Philippus de Harveng1100-1183
Vita S. Amandi
Aman 12.11
Choose a text
More by Philippus de Harveng
—
21453 Visam2
12.1.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT PRIMUM.
12.1.1
Quia opera omnipotentis Dei enarrare, fore honorificum per Raphaelem archangelum, coelestis medicinae docemur bajulum, dignum arbitramur, imo necessarium; elevationem corporis sacratissimi pontificis Amandi memorabilem non tacere. Est quippe in ea, et divini miraculi portio non minima, et ejusdem beati viri laudis ac sanctitatis materies infinita.
12.1.2
Igitur anno Verbi incarnati, scilicet filii Dei pro salute ac redemptione humani generis octingentesimo nono, qui erat annus a transitu viri Dei Amandi centesimus quinquagesimus, plurima ultra solitum, aquarum inundatio facta, multis in locis metas suas excesserat, atque circumjacentes fluminibus agros, damnosa segetum vacuatione nudaverat. Quod periculi malum adeo usque excreverat, ut etiam incolae fluminibus proximi habitacula avita cogerentur deserere, et in sublimibus colliculis donec decrescerent, mutatis tabernaculis habitare.
12.2.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT II.
12.2.1
Haec vero excrescentium aquarum copia de die in diem, augmento imbrium intumescens, etiam oras fluvii vocabulo Scarpi nimietate sua impleverat, qui beatissimi patroni nostri Amandi tumulo pene continguus, non amplius ab eo quam viginti passibus distabat. Qui quotidiano cremento supereffluens, in tantum excrevit, ut ad sacrosanctam sacratissimi corporis sepulturam accederet, atque omne illud aediculae ipsius spatium, quod circa pedes adjacet, superfusis aquis impleret, siccumque pergentibus ibi gradiendi iter negaret.
12.2.2
Hujus itaque incommoditatis tristis eventus, monachorum animis moerorem non modicum intulit, praecipue vero venerabilem Lotharium, sacri templi illo in tempore aedituum, non mediocriter perculit. Cujus sagacis animi industriam, operumque efficaciam, et corpora librorum nostro archivo indita, ac totius coenobii in melius augmentata, etiamsi humana lingua taceat: fabricae structura clamat.
12.2.3
Hic igitur, insoliti permotus novitate diluvii, secum coepit pertractare mente sagaci, quibus modis imminenti succurreret periculo, aut tali ac tantae perniciei quali obsisteret suffragio. Sollicitus enim erat, ne usque ad pretiosissimi thesauri depositum, sacri videlicet patris corpusculum, altius telluri, ut in altero sermone diximus, a beatae memoriae antistite Eligio defossum, eadem, aquarum affluentia penetraret, atque ipsum circumflua humectatione, et improbo ausu contingendo violaret. Tandem ergo ancipiti dubietate submota ad hoc se salubre consilium sustulit, divino, ut credi decet, instinctu animatus 742 quatenus ipsam sacri corpusculi urnam de inferioribus ad altiora subrigeret, eamdemque deinceps ab omni hac alluvione tutissimam, limosaque palude secretissimam, sua provisione redderet.
12.3.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT III.
12.3.1
Die igitur constituta clericorum caterva ad tantum opus congregata, fossores necessarios adhibuit, atque sarcophago elevando, plurimam diligentiam impendit. Quod summa cautela, ut dignum erat, levatum, in sinistra parte deponi fecit, ac festiva celebritate, per ampla aedis spatia, lychnis relucentibus, missarum solemnia, pro tanti praesulis honore devotissime exorsus, super eumdem tumulum implevit. Et quamvis in circuitu ipsius sepulcri, aquatilis humor extrinsecus fuerit, non tamen intrinsecus lutulentis sordibus, seu aquae guttulis introitus patuit. Nec immerito credibile est Deum, qui omnium creaturarum naturas, pro suo arbitrio in quascunque vult rerum species transformat, ac tumescentia maria proprio nutu, arenis, quasi habenis fortissimis frenat, etiam dilecti sui cadaveri, tanti honoris beneficium praestare potuisse, ut intra ipsius urnae vasculum, quo pretiosum tenebatur depositum, nihil intraret sordium, ut cunctis fieret ejusdem venerandi pontificis meritum manifestum.
12.3.2
Expletis igitur missarum solemniis, paucis secum quos voluit, ex monachis retentis, caeteros abscedere fecit, ac non tam temerario ausu, quam fidelis animi devotione fervens, explorare diligentius amica curiositate duxit congruum, quid sub oculis positum intra uterum suum teneret vasis receptaculum, simulque aestimans necessarium, ut ad devotionem honorandam quaerentium, de pulvere carnis, sive de ossibus illius tolleret aliquantam portiunculam reliquiarum.
12.4.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT IV.
12.4.1
Interea, omni dubietate submota, idem archicustos ad tumulum jam in superficie pavimenti positum humiliter accessit, atque operculo lapidis quo legebatur remoto diligentius introspexit. Et ecce obtulit se obtutibus illius vir cano capite reverendus, abstinentiae ac jejuniorum macore, quibus comitibus vixerat pallidus, sanctitate morum, meritorumque praecipuus; incorruptione quoque membrorum suaviter fragrantium quasi aromaticus, ac toto corpore incontaminatus: hoc solo quod in sepulcro erat dormienti simillimus, vestimentis pontificalibus honesta pulchritudine adornatus.
12.4.2
Res raritate sui valde mirabilis, atque pro sui magnitudine humano sermone vix explicabilis. Qui enim putaverat se putrefactae carnis, uti in mortuis fieri assolet, reliquias inventurum, reperit ultra aestimationem, inviolati corporis memorabile prodigium. Quali haec visio digna miraculo, quamque immenso stupori proxima fuerit, eloquentia humani ingenii effari nequit, quin minus ariditas nostri sermonis, haec explicare, ut decet, tenuissimis valeat verbis.
12.4.3
Stupefactus igitur ut par erat, tam inopinati visione portenti, Deo debitis laudibus benedixit, tantorumque donorum largitori gratias egit. Congaudens etiam tanti inventione thesauri, non modico iterum coepit sollicitudinis angore cruciari: multa animo volvens, quid ex ipso ad commemorationem sequentium pro munere deberet auferri.
12.5.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT V.
12.5.1
Ubi vero fluctuantem animum anchora consilii stabilivit, casulam qua erat indutus, a sacratissimo ejus collo abstulit: eumdemque in latus utrumque versans, cannas arundinum fluviales, quae sub ipso olim positae fuerant, propter humorem aquatilem subduxit. Idque suis desideriis minus esse perpendens, nisi etiam ex corpore aliquam tolleret inviolatorum portionem membrorum, vertit audaces, ut ita dicam, ad cadaver venerabile manus, unguesque spiritualis vituli cornua producentis et ungulas secuit. Quae post obitum illius, contra naturam ita excreverant, ut etiam manicas manuum ejus cremento suo penetrarent. Necnon et barbam pontificis nostri, scilicet Aaronis, post sepulturam ipsius recrescentem totundit.
12.5.2
Haec vero omnia sibi summo devotionis obsequio recondens, nec sibi tamen, suisque desideriis sufficere credens, ad os sacratissimum, per quod divinae pietati, crebrae orationum preces fuerant fusae, ac variis populis frequentes praedicationes directae, ausus est manum mittere, atque si aliquem de dentibus illius posset eximere, studuit pertentare. Sed et cum hoc, pro eorumdem firmitate nequiret perficere; fabrili instrumento, tenaci videlicet forcipe usus, de gencivis pulcherrimi oris duos dentes eduxit: rubicundo ebore, ut credi decet, ac antiquo sapphiro pretiosiores. Mirum dictu! fidelem quaerens auditorem, quod contra naturam est, mortui cadaveris de dentibus eductis stillae fluxerunt cruoris, hujusque monumenti usque in diem hodiernum, testimonium acerra praebet eborea, adhuc eodem quo infusa fuerat sanguine, 743 cum ibi servandi mitterentur, mirabile dictu, cruentata.
12.6.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT VI.
12.6.1
Renovatum sane in hoc facto, imo iteratum divinae majestatis opus veneramur, quod in primo mundanae conditionis exordio editum legendo recordamur, quando de primi parentis latere in paradiso dormientis costam eductam legimus, eamdemque in muliebrem formam effigiatam audimus. Necnon et illud quod eodem actu figurabatur mysterium, de latere videlicet Christi in cruce dormientis cum aqua sanguinem eductum, quando patefacto vitae fonte, mucrone militis, manavit pretium nostrae redemptionis, atque conscisso thesauri sacculo, sponsalis margariti egressa est plenitudo. Dotalis etiam pacti supra crucem scripti stipulatio, in pulcherrimo, Hebraicis, Graecis, Latinisque expressa litteris apparuit albo. De quibus ecclesia ad sui Conditoris ac Redemptoris similitudinem reformata, omnium credentium mater vitalis videlicet Eva est, remota priori calamitate, effecta.
12.6.2
Non penitus incomparabile per omnia, de quo antea diximus, nobis videtur miraculum, quando aperto ore nostri Patris, nos in Christo per Evangelium generantis, pretiosissimi stillae fluxerunt cruoris, quo omnis ecclesiae conventus amabilis, augmentum vere percipere meruit credulitatis, castoque conjugii foedere digna effecta est et fidelis.
12.7.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT VII.
12.7.1
Dormivit igitur vetustus ille in paradiso Adam: et ex osse proprio fabricatam suscepit in conjugale contubernium Evam. Quievit postea Adam novus illius antiqui protoplasti protoplastes, in crucis supplicio, et ex cruore sui lateris subarrhatam sibi aptavit ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, sed corpore et spiritu immaculatam. Repraesentavit vero quadam similitudine nobis illos utrosque nostrae plebis pater et parens, iste de proximo post centum quinquaginta annos sui obitus dormiens in sepulcro; primi Adae similitudinem referens in osse exempto; secundi Adae, id est Christi imaginem praebens in cruore effuso. Quibus utrisque gestis mirabilibus, praesentem sibi ecclesiam ad sua solemnia congregatam, quasi veram dilectionis ac fidei puritate conjugem, omnium nostrum matrem videtur acquisisse. Quae illi propria alvo, fonte videlicet sacro filios generans, mirabile dictu! et mater perseverat et virgo. De quorum collegio etiam ego, qui ista nunc suppleo; quamvis degener ejus inenarrabili pietate existo.
12.7.2
Sane illa quae verax priscorum Israeliticae nationis judicium narrat historia, huic, de quo loquimur, non longe videbuntur dissimilia. Samsonem fortissimum omnium ducum quaerentem conjugium, rugientem in semita obvium habuisse leunculum, atque de ejusdem violenter necati maxilla, cum regrederetur, mellis sumpsisse favum referunt, suisque convivis aenigma proposuisse obscurum. Istis haec aliqua sui portiuncula conveniunt, porro ad credendum titubantium animos instruunt, in quibus adhuc fides frigescente charitate vel vivit, vel potius, ut ita dictum sit, mortua vivere se credit.
12.7.3
Non itaque insanientum more poetarum, inanes et a veritate vacuas fingimus fabulas, neque juxta Mantuani vatis figmentum, Aeneio exemplo, de tumulo Polidori, auri sacra fame necati, hastilia cruenta extrahimus; sed ad laudem Domini meritum, et nomen amabile Amandi praesulis sancti adornare desideramus. Porro si illa meretricio sermone, et cultu compta persuaderi quasi vera potuerunt paganis, quae redargutio digna inveniri poterit Christianis, si minori fide dubitent de certis, quam illi de mendacibus et incertis? Superest itaque ut aut omnipotentiam Dei negent, aut de sanctitate tanti viri dubitent: et hac insania, etiam paganis deteriores exstent. Sed de his jam satis dictum sit.
12.8.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT VIII
12.8.1
Igitur ablatas de corpore viri Dei Amandi supramemoratas reliquias, congruo loco, debito honore deposuit, lapidum etiam caesores, necnon et coementarios adhibuit, aliaque perplura quae ad hoc opus apta videbantur, exquisivit. Corpus vero venerabile a die duodecimo Kalendarum Octobrium quibus elevatum est, usque ad decimum Kalendarum Novembrium, quibus restitutum est, per triginta duos dies supra terram manere permisit, ac die eodem, magno cleri, populique conventu congregato, in loco praeparato recollocavit. Urnamque sepulcri, non ut antea fuerat, in profundioribus posuit, sed in superioribus, ita ut fundamentum illius videri, et lumen sub illo accendi posset, collocavit, atque in eo illum psalmi versiculum. Haec requies mea in saeculum saeculi, suprascripsit. Utramque vero elevationem videlicet corporis, atque restitutionem, celebrem esse fecit, suis etiam successoribus honorabilem in perpetuo fore sanxit. Quod hactenus nos devotissime hodierna celebritate colimus, ac nostros, ut ea maneat cura, posteros monemus.
12.8.2
744 Haec nos cum a patribus qui his interfuere, et numerosi supersunt, audissemus, frequenti sermone narrantibus, silentio nequaquam infructuoso regere permissi sumus, sed ad laudem Christi pontificisque ipsius, vili dictatu posteris transmisimus. Talibus et tantis usque in praesens virtutibus, ejus celebrabilis honoratur tumulus. De sanitatibus vero in basilica ejus, qua requiescit, ipsius intervenientibus meritis patratis, aliqua hic commemorare supersedimus, quoniam de his satis in libello vitae illius expressa cognoscimus. Siquidem ad ejus memoriam caecitas visum, surditas auditum, debilitas gressum; et taciturnitas linguae recipit officium. Haec nempe quasi communia sanctorum dona referre omittimus, quia ad ignem in ejus memoria divinitus accensum stylus festinat stolidus: cui hebes prona devotione concurrit animus.
12.9
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT IX. De igne coelesti in memoriam Beati Amandi divina virtute mirabiliter accenso.
12.9
Denique ab incarnatione Domini octingentesimo quinquagesimo quinto, a transitu vero beatissimi Amandi centesimo nonagesimo quinto, atque ab elevatione corporis ipsius quadragesimo septimo, die vicesimo mensis Septembris, celebritas anniversaria saepedictae elevationis illius imminebat, quae minus digno devotionis studio solemnis exstabat. Siquidem quotidianis diebus contempta, officio nullo feriali honorabilis erat obsequio. Quam negligentiam divino correctam prodigio sequenti manifestius liquebit eloquio. Non enim, ut aliquid etiam in transcursu dicamus, Dei omnipotentis miracula, sive per ministros suos acta, tantum ad strepitum et plausum, favoremque vulgi excitandum credimus patrata, sed ad fidem corroborandam credentium, correctionemque animarum errantium, coelestia terrigenis monstrari opera tenemus certissimum, ut quia quotidianis praeceptorum sacrorum admonitionibus non emendamur, portentis quibusdam quasi stimulorum aculeis corrigamur. Et quia more generorum Loth obdurati, ut periturae Sodomae terga fugiendo praebeamus, atque ad montem virtutum ascendamus, obedire nolumus, fit ut nobis sermonem divinum, qui per Loth figuratur, quasi per lusum loqui videamus: terribiliaque praecepta, mortem ac perditionem minantia, juxta prophetam, in canticum oris nostri vertamus.
12.10
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT X.
12.10
Quid itaque isto de quo loqui incipimus signo, ignis videlicet divini accensione nos admonitos putare debemus, nisi ut flammam geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, in nostris, cordibus accendamus, qua in conspectu summae majestatis lucere valeamus, vitiorumque rubiginem de actibus nostris ardore illius ignis, quem Dominus noster in terram, hoc est, terrena corda misit, ad purum expurgemus, ut depulsa plumbi, id est iniquitatis et peccati a nobis gravedine, ad coeleste diadema nostri regis, quasi aurum purissimum nos praeparemus? Sed de his satis, quamvis praepostero ordine dicenda fuerint, praeoccupando diximus: nunc ad ipsius signi magnitudinem, linguae plectro et calamo scribae accedamus.
12.11
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT XI.
12.11
Die igitur qui jam dictam elevationem ordine temporis praecedebat, terminata synaxi vespertinae celebritatis, non ita pleno, ut dignum erat, apparatu luminis neque etiam festivo conventu, ut decebat, turbae popularis, nox propinquabat. Completoriisque peractis, tenebrarum horror jam lucernis egebat, ac quoniam quiescendi tempus jam venerat: monachorum singuli lecti sternia petierunt: custodibus in aula basilicae relictis. A quibus more sibi solito, lucernis, nocturnis horis ardere suetis, accensis, atque universis per tota aedis spatia cereis exstinctis, dum unus eorum, post minimi intercapedinem temporis, diligentiam templi observans, redisset: cereum ad sancti vestigia ardere solitum, ac paulo ante exstinctum, fuso coelitus ignis candore reperit radiantem. Quem dum ab aliis aestimat illuminatum: iterato credidit exstinguendum. Sic a singulis vicissim sibi succedentibus tertio exstinctus: tertio nihilominus apparuit coelesti igne coruscus. Qua de re quod supererat in unum convenientes, ac singuli se eumdem exstinxisse memorantes, et quis ipsum reaccenderit conquirentes, ita eumdem denuo exstinguendum putaverunt, ut etiam carbonem, qui ex filo remanserat, emunctoriis digitis adimerent, probare volentes utrum rursus repetito luminis candore radiatilis appareret. Nec dum quippe rem tanti miraculi pleniter agnoscebant, quamdam tamen animo sollicitudinem de hoc facto, jam omni modo capiebant. Qua de re dum ipsum cereum 745 quarto reaccensum conspicerent, stupefacti, imo perterriti, quod quasi temerario, ut ita dixerim, ausu, eidem prodigio obviare exstinguendo tentavissent, ipsum toties evindicatum a lumine, ipsi concesserunt. Quid multis? Permissus est ejus esse juris, cujus virtutis majestate tantis vicibus apparuit invincibilis. Diu itaque super hac repentini novitate miraculi gaudio summo attoniti, tandemque dormitum euntes stupidos oculos soporiferae tradidere quieti.
12.12.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT XII.
12.12.1
Jamque nox ipsa tanto illustrata lumine prope transierat, et aurora rubescente matutinorum solemnitas propinquabat cum interea custodes grabatis, quibus quieverant, surrexerunt, ac de cereis septem maximis, qui ad caput viri Dei sub ipso mausoleo, intra cancellos sub conclavi positi stabant, duos gemino candore, flagrantes repererunt. Ex illo autem ad pedes posito quem paulo ante accendi viderant, unde isti ad caput statuti accensi fuerint, non dubitabant. Finitis vero matutinorum solemniis, ac die jam clarescente, vulgata facti fama, omne monachorum agmen in basilicam venit, atque summae sanctae et individuae Trinitati, excelsis laudibus, vocibusque jubilantibus benedixit: missarum deinde solemnia pro ejusdem honore patris, ultra solitum devotissime implevit. Cujus inexplicabilis melodiae cantilenam diutius protelatam, ego ipse qui haec qualiacunque sunt, describo, coram positus, et audivi auribus, et ignem oculis vidi, atque hos etiam versiculos in ipsis concentibus pontifici dixi. Lumen in aethereo quo clarus haberis olympo Monstrasti monachis, praesul Amande tuis. Da famulis ambire tuae consortia vitae, Ut valeant donis participare tuis.
12.12.2
Hoc igitur, geminum divinorum beneficiorum munus, elevationem scilicet sacri corporis admirabilem, ac dationem ignis de coelo missi memorabilem, summo devotionis tripudio, qui adfuere, celebrarunt, atque ut a posteris eorum honoretur, decreverunt credentes levamen adepturos aeternum, qui ejus memoriam cum debita habuerint actione gratiarum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).