Philastrius
Diversarum hereseon liber
Libe 3.1
Choose a text
More by Philastrius
—
Opp Lat1
3.1
Alia autem est heresis Sethianorum, quae Seth filium Adae postea genitum hocque appellatum: nomine uenerantur, qui post interfectionem Abel beatissimi natus est; ex quo et Sethiani appellantur, colentes eum ac dicentes quod duobus creatis hominibus initio et angelis in dissensione constitutis tenuit uirtus. in caelo feminea; apud eos enim masculi et feminae, dii deaeque esse putantur.
3.2
Quod peruidens, inquit, mater, quia occisus est Abel iustus, cogitauit ut pareret iustum Seth, in quem et collocauit magnae uirtutis spiritum, ut possint destrui, inquit, uirtutes inimicae.
3.3
De Seth autem ipso Christum deum genus deducere aiunt. Quidam autem ex eis non solum genus de eo deducere, sed etiam ipsum Christum esse adserunt atque opinantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).