Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Philippus de Harveng1100-1183
Epistolae
Epis 6.17
Choose a text More by Philippus de Harveng
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11637 Episto332
6.1
EPISTOLA VI. PHILIPPI AD JOANNEM Ejusdem argumenti.
6.1
Gaudeo quod etsi aliquid mea parvitas contra vestram prudentiam asseverat: apud vos tamen, ut dicitis, inconcussa nostra dilectio perseverat. Scire vos volo mihi procul dubio notum esse librum nostrum quem legistis, ab Hilario scriptum esse, sicut audivi postmodum et a nonnullis doctoribus praedicari, et in aliorum codicum titulis praenotari. Super cujus quae inter nos versatur quaestione quoddam mihi rescriptum transmisistis, et quia illud vobis non sufficere videbatur, alterum addidistis. Quae utraque uno eodemque die suscipiens, cum illud quod primo scripsistis perlegissem, et in calce sermonis illud apostolicum invenissem:« Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus;» proposui, fateor, ad illud nihil penitus respondere, ne quasi contentiosus vobis mererer displicere. Cum vero alterum legens, invenissem etiam in fine:« Haec, charissimi, considerate, et quid super his vobis videatur, rescribite,» mutato proposito aliquid 26 volui vobis rescribere, ne mandatum vestrum tacendo viderer contemnere.
6.2
Miramini, ut dicitis, quod in epistola mea scripsi Apostolum dicere:« Omnia legite, quod bonum est tenete, cum ibi sit« omnia probate.» Sed hoc pro miro nullatenus duceretis, si Hieronymi ad Pamachium et Oceanum epistolam memoria teneretis. In ea enim» Apostolus, inquit, praecipit omnia legentes, quae bona sunt retinentes.» Cum autem Apostolus legi mandet omnia, quae bona sunt teneri, vos tamen librum Hilarii in quo multa dici perfectissime non negatis, respuendum penitus haesitatione postposita judicatis, pro eo quod eum in aliquibus reprehensibilem aestimatis. Librum etiam quem idem Hilarius super Matthaeum scribit, propter quasdam sententias quae in eo, ut dicitis, vel falsae vel scrupulosae sunt, non probatis; ex quo datis intelligi quia, sicut id quod falsum est, sic illud quod scrupulosum est reprobatis. Ad quod apertius demonstrandum subjungitis:« Abundant catholici simplices libri, ut jure scrupulosi propter offensam debeant evitari, cum dicat Apostolus:« Nemo vos seducat in subtilitate sermonis.» Patet quia simplices libros, id est ad intelligendum planos et faciles, vultis solummodo lectitari, scrupulosos vero, id est subtiles et difficiles, evitari, ne scilicet in illam seductionis offensam incurratur, a qua sibi praecavere Colossenses Apostolus vel jubet, vel hortatur. Verum Hieronymus nec ea legi vetat in quibus est aliquid arguendum apertae falsitatis, si tamen ibi pariter invenitur utilitas veritatis, imo libros etiam Origenis, quos in multis esse reprehensibiles cognoscebat, et legebat frequentius et legentes nullatenus arguebat.« Origenem, inquit, propter eruditionem sic legendum arbitror quomodo Apollinarem et nonnullos ecclesiasticos scriptores, ut bona eorum eligamus, vitemus contraria.» Sed esto. Libri Origenis vel quilibet hujusmodi respuantur, ne falsa pro veris astruendo in errorem simplices inducantur: et quantum juverit eruditio inventae veritatis, tantum, imo plus noceat non intellectae seductio falsitatis. Nunquid etiam debent quae scrupulosa et subtilia sunt evitari, vel forte lecta et non intellecta inconsulto judicio reprobari eisque pro vitio ipsa scrupulositas et subtilitas imputari, et non inde multo potius multoque reverentius honorari? Quis unquam hoc apostolus, quis vir apostolicus vel dixit vel scripsit? ut videlicet libri simplices legantur, secrupulosi vero et subtiles jure propter offensam, ut scribitis, non legantur? Cum in subtilitate sermonis Colossenses non seduci Apostolus praemonebat, nunquid eos ad hoc inducere cupiebat, ut legere scripta scrupulosa et subtilia recusarent, simplicia tantummodo lectitarent? Hoc nimirum non videtur lectionis illius series continere, ut intendat eos a lectione subtilium removere, imo in ea sollicitum se ostendit Apostolus, ut Colossenses plenius instruantur ne quasi rudes et simplices a pseudoapostolis subtiliter loquentibus seducantur.« Volo, inquit, vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, ut consolentur corda ipsorum instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitione mysterii Patris Christi Jesu.» Qui ergo studet eos in omnes divitias plenitudinis intellectus instruere, ut mysterium Dei Patris, quod est« Verbum caro factum,» possint agnoscere, non vult eos lectione librorum simplicium esse contentos, sed in his qui abscondita Dei Patris mysteria continent sic intentos, ut haereticorum possint argumentationibus resistere, et subtiles eorum tendiculas librorum subtilium sententiis fortioribus destruere. Propter quod subjungit:« Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonis.» Et paulo post:« Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam.» Et supra:« Non cessamus. inquit, pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia, et intellectu spirituali.»
6.3
Vult Apostolus Colossenses in omni sapientia et intellectu spiritali proficere, legendo et intelligendo subtilia, subtilibus argumentis prudenter resistere, alioquin frustra vel hanc illis, vel alias aliis epistolas scriptitaret, si non scrupulosa et difficilia et legi et intelligi peroptaret. Plerumque etenim tam subtilia scribit, ut non facile nisi a sapientibus et spiritalibus capiantur, plerumque tam scrupulosa, ut multi non capiendo, in errorem praecipites seducantur, sicut et ipse ad Corinthios videtur intimare, et in sua Petrus Epistola manifestius demonstrare. Ad Corinthios:« Si quis, ait, videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis.» Et Petrus:« Sicut, ait, et charissimus frater noster Paulus, secundum datam sibi gratiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant ad suam ipsorum perditionem.» Si scrupulosa et subtilia jure propter offensam, ut scribitis, evitantur, quare Paulus scribit ea quae non nisi a sapientibus et spiritualibus cognoscuntur, et in quibus indocti et instabiles erroris scrupulum patiantur?
6.4
Ipse quoque Dominus Jesus Christus in Evangeliis tam subtiliter loquitur, ut nec apostolici capiant sermonis ejus subtilitatem, unde et aliquando aspere illorum increpat tarditatem.« Adhuc, inquit, et vos sine intellectu estis?» 27 Tam scrupulose loquitur, ut nonulli exhorrescant, sermonem ejus duritiae intolerabilis arguentes, et ab ejus consectatu, resiliant objectum explanare scrupulum non valentes.« Multi, inquit, audientes ex discipulis ejus dixerunt: Durus est hic sermo; et abierunt retro: et jam cum illo non ambulabant.» Et apud Matthaeum:« Scis, inquiunt, quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt?» Licet autem apostolicis et evangelicis litteris tanta subtilitas, tantus inesse scrupulus cognoscatur, non est tamen consilii ut propter eorum offensam lectio respuatur, imo ei necesse est multo diligentius insistatur, et quaerendo et pulsando prudens lector competentem illius intelligentiam assequatur.
6.5
Sic et scripta Hilarii, quamvis scrupulosa, quamvis subtilia, non tamen, ut aestimo, debent contemptibilia judicari, eorumque lectio nec a sapientibus, nec a simplicibus penitus relegari, quia utrisque profectum illa non mediocriter ministrabit, dum et sapiens sapienter obscura penetrabit, et simplex foris remanens humiliter eadem salutabit. Unde miror quod eadem scripta condemnare vestra prudentia non veretur, et doctorum tam praecedentium quam praesentium judicio non tenetur; qui succedentes Hilario nullius eum haeresis arguerunt, imo eum, prout decuit, dignis laudibus extulerunt. Hieronymus cum in libro De viris illustribus Hilarium ad medium duceret, et quos ille scripserat singillatim libros exprimeret, istius de quo nobis sermo est libri videtur inter caeteros et prae caeteris mentionem fecisse, et nec isti nec caeteris notam haeresis impressisse.« Hilarius, inquit, urbis Pictaviorum episcopus, Phrygiam relegatus, duodecim adversus Arianos confecit libros, et alium librum de synodis quem ad Galliarum episcopos scripsit, et in Psalmos commentarios; est ejus et ad Constantium libellus, et alius in Constantium, et liber adversus Valentem et Ursatium, historiam Ariminensem et Seleuciensis synodi continens, et liber hymnorum et mysteriorum alius, et commentarii in Matthaeum, et tractatus in Job, et alius elegans libellus contra Auxentium, et nonnullae ad diversos epistolae. Aiunt quidam scripsisse eum in Cantica canticorum, sed a nobis hoc opus ignoratur.» Texens Hieronymus catalogum librorum Hilarii, nullum eorum praesumpsit condemnare, qui tamen in eodem libro multorum aliorum opuscula non timet reprehensibilia demonstrare, et istorum notam forte non tacuisset, si indutus vestro sensu, tam detestabilem eis inesse pervidisset. Hunc enim ejus librum quem respuendum sine praejudicio judicatis, sibi ipsi quibusdam in locis esse contrarium affirmatis, quia videlicet dicit et Mariam corpori Christi originem non dedisse, et tamen eidem concipiendo maternum officium impendisse; dicit et ipsum Christum vulnera, crucem, mortem ad ultimum pertulisse, et tamen sine naturali sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepisse. Quorum duo media recte fidei dicitis convenire, primum vero et ultimum veritati penitus contraire.
6.6
Et quoniam haec omnia non sibi esse contraria aestimavi, et quomodo veritati conveniant in alia ut potui epistola demonstravi, dicitis quod ejusmodi demonstrationem non feci congruenter, sed scripta falsitatis ad regulam veritatis detorsi violenter. Maria enim, ut scribitis, materialem originem corpori Christi dedit, non vitium, et quasi admirando subjungitis: O quam differunt Maria et vitium! quorum alterum pro altero me dicitis posuisse, dum originem, quam vitium non dedit, Mariam assero non dedisse. Ad haec ego:
6.7
Scio quidem quia satis differunt vitium et Maria, et ego nec Mariam pro vitio, nec vitium posui pro Maria: sed, si lege nostra omnium operaretur vitium in Maria, id operari non improprie diceretur Maria. Quod enim in carne concupiscentia carnalis operatur, operati caro non immerito reputatur; et quod agit caro dum, velit nolit, homo carnalibus concupiscentiis inflammatur, id se homo agere sermone veridico protestatur:« Non enim, inquit Apostolus, quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio.» Constans Apostolus ex spiritu et carne, sic illos diversa videbat operari, ut alterum alteri sentiret obluctari, et agere carnalia se dicebat propter blandimentum ingenitae voluptatis, et odisse tamen illa, propter spiritalis renisum voluntatis. Quod si suum esse dicit quod caro carnaliter delectatur: cui tamen delectationi spiritus qui melior pars est ejus reluctatur, quanto rectius et proprius suum esse diceret hunc affectum, si eumdem sopito spiritu perduceret ad effectum! Tunc enim proprie possunt carnis opera nostra dici, cum eis non sentimus obviante spiritu contradici, cum conceptae concupiscentiae sic habenis laxioribus indulgetur, ut per carnalem copulam, quamvis legitimam, consummetur. Sed non sicut carnalia, sic et spiritualia opera nostra dicere vel possumus vel debemus, quoniam a nobis eadem non habemus, imo Dei donante spiritu, et affectum et effectum spiritualium operum obtinemus. Ideo non tam nostra quam ejus sunt, cujus dono et gratia ea nos obtinere memoriter retinemus.
6.8
Quia igitur a conceptione Christi omnis prorsus carnalis concupiscentia relegatur, 28 non incongrue Maria illius carni dedisse originem abnegatur: quam dedisse tunc nimirum proprie diceretur, si ad concipiendum propria concupiscentia duceretur. Et quia eamdem conceptionem superveniens in Virginem Spiritus operatur, recte origo hujus carnis eidem Spiritui assignatur; et ipse non immerito auctor hujus originis affirmatur, cujus dono et opere virgo manens et permanens mirabiliter fecundatur. Sic illi sancto corpori non Maria, sed Spiritus dedit originem, dum et illa in concipiendo naturalem et propriam non sensit libidinem, et iste operando, parituram venit in Virginem; illa virum nesciens nulla carnis pertulit incentiva, quae lege miserabili nostrorum sunt conceptuum primitiva; iste largitate mirabili sua illi contulit donativa, naturali cessante vitio, hujus mirabilis conceptus expletiva. Nec tamen per hoc abnegat quin materiam ministraverit sementivam ex qua sibi Dei sapientia aedificavit corporis officinam, ut non aliunde, non de nihilo illam sibi credatur exstruxisse, sed in utero et ex utero Virginis corpus veraciter assumpsisse. In qua assumptione quidam, sicut praesens audivi, scrupulum patiuntur, qui divinis litteris eruditi pro constanti defendere moliuntur quod, etsi Christus in utero, et ex utero Virginis carnem sumpsit, illam tamen particulam ex qua nos alii concipimur, non assumpsit. Horrent enim vel credere vel dicere quod illam carnem liquidam quam physici vel semen vel sperma nominant, in Virgine Christus assumpserit, et non potius aliam sanctiorem vel saltem digniorem in eadem elegerit; tanquam non conveniat corpori tam praecipuae sanctitatis, ut conceptum sit ex illa communi materia nostrae omnium vilitatis. Denique fides, ut putant, non exigit ut ex semine Virginis Christus conceptus asseratur, sed ex carne conceptum Virginis necesse est eum quisque Catholicus fateatur, multoque credibilius, multo esse convenientius ab illis aestimatur, ut non illam, sed aliam assumpsisse carnis particulam videatur. In qua aestimatione quantum Christo deferunt, tantum Virgini videntur derogare, et matris injuriam certum est in filium redundare, et neutrum eorum dignis possunt laudibus bonorare qui alteri non verentur honores ingratos arrogare.
6.9
Ex quo illam Virginem angelus Gabriel salutavit, ex quo facta salutatione,« Virtus illi Altissimi obumbravit,» tam eam ineffabilis gratia permundavit, totam permundatio mirabilis mirabiliter honestavit. Et sicut nostra caro tam solida quam liquida, peccati et dedecoris accusatur, quia legi spiritus a lege membrorum poenaliter repugnatur, sic posteaquam dictum est Virgini:« Spiritus sanctus superveniet in te,» illud Salomonis completum est:« Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.» Carnem ergo Virginis sementivam existimo dedecoris nil habere, nil majoris decoris alteram illi proximam obtinere, quin ex ea quae ad formandos conceptus a principio est divinitus ordinata aedificet congrue domum suam sapientia humanitus incarnata. Propter illam quam accepit materiam ex Maria, dici potest ex ea Christus carnis originem habuisse; propter operantem in ea Spiritum, recte dicitur non ex Maria, sed ex Spiritu originem accepisse. Unde dictum est:« Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.»
6.10
Quod autem in passione dicit eum Hilarius non doluisse, quomodo intelligi debeat in eodem libro multis locis determinat: et ego satis superque in alia epistola notum feci, etsi nondum vestrae prudentiae satisfeci. Quia enim conceptio illius ab omni tumultu libidinis pacata est et serena, caro ejus a naturae nostrae vitiis longe est aliena; et ideo quod nos in peccatis concepti, naturali patimur necessitate, ille, cujus caro nullo tangitur vitio, quia vitioso caret initio, libera patitur voluntate. De qua patiendi voluntate in primo vestrorum quibus nunc respondeo rescriptorum, bene prudenterque sentitis, sed ab eodem sensu ut videtur in altero dissentitis, dum in illo scientiae Hilarii prout justum est concordatis, in altero vero, nisi fallor, longe contraria praedicatis. In primo enim me pro nihilo dicitis laborare, quod verbis multiplicibus enitor demonstrare id quod in Ecclesia quivis simplicissimus satis novit, et cujus assertio eruditum quempiam non permovit. Unde etiam quasi aliquantulum vos offendo quod pergameni plusquam necessitas sit expendo, dum longis sermonibus hoc ostendo, quod posset intimari plurima non loquendo. Dicitis enim:« Quod autem pergamenum expenditis in docendo, quod non necessitate, sed voluntate passus sit, pro damno vestro doleo, cum quivis simplicissimus in Ecclesia hoc noverit.» Bene vestra prudentia hoc in loco, et intelligit et fatetur quod Christus ad patiendum necessitate coactitia non urgetur, sed voluntate libera sic movetur, ut inde a nullo vel simplicissimo dubitetur. Contra quod si quis sentire praesumpserit, arguetur, sicut consequenter eadem vestra prudentia confitetur. Ait enim:« Caeterum quicunque contra hanc fidem senserunt, seu Augustinus, seu Hilarius, seu quilibet alius, aut errorem ipsum ante mortem correxisse credendi sunt, aut infideles permansisse.»
6.11
29 Cum igitur in passione Christi voluntas et non necessitas habeatur, et qui contra hanc fidem senserit sicut recte scribitis reus erroris teneatur, miror quare in alio rescripto contra hanc assertionem venire non timetis assignando necessitatem Christo patientis, quam sic ab eo antea removetis. Dicitis enim:« Nos ergo in Christi passionibus et voluntatem, et sacramentum et potestatem, et triumphum, et ea quae liber vester vobiscum abnuit, necessitatem, naturam, violentiam, sed haec etiam voluntaria volumus esse.» Illic dicitis Christum non necessitate, sed voluntate passum esse, hic autem in ejus passionibus necessitatem vultis esse; quod qualiter sibi conveniat, fateor incognitum mihi esse, nisi forte intelligitis necessitates duas esse, et unam earum illi patienti Christo esse, alteram vero ejus passionibus non inesse. Sed nec sic video quomodo possit stare, quod in hoc versiculo vultis irrevocabiliter affirmare, dum non aliquam aliam quam forte intelligere poteratis, sed eam necessitatem quam liber noster nobiscum abnuit nominatis. Illam quippe necessitatem seu violentiam, de quibus Hilarius loquitur, in Christi passionibus aestimo non fuisse, in quibus voluntatem, potestatem tam idem Hilarius quam vos dicitis exstitisse, quia quod libera Christus pertulit voluntate, non pertulit utique necessitate; et ad id quod potestatis imperio libens egit, profecto eum violentia non coegit, quia et necessitas voluntati et violentia praejudicat potestati.
6.12
Passus itaque sputa, colaphos, vulnera, crucem, doluit quidem voluntate, posuit animam potestate, quia etsi hostes ei ejusmodi contumelias intulerunt, non tamen eum dolere vel mori necessario coegerunt, et ad haec peragenda non praevaluit impetus injurias inferentis, sed potestas voluntaria sufferentis. Sic etiam perturbationem animae, sic esuriem corporis potestativa suscepit voluntate, vel voluntaria potestate, habens spiritalis munere conceptionis inolitum, ut posset talibus non gravari contra morem nobis expertum et solitum, nisi id nostra exigere infirmitas videretur, ut verus homo humanis affectionibus probaretur, et cum patientibus patiens, salutaris nobis medicus haberetur.
6.13
Quod ergo quadraginta diebus potuit jejunare, non miraculo, ut scribitis, sed propriae virtuti debemus assignare, ne Moysi aut Eliae parem eum nostra judicet hebetudo, quorum et conceptio longe dissimilis, et humanae naturae longe dissimilis fortitudo. Vos quidem illum, et post jejunium necessario dicitis esurisse, et post esuriem, si non comederet, necessario defecisse, nisi forte haec gravamina vellet miraculi beneficio removeri, cujusmodi miraculum in Moyse quoque et Elia et quibusdam aliis possumus intueri. Dicitis enim:« Vere homo vere doluit, habens naturam ut nisi manducaret, deficeret; mergeretur si super undas ambularet; moreretur si crucifigeretur, nisi miraculo id non fieri vellet, quorum quaedam in aliis quibusdam ipse quoque operatus est, ut in Elia et Moyse, Petro et Mauro.» Et infra:« Fortitudinem jejunandi diutius Christum non natura, sed miraculo dicimus habuisse; cessante enim miraculo statim natura esuriit.» Mirabile istud miraculum, quo donante quadraginta diebus a cibis Christus potuit abstinere, quo cessante non potuit natura diutius inediam sustinere; quin et esuriem infirmitate necessaria pateretur, et esuriens, nisi comederet, deficere cogeretur. Si ergo cessante miraculo statim ut dicitis natura esuriit, quare, quaeso esuriens non comedit, vel non comedens non defecit? Legitur enim et post jejunium esurisse: et tamen esuriens non legitur comedisse, nec invenitur non comedens defecisse. Debuit autem vel post jejunium esuriens comedere, vel non comedens deficere; sed, ut dixi, et esuriens non refecit, et non reficiens non defecit. Necesse est igitur ut dicatis vel miraculum non cessasse, vel ope miraculi Christum nullatenus jejunasse, quia si juvante miraculo jejunavit, et cum esuriret, idem miraculum jam cessavit, fatebimini eum post esuriem necessario defecisse, cum nusquam eum esurientem legatis comedisse. Sed hoc fateri nefas est. Si autem miraculum non cessavit, quomodo eum dicetis esuriem pertulisse, cum nonnisi cessante miraculo naturam ejus dicatis esurisse? Ad evitandum igitur ea quae possunt inconvenientia sic opponi, vellem mihi melius miraculum hoc exponi, quia tantis mihi videtur obscuritatibus involutum, ut illud non pervideam nisi a vobis fuerit absolutum.
6.14
Aliter quidem, ut putabam, Christus, aliter Petrus vel Maurus super undas liquidas ambulavit. Aliter etiam Christus, aliter Elias vel Moyses jejunavit, quia illi natura infirmi et graves nihil tale per se facere potuerunt, et ideo virtute non sua, sed alterius hoc egerunt. Quod ut de illis unum accipiam, Petrus in se, et de se veraciter sentiebat, cum viso super mare Christo, sapienter et humiliter aiebat:« Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas.» Ac si dicat: Non mea, sed tua virtute, natura mea super mare liquidum ambulabit, eamque non si jussero, sed si tu jusseris, onus inolitum non gravabit. Illo ergo jubente, iste super illud intrepidus ambulavit, et attendens quis quid ageret, cum videret ventum validum 30 trepidavit. Et infirmatus fide, jam ad ima naturali gravedine descendisset nisi potentem manum Christus illi misericorditer extendisset. Aliter igitur, ut dixi, Petrus, aliter Christus super elementum liquidum ambulavit, quia Petrum impropria, Christum vero virtus propria sustentavit. Quam nimirum virtutem ex eo sibi contraxerat, quod naturam humanam Verbum sibi Deus assumpserat, conceptione quidem spiritali, in utero virginali: cujusmodi assumptionem nec ante, nec postea expertus est alter homo; et ideo nec ante, nec postea inventus est talis homo.
6.15
Quia enim illam ejus naturam talentum iniquitatis plumbeum non depressit, sed in nube levi de spiritu conceptus mirabiliter huc accessit, unda maris sub illius vestigio a tenore continuo non recessit, et illum ambulantem hiatu fluido non demersit. Quia enim a regula sanctitatis, illius vel origo vel conceptio non dissensit, nullum Creatoris elementum, dum hic viveret, contrarium sibi sensit, sed tale corpus habuit, ut esset liberae voluntatis, esset et per omnia voluntariae potestatis. Potuit ergo si voluit non dolere, potuit, cum voluit, et dolere: doluit autem, cum nobis dolentibus voluit medicinaliter condolere; non doluit, cum voluit suum ingenitae virtutis privilegium obtinere.
6.16
Posse autem dolere, quaedam infirmitas est; non posse non dolere, major infirmitas est. Et illa quidem prima nobis cum Christo est communis, a qua et nos et ipse post resurrectionem est immunis, cum jam infirmari nostra, sive illius, non potest valitudo, et haec impossibilitas non imbecillitas, sed consummata est fortitudo. Hac infirmitate, quae est posse dolere, Christus et potuit et voluit humanos dolores sustinere: propter quam vir dolorum, et sciens infirmitatem veraci vaticinio prophetatur, et crucifixus ex infirmitate solemniter ab Apostolo praedicatur. Illa vero infirmitas, quae est non posse non dolere, nobis tantum credenda est naturaliter inhaerere: qua pressus et oppressus non potest non gravari quisquis nostrum super terram, vel uno die conceditur demorari. Christus autem, ut aestimo, non debet aestimari quod vivens in hac vita non posset non turbari, quia cui erat incomparabilis et corporis et animi sanctitudo, profecto eorumdem erat et incomparabilis fortitudo. Unde meus Augustinus:« Ineffabili, ait, distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat.» Haec est illa fortitudo, qua a nobis omnibus ineffabiliter differebat, quod cum more nostro inevitabilis turbandi necessitas non tenebat, sed cum vigore naturae incolumis vitare posset omnes humanos cruciatus, tamen voluntaria potestate pro salute nostra omnium est turbatus. Unde praemittit:« Non est, inquit, ullo modo dubitandum, non eum infirmitate animi, sed potestate turbatum.»
6.17
Non vult Augustinus a quoquam fidelium dubitari quod Christus infirmitate animi non compulsus est perturbari, a cujus perturbatione sic animi relegat infirmitatem, ut eidem voluntariam attribuat potestatem. Vos autem, ut juxta sensum vestrum possit ille versiculus expediri, particulam quae est« tantum» vultis illic incongrue subaudiri, et quod ille dicit« turbatum Christum non infirmitate animi, sed potestate;» vos dicitis non infirmitate tantum, sed etiam potestate. Miror quomodo Augustinus illud« tantum» apponi debere vel non vidit, vel forte viderat, sed invidit, et qui alibi ad exponendum Evangelium in verborum copia plurimum se diffudit, miror quare hic subtrahendo unam particulam, sensum litterae sic confudit. Sed si diligentius velitis illius seriem lectionis attendere non hoc mihi vel ante, vel postea videtur ostendere, sed sicut nobis perturbandi aufert animi potestatem, et solam infert infirmitatem, sic illi econverso infirmitate sublata voluntariam attribuit potestatem. Cum enim dixisset:« Non est ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum,» subjunxit:« Ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur.» Nimirum cum hic diceret nos infirmitate turbari non potestate, non addit« tantum» et illic cum diceret Christum potestate turbari non infirmitate, non etiam apposuit« tantum.» Neque hic igitur, neque illic, ni fallor, censuit apponendum, et ideo et hinc et illinc aestimo removendum. Quod si illic vultis apponi, et hic etiam apponendum videtur, et ita non mediocris absurditas orietur, ut sicut illum turbatum dicitis tam infirmitate quam potestate, ita et nos turbari asseramur tam potestate quam infirmitate. Quod utrumque abnegat Augustinus.
6.18
Quod si vobis complaceret utramque illam super Joannem diligentius revolvere lectionem, ubi facit idem Augustinus de Christi perturbationibus mentionem, videlicet cum vel de turbata ejus invenitur anima disputare, vel de turbante semetipsum cum disponit Lazarum suscitare, videretis, ut aestimo, quod a nullo qui recte sapiat dubitetur, quin Christus non infirmitate necessaria, sed potestate voluntaria perturbetur. In illo etiam Maximi versiculo:« Quod Christus esuriebat ut homo, non erat fragilitatis corporeae, sed coelestis gratiae sacramentum,» ad id quod dictum est, non erat fragilitatis corporeae, subaudiendum dicitis« tantum» ut illa esuries 31 non sit fragilitas corporea tantum, sed etiam coelestis gratiae sacramentum.
6.19
Quocirca sicut de Augustino, sic et de Maximo non sufficit admirari, quia illam subtrahendo particulam, intellectum litterae voluit obscurari, et quomodo praeterea contigit in hoc ambos pariter convenire, ut illam unam eamdemque particulam in his vellent versiculis subaudire? Sed nec iste nec ille illud« tantum» vel apposuit vel( ni fallor), censuit apponendum, et ideo nec a nobis, eisdem est versiculis inserendum, quia sicut Augustinus dicit Christum infirmitate animi turbatum non fuisse, sic et eum non fragilitate corporea dicit Maximus esuriisse; et quoniam esuriit voluntaria potestate ad nostrae omnium salutis adjumentum, dicit illam esuriem esse coelestis gratiae sacramentum. Teneo autem et tenui, et in posterum volo memoriter hoc tenere, quod tamen quasi nescium vestra me gratia dignatur edocere, mortem scilicet Christi et caetera quae testante Scriptura, vel egit humanitas vel voluit sustinere, et vera esse ad litteram et sacramentum nostrae salutis continere, ut nec littera sacramento praejudicet spiritali, nec sacramentum spiritale sensui litterali. Scio igitur quia turbata est anima ejus; et turbavit semetipsum; lacrymatus est coram Judaeis, videns civitatem Jerusalem, flevit super eam, cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit, fatigatus est ab itinere, exhilaratus est spiritu, tristata est anima ejus, tentus, crucifixus, mortuus est. Sed haec omnia potestate voluntaria, non, sicut scribitis, necessitate et violentia, non quod non posset sine istis iter vitae praesentis pertransire, sed quia vidit ista nobis itinerantibus expedire. Non quod eum opprimeret nobis ingenita gravis et noxia naturaliter valitudo, in quo totius divinitatis habitat corporaliter plenitudo, sed ut ei devinciri a r ctiori dilectionis vinculo studeremus, cum nostras eum voluntarie suscepisse molestias cerneremus. Non quod a nobis ineffabili distantia, tam corporis quam animi fortitudine non differret, sed ne putaretur non misereri nostri, si nostras miserias non sufferret.
6.20
Suscepit igitur Deus hominem cum voluit, susceptus homo sustinuit quae voluit, ita ut iras persequentium plerumque declinaret cum nondum vellet pati, quaerentibus se offerret, cum sic esset suae placitum voluntati. Quod patenter invenitur Origenes super Genesim demonstrare, nisi forte vultis hujus testimonium reprobare, vel potius verbis ejus illud« tantum» quod supradictum est subaudire, et subaudiendo, tam in hoc, quam caeteris veritatis planitiem praepedire.« Sapientia, inquit, ipsa sibi aedificavit domum,» et:« Ipse se humiliavit usque ad mortem,» et omnia quaecunque legeris de Christo, non necessitate, sed sponte facta reperies. Videtis, sicut ab incarnatione, sic et a passione Christi, vel caeteris quae de eo leguntur, necessitatem penitus removeri, et eis voluntatem spontaneam adhiberi: ut certum sit Origenem Hilario, Augustino, Maximo consentire; vos vero tam ab isto quam ab illis plurimum dissentire.
6.21
Sed jam huic Epistolae calcem pono ne vobis ejus mereatur verbositas displicere, et pro damno expensi pergameni, compellam iterum vos dolere, quamvis non tam dolendum sit, si in scribendo pergameni plurimum expendatur, quam si scribentibus digna scribendi peritia subtrahatur.
6.22
Hoc propter in clausula diligenter admoneo diligentius vos orare, ut si quid aliter vel sapio, vel sapitis, divina dignetur gratia revelare, dans nobis et sedere sitienter super divinarum fluenta Scripturarum, et sitientibus genas turturis, oculos columbarum. Est enim, fateor, necessaria, non fastidiosa satietas ad profunda lectionis divinae, non corrupta facilitas crudelitatis adulterinae, non tumens importunitas garrulitatis corvinae, sed econverso inexplebilitas aviditatis cervinae, intemerata castitas fidei turturinae, modesta humilitas simplicitatis columbinae. In his quidem et justi scientiam, et sciendi justitiam puto sine debito consummari; sed ne diu vos teneam, tenendo displiceam, hic eam decet epistolam terminari. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note