Phoebadius Aginensis
De fide orthodoxa
Orth 4.9
Choose a text
More by Phoebadius Aginensis
—
7094 Defior
4.1
CAPUT II. De Arianorum haereseos confutatione per firmissimas rationes, et evidentia sacrae Scripturae testimonia. Ita Deum Filium de Deo ponunt, ut ex Deo factus sit, non ex Deo genitus. Vocabulum ὁμοούσιον auferunt, eique ὁμοιούσιον substituunt. Illam sapientiam quae Dei Filius est, creaturam intelligunt.
4.1
Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non evangelica fide, sed subdola malignitate ad seducendos simplices quosque posuisse. Non jam tam suspectum, quam manifestum omnibus esse debet, ita eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat, ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus. Qui si natus est, unius substantiae est: si factus est, verus Filius non est: et si verus Filius non est, nec verus Deus est: aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et imperia diversa: vel si concordia tantum et societate unum sunt, non tamen et substantia verus, ut jam dixi, Deus non est.
4.2
Sic erit Deus, ut Moyses Pharaoni, potestate, non genere: Filius quoque ita credendus erit, ut per Esaiam populo dictum est: Filios genui et exaltavi; et alibi: Dii estis, et filii Altissimi omnes. Sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus filius appellatus est. Nec non et primogenitus totius creaturae, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur; ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignent.
4.3
Denique sublato ὁμοούσιον, id est, unius substatiae vocabulo, ὁμοιούσιον, id est, similem factori suo posuerunt; cum aliud sit similitudo, aliud veritas. Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, nec tamen Deus est: nec quod Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et Filium Dei similem volunt, ut eum aliunde similem, non de ipsa una sancta et beata Patris substantia dicant. Qui si de Patris substantia non est, ἐξ οὐκ ὄντων est, id est, ex nullis exstantibus, ut idem Arius tradidit: sublato enim eo quod Pater est, undecumque fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo, et ortum ex tempore habeat: nihil enim sine initio, nisi solus Deus.
4.4
Unde et Filius, sicut ipse Dominus ait: Ego et Pater unum sumus. Quod ideo dixit, ut duarum personarum vocabula in unius deitatis majestate monstraret, sicut et propheta ex voce Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum: dico ergo opera mea regi. Vides ergo hoc Verbum bonum Filium Dei esse, quem non aliunde quam de paterno pectore, et ut ita dixerim, de utero cordis Dei credimus natum. Et proinde eum regem appellat, quia ipse est rex regum: Deum Dominum, cui omnia divina opera succumbunt, qui dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt.
4.5
De hoc et Evangelista: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Igitur quod in principio erat, semper fuisse credendum est: sed nec aliunde esse, quam ex eo qui principium non habet, id est, de corde Partis; quia eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum Non enim dixit: In principio factum est Verbum; sed in principio, inquit, erat Verbum. Quodcumque principium Verbi assignare volueris, praejudicatum habebis quia in principio, inquit, erat.
4.6
Non quod duo principia ex rerum diversitate dicamus, sed quia Sermo Filius semper cum Patre est, et de Patre natus est. Ac proinde cujus origo principium non habet, sempiternus cum Patre credendus est; quia nec Pater potest umquam sine Filio nominari, nec Filius sine Patre vocari: ac per hoc semper Filius, quia semper Pater.
4.7
Et Deus, inquit, erat Verbum. Quod Deus est, semper est; ne si semper non fuerit, verus Deus esse non possit, sicuti et in Sophiae nomine quia secundum Apostolum ipse est Sapientia Patris. Ego inquit, ex ore Altissimi prodivi. Non ergo aliunde quam de Patre, quia semper cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur, ut numquam Pater sine Sapientia, hoc est, sine Filio suo fuisse credatur. Haec est illa Sapientia ineffabilis quae initium viarum Dei apud Salomonem vel condita, vel genita, vel creata describitur; quam tamen sic conditam dicit, ut semper eam cum Deo fuisse ostendat. Quod enim initium Deo dabis, ut initium possis Sapientiae ipsius consignare? Non enim ita Deus Sapientiam suam condidit, quasi aliquando sine Sapientia fuerit: sed cum initium viarum suarum dicat, initium motus operis alicujus ostendit; ut hoc initium habeat Sapientia Dei, quod de Deo processit ad creanda omnia tam coelestia quam terrestria, non quo coeperit esse in Deo. Creata est ergo Sapientia, immo genita, non sibi quae semper erat, sed his quae ab ea fieri oportebat; ut quia quanta et qualis esset sciri non poterat, de effectu operum suorum virtus ejus et potentia nosceretur: ut quod de conditis aestimamus, tunc magis timeremus cum facta miramur.
4.8
Caeterum si tu creatam Sapientiam dicas, ut Filium Dei creaturam intelligas; occurrit tibi Apostolus, condemnans eos qui creaturam colunt, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desiderium cordis eorum in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus Deus in saecula.
4.9
Haec est, inquam, illa Sapientia Dei, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi( Eccli, XXIV, 25), universalitatis conditrix et effectrix, id est, Filius Dei per quem omnia, et in quo omnia; quia ut Apostolus dixit: In ipso constituta sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum, et in ipso condita sunt: et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Hinc et Salomon: Cum sit, inquit, una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert. Quod confirmans Apostolus ait in interiore homine habitare Christum; ut per quem a principio omnia facta sunt, per ipsum et in fine cuncta salventur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).