Pibo Tullensis
Diplomata
Dipl 3.2
Choose a text
More by Pibo Tullensis
—
10594 Diplom34
3.1
III. Confirmatio privilegiorum prioratus de Asmantia. (Anno 1076.)[Dom CALMET, ibid. ]
3.1
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Utile summopere et necessarium est rectoribus ecclesiarum gestarum rerum dispositiones ad notitiam posterorum litterarum memoriae firmissime commendare. Innotescat igitur universis sanctae matris Ecclesiae filiis et fratribus quoniam ego Pibo gratia Dei Tullensis episcopus, precibus et gratia comitissae Sophiae dilectae filiae nostrae, quamdam ecclesiam in honore beatae Mariae, quam ipsa a fundamento construxerat, consecravi. Sed quia parochiani Asmantiae priscis temporibus subjecti ad Domnum- Martinum fuerant, sicut et aliarum circumjacentium villarum, scilicet de Layo, de Oemunt[ alias, de Eumont], de Blanzeyo, et de Sechamp, et nunc et illi de Asmentia et de praedictis villis omnes certis ex causis a tali subjectione remoti erant, consilio nobilium suorum rogavit nos praedicta comitissa Sophia ut quid juris, qui ecclesiae Beatae Mariae deservirent, habuissent, vel habituri essent, vel quibus ex causis parochiani de Asmantia a subjectione Domni Martini remoti essent, ne aliqua contentio vel controversia in posterum oriretur, scripto mandaremus.
3.2
Noverit igitur omnis ecclesiam beatae Mariae cum sua capella de castro ita liberam a dominis et principibus castri taliter constitutam fuisse, quod nec censum, nec respectum aliquem Ecclesiae Tullensi debeat. Ita ut tamen quod clericus a comitissa vel successoribus ejus de praebenda beatae Mariae investitus Tullum veniet, et a sede nostra curam animarum suscipiet, et pro Christianitate conservanda fidelitatem faciet. Quibus enim ex causis parochiani de Asmantia a subjectione Domni- Martini remoti sint, sicut ab ipsa comitissa vel fidelibus ejus didicimus, fideliter scribimus. Theodericus dux, comitissae avus, qui jure haereditario comiti Folmaro in Asmantia successit, mediam partem decimarum ecclesiae Domni- Martini hoc pacto dedit et concessit, ut presbyter de Domno- Martino in Sabbato sanctae Paschae oleum et chrisma capellano Beatae Mariae daret, et in omnibus synodis et conciliis per omnia et pro ipsa decima ipsum capellanum excusatum haberet. Praedecessor etenim meus bonae memoriae Bertholdus episcopus, ad memoriam pristinae subjectionis duas oblationes ad Domnum- Martiuum quoquo anno ferendas instituit, et quia illi de Asmantia duri et feroces semper exstiterant, ita ut archidiaconus vel decanus aliquis oppidum eorum tam causa minime auderet intrare, hoc similiter idem episcopus constituit, ut ad Domnum- Martinum ad synodum vocarentur et irent. Praeterea muneribus et precibus ipsius Theoderici ducis interpellatus, laude et assensu Berengarii illius castri archidiaconi, et concessione sui capituli, in plena synodo constituit, et in posterum tenendum censuit ut nullam subjectionem, vel redibitionem, vel exactionem aliquam ecclesia Domini- Martini ab ecclesia Beatae Mariae, vel a parochianis ejus exquireret vel haberet amplius. Igitur comitissa Sophia ecclesiam Beatae Mariae, a nobis, ut praediximus, dedicatam, quam ipsa novam de veteri reddiderat, satis plenarie diligens, duos mansos inibi a prisco tempore datos pro eleemosyna ut ecclesia possideret, libenter concessit, et in augmento eleemosynae item alios duos mansos, cum duabus ancillis, et uno servo, eo tenore quo ipsa tenebat laude filii sui comitis Theoderici, dedit ad altare Beatae Mariae; dedit et omnes decimas grossas et minutas de castro et oppido, scilicet de omnibus dominicaturis, de censalibus, de arigalibus, de styrpalibus. Nos itaque pro honore Dei Genitricis Mariae tale donum laudamus et confirmamus, libertatem et ecclesiae in praesentia nostra testimonio multorum nobilium et ignobilium recognitam et laudatam recognoscimus et laudamus, et impressione sigilli nostri in perpetuum conservandam anathemate confirmamus. Signum Pibonis episcopi. Sign. Alberici abb. Sancti Mansueti. Sign. Richardi abb. Sancti Apri. Sign. Hugonis primicerii. Sign. Riquini archidiaconi. Sign. Stephani archidiaconi. Sign. Dodonis decani. Sign. Theoderici archidiaconi et cancellarii. Sign. Ibini scabinii. Sign. Theoderici comitis. Sign. Rainardi comitis. Sign. Wirici de Belrain. Sign. Wirici de Danubre. Sign. Walterii et Arnulfi fratrum.
3.3
Acta sunt haec Tulli in majori ecclesia, anno ab Incarnatione 1076 indic. XIV, ordinationis vero nostrae X, imperante Henrico III, regnante per saecula Domino Jesu Christo feliciter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).