senentio inter Englam et Calviniacum positam, ut eas amodo in perpetuum habeat et possideat, etc. Si tamen, quod absit! aliquis episcopus vel fratres Ecclesiae nostrae ignorantia hujus nostri decreti, aut aliquo modo praedictas ecclesias alii ecclesiae dare, aut alio modo transmutare voluerit, hoc quoque praecipio, constituo, ut eas habeat ecclesia quam supradictus Robertus in honore S. Dei Genitricis semperque virginis Mariae in loco qui Fons Ebraldi vocatur Dei opitulante misericordia fundavit, etc.
3.2
Data Pictavi in synodo, XIII Kal. Julii, anno 1109.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).