Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Philippus de Harveng1100-1183
Vita S. Amandi
Aman 12.7.1
Choose a text More by Philippus de Harveng
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21453 Visam2
12.7.1
SERMO DE ELEVATIONE CORPORIS SANCTI AMANDI. CAPUT VII.
12.7.1
Dormivit igitur vetustus ille in paradiso Adam: et ex osse proprio fabricatam suscepit in conjugale contubernium Evam. Quievit postea Adam novus illius antiqui protoplasti protoplastes, in crucis supplicio, et ex cruore sui lateris subarrhatam sibi aptavit ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, sed corpore et spiritu immaculatam. Repraesentavit vero quadam similitudine nobis illos utrosque nostrae plebis pater et parens, iste de proximo post centum quinquaginta annos sui obitus dormiens in sepulcro; primi Adae similitudinem referens in osse exempto; secundi Adae, id est Christi imaginem praebens in cruore effuso. Quibus utrisque gestis mirabilibus, praesentem sibi ecclesiam ad sua solemnia congregatam, quasi veram dilectionis ac fidei puritate conjugem, omnium nostrum matrem videtur acquisisse. Quae illi propria alvo, fonte videlicet sacro filios generans, mirabile dictu! et mater perseverat et virgo. De quorum collegio etiam ego, qui ista nunc suppleo; quamvis degener ejus inenarrabili pietate existo.
12.7.2
Sane illa quae verax priscorum Israeliticae nationis judicium narrat historia, huic, de quo loquimur, non longe videbuntur dissimilia. Samsonem fortissimum omnium ducum quaerentem conjugium, rugientem in semita obvium habuisse leunculum, atque de ejusdem violenter necati maxilla, cum regrederetur, mellis sumpsisse favum referunt, suisque convivis aenigma proposuisse obscurum. Istis haec aliqua sui portiuncula conveniunt, porro ad credendum titubantium animos instruunt, in quibus adhuc fides frigescente charitate vel vivit, vel potius, ut ita dictum sit, mortua vivere se credit.
12.7.3
Non itaque insanientum more poetarum, inanes et a veritate vacuas fingimus fabulas, neque juxta Mantuani vatis figmentum, Aeneio exemplo, de tumulo Polidori, auri sacra fame necati, hastilia cruenta extrahimus; sed ad laudem Domini meritum, et nomen amabile Amandi praesulis sancti adornare desideramus. Porro si illa meretricio sermone, et cultu compta persuaderi quasi vera potuerunt paganis, quae redargutio digna inveniri poterit Christianis, si minori fide dubitent de certis, quam illi de mendacibus et incertis? Superest itaque ut aut omnipotentiam Dei negent, aut de sanctitate tanti viri dubitent: et hac insania, etiam paganis deteriores exstent. Sed de his jam satis dictum sit.

Intertext edge

Open linked passage

Note