Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Poeta Saxofl. 986
Annales de gestis Caroli Magni
Magn 2.7
Choose a text More by Poeta Saxo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8669 Andegec
2.1
VITA CAROLI.
2.1
Anno 722. Indict. 9. Paulo Romane defuncto praesule sedis, Suscepit post hunc Adrianus pontificatum. Et rex Wormatiam Carolus collegit in urbem Francorum proceres ad concilium generale, Cum quibus ut bello Saxones aggrederetur Decrevit; quoniam Saxonum proxima Francis Adiacet ad Boream tellus, vix limite certo Divisi gentis fines utriusque cohaerent. Que tum vicinae quo plus regione fuere, Tanto seiunctas animis discordia fecit. Finitimos sed enim per agros utrimque solebant Assidue fieri cedes, incendia, praede. Saxonum natura ferox et pectora dura, Ferre iugum Christi nec dum dignata suave, Demonico nimium fuerant errore subacta. Christicolae vero iam longo tempore Franci Catholicam tenuere fidem, multisque per orbem Iam dominabantur populis, quibus undique fulti, Precipue virtute Dei, quem rite colebant, Hanc unam poterant nimirum vincere gentem. Que nec rege fuit saltem sociata sub uno, Ut se militiae pariter defenderet usu, Sed variis divisa modis plebs omnis, habebat Quot pagos tot paene duces, velut unius artus Corporis in diversa forent hinc inde revulsi. Sed generalis habet populos divisio ternos, Insignita quibus Saxonia floruit olim. Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit. Denique Westfalos vocitant in parte manentes Occidua, quorum non longe terminus amne A Rheno distat; regionem solis ad ortum Inhabitabant Osterliudi, quos nomine quidam Ostvalos alio vocitant, confinia quorum Infestant coniuncta suis gens perfida Sclavi. Inter praedictos media regione morantur Angarii, populus Saxonum tertius; horum Patria Francorum terris sotiatur ab austro, Oceanoque eadem coniungitur ex aquilone. Hanc igitur Carolus statuit sibi subdere gentem. Nec mora, cum totis Francorum viribus ipsam Aggressus, late ferro vastavit et igni. Castellum naturali munimine forte Valde, manu quoque firmatum, quod barbara lingua Nominat Eresburg, valido cum robore cepit. Gens eadem coluit simulacrum, quod vocitabant Irminsul, cuius similis factura columne Non operis parvi fuerat pariterque decoris. Hoc rex evertens, mansit tribus ipse diebus In castris iuxta positis, tum continuato Aestatis fervore diu, caeloque sereno Ardebant agri, nec in ipsis fontibus humor Ullus erat, multo squalebant pulvere rivi. Iamque fatigabat graviter regalia castra Aucta calore sitis, sed vis dedit omnipotentis, Cui placuit fani subversio iusta profani, Ut mediante die subito per concava sicci Cuiusdam torrentis, erat qui proximus illis, Sufficiens exercitui prorumperet unda. His gestis cum rex Wisuram venisset ad amnem, Obsidibus bis sex ipsa de gente receptis, Ad patriam rediit magna cum prosperitate.
2.2
Anno 773. Indict. 10. Missis legatis, Adrianus papa sacratus Auxilium Caroli studuit deposcere magni Adversus Langobardos, quorum fuit illo Tempore rex Desiderius; nam valde premebat Improba Romanos huius violentia gentis. Et quia tunc illi pars maxima subdita regni Italiae totius erat, terrasque per illas, Scilicet hostiles, non quenquam mittere tute Romanus praesul potuit, qui tramite recto Francorum terras peteret, conscendere navem Fecit apud Romam legatum nomine Petrum, Ut mare circuitu longo fluctusque pererrans Susspectum vitaret itaer: sic sepe videtur Tucior oceani fervor pelagique procella, Quam mentes hominum, quas turbida commovet ira. Hic igitur Petrus Roma directus ab urbe, Per mare Massiliam petiit, longumque deinde Preteriens iter, in villa Theodone vocata Insignis Caroli pietatem regis adivit, Orans devote satis, ut defendere vellet Ecclesiam Petri, summus qui claviger aulae Illi celestis dare praemia maxima posset. Nec non pontificis succurreret anxietati, Romanique simul populi mala plurima passi, Cui libertatis iam spes, vitaeque tenendae Unica post Dominum, tantum restaret in illo. Talibus auditis, causam rex protinus omnem Sollicito volvens animo, satis affore iustum Perpendit, gratumque Deo, defensor ut ipse Sedis apostolicae totis pro viribus esset. Atque suo statim regno collegit ab omni Roboris inmensi variis ex gentibus agmen. Quod secum ducens, Genuam pervenit in urbem, Quam rapido cursu Rhodanus praeterfluit amnis; Tum gemino Langobardos invadere bello Decrevit, populumque suum divisit, et unam Cum duce Bernhardo partem praeceperat ire Per montem Iovis-- id nomen vetus indidit error-- At reliquam per Cinisium rex duxerat ipse. Transcensis igitur horrendis Alpibus, instar Turbinis Ausoniae duplex exercitus arva Irruerat, late regnum vastans opulentum. Iamque metus cunctos Francorum perculit ingens. Nam Desiderium, primo qui bella parabat, Se frustra Carolo sperans obsistere posse, Congressu necdum facto, terrore fugavit, Et clausum Ticino, cui nunc est Papia nomen, Regius admotis exercitus undique castris Obsedit, variisque modis per plurima temptans Temporis hiberni spatio molimina toto, Non urbis poterat muros irrumpere ferro.
2.3
Anno 774. Indict. 11. Tales Italicis dum res agerentur in horis, Saxones sibi contiguos invadere fines Ausi Francorum, pagum qui dicitur Hassi Praedantur, flammisque simul populantur et armis. Quos animavit ad hoc longinqua profectio regis, Credentes ulciscendi sibi tunc fore tempus Damna, prius per eum que maxima sustinuere. Qui tamen usque locum qui Frideshlar vocitatur Progressi, quandam cupierunt tradere flammis Ecclesiam, quam sacravit Bonifacius illic Martir et antistes Christo dilectus in aevum. Hoc frustra nisos facinus complere nefandum, Invasit subito terror divinitus ingens, Atque fuga turpi trepidos repedare coëgit Ad patriam, quos non hostes, non arma fugarunt. At rex, dispositis legionibus ad Ticinensum Obsidione iugi populum belloque premendum, Orandi causa Rome loca sancta petivit. Illic supplicibus votis ex corde peractis, Ad Ticinum rediit, que iam certamine longo Fessa repugnandi vires amiserat omnes. Dedita tum Francis haec urbs clarissima, cunctis Exemplo fuerat reliquis; nam protinus omnes Tradiderant Carolo sese concorditer urbes Eiusdem regni, quod iam sibi iure subactum Disposuit, quantum potuit pro tempore tali Ad sedes etenim cupiens remeare paternas, Accelerabat iter, secum ducens memoratum Italiae regem, noviter quem coeperat armis. Hic humanarum videas ludibria rerum, Quam vario cursu vitae rota volvitur huius: Hesterno Desiderius diademate regni Floruit, en hodie est pauper, captivus et exul. Filius illius, cognomine dictus Adalgis, Cum Langobardis in eo spes ampla maneret, Diffidens rebus patriae, se contulit inde Ad Constantinum, Grecorum sceptra regentem; A quo patricius praeclaro munere factus, Hoc in honore suae permansit ad ultima vitae. Rex autem Carolus veniens, dum cognitus eius Velox adventus nec dum Saxonibus esset, Fecerat, ut triplex exercitus in regiones Illorum missus, multis affligeret ipsos Cedibus ac praedis, loca denique plurima vastans Hinc est cum spoliis victor regressus opimis
2.4
Anno 775. Indict. 12. Rex hiemis tempus ducens in Carisiaco, Nomine quo quedam regalis villa vocatur, Illuc Francorum proceres totumque senatum Convocat, ac multum tractans de rebus agendis, Et variis, quibus indiguit res publica, curis, Inprimis hoc consilium perhibetur inisse, Ut iugiter bellum Saxonibus ingereretur, Quos expertus erat fidei vel foederis omnis Immemores, nunquam sub pace quiescere velle. Hinc statuit, requies illis ut nulla daretur, Donec gentili ritu cultuque relicto, Christicole fierent, aut delerentur in aevum O pietas benedicta Dei, quae vult genus omne Humanum fieri salvum, quia noverat huius Non aliter gentis molliri pectora posse, Disceret ut cervix reflectere dura rigorem Ingenitum, mitique iugo se subdere Christi. Ob hoc doctorem talem fideique magistrum, Scilicet insignem Carolum donavit eisdem, Qui bello premeret, quos non ratione domaret, Sicque vel invitos salvari cogeret ipsos. Hoc inspiratum cordi divinitus eius Utile consilium comitantur strenua facta. Quippe duces omnisque simul delecta iuventus Ad Duriam vicum properant: nam rege iubente Illic conventus populi generalis habetur. Atque dehinc grandi transmisso flumine Rheno, Saxonum Carolus fines hostiliter intrat Ac primo Sigiburg castellum coepit, et inde Eresburg petiit, quam captam diximus urbem. Sed ne praesidio Francis fore posset, eandem Indigene destruxerunt: hanc denique rursus Munivit, posuitque suas illic legiones; Inde gradu celeri Wisuram pervenit ad amnem. Cui iuxta montem qui Brunes- berg vocitatur, Obvia magna fuit cupiens obsistere turba, Ne fluvium transiret, et hoc conamine casso. Fugit enim primo statim certamine pulsa, Innumerosque die ferrum prostraverat illo. Inde movens Carolus regiones venit ad illas, Quas Osterliudi retinent, seditque locatis Ad fluvium castris, qui nunc Ovaccra vocatur. Tunc illi quidam, qui de primoribus eius Gentis erat, supplex occurrit nomine Hessi, Partis et illius pariter plebs obvia tota Venerat, obsidibusque datis quos iusserat ipse, Se servare fidem regi per maxima spondent Iuramenta. Quibus cunctis hoc ordine gestis, In pagum rediit, quem dicunt nomine Bukki. Illic occurrere duces simul Angariorum Cum populo, similique modo regalibus omnes Dum parent iussis, iuramentisque fideles Se fore confirmant, reditum parat ilico victor. Interea iuxta Wisuram dimissa manebat Pars exercituum regis, locus ipse vocatur Hlidbeki, quo castris idem sedere locatis. Sed male securos res prospera fecerat illos, Qua rex usus erat, cum cunctis hostibus esset Terrori, iam tunc audente resistere nullo. Hinc erat in castris cautela remissior illis, Ut possent nimia Saxonum fraude noceri. Sol summo coeli pronus vergebat ab axe, Et vespertinas iam tendere coepit ad horas; Tunc ut equis quidam deferrent pabula longe, De castris prius egressi pariter redierunt. His se Saxonum quoddam permiscuit agmen, Fingentum semet socios animoque fideles. Tum se quisque novo blande sociabat amico, Hostis quo saevus latuit sub nomine tectus. Adhibitumque fidem verbis fallacibus auget Obsequium; cuncti simul in commune laborant, Pars subvectat onus viridis simul utraque foeni. Sic introgressi Francorum castra dolosi, Quod vi non poterant, egerunt arte; sed olim Est dictum« Dolus an virtus, quis in hoste requirat?» Depressos somno Francos instanter adorti Saxones, caedem nimiam fecere feroces, Donec discusso tandem torpore soporis, Quidam correptis obstare viriliter armis Coeperunt, pugnaque de hinc utcunque remota, Scilicet ex pacto, quod tunc angustia talis Dictabat, hostes celeri rediere recursu. His rex auditis illuc properare sategit, Atque satis velox fugientum terga secutus, Prostravit multos auctores criminis huius. Hinc ad Westfalhos venit, statimque receptis Obsidibus, quos tradiderant, abscesserat inde: Ac suscepit ovans redeuntem Francia regem.
2.5
Anno 776. Indict. 13. Cumque domum rediens princeps iter acceleraret, Comperit Ausoniis in partibus esse tirannum, Nomine Hrodgaudum, nova qui molimina temptans, Nec, quem rex illi dederat, contentus honore, Italiae latum voluit sibi subdere regnum. Quippe ducem comitemque Foroiulensibus ipsum Constituit Carolus, primo cum clara triumpho De Langobardis victor vexilla revexit. Huic nimis ingratus dono male sollicitabat Urbibus ex multis populos, ac fecit ut ad se Deficerent, iusto Caroli spreto dominatu. Hos ut comprimeret motus, nil ipse moratus, Strenua quam celeri raptim vocat agmina iussu, Cum quibus Italiam properans, meritoque tyrannum Interitu plectens, urbes servare receptas Francorum comites, quos ipse locabat in illis, Iussit, et ut venit, velox sic inde recessit. Vix Alpinarum nivium iuga proxima caelo Illi transgresso tristis fuit obvia fama, Eresburg referens urbem, quam coeperat olim Militibusque suis mandaverat ipse tuendam, Saxones expugnatam coepisse, suumque Expulsum fore praesidium violenter ab illis. Tum Sigiburg aliud multo conamine castrum Oppugnare quidem studuit, nec vincere quivit Gens eadem, cupiens ab ea regis legiones Pellere; sed pugnae populus Saxonicus instans, A tergo circumventus fuit atque fugatus, Interius positis simul erumpentibus, atque Incautos plaga facile sternentibus ampla. Hic rumor Caroli cum primum venit ad aures, Conventum procerum fieri praecoepit in urbe Wormacia, statuitque moras innectere nullas, Quin lueret tanti sceleris gens perfida poenas. Ergo suis exercitibus rex undique lectis, Conatus celer hostiles praevertitur omnes, Temptavere quibus primo defendere sese. Nam fontes adiens, ubi Lyppia nascitur amnis, Repperit ex ipsa numerosas gente catervas Illic collectas, humiles veniamque precantes, Quod non servassent anno promissa priori. Cum vero Carolus clemens ignosceret illis, Complures, domino se Christo credere velle Spondentes simulacrorumque relinquere cultus, Purgari iussit sacri baptismatis unda, Servandeque iterum fidei promissa recepit Obsidibus firmata datis, quibus ipse volebat. Eresburg iterum firmat munimine forti, Et iuxta fluvium quem Lyppia diximus ante Castellum condens aliud, complevit utrumque Militibus lectis; tum Gallica rursus ad arva Regrediens, hiemis tempus transegit in aula, Nomen Heristalli dederat cui barbara lingua.
2.6
Anno 777. Indict. 14. Aspirante novi placido cum tempore veris Horrida iam transisset hiems, rex Noviomagum Adveniens, celebravit ibi sollempnia paschae. Tum quia Saxones suspectos semper habebat, Haud dubitans, illos pro libertate tenenda Artibus acturos variis quodcumque valerent, Et nisi continui premerentur pondere belli, Foedera rupturos, secum condicta frequenter, Rursus in illorum patriam fortissima ducit Agmina: conventum placiti generalis habere Cum ducibus se velle suis denunciat illic. Tanto concilio locus est electus agendo, Quem Pathalbrunnon vocitant, quo non habet ipsa Gens alium naturali plus nobilitate Insignem, qui praecipuae redimitus abundat Fontibus et nitidis et pluribus, et trahit inde Barbaricae nomen linguae sermone vetustum. Tunc ibi villa fuit tantum, nunc pontificalis Ecclesiae constructa nitet clarissima sedes. Quo Carolus veniens, collectos repperit omnes Paene duces, populumque simul, totumque senatum Saxonum, nisi quod quidam Widokindus abinde Aufugit, regem veritus; nam conscius idem Audacis sibimet facti multique reatus, Sifridum petiit Danorum sceptra regentem. Porro duces illic alii cum plebe gregati Suppliciter cuncti veniam pacemque petentes, Paruerant regi sub tali conditione, Ut cuncta scelerum dimissa mole priorum, Si post auderent eius violare statuta, Libertate simul prisca patriaque carerent. Quorum tum Christo se credere velle professa Magna salutiferum suscepit turba lavacrum. Sed simulata fides versuto prodiit ore, Quod notum multis fecere sequentia gesta. Tunc Sarracenus quidam pervenerat illuc, Nomine qui patrio dictus fuit Ibinalarbi. Hic cum non paucis sociis ac civibus, ipsum Qui comitabantur, fines regionis Hiberae Linquentem, Carolo se dedidit, ac simul urbes, Rex Sarracenus quibus hunc praefecerat olim. Ob hoc Saxonum tandem regione relicta, Gallica regna petit; post haec Aquitania regem Insignem Carolum tenet ad paschalia festa.
2.7
Anno 778. Indict. 15. Hortatu Sarraceni cum se memorati Hispanas urbes quasdam sibi subdere posse Haud frustra speraret, eo sua maxima coepit Agmina per celsos Wasconum ducere montes. Qui cum prima Pyrenei iuga iam superasset, Ad Pompelonem, quod fertur nobile castrum Esse Navarrorum, veniens id coeperat armis; Traiciensque vado famosum flumen Hiberum, Cesaris Augusti quandam de nomine dictam Urbem praecipuam terris penetravit in illis. Acceptis tamen obsidibus, quos Ibinalarbi Iam dictus pariterque sua de gente fideles Illustresque viri dederant, sic inde recessit. Ac Pompelonem rediens, deiecerat eius Ad terram muros, fieret ne forte rebellis. Cumque Pyrenei regressus ad intima saltus, Milite cum lasso calles transcenderet artos Insidias eius summo sub vertice montis Tendere Wascones ausi, nova praelia temptant. Denique postremos populi regalis adorti, Missilibus primo sternunt ex collibus altis, Et Francos, quamvis armis animisque priores, Impar fecit et angustus locus inferiores. Rex iam praecessit, tardumque remanserat agmen. Cura vehendarum quod rerum praepediebat. Fit pavor hinc exercitibus, subitoque tumultu Turbantur, victrix latronum turba nefanda Ingentem rapuit praedam, pluresque necavit. Namque palatini quidam cecidere ministri, Commendata quibus regalis copia gazae, Predones illos spoliis ditavit opimis. His gestis, hostes vasti per devia saltus Fugerunt, celerant, fuerant quibus ardua montis Abdita silvarum vallis loca nota profunde Quos fuga dilapsos investigabilis et nox Instans eripuit, sequeretur ut ultio nulla. Ac facinus tantum quoniam permansit inultum, Tristia regali subduxit nubila menti, Prospera quam fecere prius complura serenam. Aptum praeterea se tempus habere putantes Saxones ulciscendi quam plurima dampna A Francis illata sibi, quia rex erat absens, Infesto Rheni petierunt agmine litus. Quem transire tamen nulla ratione valentes, Francorum terras in eadem parte iacentes Qua venere nimis vastare ferociter ausi, A muris urbis, quae dicta Diutia nunc est, Donec pervenias ubi Rhenus confluit idem, Litoribusque ferens fontes Musella Liei. Cunctas quas poterant villas invadere, flammis Tradiderant, ipsis etiam non ira pepercit Aecclesiis, nec erat hominum caedis modus ullus. Non aliquod sexus, aetatis, condicionis Ullius furor immitis discrimen agebat, Omnia sed ferrum vel edax consumserat ignis. Hinc non praedandi studio, sed ut ultio quaedam In Francos fieret, hoc eos gessisse probatur. Hoc rex Hispanis didicit regressus ab horis. Tunc orientales Francos nec non Alamannos Obvia ferre iubet statim Saxonibus arma. Quos cum iam patriam redeuntes insequerentur, In Baddanfeldun-- sic est locus ille vocatus-- Adernam iuxta fluvium constanter in ipsos Irruerant, nutuque Dei quem crimina tanta In populo commissa suo dampnare decebat, Saxones tanta ceciderunt strage perempti, Ut de praegrandi superessent agmine pauci.
2.8
Anno 779. Indict. 1. Vere novo Carolus causa poscente peragrans Gallorum quondam terras, ad Wirciniacum Accessit vicum, quo tunc occurrit eidem Dux Spoletanus, Hildibrandus vocitatus. Qui preciosa ferens insigni munera regi, Ad sua cum magno satis dimissus honore. At rex intente meditans invadere terras Saxonum, citius Rhenum traiecerat amnem. Cui se spe vana gens ipsa resistere posse Confidens, pariter sumptis occurrerat armis, In quodam collecta loco Bocholt vocitato. Sed cum coepissent acie confligere, statim Terga dedit, numero Francorum territa grandi. Accepit tunc Westfalos in deditionem. Progressusque dehinc, Wisuram pervenit ad amnem, Atque dies aliquot mansit stacione locata. Angarios sed et Ostfalhos ad se venientes Promissam firmare fidem, qua semet eidem Subiectos fore spondebant, animoque fideles, Obsidibusque datis sacramentisque coegit. His gestis rex Wormaciam remeavit ad urbem.
2.9
Anno 780. Indict. 2. Inde movens oportuno sua tempore castra, Saxonum rursus properaverat in regionem. Eresburg primo petiit, post haec ubi fontes Lyppia flumen habet, perplurima dispositurus In castris aliquot fertur mansisse diebus. Hinc orientis iter sumens, ad flumen Ovacerum Venit, et eiusdem gentis quam maxima turba Illuc praecepto parens occurrerat, atque Credere se Christo simulans baptisma recepit. Indeque festinus pergens, ibi castra locavit, Albia qua grandis fluvius miscetur et Ora. Nam res Saxonum voluit componere, nec non Sclavorum, medius quos Albia dividit amnis. Citra Saxones degunt, in litore vero Sclavorum pagana manet gens ulteriori. Dispositis sane rebus pro tempore cunctis, Ad sedes tandem studuit remeare paternas. Tum quia praecipuo semper flagrabat amore Petri, qui summe praeclarus apostolus extat, Ipsius Romae decrevit limina sancta Querere, vota precesque Deo persolvere curans. Atque citus properans, assumpta coniuge secum Et natis, urbem pervenerat ad Ticinensem, In qua natalis Domini festum celebravit. Hic igitur statui primae cum fine decadis Annorum Caroli, postquam rex coeperat esse Francorum solus, primum finire libellum, Viribus ut parvis requies solatia praestet.

Intertext edge

Open linked passage

Note