Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Placidus Nonantulani
Liber de honore ecclesiae
Eccl 4.94
Choose a text More by Placidus Nonantulani
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10797 Lidehoe
4.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit.
4.1
Sanctae Ecclesiae Dominus per prophetam promittit dicens: Et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus. Unde etiam et B. Apostolus loquens Ecclesiae ait: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et Psalmista ait: Uxor tua sicut vinea fertilis. Quod exponens sanctus Augustinus dicit: Uxor tua Christo dicitur: ergo uxor ejus Ecclesia est. Non sine causa ipsa conjux de latere facta est, viro dormiente, Eva, quia facta est moriente Christo Ecclesia. Et illa de latere viri cum costa detracta est, et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est, et sacramenta, unde Ecclesia formaretur, profluxerunt.
4.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. IV.-- Quod Christus caput Ecclesiae, et sancta Ecclesia corpus Christi sit.
4.1
B. Paulus apostolus, loquens de Domino ait. Deus Pater omnia subjecit sub pedibus Christi, et ipsum dedit caput super omni Ecclesia, quae est corpus ipsius, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. Qui iterum de Christo ait: Omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae. Unde etiam ipse Dominus per prophetam dicit: Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento laetitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
4.2
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. V. Quod honor sancta Ecclesiae honor Christi sit.
4.2
Apparet liquido quia, cum Christus caput Ecclesiae sit, et sancta Ecclesia corpus Redemptoris sui, his sacris testimoniis comprobetur, qui eam honorat, honorat et Christum, et qui eam spernit, spernit et Christum. Non solum haec in divinis rebus, ubi est fons verae charitatis, ratione veritatis ostenditur, sed etiam humano modo istum considerare possumus. Quia quisquis sponsam alicujus honori vel despectui habet, hoc sibi sponsus verissime fieri clamat. Sed tamen huic apertae rationi testimonium divinum suffragari demonstremus. Ait enim ipse Dominus sanctis suis: Qui vos honorat, me honorat, et qui vos spernit, me spernit.
4.3
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. VI.-- Quod sancta Ecclesia non solum in spiritualibus, sed et in corporalibus rebus intelligatur.
4.3
Sanctam Ecclesiam spiritualem esse et spiritualibus donis ditari manifestum est. Inde est quod gratia septiformis Spiritus semper illustratur, et spirituales Deo filios quotidie generat. Sed tamen et corporalibus rebus honorifice eam venerari, sancti Patres studiose sanxisse, sacratissima eorum institutio aperte testatur. Nam ut honor Dei exinde amplius cresceret, non solum tantum in corde nos Deum venerari, sed etiam in ejus honore templa nos fabricare docuerunt, ubi populus conveniens Domini praecepta audiret, et Deum invisibilibus mysteriis coleret, ubi Deum jugiter laudaremus, ubi ejus corpus et sanguis per ministerium sacerdotum ineffabilis Spiritus sanctificatione quotidie sumeretur, ubi sacrum chrisma conficeretur, ubi per adoptionem in baptismo filii Dei efficeremur. Qui locus etiam ecclesia nuncupari institutus est, ideo videlicet, quia fidelem populum ibi in honore Dei congregari sancitum est. Attestatur huic rei beatissimus et praeclarus doctor Ambrosius, Mediolanensis Ecclesiae archiepiscopus, in hymno quem in dedicatione ecclesiae fecit, taliter Domino dicens: Haec domus rite tibi dedicata noscitur, in qua populus sacratum corpus assumit, bibit et beatum sanguinis haustum. Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas, perimuntque noxas; chrismate vero ut creetur genus Christicolarum. Hic locus nempe vocitatur aula regis inmensi, niveaque coeli porta, quae vitae patriam petentes accipit omnes. Unde factum est ut multi fidelium se suasque res Deo tradere volentes, Ecclesiae, videlicet sponsae Christi, hoc vice Dei cum magna cordis humilitate donarent. Alii etiam in jure proprio ecclesias et monasteria facientes servis Dei, Deo ibi servientibus, omnia sua fideliter tradiderunt, ita se veraciter implere credentes, quod Dominus ait: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Cui rei omnes piissimi imperatores, Constantinus videlicet primus Romanorum imperator Christo credens, Theodosius etiam et Justinianus cum multis aliis Christianis imperatoribus robur et firmitatem imperialem conferentes, firmare et stabilire ad honorem Christi curarunt.
4.4
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. VII.-- De possessione Ecclesiae.
4.4
Quod semel Ecclesiae datum est, in perpetuum Christi est, nec aliquo modo alienari a possessione Ecclesiae potest, in tantum, ut etiam idem ipse fabricator ecclesiae, postquam eam Deo voverit et consecrari fecerit, in ea deinceps nullum jus habere possit. Non enim per eum ordinari, non investiri ulterius potest. Testantur haec non solum Novi sed etiam Veteris Instrumenti sacratissimae scripturae. Quae igitur Ecclesiae dantur, ideo ut omnibus notum est, ei donantur, ut pauperes Christi inde alantur, utque servientes Deo in sacrario habeant unde pascantur, ut scilicet contemplationi divinae et ejus assiduae laudationi sine saeculi hujus sollicitudine devotissime semper intenti, adhaerere Deo jugiter possint. Illis utique, qui Ecclesiae suae sumptus praebent, id est, sanctis pauperibus in hoc seculo ministrant, Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur. Quantum autem mali sit, quod semel Deo datur, iterum aliquo ingenio velle auferre, idem ipse demonstrat dicens: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei, Unde etiam et in Actibus apostolorum Anania et Saphira, qui, quod Deo voverant, occulte auferre conati sunt, increpatione B. Petri apostoli morti traditi sunt. Ubi etiam cum gravi timore pensandum est qua poena multari habent qui non solum sua Deo non tribuunt, verum etiam oblata ab aliis auferre non timent; si mortis sententiam meruerunt, qui non aliena sed sua, quae jam Deo voverant, contra ejus sacrum institutum auferre conabantur.
4.5
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. VIII.-- De eadem re
4.5
Quia igitur Novi Testamenti sententiam protulimus, proferamus et Veteris. De hac enim re ita sanctus Moyses legislator sententiam protulit, inquiens: Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputabit tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris; quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate ex ore tuo locutus es.
4.6
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. IX.-- Item de eadem re.
4.6
Qui etiam et cum praeciperet decimas et primitias, et vota spontanea Deo offerenda, praecepit insuper ut quod semel quis obtulit Deo, subtrahendi vel mutandi ulterius non habeat potestatem. Quod si fecerit, et quod prius vovit, et quod postea mutavit, in jus Domini venire manifestissime decrevit. Quae autem Domino dabantur, sacerdotum fuisse notissimum est, quibus etiam urbes et suburbana donata sunt. Quae omnia sine alicujus controversia legitime possidebant.
4.7
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. X.-- Quod votum Deo sit per omnia persolvendum.
4.7
Vovere nos Domino vota, et reddere etiam Psalmista admonet dicens: Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus offertis munera. Quod exponens S. Pater Augustinus ait Fratres mei, quis quod potest, voveat et reddat. Ne voveatis, et non reddatis. Quid autem debemus vovere? Credere in illum, sperare in illo, bene vivere, mala non facere. Haec autem communia omnibus. Deinde quidam vovent castitatem, clii domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus; magnum votum vovent. Alius vovet celinquere sua omnia, distributa pauperibus, et ire in communem vitam et in societatem sanctorum; inagnum votum vovit. Attendat tantum ut quod vovit, Deo adjuvante, reddere studeat. De hac re iterum sanctus Augustinus ait principibus et populis Christianis: Hortamur Christianitatem vestram, ut, juxta sanctorum canonum instituta, nec Ecclesiis, a vobis fundatis, aliunde veniens presbyter suscipiatur, nisi a vestrae fuerit Ecclesiae episcopo consecratus, aut ab eo per commendatitias litteras suscipiatur.
4.8
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XI.-- Ut laici ecclesiastica non disponant.
4.8
Rationis ordo non patitur ut res Monasteriorum vel aliarum Ecclesiarum, ad arbitrium suum laica persona vindicare debeat.
4.9
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XII.-- Quae poena maneat eis qui ecclesiasticas res invadunt.
4.9
Si quis regum, sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum res Ecclesiarum injuste ab Ecclesiis alienare praesumpserit, potestatis suae et honoris sui dignitate careat, et reum se in divino judicio cognoscat. Et nisi ea quae abstulit, restituerit, vel digna poenitentia acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienabitur, et in aeterno examine districtae ultioni subjaccat. Conservantibus autem haec sit pax, et benedictio Domini Jesu servet eos in aeternum.
4.10.2
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XIII.-- Quod excommunicandus sit qui ecclesiasticas res invadit.
4.10.2
Quicumque militum, vel cujuscunque ordinis vel professionis persona, praedia ecclesiastica, a quocunque rege seu saeculari principe, vel ab episcopis invitis, seu abbatibus, aut ab aliquibus Ecclesiarum rectoribus suscepit, vel susceperit, vel invasit, vel etiam eorumdem rectorum depravato seu vitioso consensu tenuerit, nisi eadem praedia ecclesiis restituerit, excommunicationi subjaceat.
4.11
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XIV.-- Quid sit proprium sacerdotum et populorum.
4.11
Vestrum, qui legatione Domini fungimini, o sacerdotes, est docere populos, eorum vero est vobis obedire ut Deo.
4.12
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XV.-- De eo ut potestates terrenae non impediant episcopos.
4.12
Nullus comes, nullusque judex, nullus omnino in clericatu vel saeculari habitu constitutus, legationem episcoporum impediat vel conturbare praesumat.
4.13
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XVI.-- De eo quia principes sub disciplina fidei retinentur.
4.13
Sub regiminis disciplina saeculi potestates subjectae sunt, et quamvis culmine regni sint praediti, vinculo tamen fidei tenentur astricti, ut quae Christi sunt praedicent, et quae praedicant operibus monstrent.
4.14
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XVII.-- De imperatoria lege.
4.14
Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus.
4.15
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XVIII.-- Quomodo intelligendum sit: « Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. »
4.15
Multi invidiam nobis inferunt, dicentes nos injuste facere, quia praedicamus imperatorem in Ecclesia nullum jus debere quaerere, et non solum eam investire, sed ne aliquo modo ei dominari debere. Dicunt enim quia Christus ipse tributum reddidit, et cum ei denarius ostenderetur, ait: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Quod non esse ita intelligendum ut Ecclesia imperatori subdatur, testatur S. Ambrosius dicens:« Solvimus quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Tributum Caesaris est, non negatur; Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici, quia jus Caesaris esse non potest templum Dei. Quod cum honorificentia imperatoris dictum, nemo potest negare. Quid enim honorificentius quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est. Bonus enim imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus.
4.16
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XIX.-- Admonitio ex his verbis sancti Ambrosii.
4.16
Videant itaque, qui affirmant pastores Ecclesiae ab imperatoribus dandos, quam graviter resistant verbis Spiritus sancti, quae per os B. Ambrosii locutus est. Quo enim modo unquam gravius addici Ecclesia imperatori potest quam ut in ea pastor, nisi ipse miserit et investierit, esse non possit? Quo etiam modo amplius imperator jus vel dominium in Ecclesia habere potest? Non autem dominari, sed magis custodire et salvare imperator Ecclesiam debet, utpote sacratissimae matris piissimus filius.
4.17
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XX.-- Item confirmatio ejusdem rei.
4.17
Quamvis de verbis sanctissimi Ambrosii neminem dubitare credamus, tamen de hac re etiam Domini nostri Jesu Christi proferamus verba dicentis: Ego sum ostium. Quod exponens S. Augustinus ait: Qui vult intrare ad ovile, per ostium intret, id est, Christi gloriam quaerat, non suam; nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua; oportet ut humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere. Qui autem per maceriam ascendit, ideo exaltatur, ut cadat. Per maceriam bene vana hujus saeculi gloria intelligitur. Nam sicut maceria circumdat quidem, sed quia cito labitur, non diu protegit locum quem ambit: ita et vana hujus mundi gloria, quamvis ad tempus in se confidentem protegere videatur, tamen una cum eo qui in se confidit, cito casura est. Unde et propheta ait:« Aedificabant parietem absque temperatura. Dic ad eos qui aedificant absque linimento, quod casurus sit. Erit enim imber inundans et ventus vehemens.» Paries absque temperatura linitur, cum potestas humana humano favore, et non gratia Spiritus sancti corroboratur. Qui ergo per maceriam ascendens, oves Christi obtinere desiderat, noverit quia casurus est, et non est pastor, sed fur, quia non per humile ostium intrat ad Christum.
4.18
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXI.-- De episcopis, a quibus ordinari praecipiantur.
4.18
Ut episcopi judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum qui circum circa sunt, provehantur ad ecclesiasticam dignitatem, ii videlicet qui plurimo tempore probantur, tam verbo fidei quam rectae conversationis exemplo.
4.19
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXII.-- Qualis debeat eligi episcopus.
4.19
Apostolus ad Titum loquens qualiter eligi pastor Ecclesiae debeat, demonstrat dicens: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet etenim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt redarguere.
4.20
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXIII.-- Deo eo quia illi qui contra canones ordinantur, episcopi non sunt habendi.
4.20
Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a Clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati.
4.21
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXIV.-- De eo quia electio pontificis imperatori non pertineat.
4.21
Beatus Leo apostolicus tempore Marciani, Christianissimi imperatoris, ut notum est, fuit. Et ecce in electione pontificis non solum dominium imperatoris, sed nec nomen quidem interposuisse cognoscitur.
4.22
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXV.-- De eo quia concordia omnium in electione requiritur.
4.22
Nullus invitis detur episcopus. Cleri, plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur.
4.23
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXVI.-- De eadem re.
4.23
Nullus est ordinandus episcopus, nisi convocatis clericis et parochianis, et in unum consentientibus.
4.24
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXVII.-- De eo quia sacri canones imperatoribus electiones episcoporum non tribuunt.
4.24
Notandum et memoriae commendandum quia in nullo sanctorum Patrum capitulo principibus terrenis tribuitur electio pastoris sanctae Ecclesiae.
4.25
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXVIII.-- Electus pastor quid regendum susceperit.
4.25
Electus autem et consecratus pastor, tam animarum quam corporum, eam curam suscepisse manifestum est. Unde et B. Petro Dominus ait: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et iterum: Si diligis me, pasce oves meas. Idem autem ipse B. Petrus de corporum cura sibi subjectorum ait pastoribus sanctae Ecclesiae in Epistola sua, inquiens: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator, pascite qui in vobis est gregem Dei. Quod exponens sanctus Gregorius ait: Hoc in loco, quam passionem, cordis an corporis, suaderet, aperuit, cum subjunxit:« Providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie.» Quibus profecto verbis pastoribus pie praecavetur ne, dum subjectorum inopiam faciant, se mucrone ambitionis occidant, ne, dum per eos carnis subsidiis reficiuntur proximi, ipsi remaneant a justitiae pane jejuni. Hoc in loco considerandum est quia, etsi B. Petrus apostolus et ejus discipulus, S. Gregorius, pastores Ecclesiae in sua potestate ea, quae Ecclesiae sunt, habere non decernerent, nequaquam ista pastoribus praedicarent. Hoc autem in tempore multarum Ecclesiarum pastores, quae Ecclesiae jure competunt, in sua potestate non habent, pro eo scilicet quia principes hujus mundi, quae Ecclesiae sunt sibi subjugantes ipsam Ecclesiam suo juri vindicare non timent, ideoque ipsarum Ecclesiarum pauperes, multis incommodis pressi, omnipotenti Deo, ut dignum est, servire non possunt.
4.26
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXIX.-- Quod praedicatores ex Evangelio vivere debeant.
4.26
Omnes praedicatores ex Evangelio vivere ordinans Dominus dixit: Dignus est operarius mercede sua. Unde et Apostolus ait: Qui altari deserviunt, cum altari participantur. Qui etiam B. Apostolus non solum digne praedicatores ex Evangelio vivere demonstravit, sed etiam saecularia negotia si haberent fideles, non nisi apud sanctos judicare permisit dicens: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos, et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur hic mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum.
4.27
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXX.-- Quod ecclesiastici viri duplici honore honorandi sint.
4.27
Sanctus Apostolus spirituali et saeculari honore ecclesiasticos honorandos viros scribens ad Timothcum praecipit dicens: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti; et: Dignus est operarius mercede sua.
4.28
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXI.-- Quod episcopi ecclesiasticas res in potestate sua habere debeant.
4.28
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei.
4.29
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXII.-- Quod Ecclesia etiam terrenas res habere debeat.
4.29
Quod autem Ecclesia agros habere debeat, ostendunt sancti Patres dicentes de episcopo: Quae pertinent ad Ecclesiam ex agris, vel ex alia qualibet Ecclesiastica facultate, male non tractet episcopus.
4.30
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXIII.-- Quod res Ecclesiae ad laicos disponendae non respiciant.
4.30
Synodali decreto sancitum est ne laici vel saecularis de viris Deo dicatis vel Ecclesiae facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant, praeter reverentiam, pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa doceatur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
4.31
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXIV.-- De eadem re.
4.31
De viris Deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis, quamvis religiosis unquam attributa facultas.
4.32
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXV.-- Admonitio, ut bene intelligantur hae sententiae.
4.32
Sic considerandum summopere est quae praesumptio sit ipsum Ecclesiae rectorem velle disponere, cui, tanta interminatione, quae Ecclesiae sunt aliquo modo disponendi facultas omnimodis tollitur.
4.33
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXVI.-- Synodale decretum S. Symmachi papae, de laicis qui per se Ecclesiam ordinare desiderant.
4.33
Tempore S. Symmachi, Romanae Ecclesiae praesulis facta est quaedam pactio saecularium hominum, potentum videlicet et magnatum, quibus interfuit patritius seu praefectus apud B. Petrum apostolum, ubi praedicti viri, quasi zelo Christianitatis et amore S. Ecclesiae ducti, statuere ausi sunt nullum Romanorum pontificum deinceps eligi sine illis deberi. Quod cognoscens papa Symmachus convocavit synodum, et haec scriptura in auribus eorum lecta est, in qua scilicet statuebant sine sua consultatione cujuslibet electionem celebrari non deberi. De rebus vero ecclesiasticis disponendis, quae canonice episcopis et non laicis pertinent, simili modo firmabant non debere aliquem episcoporum sine illis aliquid agere. Quod audientes venerabiles archiepiscopi, Laurentius Mediolanensis, et Petrus Ravennates, Eulalius etiam Syracusanus omnisque sancta synodus, dixerunt: Non licet laicis neque ullis principibus, quamvis religiosis, statuendi in Ecclesia habere aliquam potestatem; neque de facultatibus ecclesiasticis aliquid disponendi jus habere possunt. Ideoque hanc scripturam nullius momenti esse decernimus. Et quamvis quidam episcopi in ea interfuerint, nullius roboris est, quia contra sanctos canones esse manifestissimum est. Ideo enim ordinatur episcopus, ut quae Ecclesiae sunt, sub cura sua habeat. Enervari autem et ad irritum deduci hanc scripturam, etiam si aliqua possit subsistere ratione, modis omnibus in synodali conventu oportebat, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis vel potentibus, in quacunque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Et subscripserunt Symmachus papa, et archiepiscopi tres et alii episcopi numero sexaginta quinque.
4.34
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXVII.-- De eo quia ab electione pontificum non segregantur principes, sed a dominatione.
4.34
Nunc ista considerate, charissimi fratres, qui nos reprehendere soletis dicentes: Quomodo non omnes Ecclesiae propter terrenas res, quas possident, ad illum pertinent, cui omnis terra subjecta est? Si enim populus in electione pastoris adesse et consentire debet, quanto magis imperator vel principes? De quibus verbis valde miramur. Nos enim ab electione pontificum non segregamus principes, sed hoc dicimus, quia ipsi sua potentia non debent pastores in Ecclesiam mittere neque investiendo, neque aliquo modo dominando, sed magis communi electione clericorum et consensu populorum, majorum scilicet et minorum, inter quos videlicet reges et principes numerantur, in eis duntaxat Ecclesiis, quarum specialius filii deputantur, pontifex eligi debet, ubi imperator vel ejus princeps adesse debet non sicut dominus, sed sicut filius. Quae electio, dum taliter facta fuerit, canonica est, et gratiae Spiritus sancti deputatur. Quae vero potentia humana contigerit, gratiae spirituali contraria est. Canonicam itaque electionem religiosus et pius imperator firmare in tantum debet, ut, si quis contra eam aliquid tentaverit, etiam gladio materiali persequendum putet. Quod faciens, officium suum rite implebit. Ideo enim ejus gladius in Ecclesia permissus est esse, ut qui gladium spiritualem non timent, timore materialis gladii ad justitiam revocentur. Ideo et Dominus apostolis, duos gladios se habere dicentibus, ait: Satis est, id est sufficit vobis asserere justitiam spirituali et materiali gladio.
4.35
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXVIII.-- Quae sit canonica electio episcoporum.
4.35
Quae autem sit canonica electio, quamvis plenissime jam demonstraverimus, tamen et statutum sancti Nicaeni concilii, quod, operante Constantino imperatore et eo simul cum eis praesente, factum est, ad medium deducamus. Est autem Nicaenum concilium quod omnibus supereminet, et cui omnes Christiani, sicuti sancto Evangelio, obedire per omnia debent.
4.36
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XXXIX.-- De eadem re.
4.36
Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus, qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur. Firmitas autem eorum, quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo.
4.37
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XL.-- De honore ecclesiastico, quo ordine suscipi et retineri debeat.
4.37
Tunc solum potestas bene geritur, cum non amando, sed timendo retinetur. Quae ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas, sed necessitas imponat. Percepta autem nec per formidinem debet deseri, nec ex libidine amplecti, ne aut quis pejus quasi ex humilitate superbiat, si divinae dispensationis ordinem fugiendo contemnat, aut eo jugum superni Rectoris abjiciat, quo eum super caeteros privatum regimen delectat.
4.38
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLI.-- Non licere imperatoribus episcopos in Ecclesiam introducere.
4.38
In Nicaeno concilio praesens erat magnus Constantinus, et tamen sancti Patres nihil ei in ordinatione episcopi esse dixerunt pertinere. Sed sunt, qui dicunt: Ordinatio, id est sacratio, vere ad solos episcopos pertinet, rerum vero saecularium donatio ad imperatorem pertinet; ideo quia Ecclesia multa, quae regni sunt, possidet, ideoque ab imperatore investiri et donari debet. Hi non se bene dicere pacifice dignentur advertere. Si enim saecularia, quae Ecclesia possidet, per saeculares obtinere episcopus debet, et spiritualia per spirituales, ergo quodammodo dividitur Ecclesia. Sicut autem qui corpus ab anima dividit destruit hominem, ita qui corporalia Ecclesiae a spiritualibus dividit, destruit Ecclesiam. Sicut enim anima homo[ f. hominis] sine corpore in hac vita non subsistit, ita sancta Ecclesia in hoc saeculo sine corporalibus rebus non subsistit. Nam non solum alia Dei dona, sed etiam ipse baptismus, sine corporalibus rebus adhibitus, non perficitur. Ergo qui dogmatizat, spiritualia per spirituales, corporalia vero per saeculares principes obtineri debere, quasi duo ostia ovium Christi constituere cupit, quod illi, qui unum se ostium dixit, aperte contrarium est. Unde et sacri canones saeculi principes, etiam valde religiosos, non disponere ecclesiastica jubent, et irritum haberi, si quid Ecclesiarum reges saeculi aliquibus dare voluerint.
4.39
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLII.-- De eo quia gratia Dei etiam terrena nobis donat.
4.39
Nunc itaque, charissimi, illud attendite et vanas contentiones abjicite, et quod Dei est Deo solummodo dantes, ejus gratia vobis non solum spiritualia, sed etiam terrena donari certissime credite.
4.40
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLIII.-- De possessione Ecclesiae.
4.40
Sunt autem qui dicunt Ecclesiis non competere, nisi decimas, primitias et oblationes, in mobilibus tantum scilicet rebus. Nam immobilia, videlicet castra, villae, vel rura ei non pertinent, nisi de manu imperatoris pastor susceperit. Quod male eos dicere multis modis et diversis sanctorum sententiis supra docuimus. Sed tamen et nunc inferamus quia omne quod semel Deo offertur in perpetuum ejus juri mancipatur. Sic enim et sanctus Moyses in Levitico ait: Omne quod Domino consecratur, sive homo erit, sive animal, sive ager, non vendi nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt et illi sanctificantur. Et item: Possessio consecrata Domino ad jus pertinet sacerdotum.
4.41
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLIV.-- Quot portiones de redditibus Ecclesiae fieri debeant.
4.41
Quatuor autem, tam de redditibus quam de oblationibus fidelium, prout cujuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter decretum est, convenit portiones fieri.
4.42
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLV.-- Quod non debeat unquam Ecclesiae tolli quod semel ei donatum est.
4.42
Clerici etiam, vel saeculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamentis relictas, retinere perstiterint, aut id quod ipsi Deo donaverint ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur.
4.43
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLVI.-- De rebus terrenis Christo donandis.
4.43
Sanctus Augustinus homini, quae hujus mundi sunt multa habenti, et Christo dare nolenti, ait: Qua fronte haereditatem a Christo quaeris, cum Christum tua haereditate fraudaveris, qui nos admonet dicens:« Thesaurizate vobis thesauros in coelo?» Et item:« Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, seipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat?» Itemque:« Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula»
4.44
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLVII.-- De his qui donata Ecclesiae auferunt.
4.44
Si quis res Ecclesiae injuste aufert, timere debet, sicut sanctus Benedictus ait, ne forte mortem quam Anania et Saphira in corpore pertulerunt, ipse in anima patiatur. Nam res Ecclesiae omnipotenti Deo consecratae sunt. Et ideo qui eas rapit, vel quasi suas proprias alicui tribuit, et fidelibus Deo consecratis pacifice juxta Dei ordinationem habere non permittit, sacrilegium facit.
4.45
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLVIII.-- Ut omnes Ecclesiae, cum omnibus quae possident, in episcopi potestate sint.
4.45
In sanctis canonibus decretum est ut omnes Ecclesiae cum dotibus suis, et decimis et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestate consistant, atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.
4.46
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XLIX.-- Ea quae sunt clericorum, ad eas Ecclesias pertinere, in quibus titulantur.
4.46
Placuit ut episcopi, presbyteri, et diaconi, vel quicunque clerici, postquam consecrantur, omnia quaecunque habuerunt, Ecclesiarum sint quibus titulati sunt.
4.47
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. L.-- De eo quia omnia, quae Deo offeruntur, oblationes appellantur.
4.47
Juste enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in alios usus quam ecclesiasticos, et praedictorum Christianorum fratrum, vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium et pretia peccatorum, atque ad praedictum opus explendum Domino traditae.( Ex Decretis Urbani papae.) Si quis autem( quod absit!) secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphirae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur, sicut illi fuerunt, qui pretia praedictarum rerum fraudabant, de quibus legitur in Actibus apostolorum
4.48
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LI.-- Quantum mali sit res Ecclesiae tollere.
4.48
Hoc, charissimi filii, reges et principes, hoc, etiam eorum consiliarii, attendite et videte qua poena digni sunt qui ea quae alii dederunt Ecclesiae tollere audent. Mortis poena multati sunt qui non aliena, sed sua quae promiserant, retrahere volebant
4.49
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LII.-- Ecclesiasticas res dona Dei esse.
4.49
. Exteriores res Ecclesiae, quae ex consecratione proveniunt, in suum jus vel vi, vel aliquo munere, aliquem non debere convertere, docens S. Urbanus, ait: Quisquis res ecclesiasticas, quae dona Dei sunt, quoniam a Deo fidelibus, a fidelibus Deo offeruntur, quaeque ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent, propter sua lucra vendit, vel emit, cum eodem Simone« donum Dei pecunia possideri» existimat.
4.50
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LIII.-- Quare antiqui Patres nominatim non contradixerint investituras Ecclesiarum a laicis fieri.
4.50
Multi mirantur quare in antiquorum sanctorum Patrum canonibus prohiberi investituras Ecclesiarum aperte non invenitur? Sed hac pro re mirandum non est. Quomodo enim prohiberent quod nunquam vel factum vel auditum fuerat? Sed et hoc sciendum quia tam absurdum eis visum est ut nunquam crederent in sancta Ecclesia tantum nefas posse insurgere. Quod enim senserunt posse fieri, non moderni tantum, verum etiam ipsi apostoli, sicut supra diximus, prohibuerunt, interdicentes omnimodis ut nullus per saeculares potestates Ecclesiam obtineat. Quod qui fecerit, deponi et segregari praecipitur. Videtur et alia probabilis ratio, quare SS. Patres de hac re tacuerunt, pro eo videlicet quia firmissime credebant promissionem Domini nostri Jesu Christi usque in finem saeculi permansuram, quam omnibus suis promisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Dicit et sanctis martyribus: Dum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. Et iterum per prophetam: Non te deseram, neque derelinquam. Sciebant itaque sancti Patres quia, si novi aliquid emergeret, Deus, qui in cordibus electorum esset suorum, ipse consilium daret. Quod verum esse testatur concilium sanctorum Patrum, moderno tempore, anno videlicet ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo octavo, in urbe Roma, sub sanctae memoriae VII Gregorio, universali papa, secundum antiquam ecclesiasticam consuetudinem venerabiliter celebratum. In ea namque synodo aperte testati sunt sancti Patres investituras Ecclesiarum minime fieri debere. Quod etiam, quia jam graviter inoleverat, sub gravi interminatione prohibere studuerunt dicentes:
4.51
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LIV.-- Ut laici Ecclesias investire nullo modo audeant.
4.51
Quoniam investituras ecclesiarum contra statuta SS. Patrum a laicis personis in multis partibus cognovimus fieri, et ex eo plurimas seditiones in Ecclesia oriri, ex quibus Christiana religio conculcatur, decernimus ut nullus laicorum investituram episcopatus, vel abbatiae, vel Ecclesiae, de manu imperatoris, vel regis, vel alicujus laicae personae, viri vel feminae, suscipiat. Quod si praesumpserit, recognoscat investituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subjacere.
4.52
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LV.-- Quia grave scelus est laicos baculo, vel annulo, Ecclesias investire.
4.52
Quantum nefas hoc sit, etiam a minori, exempli gratia, videamus. Quis enim unquam ferret, si aliquis ante presbyterium, vel post, de rebus Ecclesiae, quae per ordinem presbyterii procurare debet, ut ab aliquo per casulam seu stolam se investiri deligeret? Quis non eum insanum, vel, si defendere vellet, haereticum pronuntiaret? Et quomodo hoc ferendum est in episcopo vel abbate, si in presbytero pro inaudito antea crimine puniretur? Sed fortasse aliqui sunt qui dicant non convenire ista, quia illa sacrata sunt, baculus vero et annulus nequaquam. Quod non se bene dicere dignentur attendere. Presbyter namque, cum ordinatur, casulam et stolam de manu episcopi accipit, et exterioribus signis benedictionem presbyterii se percepisse designat. Episcopus etiam, cum benedicitur, baculum de manu archiepiscopi accipit, simul et annulum. Baculum quidem, ut bene populum regat; annulum vero, ut signum aeterni mysterii se percepisse cognoscat. Quae utraque ex Evangelio sumpta cognoscimus. Baculum enim praedicatores Dominus ferre praecepit, ubi sicut B. Pater Augustinus intelligit, subsidia temporalia eis ex ipsa praedicatione deberi monstravit. Unde et nos intelligere decet ideo institutum episcopos, vel abbates, baculum de manu episcopi, cum consecrantur, accipere, ut noverint se terrenarum rerum, quae Ecclesia possidet, de manu Domini veraciter tunc accepisse dominium. In annulo vero mysterium sacratissimae conjunctionis, Christi videlicet et ejus Ecclesiae, designari certissimum est. Quae ideo in episcopo celebrantur, quia vice Christi Ecclesiae sanctae conjungitur. Quam pravum itaque sit, quamque perversum haec de manu imperatoris, seu alicujus humanae potestatis, ante consecrationem, vel postea, velle accipere, considerandum est, et a tantae iniquitatis perpetratione cessandum.
4.53
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LVI.-- Contra eos qui dicunt ideo nos hoc dicere, ut honor regni minuatur.
4.53
Nos igitur non ideo hoc dicimus, ut honor regni exinde minuatur, sed ut magis tamen adaugeatur. Juxta cum enim, quae Caesaris sunt, ut ex verbis S. Ambrosii supra docuimus, Caesari reddere volumus, et quae Dei, Deo. Non enim sola sacratio Dei est, sed et res quae Deo offeruntur, Dei veraciter esse noscuntur. Hoc enim supra probavimus multis et variis documentis, possessiones videlicet aliquorum hominum postquam semel eas Deo devoverint, nulli omnino imperatori, regi, vel principi hujus saeculi pertinere, nisi soli Deo et ejus Ecclesiae. Christiano autem Caesari sua veraciter concedimus, quia Christianum populum ei ad justitiam favere, omnibus modis praedicamus. De nostro etiam ei superaddimus, quia, cum necesse fuerit, charitatis subsidium illi impendimus. Quod vero Dei est, soli Deo reddere volumus, quia electiones episcoporum vel abbatum, ut est constitutum a SS. Patribus, ab unaquaque Ecclesia fieri desideramus. Electus autem res Ecclesiae gubernare et ad utilitatem, tam animarum quam corporum, dispensare debet.
4.54
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LVII.-- Ut nostri temporis imperatores sequi dignentur exemplum magni Constantini imp.
4.54
Sed quia multoties plus exempla quam verba proficiunt, attendere dignentur Christianissimi imperatores venerabilis et Deo amabilis Constantini, qui primus Romanorum imperatorum fidem Christi suscepit, admirandae humilitatis exemplum. Nam cum credidisset Christo, dicens valde indignum esse ut ibi terrenus imperator sedem regni haberet, ubi Deus omnipotens principem sanctitatis, vicarium B. Petri apostoli constituisset, beatissimo papae Sylvestro omnes Hesperias partes relinquens, sui nominis nobilissimam civitatem aedificans, illuc suum transtulit regnum, desiderans videlicet omne regnum terrenum vero regi coelesti, Domino nostro Jesu Christo, ex integro subdi. Et ideo, tam ipse quamque omnes populi Romani imperii, qui ejus exemplo, sanctaque exhortatione et studio, relictis idolis, Deum vivum et verum adorare jam coeperant, sanctam Ecclesiam non solum in spiritualibus, sed etiam in saecularibus rebus praecelsam et praeclaram haberi per omnia voluerunt. Venerat enim jam tempus quo, juxta prophetam, sancta Ecclesia in superbiam saeculorum poni deberet. Sic enim S. Isaias prophetans ait: Paupercula, tempestate convulsa, magnis scilicet tribulationibus pressa, pro eo quia fuisti derelicta et odio habita, ponam te in superbiam saeculorum, et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Tunc itaque haec omnia compleri, ut notum est, et S. Pater Augustinus affirmat, coeperunt, et usque in finem saeculi per gratiam Domini adimpleri non dubitantur. Inter haec itaque nos, infirmi et peccatores, charitate cogente, sanctos Domini sacerdotes admonere desideramus, ut quamvis reges saeculi eos exaltaverint, tamen ipsi Domini Christi exemplum, qui, cum dives esset, pauper pro nobis factus est, in se demonstrantes, negotia saecularia nequaquam per se administrent. Non enim eis ideo haec collata sunt, ut spiritalia negligant, et saecularibus insistant, sed ut magis magisque animas peccatorum salvare studeant. Nam cum judices saeculi scelestos in crimine capiunt, non eorum saluti, sed suae avaritiae servientes, eorum omnia rapiunt, vel etiam morti eos addicunt. Pro qua sententia ut S. Augustinus aperte declarat, illi qui interficiuntur non evadunt mortem perpetuam. Ideo itaque data est virtus Ecclesiae, ut cum peccatores, pro quibus mortuus est Christus, in crimine comprehenduntur, ab omni avaritia et crudelitate se custodientes pastores taliter eos, secundum SS. Patrum canones, tractare studeant qualiter et animae salventur, et ut, quo magis sancta Ecclesia in mundo praevalet, eo magis pro auctore mundi saluti hominum insistat. Sed quia paucis ista praelibavimus, nunc, ad exemplum venerandae memoriae Constantini nostri temporis imperatores Deum timentes, per Christi gratiam provocaturi, adhuc ejus sanctitatis exempla in medium proferamus.
4.55
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LVIII.-- Exemplum magnae humilitatis Constantini imperatoris.
4.55
Qui venerabilis imperator, dum turbari fidem Christi Arianorum infestatione doleret, missis a latere suo principalibus viris, de universo mundo episcopos congregans, concilium universale instituit, ubi fides Christi, ab apostolis et prophetis praedicata, firmiter est ore sanctorum corroborata, illuminante eos gratia Spiritus sancti. Ubi ipse tantae humilitatis apparuit ut humiliori sede quam omnes episcopi sederet in ipso concilio. Cumque quidam eorum alios accusarent, ait: Vos dii estis, ego sum homo. Non ergo dignum est ut homo deos judicet. Inter vos causam audite, et pacem facite. Nam ego, si viderem sacerdotem Dei peccantem, clamide mea cooperirem eum. Qui etiam religiosissimus vir, primus Romanorum imperatorum fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem suo degentes imperio non solum fieri Christianos, sed et fabricandi ecclesias et tribuenda praedia constituit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa et fabricam templi primae sedis B. Petri principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes praesederant, relinqueret, et B. Petro suisque praesulibus, ut praediximus, profutura concederet. Ab illo enim tempore et deinceps viri religiosi non solum possessiones et praedia, quae possederant, sed etiam semetipsos consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum per civitates, ac monasteria innumera, in quibus coetus Domino servientium conveniret. Denique reges et praesides ac magistratus non solum hanc licentiam a tributi[ f. leg. attribuerunt], sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum Deo et ejus Ecclesiae. Haec autem omnia ecclesiasticos viros custodire et ministrare synodus Nicaena constituit. Quae etiam synodus saecularia negotia clericis interdixit. Ubi liquido patet ecclesiasticas res, quamvis saeculi videantur, non tamen mundi, sed Dei veraciter esse. Et ideo non imperatoris, non regis alicujus saecularium hominum, sed eorum tamen qui Deo consecrati sunt, judicio et ministerio disponi et ordinari debent.
4.56
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LIX.-- Exemplum verae humilitatis Valentiniani imp. et de electione S. Ambrosii.
4.56
Quia igitur protulimus exemplum gloriosissimi imperatoris Constantini, proferamus etiam Christianissimi Valentiniani. Qui religiosus imperator veniens ab Oriente ad Hesperias partes, ut refert Ecclesiastica historia, quae tripartita appellatur, mortuo Auxentio, Arianae perfidiae magistro, qui Mediolanensem Ecclesiam, ut lupus, dilaniaverat, cum vellet catholicum, Deo ordinante, ibi consecrari episcopum, evocans episcopos, haec eis locutus est: Nostis aperte, eruditi divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non decet eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subjectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et ejus monita, dum tanquam homines deliquerimus, necessario veluti curantes, medicamenta suscipiamus. Haec dum dixisset imperator, petiit synodus ut magis ipse decerneret, sapiens et pius existens. At ille: Super vos est, inquit, talis electio. Vos enim, gratia divina potiti et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi, de episcopali sede tractabant. Cum autem ordinatione divina Ambrosius, qui consulatum Aemiliensem atque Liguriensem regendum susceperat, electus fuisset, exsultans imperator ait: Gratias ago tibi, Domine Deus omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commiseram corpora, tu autem animas, et meam sententiam ostendisti justitiae convenire. Cumque S. Ambrosius contristaretur de hoc quod acciderat, ut idem ipse in suis epistolis scripsit, confortavit eum imperator, et ait: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit, semper juvabit, et ego adjutor et defensor tuus, ut meo ordini decet, semper existam. Sanctus itaque Ambrosius, ut notum est eis qui ejus vitam, vel etiam ipsius epistolas legerunt, dignitatem sui ordinis integre servans, nullis imperatoribus, vel judicibus unquam adulatus est, sed potius, quae necesse fuerunt, sacerdotali auctoritate, Deo se juvante, semper obtinuit.
4.57
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LX.-- De eo quia S. Ambrosius Theodosium imperatorem excommunicavit.
4.57
Unde factum est ut religiosum principem Theodosium publice excommunicaret, et ab ecclesia segregaret propter Thessalonicensis videlicet civitatis excidium. Qui piissimus imperator, Deum in suo sacerdote valde metuens, publice poenitentiam egit, et malum quod fecerat lacrymis diluit. Propter hanc itaque ejus humilitatem victoriam ei de Eugenio tyranno Dominus dedit. Qui in tantum semper excommunicationis sententiam metuit, ut, quodam tempore, dum quidam monachus pro quadam querela, quam non cito ei expedierat, eum excommunicare ausus fuisset, dum cujus nomine et auctoritate excommunicatio fit metuens, non ante comederet, cum jam hora prandii esset, nisi prius monachus inveniretur, et eum absolveret. Excommunicationis enim sententiam monachus descripserat in pyttacio, et ubi ab imperatore inveniretur, projecerat, et abierat. Et cum episcopi multi adessent et ei licentiam darent, una cum ipso episcopo supra dicti monachi, non eis consensit, priusquam monachus inveniretur. Hinc itaque, hinc videant magnates et principes, et omnes populi, quantum timenda sit excommunicatio episcoporum, si imperator Christianissimus tantum timuit excommunicationem unius ex ordine monachorum.
4.58
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXI.-- De Marciano imperatore.
4.58
Marcianus etiam catholicus imperator tempore S. Leonis papae concilium universale congregavit, et sanctis episcopis se humiliter subdens, in eodem concilio cum magna devotione ipse et ejus conjux suam fidem exposuerunt.
4.59
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXII.-- Exemplum obedientiae Caroli imperatoris.
4.59
Carolus etiam Francorum rex, ut notum est, cum grandi humilitate beato Adriano papae Romae occurrit, et deosculatis omnibus gradibus S. Petri, ad genua sancti papae provolvitur. Qui etiam civitates et castra, quae a Longobardis detinebantur, brachio forti ab eis eripiens, eidem Dei apostolo in perpetuum possidenda restituit. Quem sanctus papa patricium Romanum instituit, et sic demum, ut dicitur, succedentibus prosperis imperator etiam Romanorum levatur.
4.60
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXIII.-- Ubi Carolus imperator, unde ab apostolico admonitus fuerat, emendare promittit.
4.60
Cui, ut assolet, dum postmodum nimium episcopi blandiuntur, et ejus comitatum supra modum adeunt, reprehensus exinde, ipse taliter se corrigens ait: Secunda vice, propter ampliorem abundantiam apostolica auctoritate et multorum episcoporum admonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat nisi duo vel tres episcopi tantum electione caeterorum propter benedictionem, praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui debent populis poenitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere ne sine viatico quis de saeculo recedat.
4.61
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXIV.-- De eadem re.
4.61
Ecce qualiter venerandae memoriae Carolus, ab apostolica sede et aliis sanctis episcopis reprehensus, quia episcopis nimium dominabatur, non superbe tulit, sed se emendatum proferens, etiam auctoritatem protulit.
4.62
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXV.-- Admonitio imperatorum, ut sequantur praecedentium imperatorum exempla.
4.62
Itaque et nostri temporis imperatores, reges et principes eum sequantur, et unde ab apostolica sede et aliis sanctis reprehenduntur, non superbiendo resistant, sed magis sese humiliando emendent, ut Christi gratiam invenire mereantur.
4.63
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXVI.-- De eadem re.
4.63
Sequantur exemplum Constantini, cui Deus, quia se sanctae Ecclesiae subdidit, omnem orbem Romanum ex integro habere concessit. Imitentur Theodosium, et Justinianum aliosque fideles imperatores, qui serviendo sanctae Ecclesiae non solum terrenum regnum, sed etiam coeleste promeruerunt.
4.64
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXVII.-- Quare sanctus Adrianus investiri Ecclesias permittere imperatoribus potuit.
4.64
Non dicant ergo religiosi imperatores: Praejudicium nobis apostolici faciunt, qui non nobis observant quod Adrianus sanctissimus papa Carolo dedit. Non enim credibile est sanctum Adrianum hoc unquam potuisse concedere, ut Ecclesia Dei a laicis investiretur, nisi fortasse tantummodo pro signo custodiae. Nam dominari aliquem principem Ecclesiae Dei non solum non concessit, sed etiam cum gravi interminatione prohibuit dicens: Non licet imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, aliquid contra mandata Divinitatis praesumere, nec quidquam, quo evangelicis vel propheticis seu apostolicis regulis obvietur, agere. Injustum enim judicium vel diffinitio injusta, regio metu vel jussu peracta, non valeat, nec quidquam, quod contra auctoritatem divinam et sanctorum Patrum canones fuerit, stabit; et quod ab haereticis actum fuerit, omnino cassabitur.
4.65
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXVIII.-- De investitura, quid significet, et quam grave sit scelus, sanctuarium investire velle.
4.65
Investigandum quid investitura significet, et quare dicatur. Investitura ideo dicitur, quia, per hoc signum quod nostri juris est, alicui nos dedisse monstramus. Quod euim nostrum est, cum alicui ex nostra parte ad possidendum concedere volumus, eum exinde investire curamus, significantes videlicet et hoc signo illud quod damus nobis jure competere, et illum qui accipit quod nostrum est, per nos possidere. Ipso itaque nomine, quantae impietatis sit sanctuarium Dei investire desiderare apertissime comprobatur. Alicui enim homini sanctuarium Dei possidere velle, magni sacrilegii esse Propheta cum gravi interminatione denuntiat, dicens: Pone principes sicut Oreb, Zeb, Zebee, et Salmana, omnes principes eorum, qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Ubi insuper adjungit, quod eis pro hac iniquitate juste contingere debeat, inquiens: Deus meus, pone illos ut rotam, etc., usque in finem psalmi. Quo in loco et perspicere licet, quia sicut Giezi et Simon a propheta Eliseo, vel Apostolo Petro maledicti sunt, quorum alter gratiam Dei vendere, alter mereari voluit, ita et a sancto David, eodem spiritu pleno, illi qui sanctuarium Dei sibi in haereditatem vindicare volunt, aeterna maledictione multati sunt. Ubi, etiam considerare decet quia, et si aliqua ratione Simoniacum hoc non esse defendi posset, tamen quia aeterna maledictione multandum, vitandum omnimodis et interdicendum omnibus Christianis esset.
4.66
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXIX.-- Quia investitura Ecclesiarum fieri non debet.
4.66
Considerandum autem quia, etsi vere imperatoribus haec a sanctis concessa fuissent et eo in tempore valde utiliter et recte fieri potuissent, quia tanta praesumptio exinde nata est ut Ecclesia Dei, veluti saecularis res, venundaretur, vel etiam pro humano favore alicui concederetur, et hoc maxime a laicis fieret, quod clerici, si auderent, ab omni ordine ecclesiastico deponi deberent, emendandum per omnia foret. Nam non solum quod sanctus Adrianus, si fecisset, emendandum omnimodis esset, sed etiam si aliquis apostolorum, vel prophetarum, unde Ecclesia Dei destrueretur( quod absit!), dicere inveniretur, abdicandum radicitus esset. Quapropter B. apostolus Paulus, Ecclesiae Dei consulens, pro abdicando Judaismo[ f. corrig. Judaico] baptismo, beatissimo etiam Petro nequaquam pepercit. Fecit hoc etiam sanctae memoriae Ezechias rex, qui videns Judaicum populum contra jus divinum venerari serpentem aeneum, non veritus est opus Moysi, hominis Dei, confringere, et populum, ut Deum solummodo adoraret, praecipere. Ubi sancti Patres hoc, quod supra diximus, intelligunt, dicentes: Hoc enim maximum documentum est, quod ad aedificationem Ecclesiae proficere potest, si est qui hoc animadvertere potest, quare Ezechias cum magna sui laude atque pro animarum salute destruxit quod ad salutem hujus populi Moyses, Deo jubente, fecerat. Quis enim nesciat Moysen majoris esse meriti quam Ezechiam regem? De Moyse enim in libro Numerorum dixit Dominus ad Aaron et Mariam: Audite verba mea: Si fuerit propheta inter vos, in visione illi Dominus cognoscar, et in somno loquar ad illum; non enim eo modo famulus meus Moyses in tota domo mea; os ad os loquar ad illum. In specie, et non per aenigmata Dominum videt. Quia enim serpentem, quem Moyses, sicut jam dictum est, Deo jubente fecerat, ut serpentina morte populus eum aspiciendo non interiret, eumdem serpentem, quia Deus eum fieri jusserat, populus eum venerari et colere coeperat, et mortem, quam temporaliter patres illorum ad tempus evaserant denuo morituri, illi praeripuerunt in perpetuum in anima morituri. Et idcirco destruxit iste quod jubente Deo fecerat ille, ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in Ecclesia, ut, si nonnulli ex praedecessoribus vel majoribus nostris fecerunt aliqua, quae illorum tempore esse potuerunt sine culpa et superstitione, postea gignere coeperint, sine tarditate aliqua, et cum magna auctoritate destruantur a posteris.
4.67
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXX.-- Romano pontifici summo studio procurandum est, ut sanctorum instituta serventur.
4.67
Sunt autem quidam dicentes Romano pontifici semper bene licuisse novas condere leges. Quod et nos non solum non negamus, sed etiam valde affirmamus. Sed sciendum summopere est quia inde novas leges condere potest, unde sancti Patres et praecipue apostoli et evangelistae aliquid nequaquam dixerunt. Ubi vero aperte Dominus, vel ejus apostoli, et eos sequentes sancti Patres sententialiter aliquid definierunt, ibi novam legem Romanus pontifex non dare, sed potius, quod praedicatum est, usque ad animam et sanguinem confirmare debet. Si enim quod docuerunt apostoli et prophetae, destruere( quod absit!), niteretur, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur. Sed hoc procul sit ab eis, qui semper Domini Ecclesiam contra luporum insidias optime custodierunt.
4.68
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXI.-- De eo quod pro terrenis, quae Ecclesia possidet, non debet juri imperatorum addici.
4.68
Videamus igitur adhuc utrum haec sententia vera sit, quam quidam dogmatizabant, propter saecularia quae Ecclesia possidet, deberi investiri episcopos vel abbates ab imperatore, terrenorum videlicet principe. Quod quidem non debere satis ex his quae superius dicta sunt patet. Adhuc autem inferamus quia, sicut sanctus papa Urbanus martyr, B. etiam Melchiades, et ejus successor, sanctissimus Sylvester, dicunt: Haec consuetudo ut Ecclesia terrenas possessiones habeat, a sanctis apostolis instituta est, eo videlicet tempore quo unusquisque fidelium possessiones suas vendebat, et pretium earum ad pedes apostolorum ponebat. Quod quidem tantum in Judaea fecerunt sancti apostoli, quia noverant se ibi non diu permansuros. In gentibus autem, ubi Ecclesiam noverant usque in finem saeculi permansuram, et ipsi et eorum successores apostolici viri oblationes fidelium, sicut erant, susceperunt, ut melius pauperes ex fructibus eorum alerentur. Sicut itaque sine jussu vel aliqua investitura terreni principis recipiebant apostoli, quae eis deferebantur, ita discipulos, sanctos videlicet episcopos, facere docuerunt, servato videlicet, ut Apostolus ait: Cui vectigal, vectigal, cui tributum, tributum, cui honorem, honorem deferrent. Hec enim et ipse Dominus fecit, qui tributum pro se et Petro reddidit, non se tamen aliquid eis debere, prius respondit. Pro nobis igitur, ut B. Hieronymus ait, Christus tributum reddit, sicut et crucem sustinuit. Nos pro illius honore tributum non reddimus? Unde tamen est quod Christianis principibus debemus, scilicet ut orando et praedicando eis consulere non desinamus. Nam res pauperum, id est possessiones Ecclesiarum non solum illis tribuere, sed ne quidem in nostros proprios usus convertere debemus, nisi ad hoc tantum, ut habentes de Ecclesia victum et vestitum, ei servire possimus. Nam ideo Dominus, ut idem S. Hieronymus ait, non de loculis, quos Judas ferebat, sed aliunde miraculo facto tributum solvit, quia nefas putavit res pauperum in suos suorumque usus convertere, et nobis idem exemplum praebuit.
4.69
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXII.-- De eo quia pastores non tantum animarum, sed et corporum curam gerere debeant.
4.69
Sed et hoc sciendum quia non solum Deo, et ejus Ecclesiae hoc praejudicium fieri non debet, ut episcopus vel abbas, quem sibi pastorem eligit sine saecularium hominum investitura, quae ejus sunt, habere non debeat, sed ne alicui orphano vel viduae justum esset hoc interdici, ut sua, quae ei jure obvenerant, alicui famulorum suorum dispensare, et ex eis sibi servire non decerneret. Quis enim unquam justus judex hoc laudaret? Et sancta igitur Ecclesia uni ex famulis hoc praecipit, quando ideo pastorem eligit, ut, tam animarum quam corporum, infirmorum scilicet suorum membrorum curam habeat. Quis hoc Dei servus laudabit, ut sine jussu vel investitura humanae potestatis nihil possit in Ecclesia agere, cum etiam Apostolus dicat: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, tanquam Dei dispensatorem? Episcopos autem non solum animarum, sed etiam corporum curam gerere praecipit B. Petrus Apostolus dicens: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei. Cum omni sollicitudine providentes ex animo, non turpis lucri gratia. Unde itaque pascent, si quod est Ecclesiae non habent? Inclinent itaque his sanctis monitis aurem omnes terreni principes, et non solum sua tollere aliquo modo sanctae Ecclesiae[ suppl. non] studeant, sed etiam propria ei donare curent, ut aeternam mercedem ab eo accipiant, qui fidelibus suis promisit: Centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis.
4.70
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXIII.-- Nullum episcoporum debere aliquam Ecclesiam laicis subdere.
4.70
Spiritus sancti dona specialiter in ecclesiasticis officiis praefulgere manifestum est. Inter quae omnia supereminet episcopalis gratia. Quae non immissione regum vel principum, sed electione clericorum, et petitione omnium populorum fieri debet. Cujus electionis judicium domni apostolici, et ejus vicariorum, seu archiepiscoporum ita proprium est, ut nulli non sui ordinis viro haec concedere ulla ratione debeant. Pro salute enim animarum suarum principes eligere speculatorem debent, qui gladium venientem super se et super populum videre et denuntiare praevaleat, sicut et omnis populus debet non sua potentia vel auctoritate in Ecclesiam aliquem introducere. Non enim Spiritus sanctus alicui subjici potest, ut ei spiritale donum tribuat, cui princeps avaritiae serviens, et sanctuarium Dei haereditate possidere desiderans pro suo, et non pro Dei honore praesulatum Ecclesiae investiendo dare praesumpserit. Nam qui hoc putat, homini utique subjici posse creatorem omnium Spiritum sanctum credit, quod vel existimare inauditum scelus est et Arianam impietatem supergredi, ut S. Urbanus papa docet, manifestum est. Non itaque tali manus imponenda est, sed, nisi ex corde poenituerit, aeterna damnatio imminere praedicanda est. Ostendunt autem et sancti Chalcedonenses Patres quod sancte et pure ecclesiastica tractanda sint, dum aiunt: si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit gratiam, quae non potest vendi, ordinavitque per pecunias episcopum aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his, qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecunias dispensatorem, aut defensorem, vel quemquam, qui subjectus est regulae, pro sui turpissimi lucri commodo, is, cui hoc attentanti probatum fuerit, proprii gradus periculo subjaceat, et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate, vel sollicitudine, quam pecuniis quaesivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis, vel acceptis exstiterit, si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus aut monachus, anathematizetur. Si itaque juxta praeceptum laicus mediator, ut dispensator, id est oeconomus Ecclesiae, per pecunias ordinetur, anathematizandus est; laico coactori, ut omnem Ecclesiam suo juri subdat, consentiendum est? Nunquid qui ab ipso episcopatum acceperit, sacrandus est? Nam si etiam pro solius honore Dei hoc requireret, impetrare minime deberet, quia, ut jam diximus, istud suo ordini nequaquam competit. Quod enim quidam aiunt, ideo hoc imperatori competere, quia sacro oleo in regnum unctus est, omnino veritati non congruit. Non enim unctus est, ut episcopatus vel abbatias disponat, sed, ut Spiritus sancti gratia, quae per unctionem illam signatur, confirmatus, justitiam Dei rectissime teneat. Cum autem ei etiam valde religioso, et non pro sui regni honore quaerenti hoc conceditur, ut sine ejus licentia clerus, vel populus electionem praesulum facere non audeant, et si fecerint, ipse secundum suum libitum emendet, et nullus episcopus ante electum consecrare audeat, quam ab ipso per baculum et annulum investiatur, nunquid canonicum est? Ubi isti inveniuntur canones? Cum sacri canones saeculares, Ecclesias suo juri subdentes, anathematizent, nunquid si hoc ei conceditur, claves regni coelestis ejus ditioni non subdunt? Quod si ei nulla specie religionis istud praerogativum concedi potest, pro honore sui regni quaerenti, et vi obtinere conanti, aliquo modo consentiri debet?
4.71
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXIV.-- Exempla quibus probatur sanctam Romanam majores Dei Ecclesias semper ordinasse.
4.71
Sancta vero Romana et apostolica Ecclesia per semetipsam, et non per aliquos laicos, etiam valde religiosos, quod inauditum apud antiquos Patres semper fuit, modernis etiam temporibus magis subreptum, quam ordinate factum supra docuimus, hactenus omnes majores Dei Ecclesias ordinare et investire studuit. Inde est quod Petrus apostolus, Alexandrinam fundans Ecclesiam, Marcum evangelistam ibidem destinavit, Armachorae Aquileiensi patriarchae baculum pastoralem suis manibus dedit, Apollinarem archiepiscopum Ravennae misit, Martialem Lemovicas mandavit. Ejus successor Clemens Dionysium Parisiorum Ecclesiae direxit. Gregorius I Mediolanos dignum successorem sanctum Ambrosium eligere docuit. Et quid multa? Deficiet enim dies antequam exempla, in quibus aperte demonstratur sanctam Ecclesiam Romanam per se, sive per suos vicarios, vel metropolitanos a se constitutos, omni sanctae Dei Ecclesiae pastores semper constituisse. Nunc itaque, quod constitutum hactenus est, usque in finem, Deo auxiliante, custodiatur, ut apostolica doctrina Spiritus sancti gratia semper incrementum accipiat.
4.72
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXV.-- De excommunicatione et zizaniis.
4.72
Inter haec notandum est quod quidam contra evangelicam parabolam nos facere contendunt, ubi de zizaniis non eradicandis Dominus praecepit, cum aliquos excommunicatione dignos excommunicationi subjicimus. Et aiunt etiam S. Augustinum hoc contradicere eo in loco ubi ait quia non est praecidenda unitas. Feriendi sunt mali, non praecidendi. Quibus hoc primum respondendum est: Si haeretici et mali homines excommunicandi non sunt, quare ipse Pater Augustinus cum legatis sanctae Romanae Ecclesiae, et cum omnibus coepiscopis suis Pelagium et Coelestinum, novam haeresim in sancta Dei Ecclesia introducentes, excommunicavit et ab Ecclesia Dei separavit? Quare ipsos Donatistas, contra quos ista et multa his similia loquitur, cum omni Ecclesia Dei excommunicatos tenuit, et nisi prius nefandi schismatis eos poenituisset, et per manus impositionem reconciliati essent, eis nequaquam communicabat.
4.73
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXVI.-- Quia Dominus ipse excommunicationem praecepit, et quid intersit, excommunicare et eradicare?
4.73
Nos itaque, quia in longum duximus sermonem, ut in hoc quod apertum est immorari non videamur, breviter hujus rei sententiam proferamus. Idem ipse Dominus, qui hoc parabolice hic enarrat, aperte alibi excommunicationem fieri jubet dicens: Frater qui corripitur ab Ecclesia, et non obedit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Unde apparet liquido aliud esse excommunicationem, et aliud eradicationem. Qui enim excommunicatur, ut Apostolus ait, ad hoc excommunicatur ut spiritus salvus sit in die Domini. Disciplina est enim excommunicatio, et non eradicatio, nisi forte contemptu et superbia proveniat. Donatistae autem, quantum in ipsis erat, omnem Ecclesiam, per universum mundum diffusam, de agro Dei eradicaverant, et se solos vere Christianos esse credebant. In tantum autem hoc malum creverat, ut Catholicos etiam rebaptizare auderent, quod vere esse eradicare nulli sapienti incognitum est. Provenerat vero hoc schisma eo quod accusabant Caecilianum, episcopatum Carthaginensem injuste suscepisse, quod concilio universali Romae habito, probare non potuerunt. Judicio itaque episcoporum Caecilianus in episcopatu firmatus est. Quo facto illi indignati schisma fecerunt et diviserunt se omni populo Christiano propter unius hominis falsam criminationem. Et inde est quod B. Augustinus saepissime dicit: Etsi vera crimina haec essent, non propterea vos ab omnibus Christianis dividere debebatis. Ferendi sunt mali; in agro vobiscum esse possunt, in horreo vero nequaquam. Videns autem hoc malum sancta Dei Ecclesia catholica, conciliis factis, excommunicavit eos. Qui non timuerunt, sed persequi spiritaliter et corporaliter Ecclesiam Dei coeperunt. Quod videntes imperatores, Christum adorantes, lege sanxerunt omnia quae habebant haereticos perdere, et ipsos nunquam certa sede consistere. Quapropter factum est ut multi ex eis converterentur, et severitate legum et clementia sacerdotum, qui, ut eos ad concordiam provocarent, statuerunt ut episcopi et clerici in suo ordine reciperentur, tantum ut de praeteritis paenitenitiam agentes, in futuro emendarentur.
4.74
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXVII.-- De excommunicatione, qua intentione fieri debeat
4.74
Itaque non, sicut illi aiunt, eos eradicamus, cum excommunicationi subjicimus, sed ideo eis disciplinam damus, ut malum quod aiunt relinquentes, justitiam Dei nobiscum rectissime teneant. At vero quidam ex eis semetipsos eradicantes et damnantes fecerunt, constituentes sibi alios episcopos, quosdam quidem jam damnatos, quosdam vero criminibus irretitos. Nos autem quamvis et ipsi peccatores simus, tamen veros Catholicos in hac re demonstrantes nos, obedientes Christo, et sequentes sanctorum exemplum, qui dixerunt: Si quis frater nominatur in vobis fornicator aut adulter aut ebriosus, cum ejusmodi nec cibum sumere. Et item: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nec ave ei dixeritis: Qui enim dicit ei Ave, communicat ejus malignis operibus. Ideo eos excommunicamus, ut mala, quae faciunt, relinquentes, spiritus eorum salvus sit in die Domini. Nam non propterea hoc agimus, ut nos peccatores non esse veraciter confiteamur. Sed ideo tantum, ut, quia disciplina Ecclesiae sine severitate retineri non potest, ad tempus excommunicationi subjicimus, ut omnes excommunicationis terrore coacti, ad justitiam redeant. Ideo autem cum eis non communicamus, ut ex hoc cognoscant quam grave sit a communione sanctorum peccatorum meritis in aeternum secerni.
4.75.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXVIII.
4.75.1
Non posse episcopum vices suas in ecclesiasticis rebus laicis tribuere.
4.75.2
Sed ut ad id unde paululum digressi sumus redeamus, sciendum quia sunt nonnulli qui dicunt posse Romanum pontificem vicem suam in praerogativa investiendorum episcoporum imperatori tribuere. Qui attendant quid exinde sancti Patres protulerint, et hoc quod temere dicunt emendare procurent. Taliter enim statuerunt dicentes: Nova actione didicimus, quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos habere in rebus divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes elegimus, ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta ex proprio clero oeconomum sibi constituant. Indecorum est enim laicum esse vicarium episcopi, et saeculares in Ecclesia judicare. In uno enim eodemque officio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege divina prohibetur dicente Moyse: Non arabis in bove simul et asino; quod est, homines diversae professionis in officio uno non sociabis. Unde oportet nos et divinis libris et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut qui administrationibus Ecclesiae pontificibus sociantur, discrepare non debeant nec professione nec habitu. Nam coerceri et conjungi non possunt, quibus studia et vota diversa sunt. Si quis episcopus post haec ecclesiasticam rem ad laicalem procurationem devolverit, aut sine testimonio oeconomi gubernanda crediderit, vere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum Christo de rebus pauperum judicabatur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius.
4.76
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXIX.-- Contra adulatores, qui contra canones auctoritatem dare contendunt.
4.76
Videant itaque qui hoc quod supra protulimus autumant, posse scilicet domnum apostolicum imperatori episcopatus, vel abbatias ordinandas, vel investiendas tribuere, quid isti sancti Patres exinde protulerint, qui etiam oeconomum Ecclesiae non tribuerunt episcopo potestatem laicum ordinandi, et desinant contra statuta apostolica loqui, et imperitorum animas perdere. De eis enim Ezechiel propheta ait: Vae qui convehunt pulvillos sub cubito omnis manus.
4.77
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXX.-- Utrum alicui pro honore terreno ecclesiam ordinare concedendum sit?
4.77
Attendere vero dignentur, et summae sedis apostolici beatissimi Patres, venerabilis memoriae praedecessor eorum Urbanus, quanta exsecratione dignum duxerit ecclesiastica officia vendere vel emere, avaritia imperante, pretio muneris a manu vel lingua seu ab obsequio. Nam aperte hoc Simoniacum esse testatus est, inquiens: Qui res ecclesiasticas non ad hoc ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra munere linguae, vel indebiti obsequii, vel pecunia largitur, vel adipiscitur, Simoniacus est, cum principalis intentio Simonis fuerit, sola pecuniae avaritia, id est idololatria, ut ait Apostolus:« Et avaritia quae est idolorum servitus.» Et nunc itaque, cum aliquis Ecclesiam non quidem pretio emit, sed quod, dictu etiam exsecrabile est, gladio obtinet, et pro suae ambitionis avaritia investit et dominatur, nonne Simonis malitiam imitatur, vel etiam transcendit? Nam Simon, etsi pretio emere voluit, tamen non vi extorsit. Quod si aliquis a malo invasionis immunis, et non avaritiae pecuniarum inhians, sed tamen sublimitate terreni honoris supra modum ambiens, quae ambitio esse avaritia a B. Patre Gregorio apertissime diffinitur, ecclesiam investire pro suo terreno honore praesumit, vitium Simoniacae haeresis non evadit. Ideo enim Simon damnatus est, quia per avaritiam donum Dei se possidere existimavit. Eodem itaque laqueo terreni ambitionis ille, qui per avaritiam sui et non Dei honoris ecclesiastica officia dari vel accipi posse existimat, astrictus tenetur. Accipiens autem, etiamsi bonis polleret moribus, et alias canonice electus fuisset, propter dantis tamen saecularem ambitionem, et suam infidelem existimationem, qua per avaritiam sublimitatis et dominationis se donum Dei accipere posse confidit, sacrandus minime est. Quia si talis sacratur, exemplum B. Petri non tenetur. Nam cum quis non pro salute animae suae episcopum eligere, sed investiendo, id est dominando insignia praesulatus alicui dare desiderat, et eum sacrari expetit, quid aliud vult, nisi ut, cui ipse manus imposuerit, id est potestatem terrenarum rerum Ecclesiae dederit, accipiat Spiritum sanctum? Quod non ei esse concedendum testatur exemplum B. Apostoli, qui Simon hoc volenti ait: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia possideri. Quid enim et iste aliud existimat, nisi donum Dei per avaritiam possideri, cum existimat eum fieri posse episcopum, cui ipse supra modum sublimitatem et honorem terrenum ambiens, investituram praesulatus dederit, sibi utique vindicans quod Dei est? Dei autem esse non solum spiritualia, sed etiam corporalia, quae Ecclesia possidet satis abundeque supra docuimus. Omne enim quod Deo offertur sacrum esse, tam Veteris quam Novi Testamenti et SS. Patrum dictis probavimus.
4.78.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXI.-- Contra eos qui ideo putant juste imperatorem ecclesias investire, quia nonnulli antiquorum, qui investiti sunt, sancti fuerunt
4.78.1
Proferuntur a quibusdam quaedam privilegia sanctorum apostolicorum, quibus patrocinantibus, se putant canonicam hanc quam defendimus rationem destruere, et ad nihilum juste posse redigere. Quibus hoc primum dicendum est quia non est discipulus super magistrum. Quod enim sancti apostoli ordinaverunt, nullus eorum discipulus destruere potest. Quod si quis conatus fuerit, eum injuste facere Christiana ratio clamat. Si igitur verum est haec privilegia sanctos fecisse, primum sciendum est quia non ob aliud hoc fecerunt, nisi ut discordia, quae saepe in electione provenire solet, regali auctoritate pelleretur. Quod verum esse, ipsa illorum scripta declarant, quae ideo haec eos egisse fatentur ut magna discordia, quae saepe in electione proveniebat, regali providentia, sedaretur, et Simoniaca haeresis, quae aliquando sacrum ordinem foedabat, nulla ex parte subripere posset. Cum vero hoc quod ipsi remedium fore putaverant, in lethale vulnus erumpere et totum pene jam corpus Ecclesiae occupare coepisset, juste interdictum esse manifestum est. Ideo enim illi hoc concesserant, ut supra jam diximus, ut charitas robustius permaneret, et Simoniaca ambitio locum penitus non haberet. Cum autem inde mors intrare coepisset unde expelli putata est, digne et juste alii sancti apostolici hoc prohibuerunt, quia sponsae Christi illud obesse viderunt. Sicut itaque illi pro honore Dei, et non hominum, hoc concesserunt, sic isti videntes obesse illud ecclesiae, pro honore Dei prohibuerunt. Intentio itaque sancta una fuit utrisque, scilicet salutis Ecclesiae et honoris Dei. Sicut autem conservari tunc poterat quod illi fecerant, quia non nocebat, ita nunc deleri oportet, quia certissime nocet. Ad hoc enim pastores claves Ecclesiae habent, ut quod nocet auferant, quod juvat inferant. Quod utique pessimae negotiationi fomentum subministrare cognoscitur, auferendum de sancta Ecclesia est, ut ipse Dominus praecepit, dicens: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Non itaque putandum est illos concessisse ut aliquis saecularibus potestatibus usus Ecclesiam per ipsas obtineat, istos vero, quod ipsi male egissent, emendasse, sed potius utrique hoc studuerunt, sicut jam diximus, ut pax firmius teneretur et Simoniaca haeresis confunderetur. Utrique enim decreta antiquorum Patrum Clementis et Alexandri et sciebant et custodiebant, qui in suis Decretis praecipiunt, dicentes: Si quis episcopus, saecularibus potestatibus usus, Ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur et segregetur, omnesque qui illi communicant. Et merito. Nam praesulatus non voluntate humana, sed vocatione divina, sicut de Aaron Apostolus dicit provenire debet. Vocatur enim vere a Deo ille quem clerus et populus Christianus, in quorum cordibus Deus habitat, pro salute animarum suarum pure et simpliciter elegerint.
4.78.2
Sunt autem qui dicunt: Ergo non nulli antiquorum, qui investituras ecclesiarum a rigibus acceperunt, sancti non sunt? Quibus respondemus: Sanctos eos esse non negamus, sed credimus. Sed quia hoc simpliciter agebant, aliis sanctis operibus, divina gratia cooperante, eis dimissum est, juxta quod Psalmista praedicans ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Sicut etiam et B. Cypriano de baptismo contigisse, teste S. Augustino, cognoscimus, qui tamen charitatis compage et bonis operibus in sanctitate permansit. Investitura enim ecclesiarum haeresis primis temporibus non exstitit, quia simpliciter fiebat et contentione nondum creverat. Novae enim sententiae, ut ait B. Augustinus de Pelagianis, nimis liberum arbitrium defendentibus, cum ab Ecclesia respuuntur, nisi contentione crescant, haereses non sunt, cum eas defendentes increpati fuerint, si discesserint, Catholici sunt, si permanserint et defenderint, haeretici fiunt. Ita et in praesenti re factum esse cognoscimus. Primis namque temporibus, cum hoc coepit, vitium exstitit; cum vero, postquam generalibus synodis per Gregorium VII et Urbanum II apostolicos celebratis, interdictum est, et nunc non solum verbis defenditur, verum etiam armis obtineri contenditur, quam grave scelus sit, perspicue patet. Nam quis ambiens majorem saeculi honorem, et plus justos sibi homines subdi et divitias hujus mundi acquiri, investituras ecclesiarum facere appetit, nunquid ambitiosus non est? Quod autem est vitium Simoniacae haeresis, nisi ambitio spiritalis honoris propter hujus saeculi commodum vel gloriam? Spiritalis autem honor non tantum in manus impositione intelligitur, sed etiam in exterioribus ecclesiasticis rebus, quae ex consecratione provenire debere sanctus Paschalis I, apostolicae sedis antistes, testis est. Et recte. Nam sicut corpus vivificatur anima et regitur, ita donis sancti Spiritus etiam corporalia Ecclesiae sanctificantur, et cui sanctitas spiritalis conceditur, ei recte et corporalia donantur. Ut enim anima in hac vita sine corpore non regitur, ita sancta Ecclesia sine corporalibus donis, spiritalibus in praesenti non utitur. Sicut ergo, qui hominem mercatur, quamvis corpus et non animam emisse videatur, tamen etiam animam mercasse vere convincitur, pro eo scilicet quia sine anima corpus se habere non gaudet, sed sepelire festinat. Ita qui corporalia Ecclesiae vel vi obtinere nititur, vel pretio donum Dei pecunia, seu, quod pejus est, violentia possidere velle convincitur. Cum itaque imperator, vel aliquis princeps investituram ecclesiarum, quo signo possessio, et dominatio demonstratur, obtinere nitens pro sua et non pro Dei gloria dederit, etiam consecrationem pro sua gloria tribuit. Is enim sacratur qui investitur, et ideo sacratur quia investitus est. Aperte ergo patet quia et sacratio illius pro gloria mundi, id est concupiscentia oculorum et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo tribuitur. Constat vero quia ei Spiritus sanctus non datur, qui superbiam et avaritiam mundanam, quae non esse ex Patre manifestum est, investitus, sacrationem Spiritus sancti ausus fuerit expetere: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum. Vere enim haec fictio disciplinae est, cum quisque se ideo putat sacrandum, quia a populo electus, et a rege investitus est, cum disciplina Spiritus sancti sit unumquemque pastorem solummodo pro salute animarum pure et simpliciter ab omnibus clericis uniuscujusque Ecclesiae eligi, quibus consentire omnes filii illius Ecclesiae, quae ordinanda est, et obedire pro salute animarum devotissime debent. Cujus electionis discretio non alicui humanae potestati, sed metropolitano episcopo a Deo collata est. Quae dum canonica probata fuerit, non ab imperatore electus investiri, sed ab archiepiscopo, qui vice Christi eum benedicit, investiri et consecrari debet. Ordinatus autem et sacratus, si quid Ecclesia quam suscepit antiquitus canonice debet imperatori, nisi forte imperator pro remedio animae suae remiserit, solvere per omnia curet. Piissimus autem imperator non gravare Ecclesiam, sed magis ei servire, utpote suae spiritali matri devotissime studeat. Non enim ideo sacro oleo ungitur, ut Ecclesiae dominetur, sed ut Christo vero regi serviens, ejus sponsam a malorum insidiis humana potentia tueatur. Electio vero abbatum, quia ad solos monachos pertineat, testis est Regula sanctissimi Patris Benedicti. Ecce haec est disciplina Spiritus sancti, quia pastor Ecclesiae eligi debet. Qui autem contra istam auctoritatem pugnans, sua nova auctoritate in Ecclesiam pastorem introducit, et qui introducitur, et qui introducit, et qui talibus consentiens, introductum sacrare praesumit, manifeste contra disciplinam Spiritus sancti agunt.
4.79.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXII.-- Vera et certa comprobatio, quia sicut Simoniacus est ille, qui per avaritiam pecuniarum ordinatur, ita et ille qui per avaritiam sublimitatis, Simoniacus certissime comprobatur.
4.79.1
Sanctos antiquos Ecclesiae doctores manifestum est inde suam doctrinam nobis plenissime reliquisse; unde diebus eorum quaestio erat. Diebus itaque sanctorum Gregorii II et Ambrosii, reges Ecclesiam ab haeresibus defendebant; clericalis autem ordo jam in avaritiam ambitionis declinaverat in tantum, ut pretio accepto impositio manuum ab aliquibus venderetur. Alii autem, et si non tam aperte vendebant, tamen sacros ordines vel honores pro humano favore dare non dubitabant. Et inde est quod in doctrinis eorum vel etiam aliorum doctorum, quos nunc sancta Ecclesia specialius retinet, vix praesentis temporis novum nequissimae hydrae caput confutari invenitur. Sed tamen, qui subtilius divina inspiratione edoctus, oculis mentis istud in eorum doctrinis, quam abominabile sit, invenire desiderat, perspicue ei, divina gratia largiente, videre conceditur. Ait enim B. Pater Gregorius, cum de Domini tentatione in expositione Evangelii loqueretur: Antiquus hostis contra primum hominem, parentem nostrum, in tribus se tentationibus erexit, quia hunc vana gloria videlicet et gula et avaritia tentavit, sed tentando superavit, quia per consensum sibi eum subdidit. Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetiti ostendit atque ad comedendum suasit, dicens:« Gustate.» Ex vana autem gloria tentavit, cum diceret:« Eritis sicut dii.» Et ex provectus avaritia tentavit, cum diceret:« Scientes bonum et malum;» avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Dei Filio diceret:« Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.» In hoc ergo diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quo eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentando succubuit. Per gulam quippe tentat, cum dicit:« Dic ut lapides isti panes fiant.» Per vanam gloriam tentat, cum dicit:« Si Filius Dei es, mitte te deorsum.» Per sublimitatis avaritiam tentat, cum regna mundi omnia ostendit, dicens:« Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me.» Sed eisdem modis a secundo homine vincitur, quibus primum hominem se vicisse gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat, quo nos aditu intromissus tenebat. Si igitur, juxta hunc sensum, sancti doctoris avaritia non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, liquido patet quia sicut ille qui, per avaritiam pecuniae pretio dato vel accepto, ecclesiastica officia vel spiritalia videlicet, vel corporalia mercatur, Simoniacus est; ita et ille qui per avaritiam sublimitatis et non Dei, sed sui honoris cupiditate eadem ecclesiastica officia vel spiritalia vel corporalia dare, vel accipere praesumit, Simoniacus est. Simoniaci autem, secundum auctoritatem Chalcedonensium Patrum, sexcentorum videlicet et triginta episcoporum, clerici degradandi, monachi vero vel laici anathematizandi sunt. Et merito: nam quia magnae exsecrationi in conspectu Dei digni habeantur, et quia gratia Spiritus sancti ad eos minime pertineat et omne corpus per eos vitietur, sanctus Pater Ambrosius manifeste in libro de sacerdotibus indicat, dicens: Sunt qui novam prodigialiter regulam hac tempestate peperisse deflentur, et Giezi sententiam et Simonis sectantes, sancti episcopatus gratiam pecuniis coemerunt, nequaquam timentes, cum honorem sacerdotalem pecuniis emerent, a B. Petro apostolico se cum Simone fuisse damnatos, sicut ait:« Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditione, quia donum sancti Spiritus te credidisti pecuniis comparare.» Et lepram cum Giezi a sancto se suscepisse credant Eliseo, qui gradum sacerdotalem se existimant pecuniis comparare. Quibus, cum ista dixerimus, sufficere debuit suum comparando lepram possidere. Nam sicut validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari, ita et hi qui caput videntur Ecclesiae esse, morbo pestifero fraternum vitiant corpus, ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere, quod negligentium sacerdotum vitiositatis mortale infecit virus, ita ut videas in Ecclesia passim, quos non merita, sed pecuniae ad episcopatus ordinem provexerint; nugacem populum et indoctum, qui talem sibi asciverunt sacerdotem, quos si percunctari velis fideliter, quis eos perfecerit sacerdotes, respondent mox et dicent: Ab archiepiscopo sum nuper episcopus ordinatus, centumque ei solidos dedi, ut episcopalem gratiam consequi meruissem. Quod si minime dedissem, hodie episcopus non essem. Unde melius est mihi aurum de sacello invehere quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum comparavi. Quos tamen solidos, si vivo, recepturus illico non diffido. Ordino presbyteros, consecro diaconos, et aurum accipio. Nam de aliis nihilominus ordinibus pecuniae quaestum profligare confido. Ecce et aurum quod dedi, in meo sacello recepi et episcopatum gratis accepi.
4.79.2
Nempe hoc est quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit. Nam propter pecunias specialiter leprosum ordinavit:« Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditione,» quia sancti Spiritus gratiam pretio comparasti, et commercium miserabile in animarum exitium peregisti. Et nescii homines et indocti in ordinationibus eorum clamant et dicunt: Dignus es et justus es, et conscientia misera, indignus es et injustus es, dicit. Pronuntiat episcopus hujusmodi ad populum, dicens: Pax vobis. Oculis quidem carnaliter videtur episcopus magnus, et divinis obtutibus inspicitur leprosus magnus. Per pecuniam acquisivit indebitum ordinem, et apud Deum perdidit interiorem hominem. Caro suscepit dignitatem, et anima perdidit honestatem; caro ancilla facta est domina animae, et anima, quae erat domina, facta est famula carnis; caro dominatur populis, et anima servit daemoni, carni sacerdotium comparavit, et animae detrimentum paravit. Et:« Quid prodest ejusmodi homini, si totum mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur.» Aut:« Quam dabit homo commutationem pro anima sua?» Quod dedit, cum ordinaretur episcopus aurum fuit, et quod perdidit anima fuit. Cum ordinaret alium, quod accepit pecunia fuit, et quod dedit lepra fuit. Haec sunt mercimonia iniquorum in pernicie eorum. Interrogo tamen fratrem et coepiscopum nostrum; quia et ego episcopus sum, et cum episcopo loquor: Dic ergo mihi paulisper, frater episcope, cum dares pecuniam, quid accepisti? Gratiam episcopalem accepi. Ergo interrogo te hoc: Gratia, cur tali vocabulo nuncupatur? Respondes: Cur inquiris? Ut reor, pro eo quod gratis datur, ideo gratia vocatur. Ergo si gratia gratis dicitur et auro non aestimatur, a te cur gratia pecuniis comparatur? Respondes: Non, inquis, mihi daretur, si pecuniis non emeretur; nec episcopus fuissem ordinatus, si pecuniam non dedissem. Ergo ut apparet ex responsionibus tuis, gratiam, cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito eam non meruisti. Et ideo, frater, si gratiam non accepisti, quomodo episcopus effici potuisti? Nam et ad discipulos suos Dominus dicit:« Gratis accepistis, gratis date.» Cur ergo gratuitam gratiam aestimasti te pretio possidere? Nam, ut video, aurum dans perdidisti, et sanctam gratiam non acquisisti. Adhuc tamen semel adjiciens, fratrem perquiro episcopum, ne quid de approbamentis veri judicii nos praetermisisse videamur. Quis dat, frater, episcopalem gratiam? Deus, an homo? Respondes: Sine dubio Deus; sed tamen per hominem dat Deus. Homo imponit manus, Deus largitur gratiam; sacerdos imponit supplicem dexteram, et Deus benedicit potenti dextera; episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit dignitatem. O justitia! o aequitas! Si homini pecunia datur, qui nihil in ordine amplius operatur, nisi solum servitium quod ei creditur; cur Deo totum negatur; qui per ipsum ordinem tibi largitur? Justumne tibi videtur, ut servus honoretur et Dominus injuriam patiatur, et injuste accipiat sacerdos pecuniam, et Deus patiatur ab homine injuriam? Sed, quia pro concesso ordine Deus a te nihil exspectat, cur a te sacerdos imprudenter pecuniam exspectat? Deus homini concedere voluit gratis, et episcopus rapax pecuniam ab homine expetit gratis? Deus homini, ut certe benignus, gratis donavit, et sacerdos malignus eum sine causa praedavit!« Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?» Ecce ad quae mala volvitur deificus ordo! ecce ad quae probra sunt prolapsi sacerdotes, qui audire meruerunt a judice mundi:« Vos estis lux hujus mundi!» Ecce quibus subjiciuntur gentes, quibus a Domino dictum est:« Vos estis sal terrae.» Ergo si lux est Ecclesiae episcopus a Domino ordinatus, ita ut imperitiae tenebras praedicationis suae eloquio rutilante, conscientiarum tenebras illuminet, cur ipse palpabilibus tenebris tenetur obstrictus? Et non solum, quia ipse, dum male agit digne perit, insuper et alios secum indigne perdit. Si enim salis meruisti possidere saporem, ut insipientium possis arva condire, cur infatuatus tali vitio, immudis te porcorum conculcandum pedibus praebuisti, ita ut nec alios, nec teipsum possis condire?
4.79.3
Oculorum etiam in corpore officium, id est in Ecclesia voluntarius appetisti, ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet; et nunc quadam lippitudine et caligine vitiorum obtenebratus, nec teipsum lucis idoneum praebes, et aliis adimis lucem? De quibus oculis in Evangelio dicitur:« Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit,» id est: Si episcopus, qui lumen promeruit praeesse in corpore, simplicitate est sancta et innocentia decoratus, omnis Ecclesia splendore luminis radiatur.« Si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit,» id est: Si episcopus, qui videbatur corpori subdito lucem praebere, obnubiletur nequitiae caecitate, quid caetera membra faciunt, quibus lux est adempta oculorum? id est: Quid saecularis factura est multitudo, cum voluptatibus illicitis et actionibus ad similem facinorum voraginem episcopus multitudinem populi procreaverit? Ut nulli jam jamque illicitum esse videatur, quod ab episcopo quasi licitum perpetratur, sed ipsum magis credunt homines esse laudabile, quidquid episcopus habuit delectabile; nec quisquam, quod agere pontifex non dubitat, se dubitanter agere dicat. Episcopus enim a cunctis indubitanter vocaris, praesertim cum ipso nomine censeris, si tamen actio concordet nomini, et nomen se societ actioni. Nam quid aliud interpretatur episcopus, nisi superinspector? Maxime cum solio in Ecclesia editiore resideat et ita cunctos respiciat, ut et cunctorum in ipsum oculi respiciant. Ergo quia ita est, cur te tetrum speculum universorum oculis demonstras, ita ut non possint obscuritate tua se comptius exornare? Sufficiat hucusque nunc nostris consacerdotibus paululum dilatasse sermonem, in quo eorum simul excellentiam et casum monstravimus, et ne fidentes in sublimitate honorum, minime requirerent perfectionem morum, et in solo se crederent sacerdotes nomine plusquam opere gloriari. Et quamvis sciam, pro hoc libello, plurimos mihi sacerdotes, qui haec quae loquimur agere nolunt, infideliter esse detracturos, credo tamen plurimos, qui haec agunt vel agere nituntur, fideliter pro nobis oraturos. Sed sicut lacerationibus obtrectatorum minime praegravamur, sic demum probatorum et sanctorum virorum orationibus adjuvamur. Age nunc, sanctificus Spiritus, qui nos in hoc opere divinis inspirationibus adjuvisti, cunctos sacerdotes adjuva, et praesta ut faciant quae in hoc opusculo ipse eloqui inspirasti, ut una eis mecum tribuas coelorum regna, quae sanctis in regno coelorum dare promisisti. Amen.
4.80
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXIII.-- Quanta gloria et honore digni sint sancti sacerdotes.
4.80
Quia igitur quantae infelicitatis in conspectu Dei mali sacerdotes habeantur ostendimus, demonstremus etiam quantae gloriae apud Deum et homines boni episcopi digni habeantur. Nam de eisdem S. Ambrosius in eodem libro De sacerdotibus ait: Honor, fratres, sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari. Si regum fulgori compares et principum diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe cum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et exosculata eorum dextera orationibus eorum credant se communiri. Quid etiam de plebeia dixerim multitudine, cui non solum praeferri a Domino meruit, sed ut eam quoque jure tueatur patrio, praeceptis imperatum est evangelicis? Sic certe a Domino ad B. dicitur Petrum:« Petre, amas me?» Et ille:« Tu scis, Domine, quia amo te.» Et cum tertio fuisset interrogatus, et trina responsione fuisset subsecutus, repetitum est a Domino tertio:« Pasce oves meas.» Quas oves, et quem gregem non solum tunc suscepit apostolus Petrus, sed nobiscum eas accepit, et cum illo nos eas accepimus omnes. Unde, quia regendae sacerdotibus traduntur, merito rectoribus suis subdi dicuntur. Nam ipse Dominus ait:« Non est discipulus super magistrum.» His vero praemissis, aperte monstratur nil in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nil sublimius episcopis reperiri. Unde curandum summopere est ut sancta vita sancto ordini congruat.
4.81
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXIV.-- Vera comprobatio, quia Simoniacus est, qui officia ecclesiastica a laicis accipit.
4.81
Gratia sancti Spiritus, quae in cunctis fidelibus et maxime in ecclesiasticis viris requiescit, illuminati videamus utrum accipere ecclesiastica officia ab imperatore, vel aliis mundi principibus vitium sit tantum, an Simoniaca haeresis verissime comprobetur. Dicit itaque B. Gregorius: Sunt nonnulli, qui quidem munerum praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum, quod gratis acceptum est, gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene, cum justum virum describeret, propheta ait:« Qui excutit manus suas ab omni munere.» Neque enim dixit:« Qui excutit manus suas a munere,» sed adjunxit« ab omni.» Quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gloriam non requirit. Sicut itaque Simoniacus est, qui munus a manu tribuens, ecclesiastica officia vendit vel emit, ita, juxta hoc exemplum sancti doctoris quod proposuimus, Simoniacus et ille per omnia comprobatur, qui favore humano, non amore Domino hoc promeruerit. Si vero qui favore hominum usus, etiam ab ecclesiasticis viris ecclesiastica officia adipisci injuste desiderat, damnatur, sine omni contradictione multo gravius ille damnandus est, qui iniquitati favens, et laudans, et benedicens peccatorem in desideriis animae suae, et confirmans alicui terreno principi juste competere, ut Ecclesias investiat et dominetur, episcopatum, vel aliquod ecclesiasticum officium ab eo accipere studet. Nam ut hoc vere Simoniacum esse magis magisque clarescat, duorum episcoporum ponamus exemplum, quorum unus canonice a clero et populo electus, investiri ab imperatore, ut sacrilegium devitans, episcopatum ab eo accipere nullatenus consentit; alter vero et ipse simili modo canonici a clero et populo electus, investiri ab imperatore non solum non recusat, sed etiam valde desiderat, profitetur et hoc jure imperatori competere, ut nemo sine investitura praesulatum ecclesiasticum, et terrenas res Ecclesiae habere praevaleat. Cum itaque imperator illi, qui hoc ei juste competere dicit, praerogativam praesulatus concedit, isti vero, qui ei contradicit, episcopatum habere non permittit, nonne aperte patet ideo illum honoratum, quia tantae nequitiae favens, injustitiam laudare praesumit? Nunquid, etsi non dedit nummum pecuniae, nummum favoris non dedisse ullo modo probari potest? An pejus est dare pecuniam quae a Deo creata est, quam dare nequitiam quae a diabolo inventa est? Manifeste igitur patet, et hos vere Simoniacos esse, et gratia sancti Spiritus ad eos nullo modo pertinere. Nam qui putat gratiam sancti Spiritus Simoniacis dari, quam graviter erret, ex verbis SS. Patrum cognoscere potest, quorum alii eos non episcopos, alii vero leprosos, alii quid pejus quam Arianos esse diffiniunt.
4.82
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXV.-- Quia grave sacrilegium sit auferre Ecclesiae quae ei donata sunt.
4.82
Quanta nequitia sit non solum sanctuarium Dei in haereditate possidere desiderare, quod eum velle manifestum est, qui sine sua investitura praesules Ecclesiarum, quae sanctuarii sunt, habere contradicit, quodque a Propheta etiam maledictione multatur, sed etiam ea quae Deo et ejus sanctuario oblata sunt, aliquo modo auferre aut alienare, ostendit S. Urbanus, apostolicus martyr, inquiens: Res Ecclesiae a nemine sunt invadendae, ne sacrilegii reatum incurrant, qui eas inde abstrahunt, ubi traditae sunt, et quod pejus est, anathema maranatha fiant, et si non corpore, ut Ananias et Saphira fecerunt, qui mortui ceciderunt, anima tamen, quae potior est corpore, mortua et alienata a consortio fidelium cadat, et in profundum inferni labatur. Unde attendendum est omnibus fidelibus, et fideliter custodiendum, et illius usurpationis contumelia depellenda, ne praedia usibus secretorum coelestium dicata, a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos jure promenda est, perpetua damnetur infamia, et carceri tradatur, aut exsilio perpetuae deportationis servetur, quoniam, juxta Apostolum, oportet hujusmodi hominem tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. Huic concordans sanctus Lucius apostolicus, et ipse in suis Decretis ait: Res ecclesiarum et oblationes fidelium ab aliquibus vexari, et ecclesiasticis viris auferri indubitanter maximum est peccatum, testante Scriptura, quae ait:« Qui abstulerit aliquid patri, et dicit, hoc non esse peccatum, homicidae particeps est.» Pater ergo noster est sine dubio Deus, qui nos creavit, et mater nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spiritualiter generavit, et ideo qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat et rapit, homicida in conspectu justi judicis esse deputabitur. Unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecunias, vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. Unde et Judas, qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris, cujus vicem episcopi tenent, non solum fur, sed fur sacrilegus effectus est. De talibus enim, id est, qui facultates suas Ecclesiae rapiunt, fraudant vel auferunt, Dominus comminans per prophetam loquitur, dicens:« Deus, ne taceas tibi, ne sileas, et non quiescas, Deus, quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te, levaverunt caput, contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum; dixerunt: Venite et conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis eorum ultra, quoniam tacuerunt corde pariter, contra foedus pepigerunt tabernacula Idumaeae, et Ismaelitarum, Moab et Agareni, Jebal, et Amon et Amalec, Palaestina cum habitantibus Tyrum; sed Assur juxtas ecus eis facti sunt brachium filiorum Lot. Fac illis sicut Madian, et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Contriti sunt in Endor, fuerunt quasi sterquilinium terrae. Pone principes eorum, sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana, omnes principes eorum, qui dixerunt: Possideamus nobis pulchritudinem Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et quasi stipulam ante faciem venti. Quomodo ignis comburit silvam, et sicut flamma devorat montes, sic persequeris eos in tempestate tua, et in turbine tuo conturbabis eos. Imple facies eorum ignominia. Et quaerent nomen tuum, Domine. Confundantur, et conturbentur usque in aeternum, et erubescant, et pereant, et sciant quia nomen tibi Dominus; tu excelsus super omnem terram.» Haec fieri prophetae, haec apostoli, haec successores eorum, et omnium catholicorum Patrum vetant decreta, et tales praesumptiones sacrilegia esse dijudicant. Quorum nos sequentes exempla, omnes tales praesumptores, et Ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores una vobiscum a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizatos, apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt, rei judicantur, sed etiam, qui facientibus consentiunt. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Ea quae Deo oblata sive magna sive prava, ista regula contineri certissimum est. Si vero imperator fidelis, vel aliquis princeps, quod sibi jure competit, pastori Ecclesiae dare voluerit, investitura caeteris hominibus consueta concedere debet, non pastorali virga, seu episcopali annulo, quibus mysteria Domini Christi signantur, et ideo sacrata verissime comprobantur. Dignum enim non est ut terrenarum rerum investitura a terrenis principibus episcopalibus insignibus detur, quia, ut diximus, Spiritus sancti donum per haec designatur.
4.83
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXVI.-- Quod episcopi vices apostolorum in Ecclesia habeant.
4.83
Quorum vices in Ecclesia episcopi habeant, et quis eis hanc dignitatem dare debeat, ostendit S. Augustinus, inquiens:« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.» Patres missi sunt apostoli; pro apostolis filii nati sunt, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia Patres eos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non te ergo putes desertam, o Ecclesia, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides filios per quos nata es. De prole tuo crevit tibi paternitas.« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.» Constitues eos principes super omnem terram. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis super omnem terram principes.
4.84
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXVII.-- De temporali virtute sanctae matris Ecclesiae.
4.84
Magnae auctoritatis etiam ad temporalem salutem Ecclesiae esse, et omnes confugientes ad se salvaro posse, ostendens idem Pater Augustinus, ait: Multi modo currunt ad Ecclesiam nondum Christiani, rogantes auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiam si in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae et Christiani, et qui nondum sunt Christiani, nonne« subjecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris?»
4.85
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXVIII.-- De officiis ecclesiasticis non vendendis.
4.85
Qui sunt qui vendunt boves et columbas? Ipsi sunt, qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi. Venale totum habent, quia nolunt redimi. Emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? Nonne omnia transeunt, et currunt? Et vae his qui haeserint transitoriis, qui simul transeunt! Nonne omnia, ut fluvius praeceps, currunt in mare? Et vae qui ceciderit, quia in mare trahitur! Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis, fratres mei, quoniam qui talia quaerunt, vendunt. Nam et Simon ille volebat emere Spiritum sanctum, quia vendere volebat Spiritum sanctum, et putabat apostolos esse tales mercatores, quales Dominus de templo flagello ejecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat; de illis erat qui columbas vendebant. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus. Qui vero vendunt columbas fratres? Qui dicunt: Nos damus Spiritum sanctum. Quare enim hoc dicunt? Et quo pretio vendunt pretium honoris sui? Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis; gratis datur, quia gratia vocatur. Caveant ergo et isti, qui exteriorem, ut ita dictum sit, Ecclesiam, bonum esse aiunt, tradunt in manus eorum, qui secundum suum libitum ei dominari per omnia volunt. Nam quamvis in mentibus fidelium habitet Deus, tamen corpora eorum templum Spiritus sancti appellat Apostolus. Cum vero disponenda eis Ecclesia conceditur, qui regendi sunt, et qui animarum ducatum habere non debent, procul dubio error gravissimus est.
4.86
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. LXXXIX.-- De honore quem sacerdotibus imperatores exhibuerunt.
4.86
Quantus honor sacerdotibus ab imperatoribus exhiberi debet, ostendit S. Gregorius dicens Mauricio imperatori: Sacerdotibus non ex terrena potestate Dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis sacerdotes aliquando dii, aliquando angeli vocantur. Et per Moysen de eo qui ad juramentum ducendus est, dicitur:« Applica illum ad deos,» videlicet ad sacerdotes. Et rursum scriptum est:« Diis non detrahes,» scilicet sacerdotibus. Et propheta ait:« Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex quirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.» Quid ergo mirum, si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut deos ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica quoque testatur historia quia, cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem qui accusati fuerant episcopos convocans, in eorum conspectu libellos quos acceperat incendit, dicens:« Vos dii estis, a vero Deo constituti. Ite, et inter vos causas vestras dijudicate, quia dignum non est ut nos dijudicemus deos.» In qua sententia, pie Domine, sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid praestitit ex reverentia impensa. Ante enim quique pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes, deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid igitur mirum, si Christianos imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut praedixi, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt, qui diis ligneis et lapideis serviebant? Haec ego pietati dominorum non pro me, sed pro cunctis sacerdotibus suggero.
4.87
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XC.-- De eo quia regnum terrenum de honore sanctae Ecclesiae crevit.
4.87
Diximus in superioribus hujus libelli, regni terreni honorem de honore et possessione sanctae Ecclesiae in hoc mundo magis magisque crevisse. Quod, quia verum sit, testatur exemplum Magni Constantini, cui Deus per virtutem sanctae crucis victoriam de inimicis donare dignatus est. Cum vero postea per B. Silvestrum baptizatus fuisset, et vera cordis humilitate decrevisset, injustum videri ibi se imperialem sedem habere, ubi Deus vicarium B. Petri constituit, Constantinopolitanam civitatem aedificans ibidem gloriosus regnavit. Cui Deus, quia beatum honoravit apostolum, et ejus vicario occidentale regnum reliquit, omne regnum Romanum ex integro habere concessit. Beatus enim papa Sylvester, quamvis ille dederit, tamen ipse Domini Christi sequens exemplum, suo sanctissimo capiti coronam regni imponi passus non est, sed eum magis rogavit, ut regnum tenendo Ecclesiae sanctae devote serviret. Unde videntur illi veritatem non tenere qui ducatus et marchias, vel alias praecelsas possessiones Ecclesiae, nomine possessionis ei subjugari non debere contendunt. Nunquid enim hoc sanctissimus Sylvester, prudentissimus et sapientissimus existens, Ecclesiae sanctae donari permitteret, nisi convenire certissime sciret divinae voluntati, et a sanctis prophetis olim praedictum? Ait itaque de hoc sanctus propheta, sanctae Ecclesiae loquens: Reges gentium ministrabunt tibi. In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. Afferetur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducentur. Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit. Et item: Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae, et locum pedum meorum glorificabo, et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum; omnes, qui detrahebant tibi. Itemque: Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui pertransiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generatione, et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis, et scies, quid ego Dominus salvans te. Ostenditur autem, et in Vita sancti Joannis Chrysostomi, quantum sapientia et potentia sacerdotum regno proficiant, cum de eo narratur Godoliam quemdam tyrannum, ad quem nullum principum imperator mittere poterat, eum adisse, et sua sapientia furorem illius mitigasse. Beatus etiam Leo apostolicus Attilam illum famosissimum, Dei flagella nominatum, ab Italiae finibus sua prudentia exire compulit. Constat autem hoc eos perficere non potuisse, nisi Ecclesiarum stipendiis adjuti etiam Ecclesiae militiam secum haberent. Tale vero, quod solummodo decimis et oblationibus fultos eos non perpetrasse cognoscentes, acquiescant veritati, qui dicere ausi sunt ad Ecclesias non pertinere, nisi decimas, et primitias, et oblationes, quae ad altare offeruntur; et noverint verum esse regnum terrenum Ecclesiae suffragio muniri atque defendi.
4.88
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCI.-- Contra eos qui dicunt: Tanta donantur Ecclesiae, ut regno vix pauca remaneant.
4.88
Sunt vero quidam simplices, dicentes: Si ita haec permanserint, Ecclesia omnia terrena obtinere poterit. Quibus quid respondendum est, nisi illud, quod Dominus de virginibus ait: Non omnes capiunt verbum istud? Quando enim omnes, quae sua sunt, Ecclesiae dabunt, qui ea ipsa quae antiquitus possidet, auferre conantur?
4.89
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCII.-- Quo ordine sanctis canonibus non contrario sacerdotium et regnum concordari possit.
4.89
Quia vero Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis, studendum omnimodis est, ut pax inter sacerdotium et regnum sit, et firmiter Deo auxiliante, permaneat. Quae ita ut Deo inspirante cognoscimus, fieri potest si, cum pastor Ecclesiae canonice electus, investitus et consecratus fuerit, tunc per se, vel per suos fideles imperatorem adeat, et de rebus Ecclesiae sibi commissis imperiale praeceptum expetat. Quod ei piissimus imperator more suae spiritalis matris libentissime concedens firmare dignetur, quod sui praedecessores illi Ecclesiae concessisse manifestum est, promittens eidem Ecclesiae, et ejus pastori suam piissimam defensionem in omnibus. Ideo autem diximus non tantum per se, sed etiam per suos legatos istud peragere sanctos pastores, quia saepius evenit, ut sancta Ecclesia sanctum sibi pastorem vel senem, vel etiam corpore debilem eligere studeat, sicuti venerabilis memoriae Gregorium, eximium doctorem sancta Romana Ecclesia fecit, et sicut Mediolanenses successorem B. Ambrosii Simplicianum, bonum senem eligere studuerunt. Dignum itaque non est ut tales longo terrarum spatio fatigentur. Si itaque hoc ratum tam sancti episcopi, quamque venerabiles imperatores habuerint, et insolentiam superborum compriment, et in pace quiescent, ipsa vero Ecclesia concordari et adunari in pace Christi taliter, Deo auxiliante, potest. Episcopi vel clerici, qui a sancta Romana Ecclesia aberraverint; et ex corde poenitentes ad eam regredi voluerint, cum consilio sanctorum episcoporum recipiantur, et quamvis multi ex eis exigente justitia juste repudientur, tamen misericordia superexaltante judicium, si ex toto corde convertuntur, pro unitate et concordia sanctae matris Ecclesiae bonum est, ut in suis gradibus recipiantur. In eis vero locis, ubi catholici episcopi et schismatici erant, catholici sedem episcopatus obtineant; schismatici vero presbyteri honore fungantur. Factum est istud tempore sancti Augustini de Donatistis, et Ecclesia sancta unita est. Ita et isto tempore si agatur, credimus in illius misericordia, qui duos diversos angulos in se angulari lapide adunare dignatus est, quia sancta Ecclesia praesenti discordia carebit et in pace quiescet.
4.90
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCIII.-- De districtione regum contra Simoniacam haeresim.
4.90
Temporibus sancti Gregorii papae, eximii doctoris, tanta vis religionis principibus terrenis inerat, ut non solum laicos a malo cohiberent, sed etiam clericos justitiae servire constringerent. Inde est quod Theodorico et Theodeberto regibus Francorum scribens, ait: Fertur Simoniaca haeresis, quae prima contra Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et ipso ortu suo, zelo apostolicae ultionis percussa atque damnata est, et in regni vestri finibus dominari, cum in sacerdotibus fides, et vita eligenda sit, et ambitus omnino cavendus. Et inde paterno affectu petimus, charissimi filii, ut tam detestabile malum de regni vestri studeatis finibus prohiberi.( Ex Regist. S. Greg. pap.)
4.91
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCIV.-- De eo, quia privata lex communem legem facere non potest.
4.91
Hinc est etiam quod monasterium seu xenodochium quoddam, in eodem Francorum regno constitutum, quia per ambitiones et contentiones quorumdam, non canonice tractabatur, a perversitate malorum liberare cupiens praecepit, ut sine regali providentia et monachorum electione nullus ibi abbas aliqua unquam subreptione introduceretur. Praecepit etiam ut ejusdem monasterii abbas nunquam ad episcopatum eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia aliquod detrimentum pateretur. Quod privilegium ita est illius Ecclesiae, ut communem legem regibus vel abbatibus omnino dare non possit. Non enim quod uni specialiter conceditur, statim omnibus convenit.
4.92
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCV.-- Quia « gratia, nisi gratis accipiatur, non est gratia. »
4.92
Gratia, nisi gratis accipiatur, non est gratia. Simoniaci autem non gratis accipiunt quod acipiunt. Si autem non accipiunt, non habent. Si non habent, nec gratis neque non gratis cuiquam dare possunt. Quid ergo dant? profecto quod habent. Quid autem habent? spiritum utique mendacii. Quomodo ergo probamus? Quia si Spiritus veritatis, testante ipsa Veritate, de qua procedit, gratis accipitur, qui non gratis accipitur, procul dubio spiritus mendacii esse convincitur
4.93
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCVI.-- De eo, quia Simoniaci pejores sunt quam Ariani.
4.93
Qui enim aliorum errorem defendit, multo est damnabilior illis qui errant, quia non solum ipse errat, sed etiam aliis offendicula erroris praeparat et confirmat. Unde quia magister erroris est, non tantum haereticus, sed etiam haeresiarcha dicendus est. Viderint ergo Simoniacorum defensores, quo nomine censendi sint. Denique Ariani quanquam in hoc maxime errent, quod Filium minorem Patre, et creaturam esse asserunt, Spiritum quoque sanctum minorem Patre et Filio, atque creaturam, Deum tamen utrumque dicunt, neutrumque eorum ulli omnino creaturae, nisi Deo Patri creatori visibilium omnium, et invisibilium subjicere contendunt. At Simoniaci minime contenti tanto Arianorum sacrilegio, omnipotentem Spiritum sanctum non tantum minorem Patre et Filio, seu subjectum soli Patri et Filio, sed etiam sibimetipsis inferiorem, atque sibimetipsis subditum tanquam quodlibet venale et vile mancipium credunt, ut, velit nolit, obediat voluntatibus eorum, atque funiculis pecuniae attractus, aut velut aureis eorum catenis alligatus, plenitudinem suae sanctificationis et gratiae sacrilegis eorum officiis, et exsecrandis consecrationibus administret, eorumque venalitati seu operationi cooperetur, quod vel ad momentum aestimare, intolerabilis est, et forte irremissibilis blasphemiae, quia in Spiritum sanctum est peccare, aut certe verbum dicere in eum. Qua sola aestimatione Simon ille, sectae eorum primus auctor et signifer, a quo et ipsi agnominantur, irrecuperabiliter damnatus est.
4.94
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCVII.-- De eo, quia regnum terrenum sanctae Ecclesiae servire debet.
4.94
Non utique pro honore regni Ecclesiae rex dominari, sed magis pro honore regni coelestis terrenum regnum Ecclesiae servire debet. Quod verum esse testatur Spiritus sanctus per os S. Gregorii in libris Moralium dicens: Loquitur Dominus B. Job de terrenis principibus, qui sanctae Ecclesiae servituri erant, inquiens:« Nunquid non habebis fiduciam in magna fortitudine rhinocerotis, et derelinques ei labores tuos?» In rhinocerotis fortitudine fiduciam habere se Dominus asserit, quia vires, quas terreno principi contulit, ad cultum suae venerationis inclinavit, ut ex accepta potestate, per quam dudum contra Deum tumuerat, religiosum nunc obsequium latius impendat. Quo enim in mundo plus potest, eo pro mundi auctore plus praevalet. Unde et subditur:« Et derelinques ei labores tuos?» Labores suos huic rhinoceroti Dominus reliquit, quia converso terreno principi eam, quam sua morte mercatus est, Ecclesiam credidit, quia videlicet in ejus manu quanta sollicitudine pax fidei sit tuenda, commisit. Itaque modo pro Ecclesia leges promulgat, qui dudum contra eam per varia tormenta saeviebat. Ecce, ut praediximus, his verbis Spiritus sanctus, quae per os S. Gregorii locutus est, aperte docetur, sanctam Ecclesiam terrenis principibus non creditam nisi ad pacem fidei tuendam. Haec autem est vera fidei pax, ut haereticis resistatur, et Dei donum ab hominibus non posse tribui veraciter praedicetur. Hanc itaque praedicationem sacratissimi imperatores et principes ita in omnibus confirmare et corroborare studeant, ut in suo regno sanctae Ecclesiae devote servientes, ejus beatitudinis in coelesti regno mereantur esse consortes.
4.95
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCVIII.-- Qua in re potestatem in Ecclesia terreni principes habere debeant.
4.95
Qua in re intra Ecclesiam terrenae potestates locum habere debeant, et utrum sua auctoritate, an illius evocatione, notandum ex verbis S. Gregorii dicentis. Sancta Ecclesia ad pravorum hominum, qui humiles premunt, duritiam dissolvendam nonnunquam, quia propria virtute non sufficit, terreni principis opitulationem quaerit. Quod dum terreni principes agunt, non sibi, sed Deo deserviunt. In electione igitur pastorum sanctae Ecclesiae tunc vires suas exercere, ut Deo deserviant, terreni principes debent, cum de electione, ut assolet, inter partes discordia nascitur, et imperio sacerdotum compesci non potest, tunc judicium sacerdotum juvare, et pravos homines insectari omnimodis debent. Quod etiam in ipsa apostolica sede legimus, ubi, dum dissidentes populi duos ordinassent, Eulalium et Bonifacium, rogati a sacerdotibus et populis catholicis, Placidus Augustus cum filio suo Valentiniano Augusto, Bonifacium statuerunt, Eulalium vero de Urbe expulerunt. Sed pro hac re non Ecclesiam suo juri subdiderunt, sed magis ei servitium suum dederunt; quia postmodum in electione Romani pontificis nullum jus quaesierunt. Simili etiam modo in episcopiis et abbatiis catholici imperatores facere debent, si ab Ecclesia evocati fuerint. Si vero Romanus imperator catholicus non fuerit, non modo ejus adjutorium Ecclesia quaerere non debet, sed magis contraire in omnibus. Quod si in tantum superbierit, ut alium quasi virtute sua vel auctoritate sua episcoporum Romae ordinari faciat, non ipse habendus est episcopus, sed magis ille, quem catholica Ecclesia sibi elegit. Imperatori autem hoc agenti omnes Catholici, Deum timentes, non solum non servire, sed etiam, ut praevalent, resistere debent, scientes, pro hoc se mercedem aeternam a Domino sucepturos, si illud caste, et zelo Dei faciant, sicut e contrario peccatum, si negligant.
4.96
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. XCIX.-- De Gregorio VII papa.
4.96
Hujus rei moderni temporis exemplum habemus; quia cum Romanus imperator, catholicae fidei resistens, suum episcopum ibi misisset, omnes Catholici eum respuentes anathematizaverunt, Gregorium vero VII catholice ordinatum dilexerunt, et eum B. Petri vicarium confessi sint. Cujus doctrinam Deus etiam post mortem ejus confirmans, portas inferi suae Ecclesiae praevalere nequaquam permisit.
4.97
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. C.-- Quam pure sancta ecclesiastica officia tractari debeant.
4.97
Simoniacum cum esse, qui res Ecclesiae, quae ex consecratione proveniunt, emit, vel vendit pretio, scilicet muneris a manu vel lingua sive ab obsequio, ut B. Gregorius testatus est, etiamsi manus impositionem non vendat, vel emat, testatur S. Urbanus, apostolicae sedis anstites, inquiens: Cur synodus Chalcedonensis 620 episcoporum procuratorem, vel defensorem Ecclesiae, vel quemque regulae subjectum adeo per pecuniam ordinari prohibet, ut interventores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi quod eosdem Simoniacos judicet? Quod si praefati milites Ecclesiae ob hujusmodi scelus percelluntur, nemo sapiens negabit, non militantes Ecclesiae multo damnabilius hanc ob causam, id est venditionis vel emptionis, debere percelli. Sed B. praedecessor noster Paschalis de consecratione, et de rebus, quae proveniunt ex consecratione affirmat, quod quisquis alterum eorum vendit, sine quo alterum eorum habere non provenit, neutrum non venditum derelinquit.
4.98
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CI.-- Quomodo Adrianus papa anathematizavit principes electioni praesulum se inserentes.
4.98
Non debere se inserere imperatores vel principes electioni pontificum, sanctus Adrianus papa VIII, synodo praesidens ait: Promotiones et consecrationes episcoporum concordans prioribus conciliis, electione et decreto fieri episcoporum hoc universalis synodus definivit et statuit, atque jure promulgavit, neminem laicorum, principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitae vel cujuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestativorum, vel caeterorum laicorum habere conveniat, sed potius silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio Ecclesiae suscipiat finem electio pontificis. Si quis vero laicorum ad concertandum et cooperandum invitetur ab Ecclesia, licet hujusmodi cum reverentia, si forte voluerit obtemperare adsciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suae Ecclesiae salutem promovent. Quisquis autem saecularium principum vel potentum, vel alterius dignitatis laicus adversus communem, ac consonantem canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit, anathema sit, donec obediat et consentiat, quidquid Ecclesia de ordinatione ac electione proprii praesulis se velle monstraverit.
4.99
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CII.-- Quare permissum sit imperatoribus Ecclesias investire.
4.99
Cum igitur hoc certum sit, beatissimum Adrianum de electione pontificis docuisse, mirum, quomodo inveniatur, ut quidam aiunt, Carolo imperatori investiendi Ecclesias licentiam tribuisse. Quid igitur in his considerandum est, quid aestimandum, nisi quia, etsi verum est hoc ei concessum fuisse, non ideo hoc factum est, ut Ecclesiam Dei suo juri in tempore haberet subjectam, sed ut magis magisque per hoc signum se ei servire, et eam ab inimicis defendere quodammodo permitteret?
4.100
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CIII.-- Qualiter electio pastoris canonice facienda sit.
4.100
Admone igitur populum, ut ad eligendum nullatenus dissentiat sacerdotem, sed uno consensu talem sibi eligant sacerdotem vel episcopum consecrandum, cujus et actus laudabiles, et grata Deo et hominibus possit esse persona, ne si aliter factum fuerit, in diversis, quod absit!...
4.101
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CIV.-- Non debere eligi archiepiscopum sine jussu vel scientia vicariorum Domini papae.
4.101
Metropolitano vero defuncto, cum in locum ejus alius est subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolim convenire debent, ut omnium clericorum, atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyteris ejusdem Ecclesiae, vel ex diaconibus optimis eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales offerant sacerdotes impleturi vota poscentium, cum quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognoverint. Sicut enim justas electiones nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil permittimus, te ignorante, praesumi.
4.102
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CV.-- Quod ex jactantia cordis desiderium primatus nascatur.
4.102
Opus quidem bonum desiderare bonum est; primatum autem honoris concupiscere, vanitas est; quoniam bonum opus implere nostrae voluntatis et nostri operis est et laboris. Propter quod ex primatu honoris, nescio, si aliquam mercedem homo adipisci mereatur. Nam desiderium primatus ex jactantia nascitur cordis. Qui autem humilis corde est, indigniorem se aliis arbitratur secundum apostolicum praeceptum illud, quo ait: Alter alterum existimans superiorem se, et nunquam superiorem[ Cod., superiore] se desiderat apparere; primatus enim fugientem se desiderat, desiderantem se odit.
4.103
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CVI.-- Quod clerus et plebs sacerdotem sibi eligere debeant.
4.103
Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus concorditer postulaverint. Et si in aliam forte personam paucorum se vota diviserunt, metropolitani judicio is altari praeferatur, qui majoribus et meritis et studiis fuerit.
4.104
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CVII.-- Ut personarum acceptio in sacris ordinibus dandis non fiat.
4.104
S. Augustinus exponens sententiam S. Jacobi apostoli: Fratres, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi, ait: Non putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi, si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, et contempto paupere instructiore atque sanctiore? Deus enim pauperes, divites in fide elegit.
4.105
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CVIII.-- Ut nullum locum habeat in ecclesiasticis officiis pecunia.
4.105
Si in ecclesiasticis officiis quemquam habet locum pecunia, fit saeculare quod sacrum est. Quicunque hoc pretii studet datione percipere, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit.
4.106
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CIX.-- Quod non sint veri episcopi, qui per ambitionem ordinantur.
4.106
Ex qua re, si recti libraminis examine pensetur, dum improbe quis ad inanem gloriam locum utilitatis arripere, eo ipso magis, quo honorem quaerit, indignus est. Sicut autem is qui invitatus renititur, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic, qui ultro ambit, et importune se ingerit, est procul dubio repellendus.
4.107
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CX.-- Quam grave sit aliqua fraudulentia sacrum ordinem temerare?
4.107
Si quis neque sanctis pollens moribus, neque a Deo populoque vocatus, vel pulsatione coactus, impudenter Christi sacerdotium, jam quodlibet facinore pollutus, injusto amoris corde vel sordidis precibus cordis, sive comitatu, sive manuali servitio, seu fraudulento munusculo episcopalem, seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed inanis gloriae avaritia suffultus, dignitatem acceperit, et in vita sua non sponte reliquerit, eumque aspera mors in poenitentia non invenerit, procul dubio in aeternum peribit.
4.108
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXI.-- Quia difficile bono exitu consummantur, quae male inchoata sunt.
4.108
Principum autem, quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo; et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.
4.109
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXII.-- Quia multis testimoniis pateat, quod non oporteat dignitates sacras per ambitionem quaerere.
4.109
Ecce his sacris testimoniis apertissime patet quantum mali sit dignitatem sacram per ambitionem quaerere, et quia nihil principes terreni in electione pontificum vel abbatum quaerere debeant. Verumtamen adhuc verba sanctorum Gregorii Nazianzeni, et Augustini in medium proferamus.
4.110
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXIII.-- Quam grave sit praerogativam sacerdotii ambitione quaerere, et qua poenitentia illi subveniatur.
4.110
Nam de eo, qui donum Dei studet pretio mercari, quod ad sacrum ordinem nulla ratione de caetero permanere aut revocari possit, non dubium est, et a communione modis omnibus abscidatur. Sed valde considerandum est de medicina poenitentiae ejus. Nam qui Spiritus sancti donum praesumit pretio comparare, quid aliud est quam capitale crimen et Simoniaca haeresis? Liquido aliud invenire non possumus, sed tantummodo prout canonica, apostolicaque censura continetur. Presbyter aut diaconus, qui uxorem duxerit, aut adulterium fecerit, vel capitale crimen commiserit, publice deponatur, et in monasterio retrudatur, et illic omnibus diebus vitae suae poeniteat. De hac vero pestifera haeresi canones praecipiunt ut a communione omnibus modis abscindatur; tamen ad exitus mortis pro misericordia, ut bis communicet, judicamus.
4.111
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXIV.-- De principibus sanctae catholicae Ecclesiae.
4.111
Beatus vero Augustinus de primatu sanctae Ecclesiae sic in expositione Psalmorum testatus est dicens: In sancta Ecclesia facti sunt principes abjecta scilicet mundi. Nunquid enim princeps piscator? Nunquid princeps publicanus? Principes plane; sed qui facti sunt in ea. Quales isti principes venerunt de Babylone? Principes credentes de saeculo, principes venerunt de urbe Roma, quasi caput Babylonis, non ierunt ad templum imperatoris, sed ad memoriam piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuarentur. His sacris testimoniis, et verbis sancti doctoris liquido patet quia principes mundi hujus non dominari principibus sanctae Ecclesiae, id est sanctis pastoribus, debent, sed servire, utpote qui eorum filii in sancta Ecclesia facti sunt. Ac per hoc idem S. Pater Augustinus alibi ait: Melius est ut Romam cum venerit imperator, ploret ad memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris, quia« infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.»
4.112
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXV.-- Exemplum de Vita S. Martini, ubi ostenditur quantam reverentiam terreni principes etiam in terrenis rebus sacerdotibus exhibere debent.
4.112
Ostenditur autem et in Vita S. Martini quantam reverentiam terreni principes sacerdotibus habere debeant, cum de eo narrante Sulpicio Severo ita dicitur: Cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum, et bellorum civilium victoria elatum, plures ex diversis orbis partibus convenissent, et foeda circa principem omnium adulatio notaretur, seque degeneri inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica dignitas permanebat. Nam etsi pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit, et ad convivium ejus frequenter rogatus, abstinuit, dicens: Se mensae ejus participem esse non posse, qui duos imperatores, unum regno, alterum vita expulisset. Postremo cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositum sibi a militibus divino nutu, regni necessitatem armis defendisse, et non alienam voluntatem Dei ab eo videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis, nisi in acie occubuisse, tandem victus vel ratione, vel precibus ad convivium venit, mirum in modum gaudente rege, quod hoc impetrasset. Convivae autem aderant veluti ad diem festum, advocati summi, illustresque viri, praefectus, idemque consul Evodius, vir quo nihil unquam justius illo fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis, et patruus, et medius inter hos Martini presbyter accubuerat. Ipse autem sellula juxta regem posita consederat. Ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. Ille sancto admodum episcopo potius dari jubet, exspectaus, atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret. Sed Martinus, ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet digniorem aestimans, qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut ipsum regem, aut eos, qui juxta regem erant proximi, praetulisset. Quod factum imperator, omnesque, qui illi aderant, ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant placeret. Nunc itaque et hoc exemplum considerantes religiosi imperatores, non eis qui praedicant, nullum jus in Ecclesia eos quaerere debere, irascantur, sed magis recognoscentes veritatem, eos honorent.
4.113.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXVI.-- Quanta mala de potestate laicorum in Ecclesia nata sint.
4.113.1
Ut ex dictis S. Adriani papae et aliorum sanctorum supra multis, et variis exemplis docuimus, imperator, vel alii principes in electione alicujus pastoris sanctae Ecclesiae nullum jus, vel dominium vel investiendo, vel alio aliquo modo se ingerendo habere debent. Emendandum est igitur quod contra canones, et decreta sanctorum Patrum eis concessum fuisse a quibusdam asseritur. Quamvis multi dicant melius esse quod quidam sancti apostolici imperatori concesserunt observare, et in pace cum eo quiescere; quia nec sanctitate, nec scientia ullus mortalium eis, qui hoc concesserunt, aequari potest; tamen eos audiendos non esse ipsa ratio clamat. Hanc enim pacem non esse illam, quam Dominus dat, manifestum est. Ait enim ipse: Gratis accepistis, gratis date, apostolis utique. Sancti apostoli autem solummodo suis successoribus hanc potestatem dedisse manifestum est. Ergo qui hanc potestatem saecularibus tribuit, manifeste contra Dei voluntatem agit. Emendandum est igitur. Quod autem sanctus Adrianus hoc fecisse narratur, si verum est, ut non ea intentione fecit, qua isti contendunt, aut sicuti homini subreptum est ei. Quid autem mirum, si B. Adriano subripi potuit, cum et beatissimo Petro hoc evenisse, etiam postquam Spiritu sancto confirmatus est, legamus. Nam teste B. Paulo, timens Judaeos exemplo suo etiam gentes judaizare cogebat. Cui sanctus Paulus nec ad horam cessit, ut veritas Evangelii apud nos permaneret. Ita et praesentis temporis sacerdotes agere debent in hac re, quia tot et tanta mala exinde pullularunt, ut, si cor B. Adriani, vel aliorum sanctorum pontificum inspicimus, liquido videmus ante eos potuisse eligere mortem, quam huic rei, si praevidere potuissent, aliquomodo assensum dedissent.
4.113.2
Ex hac enim re male contisi principes saeculi, putantes secundum suam voluntatem vel utilitatem se posse dominari Ecclesiae, et non tantum pro defensione ejusdem sibi illud fore consensum, non solum clericis, sed etiam laicis secundum suum libitum eam dare non timuerunt. Quin etiam et pretio accepto episcopos vel abbates in Ecclesiam introducere veriti non sunt, factumque est ut non solum Simoniacae haeresi publice deservirent, sed etiam avaritiae, quae simulacrorum servitus ab Apostolo comprobatur. De hac autem praesumptione multa et diversa mala in Ecclesia Dei sancta emerserunt, ita ut in multis Ecclesiis duo episcopi et duo abbates invenirentur. Unde factum est quod sicut B. Gregorius de Simone ait: Ideo utique volebat emere, ut pejus venderet, omnes minores Ecclesiae passim non solum, ut diximus, clericis, sed etiam laicis, adhuc insuper, quod dictu nefas est! in quibusdam locis etiam feminis vendebantur. Quibus cum diceretur, Ecclesias nobis vendere non debetis, nescientes quae loquebantur, neque de quibus affirmarent, dicebant se terram, et non Ecclesiam vendere; cum sancti Patres, sicuti superius multis et variis documentis probavimus, per Spiritum sanctum loquentes, apertissime affirment quia qui Ecclesiam vendit, quia officia ecclesiastica vendere vel investire, pro suo commodo, vel gloria aliquo modo praesumit, et qui hoc agit, Spiritum sanctum, quantum ad se est, vendit. Ex hac autem iniquitate turbatae et spoliatae sunt Ecclesiae, et Christi pauperes rapina malorum hominum facti sunt, homicidia multa patrata, fames etiam valida, et cunctis pene retro saeculis inaudita, bellis et seditionibus ex hoc concitatis, humanum genus gravissime devastavit. Monasteria etiam pene destructa, et ecclesiae multae violatae et dissipatae sunt; quaedam insuper Ecclesiae sine pastore multis annis permanserunt, quod contra canones esse manifestum est. Nullam enim Ecclesiam sacri canones plus tribus mensibus sine pastore esse permittunt. Multis etiam in locis quidam laicorum, vel feminarum in tantum Ecclesiis domidati sunt, dicentes se ab imperatoribus Ecclesias suscepisse, ut omne, unde monachi vel clerici vivere deberent, tollentes, in usus suos suorumque fidelium delegarent. Et quid multa? Deficient enim nobis dies, si cuncta seriatim revolvere voluerimus quae hac occasione patrata sunt mala. Haec igitur tam perversa, ut diximus, si sanctissimi Patres et apostolici praenoscerent, ante mortem eligerent, quam huic rei assensum praeberent. Quid autem mirum, si moderni Patres hoc non praeviderunt, quando et S. Moyses, cum quo Deus facie ad faciem loquebatur, serpentem aeneum, quem in deserto exaltaverat, in tabernaculo reliquit, quem postea populus adorans pro Deo colebat. Quem errorem destrucre volens Ezechias rex, non veritus, quia Moyses famulus Domini eum fecerat, sed potius reputans, quia contra voluntatem Dei populus eum venerabatur, confregit eum, et populo, ut Deum adoraret, qui sua virtute patribus salutem dederat, praecepit. Simili itaque modo praesenti re agendum est. Postquam enim pastores sanctae Ecclesiae hac occasione tanta mala perpetrari cognoscunt, radicitus evellere hoc malum per omnia debent. Eradicare autem istud minime possunt, si investiri Ecclesias a saecularibus, etiam valde religiosis, permiserint. Non permittant igitur, sed magis Ecclesiam Dei sensui apostolorum, sanctorum et antiquorum Patrum conformare, et adjuvante gratia Spiritus sancti instituere verissime studeant.
4.114.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXVII.-- Exhortatio ut in bono, quod coeptum est, perseveretur, malum vero omnimodis emendetur et de statere in ore piscis invento.
4.114.1
Summi et universales pontifices Gregorius VII, et Urbanus II, atque Paschalis II, videntes tot et tanta mala, quae breviter enumeravimus, de investitura Ecclesiarum, velut ex toxicata radice pullulare, ita ut jam pene totum corpus Ecclesiae lepra iniquitatis perfunderet, justissime synodalibus synodis decreverunt investituras Ecclesiarum minime fieri. Quod, agente gratia Dei, in sancta Ecclesia custodiri, et observari devotissime coeperat. At nunc quidam more Giezi, vel Simonis, quorum alter Dei gratiam mercari voluit, alter in proprios usus trahere, quod bene gestum est, dissipare volentes affirmant, hoc jure regibus competere, ut Ecclesias investiant, scilicet, quia sacro oleo uncti sunt, non reminiscentes quia S. David sacro oleo unctus est; et tamen pro hac unctione non solum sacerdotes instituere, sed ne quidem templum aedificare permissus est. Salomon autem, qui templum aedificavit, non ideo hoc promeruit, quia sacro oleo in regnum unctus est, sed quia Christi figuram, qui vere pacificus sanctam Ecclesiam aedificat, ipso nomine praemonstrabat. Si igitur sancto David, prophetali gratia pleno, quod minus est, utpote viro bellatori concessum non est, multo magis nostri temporis imperatoribus hoc concedendum non est, ut sacerdotes investientes, Ecclesiam suo juri vindicent. Quod enim Ecclesia habet, Christi, et non imperatoris est; quia non solum spiritalia, sed etiam saecularia Ecclesiae, Christo dicata sunt. Quod igitur Christi est, a Christo accipere debemus, et non a terrenis principibus. Si enim aliquis forensium populorum, quod juris sui est, et legaliter sibi dimissum, sine omni investitura possidere dignoscitur, quanto Dominus Christus, quod sibi juste legatum est, possidere, et cui voluerit, sine alicujus controversia concedere debet? Sunt autem quaedam Ecclesiae, quae juxta quod etiam B. Pater Benedictus in Regula sua, dum de filiis nobilium, qualiter suscipiendi sint, definiret, docuit, ita quasdam possessiones suscipiunt, ut ex eis donatores aliquid sibi ritineant. Quod postquam statutum fuerit, observandum per omnia est. Quamvis enim Ecclesia cum suis omnibus libera sit, tamen exemplum Domini Christi sequens, hominibus saeculi, quae illorum sunt, negare non debet. Solvit autem Dominus tributum quod non debebat, quod in ore piscis inventum est. Piscis vero ille Ecclesiam significat. In ore autem piscis stater, unde tributum solveretur, inventus est, quia saepe Ecclesia obtinet unde hominibus saeculi juste aliquid reddere debeat. Qui vero propterea, quia aliquae Ecclesiae juste aliquid persolvunt, eas saecularibus hominibus subdere volunt, non justitiae favere, sed magis hoc facere convincuntur, ut solitam Simoniam iterum aperte exercere possint. Nam etsi non tam manifeste patet, tamen subtilius oculis divina ratione apertis, et istud vere Simoniacum esse probatur. Nam, teste B. Augustino, ideo Simon gratiam Dei dato pretio accipere voluit, ut exinde gloriosior apparens, divinitatis honorem sibi ascriberet. Nostri vero temporis principes, qui Ecclesias Dei possidere desiderant, quare utique hoc ambiunt, nisi ut exinde gloriosiores in conspectu hominum appareant? Quod non esse eis concedendum magna ratio clamat, quia non ideo Ecclesias possidere debent, ut ditiores vel gloriosiores inde appareant, sed magis ipsi Ecclesiae servire pro salute animarum debent. Pastor autem in Ecclesia non nisi pro salute animarum eligi debet. Ergo qui dicit: Meae sunt Ecclesiae, et ego feci eas; de regno enim meo factae sunt, et mihi servire debent, et non possunt habere rectores, nisi ego dedero, nonne quod Dei est in jus proprium vindicat? Nonne hoc aperte est non solum Simonis malitiam imitari, sed etiam transcendere? An, quia pecunias non pollicetur, sed gladium minatur, ideo Simoniacus non est habendus?
4.114.2
Huic autem vi coactus, compassione videlicet suorum fratrum, et filiorum, quos male tractari videbat, dicitur dominus papa Paschalis II in tantum praebuisse assensum, ut privilegio concesso hoc permiserit, ut episcopus non consecretur, nisi a regibus[ cod., regionibus] annulo et baculo investiatur, et papa sine permissu regis pastorem non eligat; quod si fecerit, stare non possit, sed juxta voluntatem regis pastor eligatur, et non consecretur, nisi prius a rege investiatur. Quod quam sit gratiae Spiritus sancti contrarium, et sacris canonibus adversum, satis abundeque supra docuimus. Si enim hoc regibus conceditur, tota Ecclesia eis subjugatur. Et qui ingreditur sacrum ordinem per saeculares potestates, obtinere convincitur. Quod Simoniacum esse, et sacris regulis contrarium, aperte omnibus patet. Non igitur sanctus papa hoc observare debet, sed magis studiosissime emendare, imitans beatissimi patris sui apostoli Petri fidem, cujus vicem per gratiam Dei in sancta Ecclesia obtinet, qui, quod timide ne. gavit, cum magna cordis dilectione emendare studuit. Emendanda enim haec fore, sanctorum Patrum exempla, et eorum sacratissima verba, et quae jam protulimus, et quae adhuc proferimus, apertissime docent. Ait enim apostolus Paulus. Si enim, quae destruxi, iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Quod cavendum beatissimo papae omnimodis est, qui hoc pravitatis vitium synodis congregatis ante prohibuerat. Non solum autem ne praevaricator in conspectu Dei appareat, huic rei assensum praebere non debet, sed ne etiam suimet ipsius sententiam incurrat, juxta ejusdem B. Pauli apostoli verba dicentis: Sunt aliqui, qui nos conturbant, et volunt evertere Evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de coelo evangelizaverit vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Modo enim hominibus suadeo, an Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. De hac re ejus doctrina talis est, ut ordo ecclesiasticus episcopos per civitates constituat, sicut ipse suis discipulis praecepit. Constitutio autem episcoporum non ad spiritalia tantum pertinet, sed etiam ad corporalia.
4.115
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXVIII.-- De eo, quod populus ad voluntatem Dei implendam cogendus est.
4.115
Quod autem dicitur, ideo hoc concessum, ut regia potestas dissidentes populos in unum constringat, non dignum et justum est. Non enim ideo faciendum est contra voluntatem Dei, ut populus sit unitus, sed ideo timenda est justitia Dei, ut populus ei concordet. Quod si non fecerit, sacerdotali auctoritate, et regia potestate cohibendus est non investitura, quae ideo adinventa est, ut hoc signo sanctuarium Dei se possidere imperator monstraret. Cui rei non esse assensum praebendum, S. propheta cum gravi interminatione in psalmo LXXXII evidentissime docet. Emendandum est igitur, quod contra auctoritatem Veteris et Novi Testamenti concessum docetur.
4.116
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXIX.-- De eo, quia prava sententia emendanda est.
4.116
Corrigendam vero pravam sententiam etiam S. Augustinus docet, inquiens: Magnae sapientiae est, hominem semetipsum corrigere. Et iterum: Nimis perverse seipsum amat, qui et alios vult errare, ut error suus lateat. Quanto enim utilius et melius, ubi ipse erraverit, ut alii non errent, admonet? Quod si noluerit, saltem comites erroris non faciat. Si enim mihi Deus, quod volo praestiterit, ut omnium librorum meorum, quaecunque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc instituto colligam, atque demonstrem, videbunt homines, quia non sim acceptor personae mea.
4.117
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXX.-- Quia cum magno studio perversis resistere debemus, et Deum magis timere quam hominem.
4.117
Quo[ cod., quod] autem perversis resistere debeamus studio, ostendit S. Gregorius, dicens: Plerumque enim quieti, atque inconcussi relinquimur, si obviare pravis pro justitia non curamus. Sed si ad aeternae vitae desiderium animus exarsit, si jam verum lumen intrinsecus respicit, si in se flammam sancti fervoris ascendit, in quantum locus admittit, in quantum causa exigit, debemus pro defensione justitiae nosmetipsos objicere, et perversis, ad injusta erumpentibus, etiam cum ab eis non requirimur, obviare. Nam cum justitiam, quam non amamus, in aliis feriunt, nos nihilominus sua percussione confodiunt, etiam, cum venari videantur.
4.118
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXI.-- De eadem re.
4.118
Error, cui non resistitur, approbatur, et veritas, cum minime defensatur, opprimitur: negligere quippe, cum possis perversos deturbare, nihil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori de sinit obviare.
4.119
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXII.-- Item de eadem re.
4.119
Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praebet erranti? Sine dubio contra mandata dimicat, et qui peccat, et qui consensum praestat erranti.
4.120
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXIII.-- Item de eadem re.
4.120
Consentire videtur errabundus, qui ad resecanda, ut corrigi debeant, non occurrit.
4.121
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXIV.-- De eadem re.
4.121
Qui metu cujuslibet potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat, quia magis timet hominem quam Deum.
4.122
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXV.-- Unde supra.
4.122
Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit; quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.
4.123
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXVI.-- Deum timentem nihil praesumere contra sanctorum Patrum instituta.
4.123
Qui vero omnipotentem Deum metuit, nec contra eum, nec contra apostolos, nec contra prophetas, vel contra SS. Patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit. Hoc itaque, quod nunc in Domini Ecclesia iterum revocatum est, ut saeculi potestates electioni et investiturae praesulum dominentur, contra Evangelium, et contra apostolos et contra SS. Patrum instituta esse, supra manifeste docuimus. Sciendum autem, quod et propheticae doctrinae manifestissime obviat. Ait enim Dominus in Ezechiele propheta: Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit super se speculatorem, et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo; audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum, sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonitum buccinae audivit, et non se observavit, sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus non se custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam, ille quidem iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Hoc exponens S. Hieronymus ait: Juxta spiritalem intelligentiam Ecclesia saepe de novissimis populi sui speculatorem eligit, illum videlicet, quem et Apostolus scribens ad Corinthios assumit judicem. Et post pauca: Speculator Ecclesiae vel episcopus, vel presbyter, qui a populo electus, et Scripturarum lectione cognoscens, et praevidens, quae ventura sunt, annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde magnopere formidandum est, ne ad hoc officium accedamus indigni, et assumpti a populo negligentiae nos demus atque desidiae, et, quod his prius est, deliciis, ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium; siquidem Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare; et pedes discipulorum lavit, ut ostenderet omnes sordes et vitia a magistro in discipulis debere dilui atque purgari. Nec statim respondeamus: Quid prodest docere, si nolit auditor facere, quod docueris? Unusquisque enim ex suo animo atque officio judicatur- tu, si locutus fueris, ille si audire contempserit. De magistris negligentibus Salomon loquitur:« Sapientia absconsa, et thesaurus occultus, quae utilitas utriusque?» Tale quid significatur, et in eum, qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiae: expedit ut alligetur ad colum ejus mola asinaria, ut abjiciatur in profundum, quam in specula constitutus plurimis noceat
4.124
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXVII.-- Quia nihil pretiosius debet nobis esse quam veritas.
4.124
Certissimum namque est quod neque amicitia, neque propinquitas generis, neque regni sublimitas, homini debet esse pretiosior virtute; quia nihil pretiosius est Deo, qui veritas est.
4.125
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXVIII.-- Alios ab errore revocandos.
4.125
Qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Nam si cui facultas suppetit, et a malo non revocat excedentem, et ipse quoque particeps probatur erroris; quia debemus hanc conscientiam charitati, ut neque nos, neque alios perire patiamur.
4.126
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXIX.-- De eadem re.
4.126
In praesenti itaque re non solum nobis, sed etiam illis, qui praesumptione sacrilega, quae Christi sunt, auferre moliuntur, taliter prospiciendum est, ut malum quod faciunt, non valentes perficere, a malis operibus cessent.
4.127
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXX.-- De eadem re.
4.127
Item sanctus Augustinus ait: Magnae sapientiae est revocare hominem quod male locutus est.
4.128
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXI.-- Quid agendum sit, quando ita concludimur, ut sine peccato evadere non possimus.
4.128
Beatus Gregorius in Moralibus ait: Cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur.
4.129
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXII.-- De eadem re.
4.129
Definitio incauta, laudabiliter solvenda, nec praevaricatio est, sed temeritatis emendatio.
4.130
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXIII.-- Non esse faciendum malum quod juramento promisimus.
4.130
Malum quod facturum se aliquis sacramento devoverat, omnino non faciat; quia stulta vota frangenda sunt. Poeniteat autem, quia nomen Domini in vanum sumpsit, jurans se facturum quod nec sine sacramento, nec cum sacramento facere debet.
4.131
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXIV.-- De eo, quia pro nostro honore maculam sacro ordini non debemus inferre.
4.131
Summi itaque pontifices, pro honore Dei et sanctae matris Ecclesiae viriliter decertantes, exemplum sancti Patris Ambrosii imitari dignemur dicentis: Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium; non tanti est unius vita, quanta est dignitas sacerdotum. Haec autem est vere dignitas sacerdotum, ut, quod Dei est, a solo Deo se accipere gratulentur.
4.132
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXV.-- Quid agendum sit, quando turbatur Ecclesia.
4.132
In causa fidei sacerdotum debet esse collatio, sicut factum est sub Constantino Augusto piae memoriae, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus.
4.133
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXVI.-- De eo, quia in prava sententia perseverare non debemus.
4.133
Ostendens S. Ambrosius, in prava sententia, si contigerit, non debere perseverari, sed statim ad bonum reverti, subdit de sanctis Patribus, dicens: Episcopi Arimino venientes, sinceram prius susceperant fidem. Sed Constantio imperatore agente, dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Et certe major numerus Arimini Niceni concilii fidem probavit, Ariana decreta damnavit. Ita et in hoc tempore agendum est. In hoc enim, quod vel ad horam surrepsit, perseverandum non est, sed magis bonum, quod coeptum fuerat, firmius est retinendum.
4.134
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXVII.-- Quia non solum nobis, sed etiam imperatori praestamus, si ei ad malum non consentiamus.
4.134
Item beatus Ambrosius, cum vasa Ecclesiae tradere compelleretur, ait: Me, si de me aliquid compelleretur, et posceretur, aut si fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset, libenter offerrem. Templo Dei nihil possum decerpere, nec tradere. Illud custodiendum, non tradendum acceperam. Deinde consulere me etiam imperatoris saluti, quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere. Accipiat autem vocem liberi sacerdotis: si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria. Haec plena humilitatis sunt, ut arbitror, plena affectus ejus, quem imperatori debet sacerdos. Hoc itaque in loco considerandum et toto corde ruminandum est, quantum mali sit totam Ecclesiam imperatoribus tradere, cum iste vir sanctus etiam vasa Ecclesiae cum tanta constantia denegaverit. Totam vero Ecclesiam tradit, qui pastores non nisi per manum laicam ei habere concedit.
4.135
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXVIII.-- De eo, quia Ecclesia Dei, id est haereaitas Christi, imperatori tradi non debet.
4.135
Sanctam Ecclesiam, id est Christi haereditatem, non debere alicui hominum tradi, confirmans S. Ambrosius ait: Meministis, quia lectum sit hodie Nabuthe sanctum virum, possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret, ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem! regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus negatione justa negatum, sed et muliebri consilio deceptum; Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit. O sacerdotes Christi! O veri pastores sanctae Ecclesiae, quibus Deus fideles suos regendos praecepit! Attendite quid Christi sacerdos, magnus Ambrosius subjungit inquiens: Si ille vineam suam non tradidit, nos trademus Christi Ecclesiam? Quid igitur responsum est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me, ut tradam Christi haereditatem! Si ille patrum haereditatem non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit, ut tradam haereditatem patrum, hoc est, haereditatem Dionysii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorii confessoris, haereditatem Merocli, atque omnium retro fidelium episcoporum! Respondi ego, quod sacerdotis est; quod imperatoris est, faciat imperator. Prius est ut animam mihi auferat, quam fidem. Nunc ista consideremus, charissimi patres, et sequentes exemplum sancti Patris Ambrosii, absit, ut tradamus haereditatem Christi, absit, ut tradamus haereditatem beatissimi Petri apostoli, cui Christus dicere dignatus est: Tibi dabo claves regni coelorum! Qui hanc haereditatem, jubente Salvatore, omnibus suis successoribus in perpetuum tradidit, ipse B. Petrus, et omnes sacratissimi praesules, Patres nostri, Spiritum sanctum episcopis tradentes, baculum et annulum eis dederunt, ut per corporale signum, spiritale utique demonstrarent. Nunc autem absit ut laici et saeculares, vanae gloriae servientes et avaritiae, quod spiritale est, nostra permissione tradere audeant. Quid enim eis superest, nisi ut manus imponant? Quod si hoc non solum opere, sed et verbo ipso nefas esse creditur, quanto magis a tanta nequitia cessandum est? Valde enim timendum est quod idem B. Ambrosius subsequitur, et dicit: Christus templum suum ingreditur, et flagellum prendit, et ejicit de templo nummularios. Non patitur namque in suo templo esse eos qui vendant cathedras, non patitur in suo templo pecuniae esse vernaculos. Quid sacrae cathedrae, nisi honores? Quid sunt columbae, nisi simplices mentes fidelium, vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum quem Christus excludit? Jubet enim exire, qui dignitates vendit, et honores; jubet enim exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium.
4.136
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXXXIX.-- Contra eos qui dicunt contra imperatorem nos facere, quia praedicamus ecclesiasticas res sine ejus investitura pastores possidere debere.
4.136
Cum nos pure et simpliciter electionem praesulum debere fieri praedicemus, electum vero investitum per manus sacerdotum et consecratum Caesari reddere imperemus, quae Caesaris sunt, sicut ipse Dominus fecit, quemadmodum etiam B. Ambrosius et S. Joannes Chrysostomus egerunt, quorum alter ad Gallias, alter vero ad Thracias legationem pacis peregerunt, sicuti et multos sanctorum egisse manifestum est; quidam perverse loquentes asserunt nos supra ipsum imperatorem erigi velle. Quibus nos Ambrosii verbis obviare debemus, qui de persecutoribus suis loquitur, dicens( Serm. contr. Auxent.): Dicebant: Plus vult Ambrosius posse quam imperator, ut imperatori vel unam basilicam non tradat. Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Judaei, qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari, an non? Semperne de Caesare famulis Dei invidia commovebitur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat. Et isti non possunt dicere, quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium. Et tamen videte, quanto pejores sunt Ariani Judaeis. Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti imperatori volunt dare jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem, ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus.
4.137
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXL.-- Item confirmatio ejusdem sententiae.
4.137
Hic videndum, hic memoriae catholicorum arctius recondendum, quod S. Ambrosius de Simoniacis, qui totam Ecclesiam tradere volunt, diceret, qui haec contra Arianos pro una tantum basilica locutus est? Quo in loco subjungens S. Pater Ambrosius ait:« Considerans Jesus dolum Judaeorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesari. Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Tributum Caesaris est; non negamus: Agri Ecclesiae solvunt tributum.
4.138
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLI.-- Contra eos qui dicunt in potestate Romani pontificis esse Ecclesias Dei imperatoribus tradere.
4.138
Quod injustum et Deo placitum non est, non posse facere aliquem sacerdotem, confirmat S. Ambrosius dicens: Convenerunt me primo viri comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. Respondi quod erat ordinis: Templum Dei tradi a sacerdote non posse. Acclamatum est a populo.
4.139
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLII.-- Hic ostenditur falsum esse, quod quidam dicunt: Omnia terrena imperatoris sunt.
4.139
Iterum S. Ambrosius ostendens, eos contra veritatem loqui, qui dicunt: Ideo, quae Ecclesia possidet, imperatoris sunt; quia omnia terrena ejus sunt, ait: Convenior ipse a comitibus, tribunis, ut per me basilicae fieret mutua traditio, dicentibus, imperatorem suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia, ideo ei omnia tradi debere; respondi: Si me peteret quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum, jus hujusmodi meum, quanquam omnia, quae mea sunt, sint pauperum, verum ea, quae divina sunt, imperatoriae potestati non sunt subjecta. Si patrimonium petat, invadite; si corpus; occurram; vultis in vincula rapere? vultis in mortem? Voluntati est mihi. Pro altaribus gratius immolabor.
4.140
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLIII.-- De eo, quia sacerdotes seditionem populi excitare non debent; si vero pro justitia, quam praedicant, excitata fuerit, non eis ascribendum.
4.140
Et post pauca: Cum populus una cum regiis comitibus perturbaretur, exigebatur a me, ut compescerem populum. Referebam, in meo jure esse, ut non excitarem, in Dei manu, ut mitigaret. Itemque populus nutu Dei mitigatus ait: Rogamus, Auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus. Hoc Christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo.
4.141
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLIV.-- Exaggeratio hujus sententiae, et quam grave sit Ecclesiam tradere.
4.141
Et item: Tentatus est Job nuntiis coacervatis malorum; tentatus est etiam per mulierem, quae ait:« Dic aliquod verbum in Deum, et morere.» Videtis quanta subito moveantur? Gothi, arma, Gentiles. Advertitis quid jubeatur, cum mandatur tradere basilicam? Hoc est: Dic aliquod verbum in Deum et morere. Nec solum dic adversus Deum, sed etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus: respondit Job uxori, dicens:« Tanquam una ex insipientibus locuta es.»
4.142
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLV.-- De eo, quia tam graves tentationes non uni homini, sed universae Ecclesiae fiant, et quia in divinis nullum jus imperator habeat.
4.142
Et item post pauca ostendens quia Ecclesia graves tentationes sustinere deberet, ait: Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum graviores tentationes, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur? Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi, imperator, accipere expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimasti auferendam? Allegatur imperatori licere omnia; ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Noli extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est:« Quae Dei, Deo, quae Caesaris, Caesari.» Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesia. Publicorum tibi moenium jus consessum est, non sacrorum.
4.143
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLVI.-- Quam firmus in his sacris sententiis beatus Ambrosius fuerit.
4.143
Quae omnia, quae fidei, et devotionis firmitate beatus Ambrosius protulerit, subdens demonstrat: Pro quibus omnibus ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Imperator exasperatus, comitibus rogantibus, ut deponeret indignationem, ad Ecclesiam procederet, ait: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quam vocem omnes cohorruerunt. Sed Gallicanus praepositus cubiculi mandare mihi ausus est: Tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris. Ego enim patiar quod episcopi, tu facis quod spadonis. Atque utinam Dominus avertat eos ab Ecclesia! in me omnia tela convertant, meo sanguine suam sitim expleant! Huic rei attestatur historia Tripartita, dicens de B. Ambrosio quia, dum de ecclesia juberetur exire, ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa contradere videar, aut blasphemantibus Deum. Hic si placet, occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. Hic vero Valentinianus imperator, qui, agente matre Justina Augusta, ariana, beatum Ambrosium persecutus est, filius fuit illius Valentiniani, sub quo B. Ambrosius episcopatum suscepit.
4.144
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLVII.-- Exhortatio, ut sic serviatur imperatori, ut Deus non offendatur.
4.144
Beatus etiam Pater Augustinus in libris De verbis Domini exponens quomodo intelligenda sint verba sancti Apostoli, quibus nos potestatibus sublimioribus subditos esse praecepit, ait:« Qui resistit, inquit Apostolus, potestati, Dei ordinationi resistit.» Sed quid, si illud jubeat quod non debet fieri? Hic sane contemne potestatem, timendo potestatem. Si aliquid jusserit procurator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire; nec hinc minor irasci debet, si major praelatus est. Rursum, si aliud ipse proconsul jubeat, et aliud imperator; nunquid dubitatur, illo contempto, illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte. Sed non in idolio. In idolio prohibet. Recte. Quis prohibet? Major potestas. Da veniam; tu carcerem, ille gehennam minatur. Inde est quod sancti martyres contempserunt potestates terrenas, ut vero Domino deservirent. Hac expositione omnes sententias sanctarum Scripturarum, nobis potestatibus terrenis obedire praecipientibus[ Sic cod. leg. praecipientes], intelligere convenit. Quod autem de idolio S. Augustinus ait, hoc de haeresi et de omni iniquitate intelligendum est.
4.145
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLVIII.-- De eo, quia non tantum vasa altaris sacra sunt, sed etiam omnia, quae offeruntur.
4.145
Sacra esse universa quae Ecclesia possidet, non tantum videlicet ea quae usu communi omnes sacrata dicimus, in vasis scilicet et basilicis, vel aliis quibusque sacratis rebus, sed etiam terrenis, vineis, hominibus, bestiis, pecuniis et omnibus omnino rebus quae Domino voventur; superius multis exemplis docuimus. Ubi attendendum quia omnia ista, quantum ad se, sancta non sunt, sed quantum ad illius supereminentem sanctitatem, cui offeruntur, et illorum, qui offerunt, devotionem. Et hoc ita esse intelligendum, S. Augustinus super Joannem loquens, apertissime declarat, de Juda inquiens: Ecce fur est Judas, et ne contemnas, fur sacrilegus, non qualiscunque fur loculorum, sed fur Dominicorum loculorum, et sacrorum. Sic crimina discernuntur in foro qualiscunque furti et peculatus. Peculatus est enim furtum de republica, et non sic judicatur furtum rei privatae, quomodo publicae. Quanto vehementius judicandus est sacrilegus fur? Non undecunque tollere, hoc est, et de Ecclesia tollere. Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Perscrutanda sunt verba sancti doctoris, qui eum furem sacrilegum nominavit, qui pecuniam Dominicam furabatur. Non autem Judas de Ecclesia corporali, quae nondum erat, sed de loculis furabatur. Pecunia vero illa non erat sancta, neque loculi sancti. Quare itaque sacrilegus fur, nisi quia pecunia illa, quamvis per se sancta non fuerit, sancta tamen erat, quia sancti Christi Domini nostri et ejus apostolorum erat? Ita et praesentis temporis Ecclesia, omnia, quae possidet, per se quidem sancta non sunt, sed quia Christi et ejus Ecclesiae sunt, sancta sunt. Qui ergo ea furatur, vel vi rapit, sacrilegus fur, sive sacrilegus raptor judicandus est. Ergo nec imperator in ecclesiasticis rebus jus habere debet, quia videlicet sancta, et Deo dicata sunt. Et inde est quod B. Ambrosius ait: Ad imperatorem palatia, ad sacerdotem Ecclesia pertinet. Hoc autem pueriliter intelligere non debemus, sed nomine Ecclesiae omnia, quae Ecclesiae sunt, designari scire debemus. Huic autem sensui et sanctissimus Pater Benedictus concordans, cum describeret monachorum Regulam, ait de cellerario monasterii Omnia vasa monasterii, cunctamque substantiam quasi altaris vasa sacrata conspiciat.
4.146
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CXLIX.-- De eadem re.
4.146
Sanctus etiam Pater Gregorius sancta esse quae Deo offeruntur, etiam ante quam sacrificentur, in suis Dialogis ostendit, inquiens: Cum quidam presbyter in aquis calidis sese lavans, cujusdam hominis obsequio frueretur, quadam die detulit secum duas oblationum coronas. Cumque more solito lavisset, et ejus obsequio in omnibus usus esset, obsequenti sibi viro panem pro benedictione obtulit, petens, ut benigne susciperet, quod charitatis gratia offerret. Cui ille moerens afflictusque respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est: ego hunc manducare non possum; sed si vis mihi aliquid praestare, omnipotenti Deo pro me hunc panem offer, et tunc te exauditum cognosce, cum huc rediens, me non inveneris. In his itaque verbis notandum est, quia non solum vivorum testimoniis, sed etiam defunctorum visionibus sancta esse, quae Deo offeruntur, verissime comprobantur.
4.147
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CL.-- Vera comprobatio, quia sicut minima, ita et majora, quae Deo offeruntur, Ecclesiae jure competunt.
4.147
Sunt vero nonnulli qui dicant: Ecclesia quidem, et circuitus ejus Deo consecratus, vere hominum nulli pertinet, nisi Deo et ejus sacerdotibus, ea vero, quae Ecclesia possidet, nunc per orbem glorificata, id est ducatus, marchias, comitatus, advocatias, monetas publicas, civitates et castra, villas et rura, et caetera hujusmodi ita ad imperatorem pertinent, ut nisi pastoribus Ecclesiae semper, cum sibi succedunt, iterum dentur, nequaquam ea habere debeant. Et inde est, quod ei jus in Ecclesia deberi in tantum contendunt, ut eam etiam investire debere dicant. Sed hi, si pacifice ea, quae supra protulimus, dignentur advertere, liquido cognoscent, quia non solum parva, quae prius Ecclesia possederat, ejus sunt, sed et magna, quae nunc possidet, illius sunt. Parvae enim possessiones, quas ante Constantinum imperatorem possedit, ideo ejus sunt, quia Deo oblatae sunt, et magnae possessiones, quas post Constantinum possidet, ideo ejus sunt, quia Deo oblatae sunt. Sponsus enim ejus, Dominus Christus, qui prius eam erudivit penuria, nunc ditare dignatus est gloria. Imperatori autem, pietatem et justitiam servanti, non solum jus Ecclesiae temerare, sicut ex verbis S. Ambrosii docuimus, non licet, sed ne quidem alicujus privati. Quod quidem in jure privati observant, absit ut in jure Dei temerare imperator audeat!
4.148
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLI.-- Contra eos qui dicunt: Terrena Ecclesiae imperatoris sunt, et nisi pastores de manu ejus accipiant, ea habere non debent.
4.148
Ait enim imperatori B. Ambrosius: Domum privati nullo potes jure temerare; domum Dei existimasti auferendam? Hic attendant, qui in tantum perversae sententiae manum dederunt, ut dicant, Ecclesiam quidem suo juri subdere non potest imperator, sed ea, quae Ecclesiae sunt, ita imperatoris sunt, ut pastor Ecclesiae ea habere non possit, nisi ab imperatore accipiat. Quis enim eos ferret, si dicerent: Domum quidem privati temerare non potest imperator, sed tamen possessiones ejus ita imperatoris sunt, ut nisi ab imperatore eas accipiat, possidere haec nequaquam praevaleat? Et si hoc tam absurdum in rebus humanis intelligitur, ut nullus etiam injustissimus judex hoc judicare ullo modo audeat, quanto magis hoc dicendum non est de rebus illius, qui fecit coelum et terram? Ipse enim, quamvis omnia ipsius sint, tamen specialiter sua dicere dignatur ea, quae sponsae suae, sanctae scilicet Ecclesiae donantur. Unde et discipulis suis ait: Qui vos honorat, me honorat. Honor autem sanctae Ecclesiae non solum in spiritalibus, sed etiam in corporalibus verissime intelligitur.
4.149
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLII.-- Quia episcopi, vel abbates per suos fideles de magnis possessionibus, quas possident, servire imperatoribus debent.
4.149
Sane sciendum quia, sicut mutare, quod sui majores catholici imperatores fecerunt, Christianus imperator non debet, ita et si quid Ecclesiae eo tempore donatum, ut sibi aliquid imperator exinde reservaverit, si contra canones sacros non fuerit, solvendum ei, nisi forte remiserit, per omnia est. Sicut enim, quae jam Deo consecrata sunt, hominibus saeculi assignare non debemus, ita quae illorum sunt, nisi ipsi donaverint, eis auferre non possumus. Episcopi autem et abbates, observantes praecepta canonum, saecularibus negotiis se miscere non debent. De reditu autem illarum magnarum possessionum juxta constitutum sacrorum canonum quatuor portiones in episcopiis fieri debent; in abbatiis vero communia omnia esse juxta regulam sanctorum apostolorum.
4.150
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLIII.-- Contra eos qui dicunt, ideo imperatores Ecclesiam investire, quia sacrati sunt.
4.150
Sunt etiam qui dicant, imperatori, quia sacro oleo unctus est, bene competere, ut pastores Ecclesiae donet. Quod quidem miramur, si aliqui sapientum dicunt. Non enim ad hoc ungitur, ut Ecclesiam bene disponat, sed ut regnum fideliter regat. Ecclesiam enim non debet ordinare, sed ei ut filius obedire. An non et Ozias rex, sicut omnes Judaeae reges, oleo sancto unctus est? Cur igitur, si regibus unctis sacra competunt, cum incensum offerre vellet, lepra percussus est? Nonne majus est, praerogativam episcopatus tribuere, quam incensum offerre? Desinant ergo reges, vel imperatores, ab hac praesumptione, ne forte iratus Dominus lepra spiritali eos percutiat, et de Ecclesia sua exire eos compellat. Ament regulas catholicae Ecclesiae custodire, ut in aeterna Ecclesia cum Christo possint regnare. Amen.
4.151
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLIV.-- Contra eos qui dicunt: Spiritalia episcopis pertinent, saecularia nequaquam.
4.151
Sed ne forte aliquis obsistat, et dicat: Sententiis episcoporum spiritalia subjacere possunt, terrena vero nequaquam; attendat religiosi imperatoris Theodosii praeceptum de hac re dicentis:
4.152
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLV.-- Constitutio Theodosii imperatoris.
4.152
Omnes itaque causae, quae vel praetorio jure, vel civili tractantur negotio, episcoporum sententiis terminatae perpetua stabilitate permaneant, nec liceat ulterius retractari negotium, quod episcoporum sententiis fuerit diffinitum.
4.153
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLVI.-- Diversa praecepta legum eadem firmantium, quae et sacri canones.
4.153
Quia vero protulimus multa canonum praecepta et sanctorum exempla, quibus probaremus pure et simpliciter pastores in Ecclesiam introducendos, et quod Ecclesia obtinet, jure perpetuo possidere debere, et non imperatori, vel alicui magnati licere investire, vel aliquo modo sibi subjugare Ecclesiam, vel ea, quae possidet, aliquo ingenio alienare, vel alicui personae tribuere, proferamus nunc et Christianorum imperatorum imperialia praecepta, et etiam eos a sacris canonibus non deviare. Taliter enim de ordinatione episcoporum statuerunt dicentes.
4.154
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLVII.-- Quid observandum sit in ordinatione episcopi.
4.154
Debet enim prius disceptari de vita episcopi, utrum bona sit, an reprehensibilis, et utrum bonis testimoniis muniatur, an non? Eo autem tempore, quo consecratur, consulat eum is, qui consecrat, si possit facere, atque custodire omnia, quae divini praecipiunt canones, et siquidem denegaverit, se non posse custodire, non consecretur. Si autem pollicitus fuerit observaturum se, quantum homini possibile est, sancta canonum praecepta, tunc is, qui consecrat, eum admonere, atque praedicare ei debet, et religiosis episcopis connumerabitur. Nam canones Patrum vim legum habere oportet. Sin autem aliquis pecuniam dederit, eoque modo consecratus episcopus fuerit, non solum ipse, sed etiam qui consecravit eum, inter episcopos non erit; vel pecunia, vel res data consecrationis causa sacro Ecclesiae sanctae addicantur, sive episcopus, sive clericus sit, qui dedit. Is autem, qui accepit, non solum res amittat, sed etiam gradum atque honorem clericatus. Similiter autem et si laicus fuerit, qui pecuniam, vel res accepit, et ipsas amittat, et aliud tantum, quantum accepit, poenae nomine sanctae Ecclesiae praestare compellatur. Sed et si magistratum gerat, in magistratu esse desinat, et exsilio irrevocabili condemnetur.
4.155
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLVIII.-- Quia, quod sanctis locis datum est, firmiter eis permanere debet.
4.155
Maneant jura praestita episcopis, et omnia privilegia. Item: Omnia solatia et liberalitates religiosis locis datae firmiter maneant.
4.156
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLIX.-- Item de eadem re.
4.156
Possessiones ad religiosas domos pertinentes nullam descriptionem agnoscant.
4.157
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLX.-- De haereditate in nomine Christi relicta.
4.157
Si quis in nomine Domini nostri Jesu Christi haereditatem reliquerit, capiat id quod relictum est Ecclesia.
4.158
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXI.-- De haereditate relicta martyribus.
4.158
Si quis in nomine martyrum haereditatem reliquerit, capiat lucrum ejus Ecclesia.
4.159
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXII.-- Res episcopi in jus Ecclesiae legaliter devenire.
4.159
Si quis post episcopatum, vel ante consecrationem, voluerit proprias res Ecclesiae offerre cujus episcopus erit, hoc laudabile est; quia non est emptio, sed oblatio.
4.160
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXIII.-- Res Ecclesiae firmiter permansuras.
4.160
Nullam diminutionem patiantur ecclesiastica jura in rebus, quas post episcopatum acquisitas Ecclesiae eorum competere disposuimus.
4.161
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXIV.-- De episcopis pro rebus Ecclesiae non constringendis.
4.161
Nullus episcopus pro rebus Ecclesiae suae exactionem, vel molestiam patiatur.
4.162.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXV.
4.162.1
Quid agere debeat imperator, si commutare voluerit cum Ecclesia.
4.162.2
Si imperator commutare voluerit cum Ecclesia, potestatem habeat, tantum, ut res melioratas Ecclesia pro commutatione suscipiat.
4.163
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXVI.-- De reverentia imperatorum in clericos.
4.163
Ecce his sacris constitutionibus aperte patet quantam reverentiam sacri imperatores Ecclesiae Dei et ei servientibus habere debeant!
4.164
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXVII.-- Exempla sanctorum, quibus pro veritate usque ad mortem certare plenissime admonemur.
4.164
Igitur postquam tanta observandae veritatis praecepta praemisimus, nunc breviter sanctorum exempla, qui pro veritate non timuerunt praesentem vitam perdere proferamus, et sic, Deo auxiliante, praesentem libellum de honore sanctae matris Ecclesiae ad finem ducamus. Hic primum occurrit beatus Joannes, Domini praecursor, veritatis in tantum amator, ut injustum facinus interdicendo regi, mori pro veritate nequaquam timeret. Sic et beatus Elias regi obsistendo persecutionem pati veritus non est. Beatus etiam Moyses, Dei praeceptis populum erudiens, non honorem, sed persecutionem ab eis saepissime passus est. Machabaei vero beati martyres pro patriis legibus mori non recusarunt. Tres pueri in camino ignis pro veritate mitti non refugierunt. Sancti etiam apostoli totius mundi odia contra se concitare pro Christi veritate non refugientes, sua morte nos docuerunt pro Christo non timere, et mortem libenter amplecti. Beati etiam Stephani protomartyris et omnium eum sequentium martyrum Christi exempla sequenda sunt, qui innumeris et exquisitis tormentis a veritate deflecti non potuerunt. Sunt et alii sacratissimi confessores, quibus non dictum est ut idola adorarent, sed ut dogmata sacra mutarent, sicuti beatus exstitit Athanasius, Alexandrinae Ecclesiae praesul, Hilarius etiam Pictaviensis, et Paulinus Treverensis, Eusebius insuper Vercellensis, qui contra Arium dimicantes, pro veritate Christi pati non dubitaverunt. Quin etiam et B. Martini papae exemplum valde imitandum est, qui et ipse pro fide incarnationis Domini exsilium et vincula pati non refugit. Sunt autem et aliorum exempla tanta sanctorum, ut tempus ante deficiat, quam dinumerare possimus Veteris et Novi Testamenti Patres, qui, ut Apostolus ait, per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Adhuc autem unum sanctae Ecclesiae athletam, Joannem videlicet Chrysostomum, ad medium deducamus. Qui in tantum perfectus, in tantum Spiritu sancto plenus exstitit, ut pro cujusdam viduae defensione, cui Augusta vineam suam tulerat, non dubitaret eam arguere et Jezabeli similem dicere. Ad ultimum odio invalescente, quia injustitiam publice arguebat, et pro quadam imagine, quam Augusta juxta ecclesiam ponere ausa est, eam iterum publice increpavit, concilio pseudoepiscoporum, quos ipse dudum juste damnaverat, damnatus, imperatore etiam Arcadio, agente uxore, persequente, exsilio directus, pro justitia mori non recusavit. Quid iste vir, quid istis diebus ageret, quando Ecclesia tota calcatur, qui pro unius viduae defensione imperatoris animum contra se usque ad mortem excitare non timuit? Merito sanctus Innocentius papa et omnes Occidentales episcopi, audientes injustam necem tanti viri moti sunt, et omnes hujus rei fautores anathemate damnaverunt. Moderno etiam tempore venerandae memoriae Gregorius VII papa pro honore sanctae Ecclesiae dimicans, multas et varias tempestates sustinuit, sed flecti non potuit, quia fundatus erat supra firmam petram. Urbanus etiam ejus successor II illius sequens exemplum, pro Domini sponsa multa pericula sustinere non renuit. Sciendum enim quia ejus temporibus in tantum schismaticorum persecutio crevit, ut in quodam tempore in tota urbe Romana consistere non auderet. Qui tamen non cessit, sed patienter ferens, Christo pro se obtinente, omnis haereticorum vis destructa, et ipse sanctae Ecclesiae redditus, apud B. Petrum in sua sede beato fine quievit. Nos itaque haec sanctorum exempla, sanctissimi Patres, sequentes, custodiamus juxta propheticam admonitionem, veritatem, et videamus aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Injusti autem, quamvis ad tempus florere videantur, in aeternum disperibunt. Gratia autem Dei, quam nos, Deo donante, defendimus, et hic et in aeternum nos custodire dignabitur. Amen
4.165.1
CAP, III.-- Quod sancta Ecclesia sponsa Christi sit. CAP. CLXVIII.-- Adhortatio, ut pro his sacris dogmatibus, Deo nos corroborante, usque ad mortem certemus.
4.165.1
Attendentes itaque, sanctissimi Patres, horum sanctorum exempla, cognoscentes etiam ista sacratissima dogmata sanctae Ecclesiae ab ipso Domino Christo fore collata, pro eis observandis usque ad mortem, Deo nos corroborante et confirmante, studeamus certare, certi de misericordia Christi, qui primo pastori, beato Petro apostolo in judicio suae verae dilectionis pascendas suas oves commisit. Quia si pro his occubuerimus, pro justitia morti trademur. Beati autem, ut ipse Dominus ait, qui persecutionem propter justitiam patiuntur, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Justum est enim pro honore sanctae matris Ecclesiae Dei gregem pascendo usque ad mortem certare, adhortante nos etiam beatissimo Joanne evangelista, atque dicente: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos animas nostras pro fratribus ponere debemus. Omnipotens autem Deus per nos infimos et ultimos servos suos haec in vestris auribus loquitur, per se sancti Spiritus gratia in vestris cordibus eadem loqui et confirmare dignetur, qui pro amore suae sanctae Ecclesiae de sinu Patris descendere, et mortem gustare dignatus est, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Deo Patri et Filio, et Spiritui sancto gratias! Amen.
4.165.2
Explicit liber de honore Ecclesiae.

Intertext edge

Open linked passage

Note