Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Philippus de Harveng1100-1183
Commentaria in Cantica canticorum
Cant 5.15
Choose a text More by Philippus de Harveng
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11632 Coincac10
5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
5.1
Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum. Post multa verba Virginis quibus sui aestus animi demonstravit, quibus dari sibi optatum osculum, indicari Sponsi cubiculum postulavit: non duritia, non contemptus, ultra denique sera silentii tenet Sponsum, sed auditis diligenter illius votis et precibus dat responsum. Et profecto Virginem, quae ubi Sponsus cubet tam sollicite vult doceri, monet primo ut seipsam non negligat studiosius intueri, ut ad sua se convertens, suam pulchritudinem non ignoret, ne forte ignoratam situ vel negligentia decoloret. Non enim satis caute ad acquirendum caetera se accendit, qui prius acquisita dignae considerationis oculo non attendit, et opes concupitas labore temerario coacervat; qui pridem repositas diligenti sollicitudine non observat. Poeta describente, venator errat non modicum et delinquit, qui fugientia captat, capta respuens derelinquit; et propheta Aggaeus arguendum eum nihilominus demonstravit, qui mercedes congregatas in pertusum sacculum collocavit. Proinde Sponsus Virginem ad considerandam suam ipsius pulchritudinem primo mittit, eamque oblivioni dare praeterita non permittit: hoc ipsum ei memorans, quod eam commonet memorare ut illa facilius possit aurem monitis inclinare. O pulchra, inquit, inter mulieres. Quod illa Virgo quam sibi ab aeterno in matrem Dei Filius praeelegit, in qua tempore congruo sumens carnem membris contractioribus se coegit, de qua nasci voluit sepe carnis novo genere non abrupta, cujus factus est filius ante partum et post partum castitate penitus incorrupta: quod illa, inquam, Virgo inter caeteras, hoc est prae caeteris mulieribus fuerit speciosa, existimo dignum credi, nec est fides hujusmodi vitiosa. Neque enim est credibile ut Deus, Dei Filius, matrem elegerit fuscam, luscam, struma notabilem vel gibbosam: et non magis vultu niveo, colore roseo, gratis oculis, pleno corpore speciosam, ut quae ad officium dignius prae caeteris mulieribus est electa, esset non solum quavis turpitudine non infecta: sed et specie corporali cunctis pulchrior et perfecta. Quamvis quod pulchra inter mulieres dicitur, non tam congruat gratiae vultus, corporis venustati, quam perfectis moribus et admirandae illius sanctitati, quae teste angelo gratia plena, quod de altera nusquam muliere perhibetur, sola solius Christi mater fieri promeretur. Cujusmodi pulchritudinem attendens angelus:« Benedicta tu, inquit, in mulieribus.» Ipsa quippe in mulieribus hoc est inter mulieres, est benedicta, quibus Evae merito maledictio durior est inflicta, cui primo delinquenti lege misera conformantur, et peccatis obnoxiae materna similitudine deformantur. Inter quas miseras et deformes huic Virgini pulchritudo amplior est concessa, quae maledictum vetus et legem haereditariam supergressa, obumbrante Spiritu omnem a se aestum malitiae, peccati maculam longe fecit, et innocentiae meritis, mentis pulchritudine cunctis mulieribus se praefecit. Ad augmentum vero pulchritudinis integritate corporis laetabunda, novo et inexperto cunctis genere fit fecunda; et partu inenarrabili natum protulit virgo talem, ut non ante, non postea genuerit potissimum altera vel aequalem. Proinde tanta et tam incomparabilis celsitudo, quid nisi hujus Virginis mira est et eminens pulchritudo, qua non solum a caeteris mulieribus non praeventa, sed ipsa inter omnes longe pulchrior et excellentior est inventa? Ad quod considerandum Sponsus eam revocat 140 et reducit, eamque ad optatum cubiculum nondum plenius introducit, ut seipsam primo sciat quanta scilicet gratia decoretur, unde, quo pervenerit humilitate memori recordetur. Tu, ait, quae majorem cunctis mulieribus gratiam jam adepta, virgo manens, Dei mater mirabiliter es effecta, dum quod restat non invenis, nec adhuc pervenis ad optatum, attende diligentius quid tibi jam meo munere sit collatum. Nam cum avida futurorum nondum ea praevales adipisci, si acceptae jam gratiae curas humiliter reminisci, perceptio praesentium fidem tuam solidius confirmabit, et confirmata fides futura tam suavius quam securius exspectabit. Si vero postponis et ignoras quae jam velut praesentialiter experiris, et dum captas inexperta, expertorum negligens inveniris: Egredere, quod quidem non consulens, non imperans tibi dico, sed minas incutiens, futuri praescius haec praedico. Egredere, inquit, hoc est, egredieris, et a secreto mereberis resilire, a sanctuario longe fies in quod postulas introire, ab ipso quod tibi vis ostendi grato cubiculo repelleris, et videberis egredi, cum non ingredi permitteris. Sic nimirum deleri de libro viventium perhibentur, qui cum justis in aeterno ascribi codice non merentur; et sermone usitato, nobis asserimus haec auferri, quae sperata vel optata tandem nobis novimus non conferri. Itaque et Virgo se foras egredi conqueretur, cum ignorantiae merito repulsam ab introitu patietur, cum oblita suae pulchritudinis, turpis et decolor apparebit, cum ex recordatione praesentium certam futurorum fiduciam non habebit. Si autem pignus Spiritus et arrhas, Virgo, memoriter consideraveris te habere, quas nullus electorum eo prorsus modo meruit obtinere; scies profecto quia quidquid digne postulas, non aufertur, nec fraudatur aestuantis justum desiderium, sed differtur. Quae enim tot et tanta supra omnes mulieres accepisti, quae sine Patre Filium operante sancto Spiritu concepisti, quae juxta Gabrielem apud Deum miram et ineffabilem gratiam invenisti, dum conceptum sine coitu, sine gemitu peperisti, quid tibi deinceps jure existimas abnegari, si tamen tempus venerit quo id fuerit dignum dari? Qui ergo tanta contulit, ab eodem quod reliquum est exspecta, et si, ut plerumque videtur, animo cupienti moram fecerit, reexspecta; et ne forte gravet dilatio, quid jam acceperis recordare, et acceptorum memoria, ad fidem et patientiam confortare. Nam in eo quod jam tenes, omnem mulierum pulchritudinem excessisti, et pulchra mentis facie omnes Evae filias praecessisti, quod si cognoveris, et dignas egeris gratias largitori, suspirans ad reliqua, non dabis murmur indebitum dilatori. Ad hoc quippe differt, ut dilatum desiderium ferventius et constantius ingemiscat, non ut quassata fide per impatientiam defetiscat, ut dilationis tempore pulchram faciem excolas amplius et decores; non oblivionis pulvere et ignorantia degeneri negligentius decolores. Si ergo ignoras te, egredere a coetu meo, a sinu meo, a me, a denique ipsius facie quem amasti: Et abi post vestigia gregum, quos paulo antea formidasti. Egredere, inquit, et abi. Egressus enim quis a sanctuario quod debuerat introire, proficiens in pejus, jam stare non conceditur, sed abire; et quia non seipsum, non monentis consilium timuit oblivisci, longe a se, et a monente longius cogitur proficisci. Abit autem post vestigia gregum, qui praeviam eorum sequitur pravitatem, qui errorum et sectarum amatores, fidei nesciunt unitatem, vel qui more viventes bestiali, eos alliciunt et decipiunt qui sequuntur, et suis pravis moribus quos praecedunt, graviter persequuntur.
5.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
5.2
Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Cum egressus quisque abierit, obscuratum jam habens intellectum, haedos pascere perhibetur, dum affectus pravos perducit ad effectum, dum mentis inconstantiam, morum petulantiam, immunditiam corporalem fovet et provehit, et vitam ducere diligit animalem. Agnos forte pascit, qui miserentis gratiae spiritu confortatus, actus habet innocuos, mundos et simplices cogitatus, quorum summus ille pastor fructum approbat, diligit et candorem, et ad pascendum eos, suum commonet dilectorem:« Si diligis me, inquit, pasce agnos meos.» Haedos vero pascit, qui mente corrupta, seducto spiritu, perdita voluntate agit mala, gaudet malitia, gravatur aequitate; et ea prosequitur quae judex justus poni judicat a sinistris, ut in eis dure desaeviat ultor angelus cum ministris. Cujusmodi haedos non in tabernaculis pastorum pascere perhibetur, a quorum contubernio propria urgente malitia prohibetur, quem illorum vita non allicit, non delectant opera, sed offendunt, nec imitari diligit quod illi doctrina et moribus praeostendunt. Et quia non versari pastorum in tabernaculis invenitur, in quibus exsultationis et salutis pariter vox auditur: prope saltem remanet, nec longius pascua sunt inventa, dum 141 Christi nomen tenet, baptisma non aliud, communia sacramenta. Abhorrens itaque virtutem, pietatis specie gloriatur, et non tenens rem, fidei sacramento visibiliter obumbratur; et ob hoc non intus, sed juxta pastorum tabernacula pascere memoratur, quia, etsi foris sit quodammodo, rei tamen sua species vicinatur. Pastores sunt perfecti quilibet, qui fidem rectam non tam nomine quam operibus exsequuntur, qui regenerationis lavacro semel loti, devotis saepe lacrymis abluuntur, qui Ecclesiae sacramenta devote suam celebrant ad salutem, dum eorum non tam forinsecus formam obtinent, quam virtutem. In quibus tabernaculis suas in directum corrigunt pravitates, divino beneplacito subjiciunt proprias voluntates; et discreto moderamine regunt sicut opera, sic affectus et per dies singulos ampliores transeunt ad profectus. In his autem non versantur, sed eis aliquatenus appropinquant, qui destruunt fidem operibus, cum sacramenta fidei non relinquant, qui virtutem non habentes, exteriori ejus titulo decorantur; et quos bonos viderint non re, sed nomine pastores imitantur. Sed fortasse nonnullis durum videbitur et austerum, quod Sponsus Matrem Virginem sic affatur, quod praeloquenti dulcia tenere diligenti responsionis principio sic minatur; cum certum sit post praedictum osculum ab eo illam non sic egredi vel abire, et proinde osculanti vel amanti non tam gravia, non superflua convenire. Etsi enim cuivis animae vel etiam Ecclesiae potest convenientius assignari, cui delinquenti frequentius Christus utile judicat nunc promittere, nunc minari: hujus tamen specialiter constantior esse creditur pulchritudo, in qua Deus humanatur, divinitatis corporaliter habitat plenitudo. Dignum igitur existimo paulo attentius nos videre, quomodo Virgini amatoria praeloquenti Sponsus amet paria respondere; et cujus preces, vota, indefessum desiderium jam praesensit, laudes laudibus referens ab ejus desiderio non dissensit.
5.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
5.3
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum. Nolens Sponsus gradatim ad profectus Virginem promovere, docet eam quomodo mereatur proficiendi gratiam obtinere, videlicet, si, quae tam obtinuit, apud se, velut in abscondito sic reponat, ut eis manum piceam vel ad modicum hostis subdolus non apponat. Apponit enim plerumque tactum noxium bonis potioribus majoris gratiae sanctitatis, cum superfundit eis cladem, nequam caliginosae nebulam vanitatis, cum vel flatu gravi superbiae mentem donis praeditam obruit et obdurat, vel saltem aura levi tenerae faciei pulchritudinem subobscurat. Difficile quippe cuivis est Virgini donis potioribus sese praeditam intueri, et superbae vanitatis vel non quati ariete, vel flatu quantumvis modico non moveri: egregiam forma, vultu laudabilem se sentire, et laudanti frequentius flexo nunquam animo consentire. Unde necesse est, ut quae superbia non vult tangi, sibi speculum non apponat, ne cum pulchram se viderit, forte caeteris se praeponat: imo ut nec ad modicum blando consentiat deceptori, ignotam sibi faciem casto tantum cognoscendam praebeat amatori. Amator itaque castus non nisi sibi volens Virginem complacere, ipsam propriae faciei vult notitiam non habere, vult ut Virgo se nesciat, suam pulchritudinem non miretur, ne admirans sive laudans, in se magis quam in Domino glorietur. Felix ille angelus haberetur, si quodammodo se nesciret, cum in deliciis paradisi splendore Luciferum praeveniret; felix, inquam, si non de his quae acceperat superbiret, et a Deo conditus, Deo paria non sentiret. Longe satius, longe felicius, Abraham se nescivit, cum divinum colloquium, se quasi nesciens, requisivit, cum oblitus quod magnus meritis, vita clarior haberetur, prudenti consilio se non nisi pulverem esse et cinerem fateretur.« Loquar, inquit, ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.» Felix etiam rex David, qui quoniam legis litteram quam didicerat non vult scire, vilipendens propriam, in Domini potentiam meretur introire, et suam non constituens, Dei justitiae cervice subdita famulatur, et oblitus suorum, eorum solummodo quae sunt Domini memoratur.« Quoniam non cognovi, ait, litteraturam, introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius.» Econtra miser ille Nabuchodonosor qui sui a se notitiam non amovit, qui divitem, praepotentem, variis successibus praeditum se cognovit, qui sese imperantem, quam eum per quem reges imperant, plus attendit, et se magnum intuens, auctorem suae magnitudinis parvipendit.« Nonne haec est, inquit, Babylon magna, quam aedificavi in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?» Quod si quis objecerit quia nonnulli inveniuntur praeclara sua opera revolvisse, in quo tamen Scriptura non judicat eos reprehensibiles exstitisse: attendat tempus, causam 142 discernat, quibus id fieri comperitur: et sciat quando, et quare id tam licitum quam necessarium invenitur. Cum enim sentit quis ad patiendum vel faciendum mala gravius se compelli, si ab his prudenti consilio tanquam pedes a laqueo vult evelli, potest, imo et debet, bona quae jam obtinuit amabiliter recensere, ut memoria meliorum mala possit imminentia removere. Inde est quod Job cum multo malorum pondere, simul et numero quateretur, et ut Deo tandem malediceret uxoris instantia moneretur: bona quae jam acceperat revocat ad memoriam et revolvit, et bonorum memorem, malorum congeries impatientiae maculis non involvit.« Cor viduae, inquit, consolatus sum, et justitia indutus sum: et vestivi me sicut vestimento. Oculus fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum. Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Nunc autem derident me juniores tempore.» Et supra:« Si bona suscepimus de manu Domini, quare mala non sustineamus?» Bona sua vir bonus digna premi silentio non putavit, cum eum circumquaque tanta malorum multiplicitas angustavit, ut bonorum suavis recordatio levem redderet pressurae sarcinam incumbentis, ut longe post admonuit Scriptura cujusdam Sapientis:« In die, inquit, malorum ne immemor sis bonorum.» Ad hoc valet, ut existimo, dictum illud, quod litterae gentilium tam favorabiliter extulerunt, et ut dignum memoria scriptum ad posteros transtulerunt, quod nonnulli asserunt unum e septem Graeciae sapientibus protulisse, alii potius asseverant Apollinem eleganti oraculo respondisse:« Scito, inquit, te ipsum, homo.» Quia sapientes saeculi ex anima rationali et corpore constare hominem cognoscebant, quorum alterum cum diis, alterum commune habere cum belluis asserebant, quorum erat doctrina sanior, rationem corpori praeferebant, quo judicio belluis detrahentes, diis( ut erat convenientius) deferebant. Volebant itaque ut homo ratione praevia regeretur, et caro bestialis rationali spiritui subderetur; et evecto spiritu, homo de inter bestias auferretur; et si non loco, vel merito in deorum consortium transferretur. Ad hoc quippe et propter hoc censebant hominem factum esse, hoc inter hominem et pecudem naturaliter interesse: quod terrenis pecus licenter inhiat, homo ad coelestia jubetur aspirare, quod etiam os homini sublime datum videtur indicare. Hujus rei vult Apollo prudenter hominem reminisci, scire unde veniens, quo debeat rationis merito proficisci: suum infra posterius, velut somno deditum oblivisci; ad id quod est anterius agilitate virium expergisci. Quia vero plures a tramite declinant et exorbitant rationis, qui more belluino immerguntur terrenae sordibus actionis, qui delictis gravibus manus implicant et involvunt, pedes injiciunt voluntariis, ab objectis criminibus non absolvunt, quorum vix aliquis qui vivat secundum hominem invenitur, imo juxta philosophum suem vel asinum vivere comperitur; ideo vates clamat, silere tripodem non permittit, sonat oraculum, doctrinam censoria vox emittit: Magnus Apollo tonat, et emisso fulgure vult timeri, vult equum et mulum, suem et asinum ab errore et ignorantia deterreri; vult meliores quosque ad honestam scientiam commoneri, suosque auditores ad intelligendam rationis excellentiam promoveri.« Scito, ait, te ipsum, homo.» Cujus sententiae Paulus non inscius cum ad patiendum gravia cogeretur, cum infirmitati et scandalo Corinthiorum tenere compatiens ureretur, ne plus justo aliena sarcina gravaretur, vel forte ut gravatis audiri dignior videretur: recurrit ad scientiam, scire se hominem profitetur, qui non carni deserviat, sed qui coelo inseri glorietur.« Scio, inquit, hominem in Christo raptum usque ad tertium coelum; et scio hujusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.» Et Adjunxit:« Pro hujusmodi gloriabor.» Videtis Paulum scire se hominem ad coelum tertium sublimari, paradisum invisere, et pro tanta gratia gloriari? Ad hoc videlicet, ne pseudoapostolis Corinthii plus deferrent, ejusque doctrinae et meritis doctores subdolos anteferrent. Alioquin si haec, vel huic similis causa vel necessitas non fuisset, quae virum sapientem ad hanc velut insipientiam coegisset, profecto illud de Evangelio suis dictum coapostolis meminisset, et dignum memoria tam in sermone quam conscientia tenuisset:« Cum omnia bona feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus.» In quo dicto datur intelligi quia non omnia bona quivis facere comprobatur, si non istud dicere bonis caeteris apponatur: et bonorum congeriem digna satis superficie non colorat, qui eam vanitatis vitandae gratia non ignorat. Ut igitur perfecte sanctam et humilem noveritis Sponsam esse, hanc in ea Sponsus docet ignorantiam esse, quae dum festinat ad reliqua quae nondum dat filius, sed promittit, ea quae jam obtinet, glorianti memoriae non committit. Si ignoras, inquit, te, o pulchra. Quod enim dicit Si, non dubitativa, sed affirmativa conjunctio est; sicut ille poeta:« Dii, si qua est pietas coelo.» Dicit itaque Sponsus: Si ignoras te, o pulchra, quod quidem difficile est, sed tamen 143 virum est, Egredere. Egredere autem, unde et quo, nisi a contemplatione tua ad opus tuum? Egredere a consideratione pulchritudinis tuae ad informandum pulchritudinem aliorum, tui quasi negligens, esto sollicita plurimorum: informa discipulos, apostolos doce, quae de me perfectius cognovisti: Joanni condescende, quem ut filium mater suscepisti. Egredere, inquam, et abi post vestigia gregum. Qui gregibus praesident, post eorum vestigia gradiuntur, eorum sollicitudinem habere prae oculis cognoscuntur; ne quis erret, ne quis lassus resideat, oculos vigiles circumducunt, adgaudent saniori, infirmum quemque reportant in humeris vel reducunt. Est igitur insigne potestatis gregibus praesidere, et Virgini praesidenti apostoli monentur assidere, ut eis Virgo imperet, et ut mater omnium curam gerat, et illi matrem audiant, sicut Evangelium asseverat.« Mulier, inquit, ecce filius tuus;» ad discipulum autem:« Ecce mater tua.» Cum enim Joannis cura matri Virgini delegatur, aliorum sollicitudo non ab ea, ut existimo, relegatur, sed quod certi causa mysterii uni specialius assignatur, omnibus generaliter esse necessarium designatur. Nec enim solus Joannes Mariam suscipit, susceptam veneratur, nec solum Joannem Virgo affectu devotae sollicitudinis amplexatur, sed omnes diligens, omnibus studet utilem se praebere, doctrina praecipuam, imitabilem omnibus exhibere.« Omnes, inquit, erant unanimiter perseverantes in oratione cum Maria matre Jesu.» Post eorum itaque Virgo abire vestigia commonetur, ut processus ipsorum diligenti oculo perscrutetur, quid agant, quo tendant, qua transeant sollicitius investiget, dignum laude promoveat, devium quoque non praetereat sed castiget. Greges sunt apostoli et qui eis fide et operibus aggregantur, qui evangelicis imbuti sacramentis ab errore ignorantium segregantur, qui venerantes Virginem et ejus credentes auditui, ad aeternam pascuam suspirantes, quae mundi sunt, habent contemptui. Quibus per Ezechielem dicitur:« Vos autem greges mei, dicit Dominus.» Quos ideo forte plurali numero greges voluit appellare, quia jussi apostoli verbum Evangelii credituris gentibus praedicare: divisi ab invicem ducente Spiritu diversas mundi partes elegerunt, in quibus multos greges et conventus hominum, multas ecclesias praedicandi studio collegerunt. Qui, etsi loco, tempore, virtutum merito sunt diversi, tamen dum ad fidem catholicam et doctrinam evangelicam veniunt universi, multi greges in unum, in unam Ecclesiam plurimae rediguntur: omnesque indiviso sacramento fidei et baptismatis uniuntur.
5.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
5.4
Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Haedos vocat apostolos, qui cum verbo Virginis et exemplo ad multam sanctitatem proficere non negentur, tamen dum mortali vita vivunt et carnis ergastulo detinentur, juxta Sponsi consilium servos inutiles se fatentur, et suam justitiam ignorantes, peccata sua voce humili confitentur. Quorum unus:« Si dixerimus, ait, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.» Et alius:« In multis, inquit, offendimus omnes.» Quos itaque reddit agnos candor conscientiae, innocentiae pulchritudo, morum simplicitas, meritorum eminens sanctitudo: eosdem haedos facit peccati confessio cum timore, dum adhuc nescit homo utrum odio dignus sit an amore. Proinde cum justi quilibet appellantur agni, et eorum laudes innocentia promeretur, quae digna commendari nisi Christi munere non habetur:« Meos» dicit, sicut Petro longe postea designavit, cum ei diligenti curam diligentium assignavit.« Simon Joannis, diligis me? pasce agnos meos.» Cum autem eos peccati merito haedorum nomine vult censeri, quos Jacobus et Joannes sine peccato asserunt non haberi, dicit« tuos» ut Virgini curam illorum ingerat ampliorem qua eisdem curandis invigilet, et ad statum Virgo provehat meliorem. Sicut Moysi dictum est:« Descende, peccavit populus tuus.» Vel quia sicut agni evangelico testimonio dextram sortiuntur, sic haedi ad sinistram Sponsi constitui cognoscuntur; per haedos non incongrue omnes actus Virginis vult signari, quidquid scilicet in hac vita Virgo temporaliter jubetur operari. Castigatio enim sui, aliorum sollicitudo, praedicatio vel doctrina, sudores et algores, vigiliae, jejunium, disciplina, dona quidem Christi sunt, sed ad sinistram ejus videntur pertinere, quia gradu non fixa stabili, cito finem merentur obtinere. Attamen si pascantur, faciunt et proventum, non sicut apud Osee:« Stultus Ephraim pascit ventum,» sed juxta pastorum tabernacula pascere Sponsa curet, id est, ut praeceptis Scripturarum et earum auctoribus se configuret. Pastores sunt Abraham, Isaac, et Jacob, Moyses et David, patriarchae et prophetae, quorum nonnulli ad litteram inveniuntur in pascendis gregibus laborasse, omnes in regendis et corrigendis moribus multo sollicitius vigilasse. Et 144 forte ideo hujusmodi pastores in tabernaculis eligunt habitare, quia de virtute in virtutem docent et diligunt festinare; et eis praesens quidquam non sufficit majorem tendentibus ad profectum, donec evacuato quod ex parte est, tandem venerint ad perfectum. Juxta quorum tabernacula, secundum quorum doctrinam et exemplum, actus suos regere et dirigere Virgo praecipitur, ut sequatur regulam Scripturarum, quam sciendam et tenendam proposuit longa retro series prophetarum. Etsi enim eosdem auctores Virgo mater speciali quadam gratia jam praecedit, tempore tamen eam illorum auctoritas antecedit, nec est injurium si ad eorum formam et doctrinam commendabilem invitetur, ut vidilicet sequatur exemplo, quos praecellere meritis jam videtur. Unde autem hoc Virgini ut praevaleat facere quod monetur, ut se ignorans exeat, et abiens haedos pascere gratuletur, ostendit Sponsus ei, ut in solo Domino glorietur, et suae nescia faciei, solam illius faciem admiretur. Ideo addit: Equitatui meo, etc.
5.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
5.5
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Amicam dicit, cujus animus auditui penitus concordat, cujus conversatio a mandatis nec ad modicum jam discordat, quae sic agere et peragere studet omnia quae mandantur, ut eum diligens qui mandavit, ab ipso diligi mereatur. Sicut in Evangelio scriptum est:« Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis.» Porro hanc, ut amica fieret, assimilavit equitatui suo in curribus Pharaonis. Alludit rei gestae, historiam tangit, quae describit filios Israel profunda maris sicco vestigio praeterisse: currus vero Pharaonis et omnem prorsus illius exercitum interisse. In quo autem huic populo Virgo mater similis habeatur, congruum est videre; videtur enim hujusmodi similitudo dignam satis convenientiam non habere, praesertim cum in illo transitu non inveniatur equos populus Israel habuisse, et non fuerit equitatus, cui constat equos et equites defuisse. De Pharaone quippe scriptum est:« Equum et ascensorem projecit in mare,» et infra:« Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare.» Transeuntibus vero filiis Israel, equorum vel curruum nulla fit mentio, minasque Pharaonis non evadunt tali praesidio, ne quod sola Dei manus mirabiliter voluit operari, dignum quisquam existimet equis vel curribus assignari. Denique mare, etsi forte navigio, tamen equo aut rota volubili non transitur; in transitu autem illo, sicut non navigium, sic nec vehiculum populus experitur, sed divisis fluctibus, et hinc inde stantibus, instar muri, pede sicco transeunt, Aegyptiorum ultra impetus non sensuri. Non itaque ob aliud recte dicitur equitatus, nisi quia Deus ei spiritaliter insidebat, subjectoque populo rector misericorditer praesidebat; ejusque praesidentis ille currus exstitit vel quadriga, et quadrigae subsidentis iste dux esse voluit et auriga. Cui Moyses:« Dux fuisti, ait, in misericordia tua populo quem redemisti.» Et Habacuc:« Qui ascendis super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.» Cujusmodi equitatum, sicut, inquit, in curribus Pharaonis, id est supra omnes currus Pharaonis feci meum, meo servitio mancipavi, cum eductum de Aegypto de inter manus persequentium liberavi, sic profundo mysterio mirabili cuidam ministerio te addixi, cum electam matrem Sponsam in mulieribus, id est supra omnes te mulieres benedixi. Omnes quippe motus, omnes impetus quos caro suggerit, quos mens congerit enervata, omnes vitiorum turbas quas emittit et immittit Aegyptus perdite depravata, submersi et exstinxi aquae diluvio deprimentis, tuas et tersi maculas gratiae beneficio diluentis. Exstinctis autem hostibus, meo te servitio liberius assignatam, levi jugo et suavi, cervice voluntaria mancipatam: potens eques, auriga doctus per medium maris duco, et hinc inde remotis fluctibus ad terram viventium solidam te perduco. Stat a dextris et sinistris aquarum imminens altitudo, quas in modum maceriae fixas tenet invisibilis fortitudo, obstupescunt et mirantur novo et insueto genere se teneri, quadrigae dari viam, et undas labiles non timeri. Sic enim versans et conversans inter medium peccatorum, hinc gentium stultitiam, illinc attendens scandala Judaeorum; ex eorum malitia non culpam tibi contrahis, non peccatum, non frangeris opprobriis, non iter deseris praemonstratum. Nec solum caput tuum non premit vel opprimit undae congeries imminentis, sed nec rivus praeteriens pedes attaminat incedentis, imo pede sicco, puro vestigio, munda vita, viam praeteris hujus mundi, nullo vitiorum attactu lacessita. Tanto autem donata munere quomodo non amica, cujus in mundo tam immundo conversatio tam pudica, quae animi mei custos, secreti conscia spiritalis, vera mater facta es, tori nescia maritalis? Quod vero in concipiendo, torum non noverit maritalem, imo extunc et deinceps attactus venereus 145 non laeserit animum virginalem, verbis sequentibus Sponsus videtur intimare, quibus illius pudicitiam evidentius voluit commendare.
5.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
5.6
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. In genis constat Virginis pulchritudinem amplius apparere, in quibus invenitur color niveus subrubere; imo candor et rubor sibi ad invicem videntur invidere, dum quisque velut certat genarum solus superficiem obtinere. Vel, si magis placet, imo quia placet, cum toti faciei candor largo munere se infundit, et rubor se in genis aspersione tenui superfundit: arrident alterutrum, et fit quaedam colorum societas amicalis dum ex nivali roseus, et ex roseo gratior fit nivalis. Genae itaque decore Virginis commendabili colorantur, quae non confusa sed diffusa in eis gratia decorantur; in quibus color rubeus vel rubor sanguineus candori sociatur, et alter alterum non fastidit, sed fauce semper a vida satiatur. Candor Virginis est carnis munditia et integritas virginalis, quam non laedit macula, non corruptio corporalis; quae munita securius violento praedonis impetu non sordescit, reclusa diligentius flatu flante durius, non pallescit. Rubor vero qui decenter colori niveo copulatur, fervor est sive calor quo mens interior ardere gratulatur; qui cum velut in camino semetipsum intus vix possit continere, foris in operibus tanquam in genis videtur apparere. Quantum enim intus Virgo ardeat amore spiritali, non ad plenum potest exprimere foris opere corporali; sed ex abundantia quam interna conscientia comprehendit, foris in facie quaedam velut scintilla rubea se ostendit. Hoc rubore et candore genas Virginis pulchras existimo perhiberi, quarum pulchritudinem amator ejus diligit intueri; et quam a Virgine, ut ante dictum est, humilitatis gratia vult nesciri, ei ipse non invidus laudes amat congruas impertiri. Nec putandum quod aliquam eidem inferat pulchritudini laesionem, quod in ejus laudibus facit turturis mentionem, quia turtur, etsi nullius meriti, nullius esse creditur sanctitatis, pudicitiae tamen typum, et modestae praebet formulam castitatis. Unum quippe sortitus comparem alterum ultra nescit, illi soli servans fidem nosse alterum erubescit: illo forte perdito, nec sic alterum vult habere, dolet tanquam viduus, nec in ligno viridi vult sedere. Quantus amor, quanta fides, quantum desiderium castitatis, quam sanctam et imitandam pudicae praefert speciem honestatis, ut praesentem, sic absentem amat singulariter quem elegit, in cujus semel consortium fide media se redegit? Cui turturi quae melius, quae potest dignius comparari, quam illa Virgo virginum in qua Deus voluit incarnari, cum ad eum singulariter diligendum toto jam desiderio raperetur, ut abhorrens omnem virum, ad ingressum etiam angeli turbaretur? Nato autem filio nihilominus nulla viri concupiscentia matrem laesit, sed genito genitrix, Sponsa Sponso amore insolubili sic adhaesit, ut ultra non inferret carnalis impetus casto spiritui detrimentum, nullum ultra vel sentiret amoris alterius blandimentum; inhaerens soli coelo, nesciret fragile pavimentum, carnem sic in filio, ut in Sponso amaret sacramentum. Sponso quidem fide firma diligit adhaerere, eique uni viro virginem se castam exhibere, cujus nimirum et laetatur per tempus aliquod praesentia corporali, et beata praedicatur amore et commercio spiritali.« Beata quae credidisti,» ait Elisabeth! Illo autem velut perdito, cum scilicet mortuus et resurgens consortium humanum fastidiret, et eo unde venerat, hoc est, ad Patris dexteram jam rediret: haec abhorrens publicum, corde casto, facie verecunda, vidua perseverat instar turturis gemebunda. Et quia Sponsum, cujus virens et delectabilis fuit praesentia, non habebat, absenti fidem servans in ligno non nisi arido jam sedebat; qui non alter ei Sponsus pari privilegio praesidebat, etsi forte gratia ministrandi alter ei velut filius assistebat. Quodpropter, ut aestimo, cum in cruce positus Joanni assistenti Christus matrem Virginem commendaret, et illius obsequio discipulum sollicite manciparet; signanter non ait: Mulier, ecce Sponsus tuus; ad discipulum autem: ecce Sponsa tua, sed ait:« Mulier, ecce filius tuus; ad discipulum autem: ecce mater tua.» In multis quippe filiis salva fide conjugali matris fecunditas commendatur, in multis vero sponsis intemperantiae castitas accusatur: et ideo ut Virgo uni viro servetur vel absenti, non alter ei Sponsus, sed alter ei filius astitit in praesenti. Denique alius Joannes, major quo inter natos mulierum non surrexit, ut plane cunctis indicat, hoc mysterium intellexit, qui cum possit credi Christus, qui proprius Virgini Sponsus erat, non se tamen Christum, non esse Sponsum evidentius asseverat.« Ipsi vos, ait, testimonium mihi perhibetis, quod dixerim, ego non sum Christus. Qui habet Sponsam Sponsus est. Amicus autem Sponsi, qui stat et audit eum: gaudio gaudet propter vocem Sponsi.» Videtis quia Joannes digno considerationis oculo diligens 146 se metiri, aliis de ipso mentientibus, ipse prudens eligit non mentiri; et proprias sciens metas, non se Sponsum asserit, sed amicum, ne usurpans falsitatem, se reddat potius inimicum. Nullus itaque Virgini Sponsus nisi Christus, qui in ejus utero miras et incomparabiles nuptias celebravit, eamque non masculino coitu, sed divino Spiritu fecundavit, cujus praesentia eidem semper Virgini viridescit, et ad virorem ejus, virgo diligens hilarescit. Quandiu enim cum ea sponsus est, non potest non gaudere, in quo videt carnem suam carnis maculam non habere; qui in thalamo uteri secum factus est caro una, unione quidem nullum habente vitium, sed saluti omnium opportuna. Et quia tale, tam spiritale commercium, nihil sensit contrarium in junctura, nimirum concepto nullum intulit vitium genitura; et natus Christus non sicut caeteri et irae filius ex natura, sed munda vixit carne, impulsu non necessario, sed voluntario moritura. Denique moriturus:« Si in viridi ligno, ait, haec faciunt, in arido quid fiet?» Lignum viride seipsum Sponsus dicit, cujus radix in conceptu occulto vermiculo non mordetur, cujus stipes, id est vita, putredine, quamvis modica, non tenetur; sermonum tanquam ramorum diffusio flatu noxio non arescit, sed, ut concludam brevi, vigore ingenito tota materies viridescit. Cui melius convenit quod Paulus dicit:« Quod si radix sancta, et rami.» Lignum ergo aridum recte quivis homo alius appellatur, cujus et conceptio non satis defaecata, et conversatio vitiis impugnatur; qui ex se vel per se non germinat, non justo germine fecundatur, nisi Sponso largiente ros divinae gratiae ei desuper infundatur. Proinde Virgo quandiu Sponsus cum ea est, ligno viridi jucundatur, eo vero absente omne lignum aridum arbitratur; nec aliud invenit in quo pes turturis vel ad modicum requiescat, qui vel originali vel actuali vitiorum attactu non arescat. Ostendens igitur de Sponsi absentia se dolere, dum nec habet quem diligit, nec alterum loco simili vult habere, sedet in arido, et gemens, viduam se ostentat, et tam situ quam gemitu formam turturis repraesentat. Nec putandum quod ex hoc sua privetur gratia pulchritudo, quod sedere et gemere cogit viduam moestitudo, quia sicut digne in Sponsi praesentia Sponsae facies hilarescit, sic non est alienum a gratia si in ejus absentia contabescit. Genas itaque Virginis pulchras recte sicut turturis commendavit, cui tam praesenti quam absenti fidem Virgo debitam conservavit, quae sciens illum hominem solum counita praeditum deitate, se totam, se devotam verecunda illi contulit castitate. Cui Sponsus subjungit:
5.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
5.7
Collum tuum, sicut monilia. Laudans Sponsus Virginem, comparationibus utitur inauditis, et ut prima praetendit facies, non satis ad exprimendam similitudinem exquisitis, quia nec genae turturi, nec monili collum videtur convenire, si non lector sollicitus latentem studeat convenientiam invenire. Collo innectitur vinculum, ut qui ligatus fuerit, teneatur, tentus hinc, illuc, illinc, alias juxta tenentis libitum abducatur; et si malevolus abductor fuerit, abductus misere captivatur, et libertate perdita fortioris imperio mancipatur. Quo miserator Dominus aliquando pressam et oppressam quamdam Virginem intellexit, quae decepta et illecta fraudulentas primo blanditias non despexit; postmodum vero praebens collum ad vincula, duci ad ignominiam se neglexit, et oblita libertatis ingenitae ad servitutem noxiam se deflexit. Hanc videns et miserans Dominus, ad id quod erat perditum reinvitat, monet ut alio se teneri ultra vinculo non permittat, et quae laxo pudoris claustro permisit ingredi corruptorem, ut solvatur ab ejus vinculo, castum et salutiferum audiat monitorem.« Solve, ait, vincula colli tui, captiva filia Sion.» Tu, ait, quae olim digne Sion filia dicebaris, cum Deum mente videns, ab eodem vice benevola videbaris; a collo tuo in quo non lapis pretiosus, non jam aurum rutilat, non monile, sed illud deturpavit mens corrupta, carnis aestus, desiderium juvenile; solve, quaeso, vincula, ut quod sordet inconcessae turpitudini prostitutum, tergatur forti manu, honestati reddatur absolutum. Illa sorde hujus nostrae Virginis, quam habemus in manibus, collum non sorduit, non cervice obstinata, non indomito corde obduruit; sed illud voce blanda, molli manu Sponsus defricuit, defricato, levigato onus leve, et suave jugum imposuit. De quo et mandatum accepistis:« Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Collum igitur Virginis est ejus humilitas mansueta, mansuetudo humilis obedientiae legibus assueta; cujus formam vel exemplum ipse Sponsus voluit se praebere, cum Patri obediens, in utero virginis Deus homo voluit apparere. Cujus obedientiam Virgo dignam satis et imitabilem intellexit, et amatrix formae hujus collum tumide non erexit, sed auditu audiens tulit jugum, non quod Adam super filios aggravavit, sed quod leve et suave ferentis collum gratius levigavit. 147 Sicut enim, juxta ethnicum, non honor est, sed onus quae ferentem species est laesura, sic e regione non onus est, sed honor species ornatura; et profecto Christi jugum diligentem non onerat, sed honorat, collum obedientis non dedecorat, sed decorat. Quantus mentis decor vobis videtur in verbis Virginis elucere, quanta de collo ejus non palearia, sed monilia dependere; quae ad verbum angeli quo Deum parere praedocetur, non nobilem de stirpe regia, sed ancillam humilem se fatetur? Nec novum quidem et subitum erat ei divinis monitis obedire, quae diebus retro quamplurimis Deo consueverat deservire; ita ut fideli proposito mansuram quoque Virginem se voveret, unde tamen vel mandatum in Scripturis, vel formam in praecessoribus non haberet. Solo ejus docente Spiritu qui dignanter interius praesidebat, ipsa suam castitatem illibatam servare disponebat; meruitque a spe et desiderio non fraudari, imo quod amplius et mirabilius est, hujusmodi manente proposito, fecundari. Novo autem genere et Virgo permanens et fecunda, cum ante et post nec fecunda quae Virgo, nec Virgo manserit quae fecunda: de tanta praerogativa nihil altum, nihil incompositum loqui voluit vel sentire, nec ab eo quem Magistrum mitem et humilem corde noverat, dissentire. Itaque leve onus, jugum suave nullus hominum sic portavit, obedienti Sponso non se quisquam sic alius conformavit; sicut ipsa quae illi carnis suae praebuit indumentum, cujus collum obediens digne considerantibus videtur ornamentum. Denique ipsa est quae invenitur Christo capiti sic subesse, ut non sit dubium reliquo eam corpori superesse; et ipsa inter caput et corpus videtur locum medium obtinere, nec ad Sponsum filii Sponsi possunt nisi Matre media pertinere. Praesente ipsa nobis Sponsa, bonum est adhaerere, absente vero non possunt membra capiti cohaerere; nobis longe infra positis per ipsam Dei Filius condescendit, ad quem nisi per ipsam nostra infirmitas non ascendit. Ipsa prior, ipsa felicior accipit grande munos, per quod multi et diversi facti sunt velut unus; per quod duo parietes una fide, uno baptismate sunt uniti, et ad Christum concurrentes, ei personaliter conniti. Ipsa denique Sponso et filio, interventu medio, nos commendat, invitat nos ad precandum, illum submonet ut attendat; Sponsi mater et ancilla, nostra omnium imperatrix, disjunctos jungit, junctos retinet potens et efficax mediatrix. Videns quippe nos aridos, vinum in nuptiis non habere, et sciens sine vino non digne satis nuptias complacere; siti miserans perituros, festinat sollicita praevenire, et pro defectu vini fiducialiter Filium convenire. Dicit, inquit, Mater Jesu ad eum:« Vinum non habent.» Et attendens non cassari piae precis humilem interventum, sed venire nobis, imo cunctis discumbentibus ad proventum, dicit ministris:« Quodcunque dixerit vobis, facite( ibid).» Illis autem juxta verbum Virginis aurem inclinantibus ad mandatum, aqua implentur hydriae, et vinum redditur defaecatum: re digna miraculi nostra insipientia vertitur in saporem, in ignem frigus torpidum, contemptus negligentior in amorem. Collum bonum, bona interventio, bona denique mediatrix, quae jungit quos disjunxerat Eva noxia separatrix; quae filium ad largitatem, ad obedientiam nos invitat, agitque ut et nos deferre obsequium, et ille conferre beneficium non omittat. Nec abs re est, quod idem collum Sponsus laudat sicut monilia, quae opulentiae matronalis et honestae castitatis gerunt insignia; quae facta ex auro et lapidibus arte docta, specie praeeminenti, collum ornant, tegunt pectus, claudunt oram duplicem vestimenti. Auro nostis plerumque sensum et sapientiam designari, lapidibus vero virtutes et opera figurari; et lapides in auro ponit artifex et ordinat diligenter, cum fortia operatur, et opera disponit sapienter. Et recte collum Virginis Sponsus comparatione monilium insignivit, quia mansuetudo humilis, qua Virgo ferre jugum eo dulcius, quo diutius obedivit, seu praerogativa meriti qua vicinior capiti reliqua membra corporis antecessit, qua ad Sponsum pro filiis mediatrix efficax intercessit; auro sapientiae rutilat, lapidibus operum solidatur, digna virtutum copula per manum artificis adornatur. Quis enim fortius, quis sapientius tulit jugum suave diligenti, quis dilexit ferventius, quis obedivit gratius suaviter omnia disponenti, quam Virgo in qua Verbum Patri coaeternum, Dei Sapientia carne voluit sic vestiri, ut quod erat permanens dignaretur habitu ut homo inveniri? Virginis autem praerogativa roborata hujus munere sacramenti, tanquam monile aureum clausit oram desuper vestimenti; cum non solum decorem, sed et confert Virgini munimentum, ut intra sinum carnis non sentiat praedonem fraudulentum. Sicut enim a mente, sic et a carne Virgo omne noxium repulsavit, imo quietis ejus sinum praedo impudens non pulsavit; videns et invidens mira cum gratia desuper praemuniri, ne cui malevolo ingressus posset uspiam inveniri. Et ob hoc forte Sponsus non monile, sed monilia nominavit, in quo multiplicem vel saltem duplicem praerogativam gratiae designavit; qua scilicet in salutare suum amore tenero Spiritus Virginis defetiscit, et qua caro jam domita nihil adversus spiritum concupiscit. In 148 Paulo, sicut ait, duae sibi leges ad invicem obluctantur, cujus tam spiritus quam caro, non quae volunt, plenius operantur; mente serviens legi Dei monile unum creditur jam habere, carne autem legi peccati nondum praevalet alterum obtinere. Quanto itaque Paulus miserior, qui adhuc rapitur in diversa, cujus Spiritus quae sursum sunt, caro insolens vult adversa; tanto Virgo felicior, cui monile geminum jam donatur, cujus Spiritus haeret Deo, caro adversus Spiritum non luctatur. Felix, inquam, quae munita monilibus non admittit praedonem impudicum, quae pudicitiae virginalis longe arcet a foribus inimicum, quae nec ad januam canes improbos, carnis vitia sustinet vel latrare, a quibus suum thalamum Sponsus diligens voluit serenare. Verumtamen assultus caeteros non sic penitus ab eodem thalamo relegavit, eisque dure irruentibus qualemcunque aditum non negavit; in quo, etsi digna est argui saeva malignitas inferentis, non tamen sibi culpam aeque humilitas contrahit sufferentis. Propter quod Sponsus ait:
5.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
5.8
Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Muraenula piscis est, qui nutritus in aquis, undoso earum diluvio tundi se multoties sustinet et propelli, gaudet tamen ad mortem impulsu aquatico non compelli; tempestate concussus absorberi non timet in profundum, caudam, ut dicitur, ponens in ore sese complicat in rotundum; captus arte piscatoria epulantium mensas ditat, et ad sui appetitum sapore gratifico nos invitat. Cujusmodi piscem forte Sponsus promittere Virgini videtur, si non in promittendo manifestius monstraretur; quod intellectum ad litteram nobis penitus interdicit, cum eumdem piscem aureum vel argenteum esse dicit. Denique non ait: Dabimus tibi; quod intelligi poterat ad edendum, sed: Faciemus tibi, quod intelligitur ad habendum, quia et piscator dat quidem muraenulas, sed non facit, Sponsus vero sua non solum dat munera, sed et facit. Ejus quippe sunt munera, auctor quae pretiosa facit. In hujus itaque vitae statu non stabili sed undoso, in hoc mari nimis horribili, fide perdita naufragoso, multis Virgo sentit molestiis et tribulationibus se pulsari, sed usque ad defectum et impatientiam non gravari. Sponsus enim in ea quamdam velut piscium fortitudinem operatur, qua in medio stans aquarum, illuvione multifaria non laxatur; et invocato eo cujus amore aestuat, cujus aestu inexstinguibili detinetur, diluvium non formidat, non aquis profundioribus absorbetur.« Salvum me fac Deus, ait, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.» Et digne consequenter:« Non absorbeat me profundum.» Inquieta undarum profunditas, fluxa tribulationum multiplicitas non sufficiunt admirari, quod festinant adversus Virginem facto velut agmine congregari; et tamen nullo assultu, nullo impetu frangere praevalent resistentem, illaesam inter undas instar piscium persistentem. Impellunt, non expellunt; convellunt, non evellunt; concutiunt, non excutiunt a statu solidae firmitatis, obstupescunt attendentes tantae Virginem gravitatis; quam sicut nova gratia, incomparabilis species, inaudita prosperitas non extollit, sic dura tribulatio, persecutio malignorum, aquarum fluxa congeries non emollit. Manens enim in carne, erat spiritu non carnalis, sed aurea, id est dives auro et thesauro sapientiae spiritalis; non molle quid, non fluidum, nihil in se retinens hebetudinis imperitae, sed solida et lucida, sensu gravi, thesauro fortitudinis exquisitae. In camino quippe tribulationum ad odorem ignis instar paleae non praeventa, non feno, non stipulae, sed auro primo similis est inventa; et quam prudentem maris in profundum aquarum illuvio non demersit, non turpavit caminus ignis fuligine sed extersit. Nullum quippe scrupulum, nullum offendiculum in ea tribulationum invenit magnitudo, cui posset adhaerere quaevis noxia sive dedecens turpitudo, sed per eam, vel super eam cum fluctus et ignes certatim transierunt, eam nimirum et fluctus muraenulam, et ignis auream invenerunt. Quod autem se facturum Sponsus non muraenulam, sed muraenulas affirmavit, non unam, ut aestimo, virtutem, sed plurimas designavit, quas potentiae suae docta manu bonus artifex fabricavit, et opere compactas mirifico, ad ornatum et munimen Virginis praeparavit. Porro muraenula caudam ad os referens ex seipsa circulum sive annulum facere tunc videtur, cum virtutis bono intuitu inchoatae, finis ad initium retorquetur; cum patientia Virginis ejus causa quem diligit, eligit quaevis gravia sustinere, et nulla adversitas a proposito cam praevalet removere. Altera vero muraenula ejus obedientia potest dici, qua ex quo est ab angelo salutata, invenitur mandatis coelestibus sic addici ut juxta Gabrielis verbum operante Spiritu juncta fideliter uni Sponso, omnem alterum respuens, placere intendebat ei soli qui videt in absconso. Et quis de illa muraenula loqui valeat vel sentire, quod vobis videatur ejusdem satis laudibus convenire, cum scilicet nullo mediante hominum sermo angeli fit ad illam, ille benedictam in mulieribus, 149 illa perhibet se ancillam; ille viro incognitam jam praesentis matrem Domini fore spondet, illa fidem adhibens, tamen humilem se respondet; novum hominem pariens qui apud Deum in principio Deus erat, nihil altum, nihil tumidum referens abjecta et humilis perseverat? Est etiam major et excellentior: illa muraenula quae dilectio sive charitas nominatur, quae in throno residens, sceptro quodam regio caeteris principatur, quae fidei et spei dignitate praeeminens, potentatu nobili superducta, procedit efficacius, gaudet securius in ipsum Sponsi cubiculum introducta. Ex hujusmodi muraenulis velut quibusdam maculis restis contexitur vel catena, auro quidem solidior et a sorde pulveris aliena; in camino tribulationis docta manu aurificis fabrefacta, aquis in mollitiem, in favillam igne fumido non redacta. Nunquid vobis non videtur diversas Paulus muraenulas compegisse, et compactas in unam restem vel catenulam texuisse; cui pressura tribulationis fornax exstitit et incudo, ex qua miro processit opere muraenularum aurea gratitudo?« Scientes, ait, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.» Videtis ergo quia de camino et incude tribulationis patientiae producitur aeramentum, quod restis vel catenae radix constituit et immobile fundamentum; cui superinnititur virtutum sequentium celsitudo, quam consummat charitatis auro praeeminens pulchritudo. Haec est autem non ficta charitas, et digne commendabilis virtutum connexio, quam vermiculat et distinguit argenti grata commistio; cum sic muraenularum restis operosior est conserta, ut inveniatur ei argenti vermiculatio interserta. Vermilio qui rubeus color est, seu vermiculus qui vermilioni concolor est, Christi significat passionem, cujus in cunctis quae agimus, necesse est fieri mentionem, ut cum ei servire, obedire, eum diligere nos putamus, ea diligenter quae pro nobis indigne pertulit, recolamus. Ipsius quidem pro nobis, Isaia perhibente, rubuit indumentum, et velut calcantium in torculari sorduit vestimentum; in cujus typo nostis mandatum antiquitus promulgari, ut pro peccatis rufa vitula debeat immolari. Vitula rufa, ille est qui dicit in Psalmo:« Ego autem sum vermis et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis.» Hujus vermis et abjecti, hujus opprobrii debet diligentius reminisci, qui promissas Virgini muraenulas optat perfectius adipisci, quia non aurea virtutum connexio dat sufficiens ornamentum, si non interseritur vermiculus rubeus et argentum. Denique vermiculus in orbem et circulum multiplicem retorquetur, ut in eo praedictae memoriae digna perfectio figuretur; et abscissus, et in duo distantia divisus adhuc vivit, eum signans qui percussus ligno crucis paululum obdormivit, sed statim evigilans« jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.» In cujus fide et amore et amanda recte memoria Virgo vixit, cum in ejus non tam corpus quam animam persecutor dure gladium fixit; et cum usque ad cor Matris tenerum, Filii mors devenit, mortem tamen fides Matris et dilectio non invenit. Annon ille mortuus est, qui mortem negatione timida subterfugit, et ille qui timore concussus relicta sindone nudus fugit; et illi qui relicto eo omnes fugam festinantius inierunt, et nec vermiculi nec argenti significantiam tenuerunt. Argentum quippe lucidum et sonorum eloquii formam tenere perhibetur, cujus castitas in fornace, in igne examinatio vocem reddere non veretur; quod nihil plumbeum, nihil habens stanneum, non incendio tenebrescit, sed illaesum transiens, lucidius et sonorius hilarescit. Habetis quia eloquium Domini eloquium castum, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Et per Isaiam;« Si transieris, ait, per ignem, non combureris; et flamma non nocebit in te.» Petri eloquium ignis non sonorum, sed instar plumbi sordidum comperitur; Joannis vero eloquium non satis lucidum invenitur, cum ille exprobrantibus sibi, verbum bonum, verbum veridicum non respondit; iste fuga inita sub silentio se abscondit; lecto sed neglecto quod scriptum est:« Ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque.» Et iterum:« Et respondebo exprobrantibus mihi verbum.» Virgo autem passionem Christi amplectens ulnis fidei diligenter, dilectionem ejus non premit silentio negligenter; sed quod credens diligit, cum tempus exigit, praedicat evidenter, sicut vere diligens sic verbum fidei proferens confidenter. Digne igitur muraenularum speciali donatur ornamento, quae vermiculatae et distinctae probabili sunt argento, cum perfectis ejus virtutibus passionis suae Sponsus diligentem memoriam interponit; quam Virgo et perferre in moribus, et proferre sermonibus non postponit. Cujusmodi ornatum Sponsus non se fecisse Virgini asserit, sed facturum, ostendens in hac vita non illi esse praesens id muneris, sed futurum, quia dum laborat et desudat et contendit Virgo fortiter in agone, non viandi completio, non gaudium ei acceptio, sed promissio dat coronae. Hic enim tanquam in incude macula tunditur, producitur perfectio promissiva, et gratia prosperante recurvatur, ut fiat completiva, ut cauda 150 capiti cohaereat, finis initio conformetur, et conformatio perfectiva clavo stabili confirmetur. In hujus typo Moyses offerri caput et caudam praecipit animalis, innuens ut finem ad initium retorqueat conversatio spiritalis, ut integretur macula, fiat annulus, muraenula retundatur, actio bene coepta fine simili consummetur. Quod, quia dum hic vivit Virgo nondum plenius obtinet, sed exspectat, exspectanti Sponsus timorem vel diffidentiam non objectat; sed praestolantius animum spe confortat, promisso confovet, dat securum; asserens quidquid ejus perfectioni convenit se facturum. Nec moveat quod non ait: Muraenulas aureas faciam tibi, sed faciemus. Licet enim solus hic loqui vel promittere Filius videatur, non tamen solus effectum promissi muneris operatur, sed constat Patrem cum filio et sanctum aeque Spiritum operari, quos certum est ab invicem sicut non natura, sic nec opere separari.« Pater meus, inquit, operatur, et ego operor.» Et iterum:« Quaecunque Pater facit, haec et Filius similiter facit,» haud dubium quin et Spiritus sanctus. Quorum Filius, in Evangelio:« Veniemus, ait, et mansionem apud eum faciemus.» Idem Sponsae virgini loquens: Muraenulas, inquit, aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Et illa:
5.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
5.9
Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Prolatis laudibus, quibus Sponsus genas et collum Virginis commendavit, facta promissione muraenularum qua puellarem ejus animum confortavit, velut cedere et recedere a conspectu Virginis jam videtur, sed ab ore et amore non elongans, grata ejus memoria retinetur. Conversa enim Virgo ad eas quae secum adolescentulas demorantur, quae sermones eorum mutuos auditu sollicito praestolantur: loqui de Sponso gaudet et ejus excellentiam commendare, et quid ei contulerit excellens ejus benevolentia, praedicare. Cum esset, inquit, Rex in accubitu suo. Sponsus meus, ait, non degener, non plebeius, non impotentiae vilioris, sed summi regis filius, rex et ipse excellentiae non minoris; de consessu patrio, de sede regia, de absconso magnitudinis inaccessae, ubi ejus faciem angeli vident et desiderant indefesse; huc ad terras venire voluit in salutem pereuntium animarum, et in meo quievit thalamo, amore delectabili nuptiarum: In meo, inquam, utero Rex ille gratanter accubuit, cujusmodi accubitus accumbenti satis complacuit; et cum in foveis vulpium, in volucrum nidis gratam sibi requiem non haberet, nihil in me conquestus est invenisse quod ejus accubitui displiceret. Accumbens vero sua mirabiliter gratia me replevit, dum conservando virginem, sterilitatem Virginis abolevit; et me in holocaustum ignis ejus efficax adolevit, totamque domum non nidor carnium, sed unguentorum odor suavissimus adimplevit. Cum enim in hoc suo accubitu caput suum majestas illa suavius reclinaret, et in meo se utero ad assumendum carnem Deus Dei Filius inclinaret; accepit virtus mea augmentum non mediocre, profectum gratiae largiorem, et facta est velut nardus intus vigore fragrans, foris congruum dans odorem. Nardus ad litteram, herba est humilis, calidae naturae, succi pinguioris, densa foliis, odore ingens, conficiendis aromatibus congrua. Per quam non incongrue virtus Matris virginis figuratur, quae ante adventum Sponsi parva, et soli Deo cognita videbatur; eo autem praesente longe lateque dedit suavitatem odoris, effundens ad exteros notitiae beneficium amplioris. Accumbente quidem Sponso in utero Virginis, justus Joseph ignotum mysterium admiratur, sed, revelante Angelo, sacramenti magnificentiam odoratur; intelligens Virginem non corruptam, nec de utero altero concepisse, sed conceptum mirabilem dono sancti Spiritus accepisse. Hunc odorem Elisabeth nare prophetica videtur nihilominus persensisse, cum Virgo jam gravida ad montana legitur ascendisse, ad cujus vocem salutantis in utero Joannes parvulus exsultavit; magnoque tripudio tota montis habitatio velut echo tinnula resultavit. Sensit enim Elisabeth, sensit et infans in ejus utero Verbi accubitum incarnati, et nardi hujus praetiosae suavem fragrantiam odorati; sacerdos voce, infans motu applaudunt Virgini venienti, attollunt salutantem, dignum reddunt obsequium praeferenti:« Unde hoc mihi, ait sacerdos, ut veniat mater Domini mei ad me.» Et adjungit de Filio:« Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.» Quibus gaudentibus Virgo praegnans sic diligit adgaudere, ut tamen velut nardus inveniatur humilis permanere, et plenior gratia, et merito ditior ampliori, officiosa sedulitate ministret juvencula seniori. Tribus enim mensibus cum sacerdote voluit demorari, congruum ducens cum matrona vetula per id temporis conversari, curam agere, ferre 151 opem, parturienti sollicitius assidere, doloribus compati, sedare gemitus, gratum solatium exhibere. Nec solum puerperae Virgo solatium praebuit assistricis, sed, ut nonnulli putant, velut officio functa est obstetricis; non quod tali ministerio Virgo rudis fuerit assueta, sed ut erga puerperam pronum animum ostenderet mansueta; et ut nascentem parvulum prima tenens et intuens, redderet meliorem, quem prophetam Altissimi, quem Christi nascituri noverat praecursorem. Videt Elisabeth humilitatem Virginis et considerans admiratur, Spiritu prophetiae, nardi hujus humilem excellentiam odoratur: rubum illum mirabilem et cunctis praedicabilem saeculis illaesum videt uri, nardum natura calidam, imo ferventem spiritu non comburi: sentit nardo humili succum inesse pinguiorem, in utero Virginis scaturire fontem misericordiae puriorem; videt nardum humilem foliis condensari, abundare Virginem verbis modestiae, doctrina salutari. Quorum omnium etsi nardus Virginis effectum nondum exhibet pleniorem, sensim tamen nonnullis nares sanas habentibus dat odorem, ut sensu vel modico percipiant quanta virtus in Virgine, quanta gratia sit virtutis, in nardo aromatica quanta sit infirmantibus spes salutis. Quisquis enim in seipso morbum senserit vel languorem, si nare avida, si amore debito perceperit hunc odorem; non solum non gravari, nec se corruere dolebit in defectum, sed magis mitigari et transire gaudebit ad profectum. Denique et ipse odor nardi profectum accipere comperitur, cum processu temporis Virgo majorem sui notitiam impertitur; cum post ortum Filii, qui sapientia profecit et aetate, mater ejus esse cognoscitur incorrupta Virginis castitate. Cum enim in carne Verbum, Deus in homine inter homines versaretur, et a multis homo tantum, vel ignorantia vel malitia diceretur; plures tamen Deum et hominem veraci eum judicio cognoverunt, et sicut ante partum, sic post partum, Matrem ejus esse Virginem crediderunt. Cum igitur, esset rex in accubitu suo, id est cum Deus in homine magnus ut humilem se praeberet, et occultus incredulis, latens exteros, suis tantum cubiculariis appareret, nardus mea dedit odorem suum, id est, lux mea sub modio, in obscuro virtus non latuit, sed tam Petro quam caeteris veram habentibus fidem innotuit. Unde quaerenti:« Quem dicunt homines esse Filium hominis( Matth. XVI);» et iterum:« Vos autem quem me esse dicitis.» Petrus respondit:« Tu es Christus Filius Dei vivi.» Ille de se interrogans, Filium se meum hominis appellavit. Petrus hausto nardi odore Dei vivi Filium affirmavit; intelligens quia Christus meus virginis filius sic habetur, ut recte non et viri, sed Dei Filius praedicetur. Hunc odorem nare sana gentiles non percipiunt, non Judaei, qui nescientes me virginem, illum negant Filium esse Dei; et derogantes Matri, cui Pater prorsus defuit ad juncturam, tam gignentis quam geniti non appendunt inenarrabilem genituram. Proinde naribus obfirmatis, caeco visu, auditu surdo, manibus impiis me affligunt, qui odore non percepto Christum ut purum hominem crucifigunt, quorum non sano sensui recte centurio contradicit, cum viso terraemotu Christum Dei Filium esse dicit:« Vere, inquit, Filius Dei erat iste.» Multo autem amplius redoluit nardus mea, virtus enituit, cum Rex in throno regio et in sede quietis accubuit; in qua semotus a terrenis locum reperit gratiorem, et procul ab invidis non injuriam pertulit, non laborem. In hoc enim degens mundo et in vita morti subdita constitutus, in qua velut a divino visus est patrocinio destitutus: tot et tanta pertulit, per angustias ambulans semitae durioris, ut recte judicetur non quietis haec habitatio, sed laboris. In qua:« Deus Deus meus, ait, utquid dereliquisti me?» Et de qua:« Laboravi, ait, sustinens.» Et Jeremias:« Domine, ait, dedisti eis scutum cordis, laborem tuum.» Cum vero iter laboriosum triumphata morte moriens explevisset, et resurgens immortalis ad coelos, unde venerat, ascendisset: sedit ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis jam effectus, quanto prae illis nomen haereditarium est adeptus. In hac sede vel throno regio cum Rex iste pace debita potiretur, accumbens in consessu patrio coaeterna gloria laetaretur; nardus virginis inventa est copiosius et fructuosius redolere, virginalis fecunditas eo gratius quo uberius enitere. Misso quippe Spiritu et in linguis igneis descendente, cum de coelo super discipulos vehemens sonitus fit repente, procul ab eis caecitas ignorantiae et timoris angustia propelluntur, et tam prudenter quam fidenter quae de Christo noverant, eloquuntur. Virgo nimirum eis longa retro serie de Sponsi osculo vel de foedere nuptiali, lege non facto corporis de conceptu sive ortu recensuerat corporali; et quoniam uniti fuerant assumens personaliter et assumptus, ille non degenerans in assumpto, iste assumentis gloria non consumptus: Deus homo verus, Christus sapientia profecerat et aetate, suam tandem animam et ponens et resumens libera potestate. Haec et multo plura quae in praesenti loco non est facile recenseri( praesertim cum tanta sint, ut vix codice possint contineri), per multos retro annos virgo multis multoties studuit explicare, quos idem Sponsus voluit sibi 152 familiarius applicare. Quae omnia misso de coelis Spiritu quia plenius intellecta, intellectu pleniori gratius sunt accepta; et quae Sponso laborante et mortali minus placuerant cooperta, immortali accumbente in requiem, placent amplius deoperta. Nardus ergo virginis suum, id est sibi congruum fidelibus dat odorem, cum virtus ejus et sanctitas notitiam sui exhibet pleniorem; cum Sponso accumbente in dextera divinae majestatis, plenius innotescit, suavius indulcescit praedictae scientia veritatis. Miror si non illa mulier hoc ipsum visa est designare, quae libram unguenti nardi pistici pretiosi Christo recumbenti voluit propinare, quod supra pedes ejus reverentia debita, super caput vero effudit gratia largiore, totaque impleta est felix illa domus Simonis ex odore. De quo ipse Jesus testimonium perhibens:« Bonum, inquit, opus operata est in me.» Vere bonum opus, nec potest facile melius inveniri, cum inter convivas suos recumbens Jesus pedes et caput suum nardo gaudet pistico deliniri; humanitatem suam ignorantiae non premi silentio, divinitatis culmen scientiae plenioris attolli praeconio. Quam nostra virgo studuit non tam sermonibus quam moribus commendare, tam vivendo quam loquendo commendabilem praedicare, ne videretur tanquam verbosus miles de bello et victoria disputare, qui delicatus noluit castrorum gravamina, congressus talium tolerare. Ideo adjungit:
5.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
5.10
Fasciculus mirrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Mirrha species est amara, juxta sententiam medicorum, qua, si quis perunxerit diligenter corpora mortuorum, amaritudo ejus tam efficacem cadaveribus dat medelam, ut in longitudinem dierum non vermis, non putredinis sentiant corruptelam. Mirrhae ergo nomine recte Sponsus virginis figuratur, cujus amaro fasce hujus conscientia non gravatur; sed quod alteri non amanti grave et amarissimum reputatur, ei salutis avidae quo salutiferum eo suavissimum judicatur. Amaritudo mirrhae verbum Sponsi est, vel mandatum, cujus primum velut gustum sic nonnulli inveniuntur abhorrere, sic eis prima facies, sic illius auditio displicere; ut corde indurato non solum non eligant consentire, sed tanquam a noxio et sibi contrario festinent longius resilire. Nostis cum de perfectione cuidam juveni Christus in Evangelio loqueretur, eumque ad contemptum divitiarum et paupertatem voluntariam hortaretur; ille oblatum saporem ut tristem respuit et amarum, quod audivit non tenuit; magis facto quam verbo praedicans se avarum:« Cum audisset, inquit, adolescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.» Alibi cum dixisset Jesus:« Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo: multi, ait, audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt, inquit, retro: et jam non cum illo ambulabant.» Videtis istos fidem auditui non deferre, verbum durum tanquam mirrhae amaritudinem non sufferre; cum hujusmodi adversario consensum utilem non habere, sed mente perdita mandatum illud salutiferum abhorrere.« Esto, ait, consentiens adversario tuo, dum es in via cum eo.» Virgo autem quam habemus in manibus, hujusmodi mandatum non respuit, sed mirrhae amaritudinem animo libenti sustinuit; et quam male delicati palato laeso reputant acriorem, ipsa meliori consilio concordi Spiritu habere diligit gratiorem. Quodpropter et ejusdem mirrhae non fascem, sed fasciculum nominavit, in quo divini mandati suavem, ut ita dixerim, amaritudinem designavit; quae collum vel humeros non premit, non aggravat sufferentis, sed in ea dilectionem auget, dilectio jugum levigat imponentis. Quidquid enim in hac vita sibi necessarium arbitratur, non tanquam Simon in angaria, sed amore sponsi perficere vel peragere gratulatur; eoque fasciculo carnes suas condit, studet statu mansorio solidare, dum, quod in carne gerit, totum dilecto diligit commendare. Noster quidem miserorum labor, vel actio misera computrescit, quoties in nobis Christi dilectio refrigescit; et si forte Spiritus promptus amore illius inardescit, mirrha nobis amarus fascis est, cum vel caro infirmatur, vel adversus Spiritum insolescit. Neque enim possumus nostras prorsus frangere voluntates, non penitus relegare mundi vel corporis voluptates; nosque infelices hujusmodi sarcinam multo ferimus cum labore, dum alternis vicibus et spe timor, et iterum vincitur spes timore. Dilectum vero suum virgo tam tenere, tam suaviter amplexatur, sic illius amore suavis hujus conscientia delectatur, ut quidquid amaritudinis sufferre cogitur in praesenti, leve ducat et minimum amore illius quem jam gustat, gustatura plenius in sequenti. Ideo dicit: Mihi dilectus, inquit, meus mihi; etsi alii, inquit, fascem durum videntur 153 sustinere, qui nondum meruerunt concordiam carnis et Spiritus obtinere: mihi tamen dilectus meus jam se fasciculum voluit exhibere, quae sopita lucta carnis concessa sum continuis ejus amplexibus inhaerere. Attendens quippe Virgo eum quem diligit, Regem esse, et ideo potentem, divitem, nobilem illum esse; non curat si quando foris obstrepant quaevis dura, cum intus in amplexu illius gaudeat jam secura. Ipsum enim quem paulo ante Regem dicit:« Cum esset, inquiens, Rex in accubitu suo,» nunc dilectum diligit nominare, ut ostendat non invalidum, non inopem, non degenerem se amare; in cujus amplexum affectu fervido se suspendit, quidquid infra, vel retro est digno fastidio parvipendit. Eapropter cum dixisset: Fasciculus mirrhae dilectus meus mihi, adjungit: Inter ubera, etc.
5.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
5.11
Inter ubera mea commorabitur. Bonus iste Fasciculus et optabilis non mediocriter diligenti, qui dorsum vel humerum non incurvat nec fastidium ingerit sufferenti; sed grata suavitate inter sua ubera commoratur, ubi non tam sustineri quam teneri et astringi cernimus quod amatur. Non sic ille de quo scriptum est:« Divertit ab oneribus dorsum ejus.» Et legistis, quia ovem perditam et inventam pastor in humeris reportat ad gregem. De qua idem conquerens ait:« Laboravi sustinens.» Virgo autem ferens praedictum mirrhae fasciculum, non se existimat laborare, nec in dorso vel humero eum dicit fasciculum se portare, sed, novo loquendi genere, inter sua illum gratanter ubera commorari, ubi sedes cordis esse et dilectio dicitur principari. Ubera vero Virginis videntur dilectionem ejus duplicem figurare, qua scilicet Virgo Sponsum, tanquam Deum et hominem diligit adamare: Deum utpote Creatorem et totius Dominum creaturae, hominem ut filium gratia mirabilis et ineffabilis geniturae. Cui recte convenit quod per Prophetam dictum est:« Deus cordis mei, et pars mea Deus.» Denique nullus est qui nesciat, quia inter sua ubera mater filium amplexatur, quem ex eo quod mater est, naturae quadam lege amare comprobatur: et Virgo suum Filium dilectionis gratia fasciculo comparavit, quem sermo propheticus humilitatis merito puerum, sive parvulum nominavit.« Parvulus, inquit, natus est nobis.» Parvulus iste inter matris ubera suaviter commoratur, quem non natura, sed gratia praevalente mater fortiter amplexatur: et amore irremisso hinc Deum, inde hominem, imo totum simul filium tenet firmius nec dimittit, amat, et amare nullo impulsu amaritudinis intermittit. De quo infra dicit:« Tenui eum, nec dimittam.» Nec solum mater filium, sed et Sponsum Sponsa tenerius amplexatur, et sicut illa, sic ille amplexu mutuo gratulatur, qui cum eam, ut dictum est in principio dramatis, osculatur, profecto inter hujus ubera ipse dulcius commoratur. In osculo enim( si tamen avidius et sincerius consummetur) sicut os ori, sic pectus pectori conjungi perhibetur; nec ad unguem proficere amor osculantium comprobatur, si osculum ore datum amplexu gratifico non firmatur. Recte ergo inter ubera sua Virgo Sponsum asserit commorari, id est amorem tenerum amplexus glutino confirmari qui ne more aliorum brevis et perfunctorius aestimetur, non eum aliquando fastidire, sed in eo Sponsus moram facere perhibetur. Inter ubera, inquit, mea commorabitur. De quo subjungit: Botrus, etc.
5.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
5.12
Botrus Cypri Dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Mirabilis et multum amabilis hic dilectus, cujus excellentiam meus vel mei similis non capit intellectus, quem ut tamen utcunque capiat, nunc mirrham, nunc botrum audio nominari, nihil tamen horum esse, sed his eum sciens nominibus figurari. Botrus fructus est, qui processu temporis maturitate adepta congruus ad edendum, postmodum pressus prelo liquorem vini eliquat ad bibendum. Quo nomine non immerito Sponsus Virginis appellatur, cujus cognitio in corde recte credentium profectu congruo maturatur; eaque maturata ipse diligentium affectu avido manducatur, ciboque spiritali vita manducantium spiritaliter vegetatur. Quod asserens in Evangelio:« Qui manducat, inquit, me, ipse vivet propter me.» Felix qui hunc cibum vult et valet substantia vendita comparare, tali edulio fauces cordis avidas praeparare: gustu ejus tam suavi vires intus marcidas reparare, et abjecta carnis cura diligenti studio Spiritum roborare. Felix, inquam, in cujus conscientia botri hujus cognitio maturescit, cujus aestuat appetitus, cujus faucibus indulcescit, qui sapore gratifico palatum diligens delinire, vitalem ejus succum 154 ad interna sentit vitalia pertransire. Quo transito caro marcet, spiritus impinguatur, defetiscit exterior homo, interior renovatur: sensus carnis detumescit, spiritus accipit incrementum, illo quasi emortuo iste tendit festinantius ad proventum. Non enim jam contentus fauce botrum famelica manducare, post vitalem cibum optat fecundum calicem epotare; neque satis ei sufficiens videtur comestio concupita, si non vino suaviori et gratiori poculo sit condita. Itaque prelo devotionis et amoris frixorio botrum premit fortiter jam maturum, acinos projicit, vinum colat gratius placiturum: et qui eatenus aliquanto velut manducaverat cum labore, bibit suavius, plenius hilarescit dum nil sentit contrarium in amore. Cibus enim in potum, in vinum botrus videtur quodammodo transmutari, dum divino quis amore invenitur tam suaviter debriari, ut oblitus praesentium, solo futurorum desiderio teneatur, et nescius tristitiae, frui jam illo sui Domini gaudio videatur. Cujus suavitatem cunctis plenius Virgo beatissima praegustavit, cujus vino vel amore longe vehementius aestuavit; praesertim cum post mortem Filii( qua visa Mater non potuit non dolere), inventa est caro ejus resurrectionis beneficio reflorere. Quae enim illo moriente cujusdam mirrhae tristem amaritudinem degustavit, eodem resurgente velut pota vino suavius exsultavit; et ut ejus gaudium excellentius caeteris liquido cognoscatur. Botrus, de quo sermo est, a loco non incongrue commendatur: Botrus, inquit, Cypri dilectus meus mihi. Cyprus insula est, caeteris circumjacentibus prior, potius quam secunda, ut aiunt. qui viderunt, vini peroptimi tam fecunda, ut non solum sibi ejus fecunditas grata et sufficiens habeatur, sed et inde in alias regiones vinum sui merito transvehatur. Cujus botrus ad videndum pulchrior, gratior ad edendum, ad bibendum suavior invenitur, cum maturo tempore torcular calcantium experitur; et sicut visui sic et gustui videtur arridere, eique praeludenti diligentis gaudet animus respondere. Recte ergo botrum Cypri suum virgo dilectum voluit appellare, qui sibi diligenti tantum dignatus est gaudium propinare, ut moerore terso quem intulerat passio morientis, velut ebria redderetur gustu suavissimo resurgentis. Qui, etsi pluribus aliis botrus exstitit ut gauderent, ut resurgentis gratia resurgendi carne et spiritu spem haberent, sibi tamen nonnisi botrum Cypri virgo eum asserit exstitisse, cui amplius et perfectius gaudium Sponsus creditur praestitisse. Noverat quippe virgo et mortem Filii delendis vitiis profuturam, et resurrectionem ejus justificationis meritum largituram, et in utroque aliis varie diffidentibus non diffisa, quo firmius credidit, amavit robustius, eo amplius est gavisa. Digne itaque eum, in quem credidit, quem dilexit, botro Cypri quodammodo comparabilem intellexit, cujus amor apud ipsam profectu incomparabili maturescit, quo plenius et suavius degustato ipsa fortius et jucundius hilarescit. Ut autem botrus iste ampliore adhuc gratia commendetur, vinearum Engaddi mentio non tacetur; et cum Cyprus nominata videretur sufficiens, satis esse, Engaddus est adjunctus, ut non commendationi valeat quid deesse. Botrus, inquit, Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Ut videtur, botrum Cypri in Engaddi vineis esse dicit, cui dicto ad litteram rei veritas contradicit; quia et Engaddus a Cypro longe remotior esse scitur, et transferri botros de vineis in vineas non consuetudo, non necessitas invenitur. Si enim quis botros ferre de vineis in vineas moliatur, prudentium judicio ineptiae cujusdam accusatur; tanquam si sensu perdito in silvam ligna portet, vel in mare plenissimum aquas fundat, cum id illo potius sit ferendum, ubi certissime non abundat. Denique Engaddus vineas dicitur non habere, sed quasdam arbusculas, quas constat vineis praevalere; quae si docta manu, opportuno tempore compunguntur, sudare oleum imo liquorem balsami cognoscuntur. Cujusmodi arbusculas quia multa diligentia excolunt possessores, ut tanquam vineae ad producendum liquorem reddantur promptiores; idco forte divinus sermo vineas appellavit, quo et culturae subditas et liquore pretioso uberes designavit. Quia ergo botrum Cypri non est in his vineis sive arbusculis invenire, neque potest, quod dictum est, juxta litteram convenire, necesse est in hoc verbo spiritalis intelligentia requiratur, quae, sicut jam accepistis, in hoc magis dramate principatur. In ligno vel arbuscula non incongrue Sponsus virginis figuratur, qui si tactu et amore digne credentium compungatur; sudat oleum, pretiosi balsami dat liquorem, amanti multam profert gratiam, refundit spiritum gratiorem.« Ergo, inquit, diligentes me diligo.» Et in Evangelio:« Tetigit me, inquit, aliquis: ego enim sensi virtutem de me exisse.» Sponsus iste cum tangitur affectu placito diligentis, sacrum refundit balsamum, virtutem spiritus affluentis; eam, quae morbos sedat, omnem arcet sua praesentia laesionem, eam profert quae pulso tam errore quam ignorantia docet de omnibus unctionem. Hoc autem beneficium ipso loci nomine videtur intimari, siquis ipsum expressius volverit aut valuerit perscrutari, quia Engaddus, fons haedi, sive temptationis oculis interpretatur, cujus 155 interpretatio tantae rei mysterio famulatur. Haedus in lege reprobatur, qui in desertum emittitur a ministris, et in Evangelio idem peccati merito ponitur a sinistris; et hoc propter, per eum, peccatum vel peccator non incongrue figuratur, qui merito sui, ab eo qui nonnisi justitias diligit, reprobatur. Fons autem haedi ipse est Spiritus, cujus infusio peccatum lavat, emundat peccatorem, carnem leprosi Naaman reddit puero puriorem, haedum in agnum mutat, dans vitae meritum innocentis, fit in eo qui biberit fons uber, fons aquae salientis. Oculus quoque temptationis idem Spiritus non immerito perhibetur, luce cujus et gratia longe temptatio praevidetur; qui hominem docens scientiam, sapientiam formans, dirigens intellectum, tersa noctis caligine, diei deducit ad perfectum. Botrus itaque Cypri in vineis Engaddi, hujus nostrae virginis est dilectus, quia amor et gaudium quo ejusdem animus est affectus, in ipso Christo, in ipsius digne Spiritu solidatur, ipsum in ipso diligens, de ipso et non de alio gratulatur. Ipsi quidem lignum est fructiferum, medicinale balsamum, fons vitalis, injustitiae lavacrum, lumen scientiae, oculus spiritalis; et quidquid vel in depellendis malis, vel obtinendis bonis necessarium judicatur, in ipso et ab ipso haberi veraciter praedicatur. A quo beneficio ne nos alieni penitus judicemur, licet nequaquam tanto hujus virginis merito coaequemur, cum sacri baptismatis sacramento, visibiliter quaedam accepimus in invisibilium monumento. Ungimur enim oleo in figura coelestis medicinae, qua torpore procul pulso praeparamur agili disciplinae, ut divino spiritu perunctus noster spiritus in luctu fortior habeatur, et de manu vel laqueo adversarii expeditius elabatur. Postmodum fonte mundo aquae visibilis perlustramur, ut a sorde, non tam carnis quam animae spiritaliter abluamur; et motus haedi asperos omni mansuetudine commutemus, et in nobis nil sinistrum, nil dignum judicio reservemus. Tertio lumen nobis accenditur, ut noster oculus non caliget, ut cum noxia quaeque praeviderit, vel prohibeat vel castiget, ut Satanae astutias non ignorans quid videlicet simulent, quid intendant, sicut in die honeste ambulet, et non eum tenebrae comprehendant. Sic athletam strenuum, cum recens accingitur in agone, baptista suus erudit, magis significationibus quam sermone; ut cum horum quae dicta sunt, vivacem perceperit intellectum, summo nisu cum gratia pervenire studeat ad effectum. In quibus virgo omnibus nulli par esse creditur non secunda, sed longe prior caeteris amore Sponsi fruitur laetabunda; eique privilegio speciali digne competit illud dictum, quod adhuc nobis novimus meritis exigentibus interdictum. Botrus, inquit, Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Postquam haec de dilecto virgo adolescentulis est locuta, et quid patientiae, quid in illo gaudii habeat, mystice prosecuta; ille ad hanc se quasi referens, non differt gratius respondere, laudans et commendans quod intelligit, et in ea diligit praeeminere.
5.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
5.13
Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: oculi tui columbarum. Tu, ait, quae prae cunctis mihi mulieribus es amica, totius malitiae, totius turpitudinis inimica. Ecce, id est, non solum cum justis omnibus in sequenti, sed longe laudabilius prae caeteris omnibus in praesenti: Ecce, inquam, tu es pulchra, pollens quadam pulchritudine singulari, cui non prior, non posterior ulla potest mulierum comparari. Decet enim ut speciosus forma prae filiis hominum habeat sibi talem, quae singulari gratia pulchritudinem praeferat specialem, cujus faciem turpitudo indigna et degenerans non obscuret, sed dilectam dilectio, ei a quo diligitur, configuret. Cum autem dixisset: Ecce tu pulchra es, amica mea; quid est quod repetiit: Ecce tu pulchra? Quid sibi vult pulchra et pulchra? Forte ad hoc repetivit, ne quis de praedicta pulchritudine dubitaret, sed praemissum testimonium sequens assertio confirmaret; quia et omne verbum stare in ore duorum testium praedicatur, et in duobus praeceptis legis et prophetarum pendere auctoritas memoratur. Nonnulli aiunt ideo eum pulchram virginem bis dixisse, ut eam designaret duplicem pulchritudinem habuisse; quae concipiens et pariens, Virgo mirabiliter perseverat, et in tanta praerogativa humilem se veraciter asseverat, cum plerumque inveniatur quaelibet aut humilis, sed corrupta, aut aliquantulum superbior, si forte fuerit incorrupta. Digne igitur pulchra, quam nulla integritatis laesio deturpavit, et iterum pulchra, quam incomparabilis humilitas honestavit, ut humilem spiritu reddat virginitatis flosculus clariorem, flore claram virgineo, spiritu humilis pulchriorem. Ego vero( non praejudicans eis quos constat irreprehensibiliter hoc sensisse), aestimo Sponsum repetendo quiddam amantis proprium expressisse, qui tenere diligens a quo diligi gratulatur, grata dicit nec sufficit semel dicere 156 quod amatur. Habet quippe hoc sibi familiare et proprium vis amoris, ut cum aliquem illexerit affectus vinculo charioris; illum excitet, ut de eo quod diligit loquatur gratiosa, et nisi repetantur, non sibi videantur satis eadem fructuosa. Monet dilectio diligentem loqui libentius, et ut affectum exprimat repetere verbum frequentius; nec videtur diligenti lectio haec justo amplius requisita, etiamsi fuerit juxta poetam decies repetita. Unde et David cum dilectionem, quam erga filium habuerat, signanter vellet exprimere, et dolorem mortis ejus silentio non posset comprimere; lugens et operto capite, dignitatis regiae oblitus incedebat, et loquens de filio eumdem frequentius sermonem repetebat:« Absalon fili mi, fili mi Absalon.» Idem in Psalmo:« Deus, Deus meus.» Et alibi:« Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.» Videtis, quia loqui semel quod placeat amanti sufficiens non putatur, sed affectus tenerior iterare quod dixerat gratulatur, quia quidquid dici potest, necdum satis amori deditus magnipendit, quantum ad id quod animo verbis inexplicabile comprehendit. Eapropter Sponsus aggrediens blandis sermonibus Virginem compellare, quod eam, ut audistis, secundo pulchram voluit appellare, non tam ejus( quae multa est) repetendo nisus est pulchritudinem commendare, quam affectum, quo tenetur erga eam, audientibus intimare. Quia vero plurima pulchritudo in oculis elucet puellarum, in ejus laude habere eam asserit oculos columbarum, quos vult intelligi, ut existimo, non hujus capitis, non carnales, sed illius interioris hominis spiritales. Habent columbae quasdam sibi proprietates insitas a natura, quas a prioribus in sequaces transfert lege ineffabili genitura, in quo longe a caeteris differre avibus referuntur, quibus haec naturae dona non omnibus omnia conferuntur. Septem quippe naturas sive naturae virtutes habere perhibentur, quibus et appetunt utilia, et a noxiis prohibentur; quas nominatim proferre et conferre virtutibus sanctitatis( forte dicturus alias), nunc differo gratia brevitatis. Denique Spiritus sanctus in columba visus est apparere, nobis insinuans non parvam cum illa similitudinem se habere, dum et ipse septem donis principalibus insignis invenitur, et ista grato naturae septenario, ut praedictum est, insignitur. Cum ergo Sponsus oculos Virginis esse perhibet columbarum, commendat in ea septem munera gratiarum; non capitis lumen occiduum, sed animi virtutes inspectivas, justi et injusti magis, quam dierum et noctium discretivas. Et recte laudat eam quam suo Spiritui sic conformem, habere considerat virtutum gratiam septiformem, a qua longe faciens carnis somnolentiam, torpores femininos; vigilantiam spiritalem et oculos ei contulit columbinos. Nulli quidem mulierum ipse quoque Spiritus abundantius acquievit, quam eidem Virgini, in qua septempliciter requievit, dum quod figuraliter columbae corporales obtinent ex natura, totum ei dedit in spiritu, in veritate potius quam figura. Unde gaudens et acceptis Sponsi laudibus non ingrata, ipsum quoque pulchrum dicit, laude nihilominus duplicata; suoque laudatori vicem reddere gratulatur, et sic laude vicaria dilectio mutua confortatur.
5.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV.
5.14
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Quia mundato corde mihi pulchritudinem tua contulit sanctitudo, ex hoc novi quod et tibi multa sit pulchritudo, quia si deformitas terso nondum oculo me teneret, tua mihi nullo modo luculenta species appareret. Nunc vero instar columbarum oculis spiritalibus insignita, attendo perspicacius quam sit tibi facies expolita: videoque adesse tibi formam prae filiis hominum pulchriorem, quem plerique vident tantum non habentem speciem vel decorem. Corvina quippe acies quae turpi nigredine perurgetur, te non nisi deformem, non nisi hominem intuetur; et errore detenta indigno satis judicio te addicit, dum Joannem, aut Eliam aut unum te ex prioribus esse dicit. Mihi autem, cui non quassa fides, acies non corvina, sed gratia septiformis, et species praesto est columbina: tua longe mortalitas infirmitatis, longe est turpitudo, et suavis allucescit utriusque naturae incomparabilis pulchritudo. Tu nimirum pulcher es mira ac praecipua deitate, cum Patre et Spiritu, substantiali praeditus unitate: habens cum illis eamdem excellentiam naturalem, magnitudinem coaeternam, regnum et potentiam coaequalem. In quo nullus deorum tibi similis invenitur, nec tanta Deus alter praerogativa pulchritudinis insignitur, quia, etsi Patrem alterum, alterum et Spiritum sanctum dat intelligi distinctio personalis, unum tamen, et non alterum Deum reddit substantia naturalis. Quidquid ergo pulchritudinis Pater et Spiritus cognoscuntur habere, dilecte mi, fide certa, in te perspicio relucere: et hoc est quod me allicit ut diligam et eligam te dilectum, ut te sequar, nec desistam, donec consequar et veniam ad perfectum, et quia non me latet in 157 praesenti divinae tuae pulchritudinis celsitudo; placet non mediocriter humanitatis quoque miranda pulchritudo: qua homo inter homines, mortalis inter peccato mortuos sic haberis, ut cum poenam sufferas, culpa tamen mortalium non graveris. Quem decorem nullus filiorum Adam obtinere meruit ex natura, quia nullius conceptio, nullius caruit vitio genitura; sed te solum decoravit singularis munditia, excellentia specialis, quem divino conceptum Spiritu solum fudit uterus virginalis. Hoc autem non prius, non amplius cuiquam hominum manifestas, quam mihi, mi dilecte, quam singulari merito sic honestas, ut te Deum et hominem certa pariam veritate, mater Sponsi, Sponsa filii, mira et incomparabili castitate. Mihi ergo tu pulcher es, mihi praecipue decorus illucescis, qui et Deus in homine, et homo Sanctus super homines innotescis, quem Filium Deo Patri aequalitas naturae configurat; et hominem lex peccati et generalis hominum conceptio non obscurat. Pulcher, inquam, es, quia candor lucis aeternae, speculum sine macula divinae majestatis, paternae splendor gloriae, figura substantiae, imago veritatis; lux de luce, sol oriens, diem mundo afferens matutinum, dies de die, cubans in meridie, occasum nesciens vespertinum. Cum rapta in excessum, et a visibilibus in Spiritu sublimata, tam pulchrum te considero mentis acie defaecata; velut oblita mei, te, quem talem intueor, non possum non amare, ardeo te dilectum tuamque pulchritudinem commendare.
5.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV.
5.15
Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Nec mihi sola placet deitatis tuae miranda pulchritudo, quam cum Patre et Spiritu coaequalis tua obtinet celsitudo; sed et illo me decore non mediocriter accendisti, quo abundante gratia excelsus ad humilia descendisti. Neque enim parvus est decor ille quem, praecingens te, fortiter es indutus, cum a Patre super Sion montem sanctum ejus es constitutus; cum in me sumens carnem, et ei personaliter counitus, processisti Sponsus e thalamo, humilitate potentialiter insignitus. In qua carne, super carnis legem, carnis vitia non sensisti, sed conceptus de Spiritu vigore ingenito floruisti: carnisque poenam sufferens, in conspectu persequentium defecisti; in conspectu vero fidelium, salutare mundo mysterium perfecisti. Necesse enim erat ut in carne vivens poenaliter nos doceres, vivendi te magistrum tam moribus quam sermonibus exhiberes; incude et malleo Evangelii regulam fabricares: mortem in carne sufferens auctorem mortis Zabulum triumphares. Morti vero addictus, die tertia surrexisti, et immortalis redditus, fidem roborans, spem dedisti: ad coelos unde veneras, nostrae carnis substantiam evexisti, tuisque dato Spiritu eorum illuc animos erexisti. Quis digne considerans, quod sic nasci et vivere, mori et resurgere potuisti, et haec alto consilio homo propter homines agere voluisti, non stupeat, non miretur, non diligat hunc decorem, non amplectatur avide tam validum: tam benevolum largitorem? Quod, etsi latet alios, quibus culpa exigente hujusmodi gratia vel aufertur, vel danda in posterum occulto judicio nunc differtur; mihi tamen in praesenti hujus rei series declaratur, mihi patet, mihi placet quod tua in homine Deitas operatur. Ecce, inquam, tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Ecce, hoc est, in evidenti mihi pulchritudo tuae est majestatis, revelato fidei oculo se praesentat excellentia deitatis; quae suo largo munere mentis meae perfundit intellectum, declarato intellectu amoris insolubilis dat effectum. Ecce iterum non me latet humanitatis tuae dispensatio salutaris, conceptio, nativitas, conversatio meriti singularis; virtus, munditia, patientia, laus doctrinae, miraculorum coruscatio, morum integritas, perfectio disciplinae. In quibus omnibus homo supra homines decoraris, praecipuoque decore, non prophetae, non apostolo compararis: et ideo te prae cunctis diligo, te solum eligo, mi dilecte, quamvis adhuc, dum hic vivitur( ut videre videor) imperfecte. Caeterum ut me justo amplius imperfectio non molestet, opto ut mihi propius tua se praesentia manifestet; et ne pulchrum et decorum ad turpia videar invitare, locum amanti congruum studui praeparare.
5.16
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI.
5.16
Lectulus noster floridus; tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Quia pulchrum et decorum Virgo nobilis reperit amatorem, non rusticano more illum provocat ad laborem, quia nescit amor delicatus degeneri labore atteri vel tortura, sed quietem amat et otium, gaudet osculo vel junctura. Hujus adhuc inexpertus 158 amator, ille rudis videtur exstitisse, nec ei suus amor dignam satis requiem praestitisse; qui eam, quam diligit, ad hoc postulat sibi dari, ut laborare valeant simul, nondum vero gaudeant feriari.« Hanc amavi, et exquisivi, ait, eam, et quaesivi sponsam mihi assumere; et amator factus sum formae illius.» Et infra:« Mitte illam de sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret; et sciam quid acceptum sit apud te, scit enim illa omnia et intelligit.» Vidit iste adhuc sibi esse congruum ut laboret, et ea, quam diligit, secum Sapientia collaboret, ut labore communi amator adhuc minus sapiens doceatur; et cum doctus fuerit, ad quietem lectuli provehatur. Denique illa mulier cujus fortitudo praedicabilis commendatur, manum ad collum mittere, et fusum digitis apprehendere memoratur: viroque suo videtur effici gratiosa, eo quod panem suum non comederit otiosa. Virgo autem nostra longe et hanc, et illum supergrediens amatorem, quietem, non tumultum: otium jam obtinet, non laborem; et non gymnasium agonistae, sed offert lectulum amatori, quem decorare et parare ornamento studuit cultiori. Lectulus Virginis, est secretum cordis ejus, quod excolit et emundat manu et sollicitudine diligenti, ne quid inhonestum et indecens Sponso appareat venienti; et ut suavem accubitum illius tantae praebeat dignitati, fulcit et implet eum grata mollitie operis accurati. Et, quia praeter substratam mollitiem gaudet amator nobilis et decore; Virgo rei non inscia, ornat lectulum grato flore; multaque diligentia sparso flore mirandae castitatis, eumdem reddit lectulum tanquam hortulum voluptatis. Ne quis enim audito Virginis lectulo aegre sentiens dubitet de profectu, et a tramite sanctitatis grosso et carnali deviet intellectu; ipsum Virgo perhibet ornatum floribus congregatis, flores autem sunt, castitas, et ejusdem opinio castitatis. Castitas quippe virginea secretam illius ornat scientiam instar floris, gratum reddit lectulum, decoris fundens gratiam et odoris; quia ipsa est quae virtute et merito praeeminet excellenti, et, ut formam se praebeat fama vel nomine rutilat eminenti. In quo nil corporeum, nil intelligitur bestiale, nil peccato deditum, sed totum penitus spiritale, quia drama vel canticum vel epithalamium nuptiale, verbis floret mysticis, nil habens feneum vel carnale. Cum autem sic floreat et valeat, quem dilectio diligentius praeparavit, non tamen Virgo lectum, sed magis lectulum nominavit; quo nomine legem illam satis sibi cognitam adimplevit, qua tam verbo quam opere humilia tenere consuevit. Quodpropter et eumdem, inquit, lectulum non meum proprie, sed communiter nostrum dico, et( quod dignum laude est) mihi praesumptorie non addico, quia, etsi vocanti et adjuvanti inventa sum obediens consentire, illius tamen et praeveniens gratia et subsequens misericordia efficaciam voluit impertire. Non ergo meus recte, sed noster debet lectulus appellari, quem utriusque nostrum constat opere et diligentia praeparari; quem tu manu gratiae, ego laboris et industriae serenavi, tu beneficio, ego exercitio, tu virtutum, ego morum floribus adornavi. Cujus ad hoc tam signanter facere volui mentionem, ut pulchritudine provocatus, ad ejus dignanter venias mansionem: et longe a tumultu, cui scio te non frequentius interesse, gaudeam quo nil melius, in secreto florido tecum esse. Etsi enim propter fratres et proximos loqui est necessarium et exire, tamen ut te intuear, multo est gratius ad silentium introire; et in quietis otio tua praesentia deliniri, amplexu frui mutuo, amoris fructum, gaudium Spiritus experiri. Ad quod etiam promerendum domus nostrae meum studium videntur aemulari, et pede licet tardo quiescentem in lectulo me sectari; quae etsi nondum valent ad hoc, ut fiant lectulus, promoveri, jam tamen inveniuntur gratiam non mediocrem promereri. Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, quia non solum places, cum in lectulo tua praesentia jam tenetur, sed cum juxta Prophetam, esse in domibus cognoscetur; quibus duntaxat in tignis cedrinis das imputribile firmamentum, in laquearibus cypressinis durabile nihilominus ornamentum.
5.17
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII.
5.17
Tigna domorum nostrarum cedrina; laquearia nostra cypressina. Domos dicit fidelium ecclesias, congregationes justorum, conventus claustrales, in quibus simpliciores quique possunt lapides aestimari; majores vero et prudentiores tigna et laquearia convenientius appellari. Tigna seriatim super aedificium in modum testudinis constituta, et ab ejus utroque latere contra invicem distributa; infra quidem extensis velut brachiis aedificii latitudinem amplectuntur; supra vero junctis velut capitibus, clavo solido connectuntur. Laquearia vero tignorum altitudini substernuntur, et ab uno ad alterum parietem strata longitudine protenduntur; eosdemque parietes coercent et astringunt quadam veluti ligatura, ne impulsu noxio declinent a rectitudine vel 159 statura. Tignorum autem nomine figuratur ordo non incongrue praelatorum, quos a terrenis suspensos celsitudo commendat meritorum, qui perferentes imbrium et ventorum molestias, duros videlicet impetus perditorum, ab his tegunt et protegunt mores teneros subditorum. Qui erecti ad superna, omnes ad intuendum unum illud necessarium se angustant, amoris clavo devincti fortius, dum vident, augustius inhaerent, suavius et degustant; cum Christo esse melius judicantes, dum ejus excellentiam contemplantur, adhuc autem in carne vivere propter fratres necessarium arbitrantur. Qui ergo ad sapiendum quae sursum sunt, subtili desiderio se suspendunt, ad revisendum proximos benevola sollicitudine condescendunt; eosque sub alas congregatos, fovent et protegunt ut gallina, animatos ad virtutes exemplis muniunt et doctrina. Et ii quidem ut magis digno virtutum merito commendantur, tigna quorum vicem gerunt cedrina perhibentur; quia Cedri, ut aiunt, natura imputribiles et procerae, odore tanto vigent, ut serpentes eam dicantur abhorrere. Illi ergo digne inveniuntur ad praelationis fastigium promoveri, qui excelsi meritis coelum desiderio diligunt intueri; quorum semper opera virtute vigent stabili, ne putrescant, quorum tanta opinio, ut ad eam quique malevoli perhorrescant. Nec abhorret a praelatis quod Cedrus igne dicitur non comburi, eorum formam gerens, qui non sunt passionum incendio perituri; mira quorum fortitudo, carnis concupiscentia frangi nescit, nec odor suavissimus ad odorem ignium cinerescit. Laquearia vero quae dicuntur etiam cypressina eos signant, quorum viget et praeeminet inter caeteros disciplina: forti quorum opere et obedientia perfectae voluntatis, forma datur persistendi minoribus in Ecclesia congregatis. Cypressus quidem et ipsa imputribilis et odorifera perhibetur, insuper enodis est et in ea scrupulus non habetur; eum recte significans qui promptior et planior divino magis munere, quam natura, sine mora obediens, nunquam recalcitrat in junctura. Est enim in nonnullis virtus obedientiae tam nodosa, tanto scatens murmure, tantis querimoniis scrupulosa; ut mandatum adveniens viam non praeambulet planiorem, sed plerumque in contemptum vel in iram offendat graviorem. Illi autem quibus vigere datum est planitie cypressina, enodes et politi gaudent obedientiae disciplina; amant quidquid mandaverit praelatorum discretio vel doctrina, nec mandato se opponit labes impatientiae repentina. His ut tignis et laquearibus domus proficiunt spiritales, teguntur, muniuntur, casus vitant perditos et carnales; viget eorum sancta et mirabilis pulchritudo, quia, juxta quod dictum est, decet domum Domini sanctitudo. Has autem domos ideo Virgo nostras voluit perhibere, ut ostendat cum Sponso communionem prae caeteris se habere, quia et quod Sponsi est, Sponsa nostrum jure existimat nuptiali; et ut Christus, sic et Virgo sollicita est de profectu nostro omnium spiritali. Attendens ergo non solum se, sed et suos spiritaliter profecisse, praelatos et subditos ad cedri et cypressi similitudinem pervenisse; exsultat et invitat Sponsum, ut in his etiam gratuletur, et relinquens inquietos, grata domorum requie delectetur. Et ille:
5.18
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII.
5.18
[ CAP. II.] Ego flos campi, et lilium convallium. Si Sponsae, inquit, lectulus vernat flore, decore rutilat virginali, si nitet et redolet ornatu et pulchritudine spiritali, si dives cultu regio videtur digne considerantibus arridere, quid habet quod ab alio veraciter asserat non habere? Neque enim a seipso habet, ut rutilans florido sit decore, nec floret quem perhibet Sponsa floridum, nisi flore; et hoc propter in seipso non glorietur floridus, sed in flore, cum profecto non habeat a seipso ut floreat, sed a flore. Quod si nosse cupit attentius unde floreat quisquis floret, ne decorum et floridum turpis ignorantia decoloret; Ego Deus in Patre Filius, lux lucem habitans inaccessam. Ego, inquam, flos campi factus sum, habens pulchritudinem indefessam. Radix Jesse germinavit et flos prodiit de radice, nec latere voluit in conclavi sub modio, aut in lectulo sub lodice; sed flos campi factus est, ut cunctis planius innotescat, nec sit dignus excusari, quisquis tam conspicuum non cognoscat. Qui enim ab aeterno Deus eram absconditus ne viderer, de hoc monte descendentem campus excepit ut tenerer; nec intravi portas et muros urbium, montem rursum arduum non ascendi, ne vel nesciri possem, vel a sciente non facilius apprehendi. Ad montem quippe ascendente valido, excusatus debilis remaneret, in civitate vero civis advenam prohiberet; 160 et sic praevalente injuria causaretur alter alterum promptiorem, et me silentii Habacuc argueret, devorante impio justiorem. Ego igitur esse flos in campo volui et non rure, quod nimirum rusticus haereditario vindicat sibi jure; quod proscindit aratro, vomere sulcat, fodit sarculo studiose, eo quod illud non nisi operi manuum respondet fructuose. Campus autem nulli proprie hominum assignatur, nescit cultoris manum, non rupta superficie seminatur; sed sole animatus, perfusus coelesti pluvia sive rore, intepescit et germinat, et processu temporis congruo ridet flore. Nec abhorret, si hoc campo signari Virgo Virginum asseratur, in qua nullus hominum, non carnale commercium operatur; sed carne integra, descendente, ut in vellus, pluvia spiritali, fecundatur et germinat, decore gaudet florido vel nivali. Hujus enim campi quem non laesit cupidus operator, manus rustica non aravit; non extulit tumor noxius, sed diffusa humilitas complanavit; ego sum flos, non utique humano procedens studio, non cultura, sed coelesti editus munere, incomparabili praeditus genitura. Ego sum flos, quo hujus campi grata planities decoratur, nec floret a seipsa, sed meo munere sic beatur; et ideo licet Virgo digne tanto beneficio gratuletur, in me tamen, et non in se, in flore, non in florida glorietur. Fructum quippe etsi statim flos ut nascitur, non emittit; tamen daturus eum opportuno tempore, jam promittit; et sicut non flos alter meo, vel me potior invenitur, sic nec fructum meliorem in altero quispiam experitur. Ne autem soli Virgini videar misericorditer providisse, meamque misericordiam quibusque minoribus invidisse, qui flos campi factus sum, donans Sponsam privilegio speciali, florui et in vallibus, multo quidem, sed non beneficio coaequali.
5.19
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX.
5.19
Et lilium convallium. Valles, imo convalles quae hinc inde vicinis montibus obumbrantur, et, ne arescant siti, aquis utrinque defluentibus irrigantur; eos mihi signare videntur humiles et depressos, quos amor disciplinae sub majorum tenet legibus indefessos. Qui cum nihil altum vel tumidum de supino referant Maecenate, servos sese inutiles humili judicant sanctitate, inclinantque aurem Scripturarum monitis et utrique diligentius testamento, abundare cupientes meritorum magis copia quam frumento. Hujusmodi convallium Christus lilium se fatetur, quia, etsi excelsior, humilia tamen respicere perhibetur; nec nisi super humilem et mansuetum ejus Spiritus requiescit, cujus conscientia humilitate munda et munditia humili renitescit. Et digne satis ipse lilium voluit nominari, signans eo quid inter valles, propter valles venerit operari; ut adventus sui causam recte attendentibus non obscuret, quos cum doctos reddiderit, sibi efficacius configuret. Lilium foliis candidioribus, instar vallis, cingitur in rotundo, habens intrinsecus quiddam rubeum in profundo: in foliis quidem honestum et lucidum se ostentans, in rubeo autem sanguinis speciem repraesentans. Candor lilii assumptae carnis munditiam figuravit, quam non prius conceptio, non posterius conversatio denigravit; sed de carne genita virus carnis proprium ignoravit, et virtutum merito, velut splendore niveo, radiavit. Illud autem rubeum gratam praefert memoriam passionis, qua fuso diluit sanguine chirographum pridem initae pactionis; quam parentes pristini cum auctore peccati misere pepigerunt, cum ad ejus arbitrium interdictam arborem tetigerunt. Christus itaque lilium est, cum vitae merito rutilat innocentis, cum in carne non tenetur labe vel glutino vitii cohaerentis; cum eum hominem malitia hominum impetit et accusat; et homo propter homines dura pati et aspera non recusat. Lilium est convallium, cum abjectis et humilibus exemplum et gratiam dat vivendi, commendat innocentiam, amorem inserit continendi, cum prior passus gravia, ad virtutem provocat patiendi, docens magna, majora faciens, tempus praedicat faciendi. Si vero dicatur quod rubet intra lilium ignis speciem obtinere,« Deus autem ignis est,» sicut certum est Scripturam perhibere; rubor ille, ut video, splendore niveo circumseptus, Deus est in homine mundae carnis trabea ooopertus. Cujus se involucro sapientibus et prudentibus occultavit, sed fide intuentibus parvulis et humilibus revelavit; qui sic foris aspiciunt assumptae carnis opertorium vel candorem, ut igneum occultae deitatis introspiciant et ruborem. Quorum Petrus:« Tu es, ait, Christus Filius Dei vivi.» Et Nathanael:« Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.» Et centurio:« Vere Filius Dei erat iste.» Harum convallium sic se lilium Christus fecit, cum non solum hominem, sed Deum se intra hominem suis humilibus patefecit; quibus mundo candore innocens ejus est humanitas sic ostensa, ut etiam occultam Deitatem fide cernerent inoffensa. Quos postquam edocuit quid sit eis de ipso fideliter sentiendum, laudes repetens Virginis, invitat eos diligentius 161 ad videndum qualiter ipsa Sponsum inter vitae hujus molestias imitetur, dum quies nondum plena, nondum pax indeficiens obtinetur.
5.20
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX.
5.20
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Etsi ut audistis, lilium me convallium dixi esse, adhuc tamen noveritis spinis me gravioribus interesse; a quibus tangi frequentius, pungi molestius me permitto; sed tactus et compunctus, statum vel candorem debitum non amitto. In hanc formam amica mea inter mala hujus saeculi conversatur, et virtute mirabili lux lucere in tenebris comprobatur; ejusque lucem floridam circumfusae tenebrae non obscurant, integram ejus pulchritudinem minaces tribulae non triturant. Ipsa tanquam lilium inter spinas oritur, et accrescit, inter obscuras lucet, inter asperas mansuescit; flante vento impulsa nonnullas videtur sentire functiones, sed candoris et odoris nullas sustinet laesiones. Spinas graves esse reor curas et sollicitudines hujus vitae, quibus justorum mentes( dum hic vivitur) lacessitae; gemunt et expetunt ut ab ipsis plenius expeditae, tandem cum Christo fructu pacis gaudeant acquisitae. Spinae sunt nihilominus Judaei pariter et gentiles, qui grandaevi malitia, sensu perdito pueriles, qui fidem exsecrantes, tenebris grossioribus obvoluti, Christum et Matrem ejus gravi sunt odio persecuti. Inter quos Filius et Mater, instar lilii floruerunt: illaesumque pariter candorem et odorem proprium tenuerunt; dum nil culpae sibi ex illorum malitia contrahentes, invicta patientia linguas respuunt detrahentes. Imo quo amplius vita malignantium tetra fuligine tenebrescit, eo magis istorum digne considerata sanctitas enitescit, nec habet minus decoris et gratiae intemerata lilii pulchritudo, si juxta videatur spinarum aspera turpitudo. Habet ergo lilium inter spinas laudis titulum ampliorem, dum illis tenebrescentibus istud formam retinet gratiorem, quia dum adversus Dominum, et adversus Christum ejus tam gentes quam Judaei lingua infremunt serpentina, Christus flos et lilium moribus mansuescit, fulget miraculis et doctrina. Cui flori et lilio virgo studet diligentius similari, amans et appetens tanta similitudine gloriari; et sicut inter spinas lilium decore splendido venustatur, sic Sponsa inter filias virtutum merito decoratur. Filias, eos dicit, qui carentes rigore virili, spiritu masculino; mollitie torpent muliebri, sopore dormiunt feminino; ad honestum opus invalidi, ad molle et noxium efficaces, ad blandiendum subdoli, ad detrahendum perfidi vel procaces. Qui videntes vel audientes Matrem filio laetabundam, induti sensu perdito negant aut virginem aut fecundam; et singulari praeditam munere, secundum suam omnium legem carnaliter metiuntur, dum eam peperisse non nisi modo caeteris experto mulieribus mentiuntur. Eum vero quem genuit, Joseph filium arbitrantur, habere fratres plurimos( cum sit unicus) attestantur; nesciunt eum hominem de homine genitum sine Patre, abhorrentes quod audiunt Deum, Dei Filium sine matre. Inter istos et istorum blasphemias virgo non frangitur, non marcescit, sed mens fide roboratur, florens gaudio Spiritus juvenescit; illum radicis florem tenerum et immarcescibilem amplexatur ejusque decorem studio non tam gressuum quam profectuum imitatur. Denique juxta Salomonem:« Animus gaudens aetatem floridam facit.» Sicut ergo filius flos et lilium inter spinas oriens, non tamen spinas sentit, dum earum malitiae affectu simili non consentit; sic mater et amica, inter filias conversans, nescit tenebras filiarum, filia lucis lucet, non habens opera tenebrarum. Imo, ut plus dicatur, non solum spinae lilio nihil inferunt detrimenti, sed et spinis lilium confert plurimum ornamenti; et candor praecipuus qui in lilio, naturali beneficio, se diffundit; spinis vicinioribus non parum gratiae superfundit. Nunquid non lilium circumquaque incomparabile beneficium diffundebat, cum devotas preces Christus pro persequentibus effundebat? cum manu misericordiae spinarum turpitudinem abradebat, et rhamnum in florem, in fructum aculeos convertebat?« Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.» Hujus precis perfusa velut rore spinarum asperitas mansuescit, interna cedit ariditas, benevolentia viridescit; novo more germinat frondetque ramusculus et florescit; et imitari lilium candore vel modico flosculus hilarescit. Quis nesciat nonnunquam spinas pridem aridas aestivi dono temporis efflorere, et in eis non tam aculeos veteres, quam recentes flosculos eminere; qui assistentes lilio, etsi longe impares magnitudine vel decore, candore tamen utcunque simili gaudent et vicinia propiore? Nobis igitur Christo propinquantibus nihil turpitudinis sibi contrahit lilii pulchritudo, sed ex ea non parum gratiae nostra sibi acquirit turpitudo; et dum nos sic admittit lilii amoenitas, 162 velut horti consiti plenitudo, nostra pridem arida, jam nunc tandem florida gaudet plurimum solitudo. Quod Isaias praevidens:« Laetabitur, inquit, deserta et invia, et exsultabit solitudo; et germinabit quasi lilium.» Deserta et invia mens nostra non immerito nominatur, cum a Deo derelicta, non virtutum, non operum civibus habitatur, non in ea benevolus auctor deambulat, non amat intueri, attendens eam vitiorum aculeis tanquam spinis solitudinem obsideri. Quam cum divina gratia tanquam verna temperies visitabit, et intra horti plantaria candens lilium advocabit, profecto ipsa laetabitur, ipsa novi dono muneris exsultabit, quia juncta lilio quasi lilium germinabit. Abhorrens quippe rhamnum, quam spinarum erat asperitas paritura, quia spinosos mores poena manet aspere saevitura; proferet suaves flosculos candore lilium aemulantes, et spe fructus exsultabit habens primitias germinantes. Inter hujusmodi spinas illud candens lilium; imo candor lucis aeternae mirabiliter operatur, aspera in planitiem, in florem aculeum vertere gratulatur; ea bonitate, quae sua est, eo rem quandoque perducturus, ut flos fructum pariat, fructu gaudeat fruiturus. Sic et inter filias amica recte creditur conversari, earum curam gerere, salutem sollicitius operari; eas pridem mente vagas, elatas oculis, lingua procaces, operum infecundas, suo tandem dignans consortio reddit agiles et fecundas. Quas enim intra suae exauditionis nobile secretarium intromittit, assistentes sibi manere steriles non permittit; sed erudiens verbo, forma praemuniens, adjuvans interventu, invitat ad amandum, ad operandum sollicitat, laetificat de proventu. Et sic eas quae aliquando vitae merito filiae fuerant Babylonis, introgressas Hierusalem reddit filias visionis; inter quas laetabunda videt Sponsum, diligit amplexari, et sicut ille Sponsam, sic illum ista dignis laudibus venerari. Unde ait: Sicut, etc.
5.21
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI.
5.21
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Audiens Sponsa dignis Sponsi laudibus se laudari, a quo habet ut digna sit laudum praeconiis honorari; ne ingrata videatur; festinat vicem reddere laudatori; gratas esse non ignorans laudes reciprocas amatori. Quem recte satis malo voluit comparare, quam inter ligna silvestria constat non tam excelsius quam excellentius emicare; quia cum ligna silvarum fructum non proferant, qui humano possit esui convenire, in malo est fructum bonum, refectionem optimam invenire. Christus enim lignum est, cujus robur nihil sustinet detrimenti, cujus non cedit folium vento durius saevienti; cujus omnia prosperantur, et in suo tempore fructum dabit, quo eos, qui esuriunt, nunc invitat, postmodum satiabit. Christus est lignum vitae, omnibus qui eum fortiter apprehendunt, qui ad capiendum fructum ejus forti desiderio se suspendunt; qui caetera quaecunque occurrerint, apprehendere sensu devio non contendunt, dum ex eis fructum vitae poma pendere salutifera non attendunt. Ego omnes homines credo posse ligna silvestria nominari, qui, etsi verborum frondes habent, fructu carent procul dubio salutari, quia in eis non est salus, non est vita, non indeficiens vis naturae, sed virtutum quaedam sterilitas, carnis culpa vitio geniturae. Non enim sic in eis, ut etiam ex eis quidquam vitale, commendabile, gratiosum, non est quidquam in altero salutare sibi, caeteris fructuosum; quia quidquid in aliquo, si quid tamen in aliquo dignum et necessarium invenitur, non de suo, sed de Christi novit esse quisquis veraciter experitur. Christus autem homo inter homines, malo non incongrue comparatur, qui conceptus de Spiritu, non naturae sterilis accusatur, cujus radix innocua, cujus umbra densior, ab aestu noxio nos abscondit, cujus fructus salubrior, odor longe suavissimus se diffundit. Denique tria haec in malo possunt pariter inveniri, nec est in silvis altera quae tribus istis pari modo se gaudeat insignire, sed in malo praecipue umbra, fructus, odor, copulantur nectura naturali, et ex eo, qui Deus homo est, procedunt abundantia spiritali. Quibus refrigerat, pascit, mulcet eos qui eum receperunt, qui accepta pietate dici et esse filii meruerunt; qui quoniam de tenebris ad lumen se fidei contulerunt, felici mutatione de lignis silvestribus, in Dei se filios transtulerunt. Quos attendens Christus, Dei filios et haeredes, fratres eos non confunditur vocare, amare cohaeredes, ut in multis fratribus ipse primogenitus emineat honore principali, unicus olim filius filiorum gaudeat numero jam plurali. Ipse etenim Deus de Deo, natus unicus fuit Patris, natus autem homo de virgine, unicus item Matris; sed electis consulens, sinum gratiae largius patefecit, et quos natura negaverat, adoptionis beneficio fratres fecit. Cujusmodi fratres vel filios ipse Dei et hominis Filius sic excellit, sicut malus fructifera silvarum arbores antecellit, quia et illarum infecunditati 163 mali fecunditas antefertur, et Christo quivis hominum( quantumvis justus fuerit) non confertur. Quod intelligens Petrus, cum ei justo amplius deferret centurio, et puro daret homini quod Christo religiosa debet devotio; non sibi temere quod non suum esse noverat usurpavit, sed quis esset, quam sterilis, quantum malo dissimilis indicavit.« Procidens, ait, Cornelius ad pedes ejus, adoravit eum. Petrus autem levavit eum dicens: Surge, et ego ipse homo sum, sicut et tu.» Et infra:« Annuntians, inquit, pacem per Jesum Christum; hic est omnium Dominus.» Videtis quia Petrus a Cornelio non vult neque sustinet adorari, ostendens non debere sic purum hominem honorari; dans intelligi, quia Jesu Christo privilegium hoc debetur, ut ipse homo inter homines divino solus obsequio veneretur. Reor quia nec angelus tale sibi vult obsequium exhiberi, et licet major homine, tamen invenitur hominem revereri; in quo jam perspicit novum quid et cunctis retro generationibus inexpertum, absconditum a saeculis, nostri plenitudine temporis deopertum. Unde cum Joannes gaudens sibi ab angelo plurima demonstrari, et demonstrantem volens digno, ut putabat, humilitatis obsequio venerari, ad pedes ejus caderet, volens ei honorem majoribus debitum exhibere, seipsum digne metiens, visus est angelus abhorrere.« Postquam audissem, inquit, et vidissem, cecidi ut adorarem ad pedes angeli, qui mihi haec ostendebat, et dixit mihi: Vide ne feceris.» Et supra:« Cecidi, ait, ante pedes ejus, ut adorarem eum, et dixit mihi: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu, Deum adora.» Non vult Christo angelus, servus Domino coaequari, non ligno fructuoso silvarum infecunditas comparari; sed sicut malum constat inter ligna silvestria praepollere, sic novit Christum angelus inter filios praeeminere. Denique et angeli nonnunquam in Scripturis filii nominantur, qui semper Dei Patris videre faciem praedicantur; et juxta Job filii Dei ut assisterent Domino leguntur advenisse, inter quos et nequam ille angelus Satan legitur adfuisse. Moyses quoque:« Constituit, ait, terminos populorum, juxta numerum filiorum Israel.» Filios Israel, angelos appellans. Quod alia translatio evidentius insinuat, dicens:« Statuit terminos gentium, juxta numerum angelorum Dei.» Tot quippe a nonnullis Deus creditur salvandos ex gentibus elegisse, quot inveniuntur angeli aliis cadentibus remansisse; ut ad videndum eum tot ex hominibus ei filii praeparentur, quot inter angelos jam videntes aeque filii continentur. Inter hos autem filios Dilectus Sponsae praeeminet quasi malus, quia sicut puro in homine, sic etiam in angelo non est salus; sed in Christo, qui, etsi minor angelis propter mortis utique passionem, tamen longe excelsior propter Dei et hominis unionem. Ideo cum dixisset Joanni angelus.« Vide ne feceris,» causam addit dicens:« Conservus tuus suum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu, Deum adora.» Ego, ait, non solum Dei, sed Dei hominis digne servus, tuus et eorum qui fide et opere Jesu testimonium perhibent sum conservus; nec decet servum, ut tollat Domino sua jura, cum potius Creatori omnis deferre debeat creatura. Tu ergo non angelum, sed Deum adora, Deum, qui non angelum, ut salvaret angelum, apprehendit, sed semen Abrahae, ut eum salvum faceret, apprehendit; Deum qui se exinaniens, et accipiens formam servi, ut homo habitu est inventus, secundum quem hominem etsi minor angelis est inventus, non tamen multum minor, sed minor paululum reputatur, si quod Scriptura perhibet sensu non devio capiatur.« Minuisti eum paulo minus ab angelis, ait David.» Et Paulus:« Eum, ait, qui modico quam angeli minoratus est propter passionem mortis.» Christus nimirum ex Deo constat et homine, homo autem ex anima et corpore; anima vero major pars hominis est, major, inquam, non mole, sed dignitate et excellentia; eo quod in anima ad imaginem et similitudinem Dei homo factus sit. Corpus autem, minor, hoc est, inferior pars hominis, secundum quam partem Christus minor angelis invenitur, eo quod angeli natura moriturae carnis involucro non vestitur; sed ille Spiritus immortalis, intellectu vigens, praeditus ratione, in eo quod factus est, sine mortis permaneat laesione. Spiritus quoque hominis ejusdem, vel similis naturae perhibetur, praeditus et ipse ratione, habens initium, finis angustia non tenetur; sed infusus corpori, quod originali corruptum vitio generatur, lege mira, satisque miseranda illius meritis aggravatur. Unde legistis:« Corpus quod corrumpitur aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.» Anima igitur, quae ejusdem cum angelo vel similis est naturae( sunt enim unius quasi generis rationis merito hujusmodi creaturae); prius quidem ex carnis consortio decolorat speciem genuinam, postmodum vero assensu voluntatis, vitiorum labitur in ruinam. Verum quia caro Christi concepta de Spiritu, originale sibi vitium non contraxit, ad culpam, quam non noverat, infusam sibi animam non attraxit; sed sicut istam tam conceptio, quam conversatio servavit impollutam, sic illam creatio et creantis dignatio ab omni 164 labe reddidit absolutam. Anima vero cujus naturam immortalitas, intellectus, ratio sic honestant, et nec incorporatio praevalens, nec quaevis attaminatio dehonestant, qualem Christus in unitatem sibi personalem credendus est assumpisse, nec assumptae dignitatem assumens creditur consumpsisse; anima, inquam, tali, non angelus, non quaelibet major est creatura; solus ille major est, cui Creatori nulla par potest effici creatura. Secundum quam animam non debet Christus minor angelis existimari, quae dignitate pollens ingenita nullo potuit vitio depravari; quod non posse etsi factor facturae non contulit faciendo, huic tamen animae assumens contulit assumendo. Quod enim non angelus, non anima obtinet conditionis privilegio, vi naturae, Creator, cui voluit, cum voluit, contulit creaturae; et qui prius angelis contulerat ne quis ultra posset cadere, vel timeret, postmodum animae, quam assumpsit, dedit, ut sancta confirmatio aeque vestigio permaneret. Restat ergo ut secundum carnem tantum Christus minor angelis asseratur, quae, ut ante dictum est, altera pars hominis minor vel inferior judicatur; et ideo recte non multo minus angelis, ne secundum totum hominem videatur, sed paulo minus legitur minorari, ut solius carnis mentio fieri cognoscatur. Nos autem miseros multo minores angelis culpa fecit, quorum et carnem conceptio, et animam incorporatio sic infecit, ut utrobique culpabiles accusemus nostram merito genituram, dura detenti lege, eo quod versum est vitium in naturam. Unde Paulus:« Sumus, inquit, natura filii irae.» Quod, etsi bonos angelos culpae sarcina non gravavit, sed eos bene conditos gratia melius confirmavit: inter ipsos tamen sicut et inter homines Christus credendus est praeeminere, et sicut malus inter ligna silvestria, sic inter hujusmodi filios primatum obtinere. Christum quidem non Deum solummodo, sed Deum hominem angeli venerantur, in quo salutis fructum, umbram protectoriam contemplantur; per quem homines pressos et oppressos fasce gravi damnabilium delictorum, vident nec invident converti et reverti ad salutarem excellentiam meritorum. Quod non fruges, non aries, non vitulus, non denique homo vel angelus poterant operari, nec erat nomen aliud in quo datum fuerit nos salvari; sed sic vita de languore, salus conqueritur de jactura, ut ad fructum vel medelam inefficax omnis sit creatura. Quia ergo vitam, fructum, efficaciam potentis medicinae non dabat silva sterilis, non cujusvis artificium officinae; et aegrotanti mundo promissores jam dilationis merito sunt invisi, ortum est lignum vitae malus fructifera, in medio paradisi. Cujus umbra suavior longe faciens incentiva, fructus gratis reficiens quos fames laeserat oppressiva; non solum hominem ad amissum olim consortium angeli retulerunt, sed et naturam humanam supra dignitatem angelicam extulerunt. Nostram quippe naturam jam Deo counitam in Christo angelus intuetur, cujus fructum considerans, digne sterilem se fatetur, quia qui non valuit vel cadentem coangelum vel hominem perditum reparare, Christo, qui potuit cuncta quae voluit, non se debuit comparare. Quod attendens recte Virgo: Sicut malus, inquit, inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. De quo subjungit:
5.22
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII.
5.22
Sub umbra illius quem desideraveram, sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo. Si meum, inquit, dilectum, ut audistis, volui commendare, si eum malo fertili inter ligna sterilia comparare, ne putetis eorum quae vobis profero me incertam, et affluentem verbis, rerum laudabilium inexpertam; experimento didici quia utilis, quia bona sit ista malus, sensi quantum in ea refugium, quantum refrigerium, quanta salus; quia sub ejus umbra non solum esse mihi datum est, sed sedere aestus fugere noxios, quietis gratiam obtinere. Bona quies, quam non irae persequentis, sed manus diligentis gratiae fabricavit, cui non mors tenebrosa, sed malus spatiosa ramis et frondibus obumbravit; in qua non peccator desperationis vel ignorantiae tumulo sepelitur, sed mens justa suavi refrigerio profectionis beneficio delinitur. Miser ille populus, qui in tenebris et in umbra mortis diu voluit residere oblitus coelestium, terrenis carnaliter inhaerere; vitam vitalem nesciens, caligavit morte criminum subobscura, cujus umbrae corpus est mors sine termino secutura. Peccatum enim quo, anima velut gladio pertransitur, et ab eo, qui vita est, fieri longius invenitur prima est mors animae, in futuro tristior, nunc jucunda, quae vero juste sequitur aeterna damnatio, mors secunda. Et illa quidem mors est, et mortis umbra praevia subsequentis, ista vero et mors est et umbrae veritas praecedentis; in quarum prima licet esse contigerit, non est consilii nos sedere, id est sine respectu poenitendi quietem perditam obtinere. Nam qui sedet in umbra, nec timet venturam mortem praevenire, cum illa veniens festinat torpentem 165 invenire; et quem invenerit in obscuro et in proprio velut jure, ligat et in carcerem projectum detinet insolubilis vi necturae. Verumtamen nonnullos miserans spiritus, vehemens terret, et concutit sonitu repentino, et ex alto visitans oriens, perfundit lumine matutino; eductosque de somno et umbra duri discriminis et nocturna, dies laetus excipit, umbraque suavior et diurna. Est autem dies fides illuminans: virtus spei, est umbra suavior praecognito speciei, in qua cum sit bonum esse, vivere melius, optimum est sedere, donec tandem concedatur lucem plenam plenius obtinere. In umbra est diurna qui non solum praesentia, sed et sequentia novit esse, qui videt per speculum quod constat nondum visibiliter praesto esse; qui fide non dubia intelligit invisibilem Deum esse, qui eum remuneratorem in se sperantium credit esse. Paulus:« Oportet, inquit, accedentem ad Deum credere quia est; et inquirentibus se remunerator sit.» Sine hac fide Deo quispiam non placebit, nec est digna conscientia, cujus Deum scientia non tenebit; quia et ignorans, ut legistis, legitur ignorari, et revera qui nescitur, a nesciente non potest acceptari. Ideo Propheta:« Credidit, propter quod et locutus est.» Tu es ipse Deus meus. Sine fide ergo non potest quispiam justus esse, imo, ut plus dicam, qui non crediderit, nec dici debet esse; qui autem non est, consequenter nec in umbra est. De qualibus scriptum est:« Ne tradas regnum tuum his qui non sunt.» Non esse recte dicitur, qui Deum esse nescit, cui facto necdum is a quo factus est, innotescit; qui mente obcaecata longe a merito pellitur existendi, necdum fidem assecutus, quae est umbra vel initium subsistendi. De qua Paulus:« Si tamen, inquit, initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus.» Qui ergo fidem habet, tenens firmiter Deum esse, est, et in umbra est, sed non sufficit illic esse; imo laborandum est ei, quem jam merito fidei constat esse, ut vivens in ea, mereatur etiam justus esse. In fide enim esse, nondum est justum esse; sed fide vivere, vel in fide vivere, justitia reputatur, quia fides mortua, etsi non diligens, operatur. Dilectio quippe vita est fidei, et ideo non qui credit, sed qui diligens credit vivere comprobatur; et vivens in fide dignus laude, justitia commendabilis praedicatur. Unde per Habacuc:« Justus, inquit, meus ex fide sua vivit.» Etiam non justus erit in fide, sed nonnisi justus vivet in fide; quia et in fide est cui dicenti:« Domine, Domine,» non tamen aperitur; et in fide vivit, qui voluntatem Domini faciens, exauditur. Et quia fides optatae praesentia non est rei, sed sperandae substantia et umbra, ut ante dictum est, speciei; justi quos sua nondum merita ad eamdem speciem intromittunt, in umbra ejus interim non tam esse, quam vivere se promittunt.« In umbra, inquiunt, ejus vivemus in gentibus.» In umbra justi vivent, cum in fide diligent operari, cum juste, pie, sancte, dabunt operam conversari; cum eis datum fuerit fide viva in gentibus, hoc est inter homines gratulari, quibus nondum inter angelos inventa datur specie gloriari. Vivent quidem in umbra, cum eum quem in utero constat Virginis incarnatum, fide firma tenuerint ante saecula Deum natum; cum eum, qui homo pro hominibus inventus est dura pati, Deum esse dilexerint, paternae coaeternum et consimilem majestati. Denique vivent, cum tanquam retro positis, quae ille homo inter homines indigna voluit sustinere, intelligent, et diligent benedictum in saecula Deum, super omnia praeeminere; cum relicto quod videre et tenere possunt quilibet animales, id maxime habebunt prae oculis quod habere promerentur nonnisi spiritales. Ideo praemittunt: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Christus Dominus ante faciem nostram spiritus tunc habetur, cum eum nostra fides jam non secundum carnem, sed secundum spiritum intuetur, cum illius solam carnem quidquam intelligens non prodesse, eum qui vivificat, Deum spiritum novit esse. Quae enim de illo secundum carnem plurima praedicantur, qui carnem adhuc sapiunt, nimis pueriliter amplexantur; et posteriora Christi, posterius non reponunt, sed fide laesa ignorantes ordinem, anteponunt. Quorum Petrus cum audiret passionem illius proximam praedicari, inventus est carnem quam spiritum paulo tenerius amplexari; et ante faciem suam Christum quidem habuit, sed hominem moriturum, non spiritum suscitantem, non Deum vitae mortuos redditurum.« Absit, inquit, a te,» non fiet istud, non morieris. Et ille:« Vade, ait, retro, non sapis quae Dei sunt.» Ideo Paulus ab his quae sunt hominis removens auditores, ad ea quae Dei optat effici promptiores, intelligens quae sunt carnis recto judicio posthabenda, Deum et ea quae sunt ejus, ante faciem proponenda.« Ut ambuletis, inquit, digne Deo.» Et alibi:« Etsi novimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus.» In hac umbra seu fide in qua esse conceditur et injustis, vivere autem non, ut ante dictum est, nisi justis; multum quidem laboratur, dum in ea vivitur cum timore, nescit enim miser homo utrum odio dignus sit an amore. Caeterum virgo Mater quae prae cunctis invenit gratiam apud Deum, in ea sabbatizat, felicem obtinet jubilaeum: et non solum vivit( quod est omnium laborantium generale) sed, ut secura, 166 sedet, quod quiescens obtinet speciale. Ipsa enim est cui sanctus ille Spiritus supervenit, in qua virtus Altissimi gratam sibi requiem adinvenit; quam umbrae velamento longe a culpa faciens vel timore, sessionem placidam ei solo contulit in amore. Sub umbra, inquit, illius quem desideraveram, sedi. Desiderio desideraverat, ut in eam Deus Dei Filius adveniret, ejus partum ut conceptum inexperta cunctis gratia praeveniret; osculatam deosculans castitatis sigillo praemuniret, sicut mentem, sic et carnem illaeso flore virgineo custodiret. Quo percepto, jam culpae Virgo nescia vel timoris, sedet velut in solio sub umbra refrigerii gratioris; caeterisque infra laborantibus quos meritorum adhuc inopia coangustat, ipsa in coenaculo grandi strato suavitatem ineffabilem jam degustat. Et fructus, inquit, ejus, dulcis gutturi meo. Fructus umbrae vel Spiritus obumbrantis suavitas est aeterna, quam palatum jam sentit Virginis, gustat suavius mens interna; sed adhuc ille sapor tanquam in gutture detinetur, venter vero inhiat, cujus aviditas non repletur. In hac profecto vita quidquid supernae dulcedinis praesentitur, quidquid mens carne obsita divinum et incorporeum experitur; adhuc tanquam in gustu est, quo gustantis desiderium delinitur, nondum ad ventrem pervenit, quo perfecta satietas, invenitur. Ideo recte Virgo, ut ostendat non parum dulcedinis se adeptam, et quandiu hic vivitur omnem dulcedinem imperfectam; fructus, inquit, ejus dulcis gutturi meo; nondum ventri meo, quia et inpraesentiarum gaudet gustu suavissimo delectari, et exspectat ad perfectum, cum illius apparuerit gloria, satiari. Novit autem quisquis officium comedendi paulo attentius experitur, quia cibus in gutture nondum quidem glutitus est, sed glutitur; et glutitio sic proximat, ut non vel vix foris ad os valeat revocari, sed ut comestum reputet quod in gutture senserit comedens jam versari. Sic et Virgo dum versatur adhuc lege mortalium in hac vita; amore tam suavi prae caeteris mortalibus est ignita, ut amoris vel amati fructus in ejus gutture jam dulcescat, et fiducia praevalente non illic timor imminens amarescat. Est enim inpraesentiarum illud summum, illud venturi saeculi bonum desiderabile sic experta, ut tendens ad perfectum, de eodem sit reliquo non incerta: jamque tenet in gutture, quod adhuc nos longe impares esurimus, quod nos adhuc inopes vix in summo linguae, sive labiis praesentimus. Necdum quippe ad hoc vel nos vel nostri similes sunt perducti, ut gaudeant plenius, in illud Dei sanctuarium introducti; de quo adhuc in carne vivens, non modicam virgo fiduciam sibi sumit; et quod plenius est futurum, tanquam factum fiducialiter jam praesumit.
5.23
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII.
5.23
Introduxit me rex in cellariam vinariam: ordinavit in me charitatem. Quem et quare nominet regem, supra recolo me dixisse, cum in regis cellaria introductam Virgo meminit se fuisse; quae, etsi digne multis refecta divitiis existimantur, non tamen esse vinaria memorantur. Nunc vero in cellam vinariam Virgo se perhibet introduci, innuens ad profectum conscientiae, processu temporis se perduci; in quo non solum de percepto dono gratiae jam laetatur, sed laetitia incomparabili tanquam vini abundantia debriatur. Si enim justos quoslibet quam praeclarus ille, de quo legistis, calix inebriat, ut de coelis cadente Spiritu tanquam madentes musto linguosos efficiat, cujus meriti virginem aestimamus, in cujus Deus utero se abscondit, cui gratius introductae tota cella vinaria se effundit? Quomodo introducta mentem potuit ebriam non habere, cui non calix angustior, non sapientia vinum miscuit in cratere; sed cella redundans; domus vinaria diffusam protulit ubertatem, perfudit eam uberius tanquam fluminis impetus civitatem? Suum enim proprium volens Altissimus tabernaculum venustari, sanctum caeteris sanctius condignis virtutibus honestari; ad ipsum munuscula manu avara de suo interiori sanctuario non produxit, sed ipsum intra sui arcana sanctuarii gratius introduxit. Ubi soli sola dilecta jungitur dilectori, et ex ipso vel in ipso fonte haurit aquas gaudio pleniori; quibus lota candidatur, quibus pota suavius hilarescit, inebriatur gaudio, tanquam vino fortiter incalescit. Haec autem ebrietas non perturbat animum, mentem virgineam non confundit, memoriam non obscurat, non aufert scientiam, sed infundit; malum non cogitat, non agit perperam, diligit aequitatem, iram non suscitat, non infert odium, amorem nutrit, ordinat charitatem: Ordinavit, inquit, in me charitatem. Non parvi est meriti, non parvae denique sanctitatis, in qua non solum charitas, sed et ordo praeeminet charitatis; et cum in caeteris pluribus dilectio sit diffusa, in ea praecipue diffusio permanet inconfusa. Nam plerique, etsi amant, non tamen tenent ordinem in amore, sed vel ignorantia caligantes, vel oppressi negligentia graviore, 167 amplius diligunt quod minus, vel minus quod fuerat amplius diligendum, vel loco ponunt ultimo quod digne fuerat praeponendum. Virgo autem in his omnibus prudenter erudita, et ad explendum quae noverat nullis negligentiae maculis praepedita; amat, ut dignum est, in Domino semetipsam, amat, sicut scriptum est, omnem proximum ut seipsam. Inter eos autem quos proximos fides efficit vel natura, quos auctoritas legis scriptae jubet diligi cum mensura; Virgo prudens novit discernere, quem minus, quem amplius diligens amplexetur, cui minus deferat, quem majore diligentia veneretur. Denique et in Christo quem de sancto conceptum Spiritu generavit, in quo Deum et hominem personalis unitas copulavit; utrumque vera Mater discreto judicio sic amavit, ut charitas non erraret, quam in ea idem filius ordinavit. Primo enim Deum quem coelestium et terrestrium noverat Creatorem, et eorum quae creavit ordinatissimum dilectorem; carni verae counitum, factumque hominem miro modo, dilexit toto corde totis viribus sine modo. In hac quippe dilectione teneri non jubetur modus aliquis, non mensura, et quantum diligatur Deus, non scriptor aliquis docuit, non Scriptura; sed quisquis invenitur diligendi modum subtilius expressisse, videtur non quantum, sed ex quanto diligi debeat docuisse.« Ex toto, ait, corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis.» Iste est modus, si tamen modus quo Deum in Christo gaudet Virgo mater diligere, cujus profunditatem humanus ad liquidum sermo non potest exprimere; tantam cujus dulcedinem, etsi utcunque valet ferventior animus experiri, tamen qui verbis explicet facile non valet inveniri. Ex toto igitur quod habuit, quod potuit, in filio dilexit, potentiam potiorem, incarnatae deitati applicuit affectum promptiorem; omni prorsus creaturae digna reverentia praetulit Creatorem, Deum homini counitum habuit super omnia gratiorem. Hominem vero, quem noverat suam Virginis carnem esse, conceptum sine viro, sine suo matris gemitu natum esse, natura, naturalique nectura proximum suum esse, dilexit ut seipsam, sicut legerat dignum esse. Nam, cum nemo carnem suam odio habeat, sicut recolitis vos legisse, quamvis eidem carni culpam quamlibet noverit adfuisse; quantum credenda est Virgo mater Filium dilexisse, in quo et culpa nihil habuit, et natura obstupuit jus inolitum perdidisse? Concipiens quippe Virgo, non amplexum pertulit, non juncturam, pariens, nullum sensit dolorem corporis, non laesuram; originalis culpa, quae pridem quasi versa fuerat in naturam, longe pulsa doluit, nec omnino potuit talem comprehendere genituram. Solebat ab antiquo lex peccati praevenire quamlibet parituram, et tam matrem quam filium impellebat velut tributarios ad usuram; cunctis aeque nascentibus imprimebat proprii numismatis percussuram, nec erat quis tam felix ut evaderet hanc pressuram. Sola Virgo proferens miro modo primogenitum singularem, in conceptu et in partu non experta sententiam generalem; gavisa est talem proximum, imo et talem filium se habere, in quo nihil proprium originalis injuria potuit obtinere. Hunc itaque proximum reete Virgo diligit ut seipsam, et si credi fas est, dicenda est plus diligere quam seipsam, quia tantum hominem supra hominem omnem judicat diligendum, et tam seipsa quam caeteris tenerius et avidius amplectendum. Quod autem docente Spiritu intelligit, intelligens diligit faciendum, eodem operante non est impotens vel inefficax ad explendum; et ideo filium hominem quem modo inenarrabili genuit ex seipsa, sicut diligendum intelligit, sic diligere potest, et diligit plus seipsa. Nos profecto miseri quae perfecta et summa sunt, vel intellectu capere non valemus, vel ad explendum ea, perfectam et efficacem gratiam non habemus; et ideo forte Deus nostras infirmitates miserans et nosipsos, temporaliter imperat diligere quemvis hominem ut nosipsos. Virgo autem plena Deo, dives dono gratiae plenioris, ad montana provehitur, et ad gradum meriti celsioris; et hominem quem noverat ex se natum materialiter, nullis maculis originaliter praepeditum, carne mundum et Spiritu Deo cunctis inaccessum genere counitum; super omnes diligit quos donatos intelligit meritis et gratia parciore, dignum ducens ut seipsam illi non solum non praeferat, sed nec etiam conferat in amore. Hunc diligendi ordinem ipse qui diligitur, inspiravit, et in Matre diligente charitatem praecipuam ordinavit, ut quam in ortu suo filius esse dederat Virginem mirabiliter et fecundam, miro satis aeque modo redderet, si non parem meritis, vel secundam. Solo quippe Christo inferior reliquis omnibus luce praeeminet sanctitatis, sanctitatem vero reddit lucidam non nisi excellentia charitatis, quae quanto subtilius et expressius necessarium ordinem apprehendit, tanto perfectius atque efficacius Christi proximam se ostendit. Hoc in cella vinaria Christus beneficium operatur, in quam Virgo introducta flagrare charitatis incendio gratulatur; nil gratius, nil delectabilius judicans quam ardere, nil in praesenti salubrius, quam aestu charitatis affici vel languere. De quo subjungit: Fulcite, etc. 168
5.24
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV.
5.24
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Qui amant illicita, et eorum adhuc compotes non habentur, aegrotare et deperire dilato desiderio perhibentur; et languoris molestias eorum perdita mens incurrit, si voluntati miserae voti expletio non succurrit. Unde Ammon qui Thamar sororem Absalon adamavit, cum explere nondum posset quod male concupierat, aegrotavit; et desperans posse duci affectatam nequitiam ad effectum, attenuatus macie ibat per dies singulos ad defectum.« Factum est, inquit, ut sororem Absalon Thamar adamaret Ammon filius David, et deperiret in eam valde; ita ut aegrotaret propter amorem ejus. Ad quem Jonadab: Quare, inquit, sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Dixitque Ammon:« Thamar sororem Absalon amo.» Si aegrotat et deperit qui amore illicito praegravatur, si affectu pressus venereo per dies singulos maceratur, quomodo credenda est Virgo mater Sponsum diligens aegrotare, quae non incestu Veneris, sed aestu casti vulneris in suum deficit salutare? Amat enim, et amando, vulnere velut quemdam labitur in defectum, dum nondum apprehendit, et tamen sic intendit mentis aciem ad perfectum, ut habitis non contenta, totum effundat desiderium in habendis, et quasi nil obtineat, sic inhaerere ardeat obtinendis. Tendens igitur ad optatum, et nondum sentiens consummatum, languet et deficit, nec potest quod desiderat obtinere, affectat et exspectat et effectum adhuc se conqueritur non habere. Quid hoc languore sanius, quid hac sanitate languidius in hac duntaxat vita Virgo poterat experiri, quae, quidquid terram sapit, intra suum nolens animum inveniri, volebat soli Deo indeflexis complexibus adhaerere, et adhuc cogebatur forte propter alios hic manere? Volebat, nec valebat irrefragabiliter frui Deo, gravi solvi a corpore, labore non atteri, gaudere jubilaeo; frui bonis invisibilibus judicans bonum esse, cum adhuc, ut videtur, teneri eam visibilibus sit necesse. Sic itaque volenti nec valenti sua est in carne conversatio aliquantulum onerosa, sed pro certo adolescentulis, quae nutriendae sunt, non mediocriter fructuosa; quia sanctis apostolis exemplum Virginis profuit et doctrina, dum per eam inter illos ordo vitae, morum viguit disciplina. Quae attendens ab eo quod amplius diligit se differri, exspectationi suae consolationes aliquas vult conferri; et eas quae secum degunt adolescentulas invitat ad profectum, ut viso eo sustineat suum quasi patientius imperfectum. Si me, inquit, adhuc non excipit perfectae praesentia requiei, si transire nondum potest fides in regulam speciei; si languet impossibilitas, quia nondum possibilitas consummatur, si gemens afficior quandiu perfectione imperfectio non sanatur; volo saltem vos interim ad profectus congruos promoveri, meoque tam verbo quam exemplo eamdem mecum beatitudinem promereri. Si rerum ille summus et discretus provisor vult diutius me hic esse, si profundo consilio meam vobis praesentiam vult prodesse; si me differt a gloria, differentis beneplacitum non accuso, et quandiu illi placuerit, laborem impositum non recuso. Vos interim dum tempus est, ad lectum meae quasi aegritudinis convenite, et dilato desiderio laborantem vernis floribus, id est bonis vestris affectibus me fulcite; ariditatem pristinam, hiemis intemperiem a vobis longius removete, et avocamento florido solatioque vernali, amoris aestu languidam refovete. Erit enim non parva consolatio, non modicum refrigerium aestuanti, malagma sive oleum, sive ligatura reputabitur aegrotanti: si pulso procul hiemali gelicidio, vernali decore floreatis, si post flores affectuum, maturiores fructus operum proferatis. Bona equidem arbor grato veris tempore decoris floribus venustatur, venustate non contenta fructu operum postmodum onustatur; quibus videns rusticanus cultor, qui in ea laboraverat, se stipari, gaudet laborem adhibitum fecundo munere compensari. Sic et Virgo eas, quae secum sunt, adolescentulas bonae vicem arboris vult tenere, et in horto Sponsi positas, fide et desiderio vult florere: processuque temporis bonis operibus abundare, quibus fulta vel stipata, Sponsum possit eo ditius, quo diutius exspectare. Quo enim plures verbo ejus et exemplo proficere merebuntur, et in ejus consortio cum Sponsus advenerit habebuntur; eo illi venienti ipsa ditior et festivior apparebit, et non solum pro suis, sed et pro illarum meritis majorem gloriam obtinebit. Fulciri ergo floribus et stipari malis recte desiderat et exposcit, ut quia Deum adhuc facie ad faciem non agnoscit; interim de profectu illarum quas erudit, gratuletur, et cum tempus advenerit, de illis et cum illis amplius glorietur. Et non solum fulciri floribus, sed et malis postulat se stipari, quia flore sine fructu non potest quis esuriens satiari, quorum etsi a priore posterior necessario praevenitur, flos tamen alludit quidem visui, sed profecto non esui sufficiens invenitur. Et revera 169 sicut sine virtute non est pietatis species fructuosa, sic fides sine opere legitur et intelligitur otiosa( Jacob II); et affectus non sufficit, qui, si tempus et locum habeat, non perducitur ad effectum; et intellectus bonus est omnibus, non habentibus, sed facientibus intellectum. Fulcite ergo me, ait, floribus, stipate me malis, ut gaudeam cum audiero vos dicere:« Oportet obedire Deo, magis quam hominibus.» Et illud:« Non possumus quae audivimus et vidimus non loqui.» Gaudeam et cum sensero vos ire gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti estis pro nomine Jesu contumeliam pati. Fulcite me, inquam, quia amore langueo, non capitis injuria, non membrorum paralysi, sed amore, non febris angustia, non corporis quavis molestia, sed amore; quo nihil ardentius, nihil vehementius potest quilibet experiri, dum gustatur quod amatur, et videtur nec tenetur, praesentari creditur et ardenter quaeritur, nec potest inveniri. In quo autem et illius praesentia sentiatur, et doleatur absentia, mox supponit; praesentisque benevolentiam et dilationem absentis uno versiculo sic exponit:
5.25.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV.
5.25.1
Laeva ejus sub capite meo; et dextera illius amplexabitur me. Laeva Sponsi sub capite Sponsae indicat hunc praesentem, dextera vero amplexatura potius quam amplexans innuit hunc absentem, ut cum de illius absentia tristis querimonia contrahatur, de ejusdem qualicunque praesentia non immerito gaudeatur. Dicto enim: Laeva ejus sub capite meo, subjunxit, et dextera illius amplexabitur me, non: amplexatur me: per hoc innuens sinistrae beneficium praesentialiter jam teneri: praesentem vero adhuc amplexum dexterae non haberi. Quia vero amoris incendio Virgo dixerat se languere, ut languori congruat verbis sequentibus innuit se jacere, dum non appositam sed suppositam laevam capiti videtur perhibere, et certum est non stanti, sed jacenti manum consolatoriam subjacere. Denique in Evangelio puer Centurionis jacere perhibetur, et si causam quaeritis, quia paralyticus, et torquetur; pro quo idem Centurio festinat misso nuntio Dominum praevenire, orans ut jacenti dignetur verbo potentissimo subvenire.« Domine, inquit, puer meus jacet in domo.» Quare jacet? Paralyticus, ait, et male torquetur. Quid tibi vis fieri?« Non sum, inquit, dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.» Alias quoque legitur in quinque porticibus jacere maxima multitudo, et causa interseritur non nisi varia corporum aegritudo; qui exspectant ut descendat ad movendum lavacrum more solito angelus in piscinam, ut qui post motum aquae prior descenderit, loto corpore sentiat medicinam.« In his,» ait, porticibus« jacebat multitudo magna.» Quare jacebat, exponit:« Languentium.» Quare in porticibus, adjungit:« Exspectantium aquae motum.» Si ergo multitudo, si puer Centurionis jacere perhibentur, eo quod scilicet languore vel paralysi detinentur, non est absonum, si Virgo quae amoris violentia perhibet se languere, quod suum est languentis intelligitur et jacere. Cui languenti et jacenti Sponsus se diutius non absentat, sed dilectae dilectus grato beneficio se praesentat; et ne amor durius langueat, languor moram sufferat duriorem, laevam supponit capiti, pulvino vel quovis reclinatorio molliorem. Laeva Sponsi( ut nonnulli asserunt) est prosperitas temporalis, fortitudo, divitiae, pulchritudo, genus, scientia litteralis; et quidquid in hoc mundo videtur temporaliter arridere, quae, nisi dante Deo, nullus praevalet obtinere. Quae ideo laeva satis congrue nominantur,, quia in hac praesenti vita malis aeque ut bonis talia non negantur; et ea praecipue totis illorum nisibus appetuntur, quae ad laevam districti Judicis in illo vero et severo judicio reponuntur. Quae omnia Sponsus praesens sub capite Sponsae ponit, cum sanctam ejus mentem omnibus transitoriis superponit; et quae perversus quisque corrupto judicio summa reputat blandimenta, Virgo premit et contemnit, pro Christo judicans detrimenta. Sicut enim ille talium appetitor exsultat et tripudiat in obtentu; sic, imo longe aliter, gaudet Virgo sapiens in contemptu: et unde haec Sponso placet, dum ejus intuitu velut capite superposito caetera cuncta spernit, inde ille displicet dum eisdem transitoriis se substernit. Dextera vero Sponsi est illa suavitas gratiae fructuosior et vitalis, quam obcaecatus corde homo non percipit animalis; sed ille solum novit, imo illius Spiritus immortalis, cui dat intellectum quem docet scientiam unctio spiritalis. Hanc itaque Virgo in hoc adhuc posita corpore jam degustat, sed ne sinu capiat dilatato, carnis eam praesentia coangustat; hanc percipit, et percepta gaudet plurimum delectari, delectatur et esurit, et esuriens necdum praevalet satiari. Haec nimirum delectatio hic habet initium sed non finem, amantibus se infundit, desiderantibus 170 spondet finem; donat autem digne perseverantibus, illum finem, cujus inchoatio molestiam, consummatio nescit finem. Quod intuens Propheta:« Delectationes, inquit, in dextera tua usque in finem.» Quae dextera quoniam amanti et exspectanti adhuc plenius non confertur, sed vita praesens quasi laeva eo molestior, quo et longior antefertur: istam sentit nec consentit, sed et mentis excellentia superfruitur; illam sperat, et futuram asseverat, quae, etsi non tempore, tamen sui merito jam praefertur. Dextera, inquit, illius amplexabitur me. Ille, qui suam mihi ex toto non negavit praesentiam vel adventum, dum ista, quae ab ipso temporalia donantur, adduxit in contemptum, multo mihi plenius, multo jucundius videbitur praesentari, cum ipsius me dextera, et vita indeficiens dignabitur amplexari.
5.25.2
Sunt qui velint in laeva supposita, sensum posse alterum inveniri, signari videlicet spiritalia quae divina Sponsae gratia vult largiri; quibus eam, dum hic vivit Sponsus, diligit insignire, et sub sole laborantem suavi eorum refrigerio delinire. Quia enim illa aestu se amoris languere fatebatur, et languore detenta, ut supradictum est, jacere videbatur; et decumbentis languor urgente mora in taedium non declinet, Sponsus laevam capiti subjicit, ut super eam languida se reclinet. Dolet quidem Virgo visione Conditoris adhuc sibi plenius non concessa, vult dissolvi, eo quod illa est cunctis mortalibus inaccessa; dilatione gravi languet et decumbit mens interior velut fessa, supponit se firma fides, spes certior, charitas indefessa. Harum virtutum grata societas vel gratia socialis, sollicitudo praesens, fida custodia, consolatio spiritalis; cum non sufficiat stipari Virginem floribus sive malis, menti ejus languidae, capiti velut fesso, explent officium cervicalis. Dum me, inquit, tempus gravat, dum dies mali sunt, hic aliquantulum requiescam, dum amore langueo, dum jaceo languore, vestro in gremio delitescam; hic requies, hic habitatio, donec tandem non annorum, sed meritorum centenario consenescam, quo expleto, cedat languor diutinus, sicut aquila, juvenescam. Extunc quippe et deinceps juxta poetam vice Nestoris annos dextera computabo, imo ad dexteram transiens de sinistra juxta Prophetam de mane vigilabo; mane astabo vigilans, et desideratum, vel magis meum desiderium contemplabor, et sub ejus dextera, apparente ipsius gloria satiabor. Jam non laeva id est praesentium virtutum consolatio capiti languido supponetur, sed dextera et aeterna plenarie Dei visio conferetur; quae me stantem et videntem ulnis charioribus amplectetur, totam me circumdabit, nihil undique languidum relinquetur. Interim vero, dum futuram illius dexterae gloriam praestolabor, non gratiam jam praesentem, non sinistrae solatium aspernabor; sed in ea delitescens, pro loco, pro tempore gratulabor, cum fides in speciem, et spes in rem transierit, gloriabor. Considerans autem Sponsus tanto Virginem amore lacessitam, et in molli sinistrae gremio sub spe dexterae consopitam, sic ait: Adjuro, etc.
5.26
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI.
5.26
Adjuvo vos, filiae Hierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Loquens Sponsus adolescentulis, nostris se moribus configurat, easque humano more obtestatur durius et adjurat: sciens quia infirmorum aures negligentia vel oblivio claudit aliquoties et obturat, et transgressio mandatorum impunita diutius non perdurat. Monens igitur eas ne putetur mandare negligenter, et mandatum quasi levissimum observare non curent diligenter; astringit eas durius et interserit juramentum, ut quibus torporem infirmitas, timorem incutiat sacramentum. Nolo, ait, ut dilectam cui laevam supposui spiritalem, cui quiescenti in gratia praestolari dedi gloriam aeternalem; nolo, inquit, revocetis ad negotium vel curam temporalem, donec ipsa viderit eamdem curam vobis fieri salutarem. Novit enim melius quando vacare debeat otio vel negotio spiritali, quando vobis consulat verbo et providentia temporali; quando legat devotius, oret instantius, angustius meditetur, quando se ad vos referat, quarum immemor non habetur. Quae cum suum reditum et praesentiam viderit necessariam vobis esse, quae profecto non tam proferri vobis diligit quam prodesse; spiritali otio quamdam velut injuriam irrogabit, et actus necessarios in voluntarios commutabit. Volo ergo vos, donec velit, suum ad vos reditum aequanimiter sustinere, volet enim, cum viderit tempus vobis congruum imminere; sciens vestra debere negotia penitus non dimitti, sua vero otia teneri quidem praecipue, sed tamen aliquoties intermitti. Qui in Ecclesia caeteris cura et officio praeponuntur, hac doctrina, si velint attendere diligentius, instruuntur, ut scilicet summo studio dent operam otio spiritali, nec ab illo resiliant blanditiis et lenocinio temporali. Plerumque erga spiritalia tantis negligentiae 171 funibus praepedimur, et ad ea tam tepidi vel frigidi potius invenimur, ut magis festinemus discurrere, audire, videre, verbosari, nil gravius, nil importunius judicantes, quam sedere, legere, scribere, meditari. Ad cumulum vero mali, si quos viderimus nolle negotiis saecularibus inhaerere, discursus aspernari, loqui parcius, rumores abhorrere; dare operam lectioni, meditationi gratius insudare, et, si quid intellexerint, scripto memori commendare: hos contracto labio, unca nare, adducto supercilio subsannamus, et cum desint lapides, lingua detractoria lapidamus. Quare hoc? nisi quia Sponsi monita, quibus adjurat filias Hierusalem, non audimus, vel magis audientes occurrente malitia nullatenus obedimus; illius iram sine dubio nobis contrahentes, qui Judex severior, odit et persequitur detrahentes!« Detrahentem, inquit, proximo suo, hunc persequebar.» Verumtamen proprium est eorum, qui videntur in Ecclesia caeteris praesidere, non dominari clero, sed formam subditis se praebere; non curis exterioribus, non negotiis saecularibus animum irretire, sed mente prona studiis spiritalibus inservire; non causis forensium, non saecularium contentionibus libenter interesse, sed studio litterali, et spiritali otio intentione congrua praesto esse. Illis potioribus tota eorum conferat se voluntas, ad haec inferiora necessitas eos referat, non voluptas: in illis abscondantur, ut occulta sapientiae hauriant diligenter, ad ista referantur, propter fratres et proximos patienter. Qui autem volunt illis detrahere, et a proposito spiritali retrahere, Sponsi monita vereantur, quibus et adjuvatur Sponsa et filiae Hierusalem adjurantur; quia et eorum studia nostro invidorum murmure non laedentur, et iniquos detractores indignatio et animadversio districti Judicis persequenter. Sed quid est quod per capreas cervosque camporum filiae Hierusalem adjurantur, quasi hujusmodi animalia timere vel diligere cognoscantur, ut per istorum factam diligentius mentionem, illae attentius moveantur ad tenendum auditam jussionem? Mandatum vero sic adjurantis quis credat sollicitius observari, et non magis inutile et prorsus frivolum aestimari, cum vix aliquem teneat cujusvis reverentia juramenti, si, per quod adjuratur, nullius reputatur ponderis vel momenti? Verum in hoc dramate etsi carnalia et contemptibilia videntur nominari, in his tamen sanior intellectus amat spiritalia perscrutari; et abhorrens quod personat et obstrepit superficies litteralis, illud solum magni pendit quod inquirentibus se ostendit continentia spiritalis. Capreae igitur, ut aiunt, hoc est insitum a natura, ut contenta non sit campis et vallibus in pastura; sed excelsos montium vertices appetit summa cura, quasi nusquam alias gratam sibi sufficientiam inventura. Diffusam camporum latitudinem, valles humiles et depressas, cunctis passim pecoribus naturae legibus ab initio jam concessas; fastu quodam praeterit, adit rupes caeteris inaccessas, illic pasci delectabiliter, fiducialiter dare saltus, moras facere diligit indefessas. Per quam non incongrue virtus illa potest figuraliter designari, quae bonis transitoriis non contenta, studet summa et coelestia speculari; quae excedens ea in quibus communis multorum infirmitas videtur immorari, ardua quaedam minoribus inaccessa vult et valet gratius amplexari. Quae praesentis vitae molestias tanquam retro positas obliviscens, angelorum inserta coetibus, imo ultra angelos desiderio proficiscens, inferiorum planitiem supergressa, amore rapitur supernorum, et de summis pendens verticibus, suavitate pascitur aeternorum. Cervus autem qui fame et aviditate congrua serpentes devorat et venenum, quod abhorrent et ab esu animalia caetera judicant alienum; illam signat virtutem animi, quae peccata mortifera diligit absorbere, et ad destruendum ea edacem diligentiam adhibere. Sunt quippe nonnulli qui contemplandi quidem excellentiam non attingunt, sed ad destruendum vitia forti gladio se accingunt; qui, sicut escam panis, plebem devorant perditorum, et salubri edulio annullant efficaciam delictorum. Quibus cum inhaeserit fraus impugnantium ut sagitta, cogunt eam resilire arte citius requisita; ferrumque noxium diu in vulnere non sustinent dominari, sed educto eo convalescunt medicamine salutari. Quia vero hanc virtutem quorumvis humilium constat esse, quos non pravitate asperos, sed planos morum benevolentia constat esse; qui, etsi magna fecerint, servos tamen se inutiles dicunt esse; ideo cervos dicit camporum, qui scilicet latum geminae dilectionis mandatum fortiter amplexantur, viam currunt mandatorum, cum corde et animo dilatantur. Denique cervi cum per aquarum profunda transire disponunt, sic in ipso transitu ordinatim invicem se praeponunt, ut praecedentis clunibus caput subsequens superponat, et idem alteri subsequenti modo simili se supponat. Is autem qui se cunctis praeposuit et nullo praevio suffulcitur, cum ad sufferendum natandi et portandi laborem lassitudine praepeditur; relicto eo qui supponitur, festinat ad ultimum se referre, quem novit adhuc liberum et sequentem alterum non sufferre. Sic sua invicem onera portantes legem Christi satagunt adimplere; aedificium imitantes in quo lapis amat lapidem sustinere; quorum sustinentiam operatur affectus charitatis, 172 forti cujus navigio, subducuntur naufragio, et ducuntur ad portum voluntatis. Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque camporum. Vos, ait, quas Hierusalem, id est pacis filias decet esse, sine qua nullo modo praesens vobis Dei visio potest esse; per eas virtutes, quibus et calcatis vitia, et amatis praemia, volo vos adjurare, ne seducto concilio praesumatis saniori desiderio Virginis obviare. Per eas, inquam, virtutes quae investigando et contemplando Deum altius suspenduntur, per eas itidem quae in amorem proximi latius extenduntur; adjuro vos, ne quiescentem proximam molestiis impugnare, et Deo, in cujus laeva recumbit, inveniamini repugnare. Haec enim hujus requies quiescenti utilis est et grata, mihi plenius cognoscenti quid cui expediat, non ingrata; ideoque et illam, cum tempus est, quieti volo diligentiam adhibere, et vos infirmiores a murmurio vel judicio prohibere. Quis mihi det, ut non solum non suscitem nec evigilare faciam quoslibet dormientes, nec mandati reus inveniar temere judicans quiescentes; sed et in laeva Sponsi sua dantis gratia requiescam, et ab aestu et turbine et pluvia in abscondito tabernaculi delitescam? Felix enim si sic mori merear, sic dormire, si me dignetur Sponsus beneficio mortis hujus, somni gratia delinire; si hoc prohibeantur filiae Hierusalem impedire, ne compellar scilicet vel ad vitae molestias, vel ad culpae vigilias resilire. Felix, inquam, si anima mea morte justorum moriens et deficiens in atria Domini concupiscat, si aut in laeva Sponsi, aut in Sponsae saltem genibus obdormiscat; si addiscat experimento, somnus ille quam suavis fuerit Virgini, quam jucundus, cujus ab osculo primus liber sumpsit exordium, in somno finem accipiat hic secundus. Dignum enim judico, ut ad praesens, stylus meus ad prosequendum caetera non festinet, sed dormiente Sponsa, iste paululum se reclinet; cum illa evigilare voluerit, et ad loquendum vigilem charitas hanc constringet, stylus ad laborem intermissum potius quam dimissum pro viribus iterum se accinget.

Intertext edge

Open linked passage

Note