Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Pippinus Francorum; Carolus Magnus; Auctores varii
Diplomata
Dipl 26.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8602 Diplom5
26.1
XXV. Pippini regis diploma pro constructione et dotatione monasterii Prumiensis (anno 762).(Ex Mabill., ibid. )
26.1
Pippinus rex Francorum, vir illustris. Quia divinam nos providentiam in regni solium unxisse manifestum est, oportet ea in Dei nomine exerceri, in quibus potius gratiam atque voluntatem Altissimi consequi valeamus. Meminimus enim ipsius evangelii, in quo ait: Qui facit voluntatem Patris mei, qui est in coelis, ipse introibit in regnum coelorum. Et quia reges a Deo regnant, nobis gentes et regna pro sua misericordia ad gubernandum commisit, providendum ut et sublimes rectores simus in opibus, et pauperes pro amore Christi gubernare atque educare non negligamus. Deus etenim Moysi legislatori tabernaculum propitiatorii adornare praecepit; Salomonem quoque regem templum in nomine ipsius aedificatum scimus auro, lapidibusque exornasse. Nos enim, quamvis non ita magna iisdem exaequare valeamus, tamen quod facilius possumus, ex propriis facultatibus, quas habemus, Domino cooperante eidem offerre desideramus, quia nihil, ut ait Apostolus, in hunc mundum intulimus, nec dubium, quia ex eo quidquam offerre non poterimus: sed illud tantum ad animae salutem credimus proficere, quidquid devota mente de rebus transitoriis Domino videmur distribuere. Igitur dum notum est omnibus, tam propinquis, quam exteris nationibus, nos et conjugem nostram Bertradam in amore sancti Salvatoris, necnon et sanctae Dei genitricis Mariae, atque beatorum principum apostolorum Petri et Pauli, vel sancti Joannis Baptistae, seu et martyrum sanctorum Stephani, Dionysii et Mauricii, atque confessorum Martini, Vedasti atque Germani, monasterium in re proprietatis nostrae aedificare, quod est positum infra terminos Bidense( Bidburg), atque Arduennae, ubi rivulus, qui dicitur Berdenbach, ingreditur in Prumiam. In ipsius vero monasterii ecclesia de sandaliis Domini nostri Jesu Christi, necnon ipsius genitricis Mariae, exterorumque sanctorum, quorum jam supra fecimus mentionem, visi fuimus recondere reliquias, atque ibidem monachos constituimus, qui sub sanctae conversationis norma, vel secundum praecedentium patrum debeant omnino exerceri, quatenus ut qui monachi solitarii nuncupantur, de perfecta quiete valeant duce Domino per tempora exsultare, et sub sancta regula viventes, et beatorum Patrum vitam sectantes, pro statu Ecclesiae atque longaevitate regni nostri, necnon et uxore et filiis nostris, populoque catholico Christo praesule debeant plenius Domini misericordiam exorare. Providendum est tamen, ut dum a nobis pro amore Christi ipsum monasterium a novo opere constat esse fundatum, qualiter pertractemus, qualiter deinceps sacerdotes atque monachi, qui ibidem aderunt vivere, et consolationem atque tranquillitatem habere debeant, et nequaquam dispersis ovibus pastor inveniat, qui gregem suum providendum commisit nobis, sed adjuncti simul possent Deo omnipotenti diu noctuque laudes referre. Idcirco, inspirante nobis superna gratia, donamus pariter, ego et conjux mea Bertrada ad ipsum sacratissimum locum, quem in honore sancti Salvatoris vel sanctae Mariae construximus, res proprietatis nostrae in pago Chorosvilla, quae dicitur Rumeresheim, tam illam portionem, quae de genitore meo Carolo mihi advenit, quam et illam portionem ipsius Bertradae, quam genitor suus Heribertus ei in dote dereliquit, cum appendiciis, omni integritate sua, praeter aliqua mancipia. Haec igitur mancipia ad nostrum opus retinuimus, in reliquo vero ipsam villam cum omni integritate sua ad ipsum sanctum locum tradimus atque transfundimus, in cujus termino ipsum monasterium sancti Salvatoris est fundatum; et illam mansionem super Prumiam, ubi rivulus, qui dicitur Escutmisbach, confluit in Prumiam, qui est constructus super terminum praedictae villae. Similiter donamus ad jam dictum monasterium in pago Muslinse super fluvium Mosellae villas nostras his nominibus, Meringum( Mering) et Sacocum( Schivach), una cum meritis et terminis vel appendiciis suis. Donamus et villam nostram Bedense, quae dicitur Marciaco( Merthscb), una cum meritis et appendiciis suis. Similiter donamus ad ipsum monasterium villam nostram in pago Eiflinse Sarabodis villa( Sarensdorff), una cum soliditate, terminis atque appendiciis suis, sicut a Garaberto possessa fuit. Tradimus alia duo loca in Carasio ad idem monasterium Wathitlindorff et Birgisburias cum omnibus adjacentiis suis et appendiciis. Similiter donamus in pago Biboariensi illam portionem in Reginbach( Rheimbach), quam vasallus noster Aglibertus per beneficium habuit, et genitor meus Carolus mihi reliquit in alodem; et illam aliam portionem in ipsa villa, quam Heribertus uxori meae Bertradae in alodem dimisit. Confirmamus etiam ibidem et illas res, quae antea ad ipsam ecclesiam per instrumenta cartarum ibidem delegatae fuerunt, cum omni integritate earum. Tradimus igitur ad ipsum sacratissimum locum superius comprehensum cellam jure proprietatis nostrae in loco, qui dicitur Altrepio, super fluvium Rheni, in pago Spirensi, quae est constructa in honore sancti Medardi, cum villis et appendiciis suis, quem Herlibandus et Wiolentio, necnon Bagulfus mihi tradiderunt, totum et ad integrum tam ecclesiae ministeria, quam et alias res ibidem pertinentes. Donamus etiam ad ipsum monasterium cellam aliam, quae dicitur Gasteaco, quae est posita infra terminos Senciaco, et est in honore sancti Petri constructa, cum omnibus adjacentiis vel appendiciis suis. Confirmamus igitur et tertiam cellam ad ipsum sanctum locum, quae dicitur Ruivinio, in pago Lomense super fluvium Mosae, quae constructa est in honore sanctae Mariae, cum omni merito et appendiciis suis. Ea videlicet conditione, supra scriptas res, tam villas quam et cellas, cum omni integritate eorum ad ipsum monasterium confirmamus, id est una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, movilibus et immovilibus, pecuniis, peculiis utriusque sexus, greges cum pastoribus, omnia et ex omnibus a die praesente et deinceps, absque ullius impedimento, omni tempore supradictae res ad ipsum monasterium jam saepe dictum sancti Salvatoris proficiant in augmentis, ita tamen volumus, ut ipsum monasterium sancti Salvatoris, seu res quae ad ipsum monasterium pertinet, tam quae auctoritate nostra sunt confirmatae, quam a Deum timentibus inantea fuerint collaturae, in nostra sint potestate, vel defensione, seu haeredum nostrorum; et ipsa congregatio, quam in ipsum monasterium intromisimus, seu et abbas nomine Assuerus, et successores ejusdem, dum sub sancta regula ibidem Deo auxiliante militare voluerunt, nos de alia congregatione ibidem abbatem, nec monachum contra nostrum ordinem non intermittimus, nec haeredes nostri. Et quia ipsum monasterium ab omni saecularium cura securum esse volumus, oportet ut nostrae clementiae provisio de futura quiete fratrum ibidem manentium salubri disponat ordinatione; quatenus in Dei servitio, gratia ejus suffragante, perseverent. Nos etiam ex auctoritate nostra vobis concedimus, ut de congregatione domini Romani et Wolfranni episcoporum, quos in hoc coenobio sancti Salvatoris congregavimus, quando abbas de hac vita migraverit, una cum consensu nostro et vestro abbatem de ipsa congregatione vobis regulariter eligere debeatis. Et ut vos pro remedio animae nostrae et conjugis prolisque nostrae, et successorum nostrorum, et pro stabilitate totius imperii a Deo nobis concessi, et ejus gratuita misericordia in aeternum conservanda perenniter Domini Salvatoris nostri Jesu Christi misericordiam implorare delectet, atque in ipsius laudibus die nocteque per severare; et, remotis temporalium meditationibus, supernorum gaudiorum contemplationi mente libera intendere praecipimus, ut nulla praejudicia atque gravamina a nullo episcoporum seu saecularium inferantur, et haeredes nostri per nullas artes, dum ipsi monachi regulariter et fideliter a parte nostra vel haeredum nostrorum ibidem conversare videntur, haeredes nostri ipsos in hoc coenobio nostro protegant, sicut visi sunt, Deo auctore ipsum locum constituimus, sic usque in sempiternum inconvulsus locus permaneat pro augmento animae nostrae vel haeredum nostrorum. Et ut haec auctoritas nostra firmiter habeatur, et in perpetuum melius conservetur, manu propria decrevimus roborare. Ego Pippinus et conjux mea Bertrada. Sig.+ Caroli filii consentientis. Sig.+ Carolimanni filii sui consentient. Sig.+ Genebaudi episcopi. Sig.+ Gauloni episcopi. Sig.+ Fulcarici episcopi. Sig.+ Adalfredi episcopi. Sig.+ Vulfranni episcopi. Sig.+ Megingaudi episcopi. Sig.+ Berthelini episcopi. Sig.+ Basini episcopi. Sig.+ Wiomadi episcopi. Sig.+ Droconi comitis. Sig.+ Theodardi comitis. Sig.+ Warini comitis. Sig.+ Welanti comitis. Sig.+ Gangulfi comitis. Sig.+ Gerhardi comitis. Sig.+ Froamed. comitis. Sig.+ Waltharii comitis. Sig.+ Horloini comitis Sig.+ Gumberti comitis. Sig.+ Raculfi comitis. Sig.+ Warini comitis. In Dei nomine Bradilo recognovit et subscripsit. Acta mense Augusti, die 13, anno 11, regnante Pippino glorioso rege.
26.2
Actum Trisgodios villa publica in Dei nomine feliciter. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note