Poeta Saxofl. 986
Annales de gestis Caroli Magni
Magn 4.2
Choose a text
More by Poeta Saxo
—
8669 Andegec
4.1
ANNALIUM DE GESTIS CAROLI MAGNI LIBER SECUNDUS EXPLICIT. INCIPIT TERTIUS.
4.1
Anno 792. Indict. 14. Celsa Pyrenaei supra iuga condita montis Urbs est Orgellis, praesul cui nomine Felix Prefuit. Hic haeresim molitus condere pravam, Dogmata tradebat fidei contraria sanctae, Affirmans, Christus dominus quia corpore sumpto Est homo dignatus fieri, non proprius ex hoc, Sed quod adoptivus sit Filius omnipotentis. Responsumque Toletano dedit hoc Helipando Pontifice, de re tanta consultus ab ipso, Atque suum scriptis defendere dogma libellis, Omni quo potuit studio curavit et arte. Hinc ad catholici deductus principis aulam-- Idem Regino nam tum hiemabat in urbe-- A multis ibi presulibus synodoque frequenti Est auditus, et errorem docuisse nefandum Convictus, posthaec Adriano mittitur almo, Sedis apostolicae fuit hoc qui tempore praesul. Quo praesente, Petri correctus in aede beati, Pontificum coram sancto celebrique senatu, Dampnavit Felix prius infeliciter a se Ortam perfidiae sectam, meruitque reverti Ad propriae rursus retinendum sedis honorem. At Baioaricis aestivum tempus in horis Dum rex duxisset, suprema pericula poene Incurrit, nisi quod pietas divina resistens Ausibus humanis, saevas everterat iras. Horror inest animis tales recolentibus ausus, Quod fuerit rutilum Francorum tam prope lumen Extinctum, facinus vel concepisse malignos Tantum mente viros. Carolum nam tradere morti Omnimodis satagunt: hinc coniuratio fertur Inter Francorum proceres crudeliter acta. Precipue regis materno sanguine cretus, Sed plus nequitia morum, quam degener ortu, Auctorem sceleris demens se prebuit huius. Non tamen hoc odium regem meruisse, vel ipse Hostis iure queri poterat, regina sed atrox, Ac saevum gestans animi Fastrada tumorem. Insidiatores partim suspenderat illos Informis leti laqueus, natoque pepercit Rex tantum proprio, tonsumque monasteriali Proposito purgare scelus iussit meditatum. In Baioarica vero regione moratus, Instabat princeps navalem condere pontem, Qui per Danubium bello prodesset agendo, Quod contra saevos olim susceperat Hunos. Hinc et natalem Domini celebraverat illic, Ipsius et merito clarissima festa triumpho, Quo pariter vicit mortem mortisque ministrum.
4.2
Anno 793. Indict. 15. Cum rex ad coeptum statuisset conficiendum Belli certamen Hunos invadere rursus, Comperit extinctas, Theodricus dux legiones Quas per Fresonum pagum Hriustri vocitatum Ducebat: nam Saxonum periere dolosis Insidiis, captae Wisurae prope litora pulchrae. Dissimulans igitur tanti infortunia dampni. Intermisit iter, quo disponebat adire Pannonias, et cum Hunis committere pugnam. Interea suasere sibi, qui nota ferebant Talia, quod fluvios inter, Radantia quorum Unus habet nomen, sed et Alcmona dicitur alter, Si fieret tantus fossa tellure paratus Alveus, inductis ambos dum tangeret amnes Gurgitibus, posset puppes ut ferre natantes, In Rhenum de Danubio celer efficeretur, Et facilis cursus ratibus. Radantia namque Se Moino, Moinus Rheno miscere probatur; Alcmona Danubii rabidis illabitur undis. Consilium credens igitur sibi dantibus istud, Ipse locum princeps operi quem credidit aptum Expetiit tanto, multis quoque milibus illuc Conductis operatorum, simul omnia poene Autumni studio consumpsit tempora casso. At tamen in longum passus duo milia ducta Fossa fuit, pedibus tercentum lata patebat, Sed non perfectum poterat consistere prorsus Hoc opus, assiduus quoniam nimis offuit imber, Et naturalis terram dissoluerat humor, Egestumque fuit quantum sudore diurno, Rursus humi tantum rediit sub nocte relapsa. Cumque lutum semper madidis incresceret arvis, Alveus et firmo constaret litore nusquam, Ima petens inmensa palus per lubrica fluxit, Ac densum scrobibus caenum subsedit in altis. Cum tamen in coepto persisteret ipse labore, Hunc tristi tandem fama reuocante reliquit, Est totius enim subito defectio gentis Saxonum rursus bellum narrata mouentis. Preterea Sarraceni permaxima damna Intulerant, quedam regni confinia ferro Vastantes, ducibus Francorum denique caesis, Cum spoliis laetoque nimis rediere trophaeo. Tum rex aduersis commotus talibus, inde Ad Francos rediit, natalis gaudia Christi Deuote caelebrans Moini prope clara fluenta, Qua locus insignis Kiliani martyris almi Nomine seu meritis fulget: sanctum quoque pascha Est in Franconoford magno veneratus honore.
4.3
Anno 794. Indict. 1. Dira venenifere conatus semina sectae, Quae Felix infelici male sparserat ausu, Vellere de sacro Domini radicitus agro, Catholicus princeps, synodum celebrare vocatos Undique pontifices iam dictam fecit ad aulam. Nec non affuerat Stephanus cum Theophilacto: Nam fuit antistes sedis legatus uterque Romane, quos papa sacer mittens Adrianus, Rite suam servare vicem mandaverat illic. Tunc igitur cuncti cum decreto generali Hanc condemnarunt haeresim, scriptusque libellus Est illam contra, quem confirmaverat ille Pontificum coetus, simul et subscripserat omnis. Annis praeterea synodum non pluribus ante Constantinopoli celebrari fecit in urbe Grecorum princeps, qui Constantinus habebat Nomen, et eiusdem genetrix Herena vocata, Et condixerunt, ut septima seu generalis Appellaretur; sed eam non nomine tali Dignam concilium pariter cognoverat istud, Utque supervacuam spernendam censuit iste. Tunc ibi regalis Fastrada migraverat uxor Hac ex luce, diem tandem sortita supremum. Cuius in Albani speciosa martyris aede, Iuncta Mogontiacae fulget quae moenibus urbis, Cum magno fecit sepeliri corpus honore. Atque dehinc Carolus cunctis hoc ordine gestis, Foedifragis rursum Saxonibus intulit arma. Ac geminis exercitibus decreverat ipsos. Instructis terrore simul ferroque domare, Ut cito gens bellis succumberet una duobus, Ex quibus haud unum paenitus sufferre valeret. Regis ab australi properabant agmina parte, Saxonum miseras late vastantia terras; Filius ipsius Carolus traiecerat undas Rheni, quem comitabatur delecta iuventus, Invadens ex occidua regione rebelles. Quos statim terror merito pervaserat ingens: Et magni quamvis campi per plana Sinothfeld Collecti, pugnaque forent certare parati, Hoc animi cecidere metu, nec spes erat illis Ulla resistendi Francis, quos tot populorum Agminibus fultos vinci non posse videbant. Protinus omisso sese certamine belli Subiciunt regi, iuramentis quoque firmant Obsidibusque datis haec foedera deditionis. Ipse regressus Aquasgrani-- sic regia sedes Inclita nomen habet, nec non vocitatur Aquensis-- Illic more suo celebravit tempora sancta, In quibus est unita Deo substantia nostra, Morsque redemptoris mundum reparaverat omnem.
4.4
Anno 795. Indict. 2. Cum nimium suspecta foret gens facta rebellis Saxonum totiens, crebro quoque foedere rupto Sub iusta regis ditione quiescere nolens, Haud ullum respirandi dare censuit illi Atque rebellandi spacium fortissimus archos, Sed rursum terram populans hostiliter ipsam, Eius in extremo tandem prope limite castris Consedit positis, vicus qua nobilis extat, Nomine Bardonwich dictus, quo iusserat ad se Pergere Sclavorum proceres sibi foedere iunctos. Illic adventum quorum dum forte maneret Operiens, ex his extinctum comperit unum. Rex Abodritorum fuit is, cognomine Witzun, Iussus et ut fuerat, regem dum vellet adire, Incidit insidias, illi quas ante pararunt Saxones, quoniam Francis novere fidelem. Hinc irae stimulis animo commotus amaris, Eiusdem regionis agros villasque feroci Quam late ferro populari iussit et igni. Tunc ex Hunorum quidam primoribus illuc, Tudun habens nomen, venit per longa viarum, Velle fatebatur regi qui subdere sese, Et Christo domino devota credere mente. Hinc in Aquasgrani Carolus remeaverat aulam, Ac memorata prius supplex ibi festa peregit.
4.5
Anno 796. Indict. 3. Sedis apostolicae sublimis culmine praesul Hoc Adrianus ab hac vita decesserat anno. Post quem sortitus summum Leo pontificatum, Confestim claves, quibus est confessio sancti. Conservata Petri, vexillaque miserat urbis Romuleae Carolo pariterque decentia dona. Admonuitque piis precibus, quo mittere vellet Ex propriis aliquos primoribus, ac sibi plebem Subdere Romanam, servandae foedera cogens Hanc fidei sacramentis promittere magnis. Missus ad hoc Angilbertus, qui corpore sancti Richarii clare decoratam rexerat abbas Ecclesiam, pariter regalia detulit illuc, Devote sancto misit quae munera Petro. Nam spoliata fuit Hunorum regia, Hringum Quam vocitant. Hanc dux Erichus hoc ceperat anno, Multimodos etiam regi devexerat inde Thesauros, aevo quos collegere vetusto Innumeris crebro spoliatis gentibus Huni. Ex quibus est Romam tunc maxima copia missa, De reliquo summos proceres aulaeque ministros Multum larga manus ditavit principis omnes. His gestis iterum rex Saxonum regiones Invadens late vastaverat, atque reversus Victor Aquisgrani brumali tempore mansit. At dux Italiae Pippinus, regia proles, Adiunctis Baioaricis legionibus illi, Hunis intulerat bellum, sic patre iubente. Cum quibus eventu certamina prospera laeto Trans fluvium Tizan gessit, cunctisque fugatis Hostibus, a Francis Hunorum regia tota Est aequata solo, quam Hringum diximus ante. Cuius poene gazae gentis tunc funditus omnes, Magnus erat quarum numerus, cunctaeque priorum Diripiuntur opes regum, quas depopulantes Plures in variis sacras regionibus aedes, Temporibus multis male congessisse feruntur. Tunc quibus ablatis, tam clari iure triumphi Ad patrem victor memorata venit in aula Pippinus, regni cui thesauros spoliati Attulit, exuviasque ducum, vexillaque capta. Cum quo iam dictus Tudun quoque venerat illuc, Promissisque fidem propriis adhibere sategit, Cum toto comitum numero baptisma suorum Percipiens etiam per sacramenta spopondit, Se fore subiectum Francis fidumque per aevum. Sed postquam rediit, mutans promissa fidemque, Perfidiae luerat parvo post tempore poenas. At rex sollempni voto celebraverat illic Tempora, quae Christus nascens moriensque sacravit.
4.6
Anno 797. Indict. 4. Cum pulchro renitens ortu claresceret aestas. Ad regem Sarracenus cognomine Zatus Adveniens, a se pervasam reddidit urbem, Barzinona cui nomen: nam limite structa Constat in Hispano, vario cogenteque casu Nunc Sarracenis fuerat, nunc subdita Francis, Perque ducem tandem memoratum reddita, qui se Sponte sua pariter Carolo permisit et urbem, Francorum subiecta fuit posthaec ditioni. Inde suum gnatum, Hludowicum nomine, regem Tunc Aquitanorum, direxit ad obsidionem Oscae nomen habet sic urbs Hispanica quedam. Ipseque more suo rursum Saxonibus arma Intulit, auderent duras ne forte levare Cervices iterum, quorum vastaverat omnes Extremos etiam fines, quos Albia claudit, Et qua diffuso miscent se gurgite salsis Fluctibus oceani Wisurae praeclara fluenta. Cumque rediret Aquisgrani, devotus adivit Regis Abinmage Maurorum filius illum, Abdelle cui nomen erat, quem rex ibi clemens Cum suscipisset, collegerat inde senatum, Et quo conficeret tandem Saxonica bella Consilium prudens iniit, quo tempore toto Instantis brumae regione maneret in ipsa. Ergo suo secum comitatu protinus omni Assumpto, Wisurae positis in litore castris Sedit, Heristellique locum iussit vocitari, Hactenus hoc et habet nomen, terramque per ipsam Adductos secum populos diviserat, atque Indigenas licet invitos dare compulit ipsis Hibernas sedes simul et stipendia cunctis. Huc ex Italia venit Pippinus ad ipsum; Hispanis etiam rediens Hludowicus ab horis, Hunorum quoque legati, nec non Hadefonsi, Asturiae regis, quam maxima dona ferentes, Ex tam longinquis Carolum terris adierunt. Hinc est in regnum proprium dimissus uterque Regalis natus: misit quoque cum Hludowico Abdellam, qui post patriam deductus, et illis Est commissus, ad hoc quos tunc elegerat ipse, Et quorum fidei se credere non dubitavit. Rex autem residens in Saxonum regione, Prefatoque loco sanctissima festa peregit, In quibus indutus processit corpore Christus, Et posuit carnem moriens, sumpsitque resurgens.
4.7
Anno 798. Indict. 5. Veris in initio facinus commiserat atrox Saxonum populus quidam, quos claudit ab austro Albia seiunctim positos aquilonis ad axem. Nos Northalbingos patrio sermone vocamus. Nam pro iustitia legali more gerenda Cum rex legatos illuc transmitteret, ipsos Impia foedifrage iugulavit factio gentis. Cumque Godescalcus, regis legatus et ipse, Ante dies missus paucos ad regna tenentem Danorum, Sigifridus erat cui nomen, in ipso Tempore regrediens foret interceptus ab Hunis, Auctores huius fuerant qui seditionis, Pertulerat mortem pariter pro crimine nullo. His rex commotus Wisuram properavit ad amnem, Inque loco quem Munda vocant sua castra locavit, Atque necis legatorum iustissimus ultor, In desertores irae laxavit habenas, Vastari late sparsis legionibus illam Precipiens terram. Tum saevus ubique furebat Miles, ubique cruor rivis madefecerat arva, Omnibus atque locis increverat horrida clades, Vulnera, mors, luctus, clamor, fuga, flamma, rapinae, Omnia complebant, donec compescuit altis Albia gurgitibus procedere longius arma. At Northalbingi missos inpune peremptos A se cernentes Caroli-- nam regia castra Haud traiecerunt fluvium-- superaddere magnos Disponunt ausus, Abodritos denique, Francis Qui tunc subiecti fuerant ac foedere iuncti, Nisibus ex totis coepere lacescere bello. Ast illis Abodritorum dux nomine Thasco, Comperto tali motu, tulit obvia signa, Consertaque loco pugna, quem Suentana dicunt, Quattuor hostilis prostravit milia coetus, Ac victos fecit nimia cum clade reverti. Cumque regressus Aquisgrani rex esset in aula, Constantinopoli missos suscepit ab urbe Legatos, Augusta suis pro rebus ad ipsum Quos misit Herena, preces ac dona ferentes Nam Constantinus fuerat qui natus ab illa, Cum foret inmensa morum gravis improbitate, A Grecis regni deiectus culmine, magnas Nequitiae dederat privatus lumine poenas. Unus erat missus Michael, et presbiter alter Theophilus, quibus est tandem poscentibus actum, Ut magna regis pietate Sisinnius, olim In bello captus, patriam dimissus abiret. Is germanus erat praefate praesulis urbis, Que caput imperii Grecorum nobile fulget. His quoque dimissis, Hadefonsi regis ab horis Hispanis venere viri, qui munera magno Attulerant Carolo, renovantes foedus avitum, Semper amicitia reges quod iunxerat ipsos; Magna quibus dederat susceptis dona benigne, Ac patriam tali laetos dimisit honore. Insule invase Baleares esse feruntur Hoc anno, quarum Maiorica dicitur una, Altera nomen habet sermone Minorica prisco. Has etenim Mauri devastavere pyrate. At rex praefata tempus celebravit in aula, Quo nasci voluit coeli terraeque creator, Et quo mors mortis fuit infernumque momordit, Reddidit et nobis vitam de morte resurgens.
4.8
Anno 799. Indict. 6. O quam triste nefas mortalia pectora crebro Concipiunt, quam praecipiti summersa profundo Nequitiae, dum non leges, non iura verentur, Horrificos nimium caeci labuntur in actus. Testis hic est annus, quo res indigna relatu Crimine Romuleam saevo maculaverat urbem. Nam sacer antistes, mundo venerabilis omni, Civibus a propriis poenas Leo sumpsit atroces. Credidimus tormenta quidem cessasse piorum, Iamdudum saevis tortoribus igne gehenne Damnatis, quos imperii dum sceptra tenentes Fecerat elatos inmensa potentia secli. Martyribus cesis implerunt sanguine Romam Nunc in pace novi sceleratis ausibus orti Carnifices ibidem, longe licet inferiores Iure potestatis, simili sed mente feroces. Temporibus tantum scelus admisere modernis, Indicto cum iustitio, se publica vota Cum precibus solvens plebs castigare fidelis Deberet, pariterque suos purgare reatus. Tum celebrare volens Christi mysteria cunctis Pro sibi commissis, sollempni more sacerdos Vectus equo, Lateranensi processit ab aula, Ad tua Laurenti pergens sacra limina martyr, Qua decus ecclesiae lectus modo ferreus auget, Virtutis monimenta tuae clarissima praebens, Quod superimpositus prunis contempseris ignes, Corporis ardescens Christi magis intus amore. Sed neque tale tuum meritum sedare furores Hostiles potuit, quin ad tua dum properaret Antistes summus suffragia sancta petenda, Insidias illi simul et tormenta pararent. Cum celeraret iter, turba vallatus iniqua, Crudelesque manus tolerans, amiserat ipsum Effossis oculis lumen, linguam quoque tortor Praecidit, nudumque dehinc liquere iacentem Seminecemque foris, foedatum sanguine multo, Inque monasterium posthaec deductus Herasmi Martyris-- auctores facti sic nempe iubebant-- Curandi specie fuerat servatus in ipso. Donec cognoscens Wingisus res ita gestas, Dux Spoletanus, Romam festinus adivit, Nocteque sublato per murum praesule sacro, In sua cum iustis deduxit honoribus ipsum. Qui miserante Deo transacto tempore pauco, Amissum recipit visum pariterque loquelam: Seu quia festinans tortor trepidansque nefandis, Dum concurrentes metuit non talia turbas Passuras, sed velle suum defendere papam, Non quantum voluit crudelia facta peregit: Seu, quod credendum magis est, antiqua redemptor Per meritum magni renovans miracula Petri, Sanari successorem donaverat eius. Haec Winigisus ut ad Caroli dux detulit aures, Admonitus probitate viri summeque colendo Ordine sedis apostolicae, rex iussit, ut ad se Glorifico presul deductus honore veniret. Egit iter tamen ipse suum, decrevit ut ante, Saxonum terras adiens, ibidemque locatis Ad Padarbrunnon multo cum milite castris, Opperiebatur non parvo tempore summi Praesulis adventum. Carolus quoque, regia proles, A patre missus ad eiusdem confinia gentis, Perrexit lato qua profluit Albia cursu, Disponenda forent dum forte negotia quaedam Cum Wiltis et Abodritis, ac suscipiendi Saxones aliqui, qui se de partibus illis Iam delegerunt fidei committere regis. Haec satis egregie peragens dum cuncta, moratus Iunior esset in his Carolus, spectatque reversum Dum videat natum patrio rex magnus amore, Venit apostolicus, terrarum poene supremas Iam penetrans horas. Illi via tanta peracta Visa brevis fuerat, quia compensaverat omnes Intuitu Caroli quos pertulit ante labores, A quo cunctorum solamina digna malorum Danda sibi merito spe certa credidit olim. Namque propinquantem cum primum noverat, illi Obvius ipse loco de castrorum memorato Stipatus multis populorum milibus ibat. Pontificemque vicem Petri, cui claudere coelos Et reserare licet verbo, sedemque tenentem Suscepit cum magnifico reverenter honore. Cumque dies aliquot laetos ibi duceret, idem Insinuans praesul sua quaeque negotia regi, Illius facilem cognovit ad omnia mentem Concedenda, pie voluit quaecumque praecari Inde reducendum digne primoribus illum Francorum commendavit, qui iussa replentes Ingressi pariter Romam sua restituerunt Omnia pontifici rursum, quo iura regendae Sedis apostolicae iustosque teneret honores. Et post discessum papae rex duxit eodem Tempora pauca loco, subito cum tristis ad illum Nuncius interitum procerum mortemque duorum Detulit, insignes fecit quos maxima virtus. Unus erat Baioariae comes, isque vocatus Geroldus, qui cum populum defendere Christi Conatus, bello saevis obsisteret Hunis, Finivit vitam fragilem, sumpsitque perennem. Italici vero fuerat dux limitis alter, Nomen habens Erichus, qui post bene plurima gesta Praelia, post crebro sumptos ex hoste triumphos, Oppugnare Liburnorum contenderat urbem Tharsaticam, civesque loci quem robore semper Invictum novere, dolis ac fraude necarunt. At Carolus, quantum tempus permiserat illud, Saxonum rebus certo moderamine cunctis Dispositis, in Aquisgrani se contulit aulam. Ad quem Wido comes, cui Brettonum regiones Commissae fuerant, gentis quam sepe rebellis Detulit arma ducum, proprio quae nomine quisque Inscripto dederat: signum fore deditionis Hoc statuere suae, Francis servire coacti. Nam sociis comes ille suis cum pluribus ipsam Hoc anno penitus terram lustraverat omnem, Corda domans belli terrore ferocia grandi. Et iam perpetuo Brettones iure subacti Parerent Francis, si non promissa fidemque Perfida fallacis mutassent pectora plebis. Tunc quoque Sarracenus, Azan cognomine dictus, Direxit Carolo claves cui praefuit urbis Oscae-- sic illam vocitavit barbara lingua-- Magnaque dona simul mittens, hanc tradere sese Promisit, si tempus ad hoc contingeret aptum. Tunc Hierosolima monachus directus ab urbe, Inmenso nimium spacio terraeque marisque Transcurso, regi munus preciosius omni Auro detulerat, mittente pio patriarcha Pignera sancta loci, Christus quo carne sepultus Morte resurrexit victa, quo gaudia mundo Angelus haec caeli missus narravit ab arce. Rex quoque natalem Domini celebravit in aula Iam dicta, monachumque dehinc remeare volentem Absolvit, comitemque simul coniunxerat illi Zachariam, regalis erat qui presbyter aulae. Per quem magna locis misit donaria sanctis, Atque viris inopem vitam ducentibus illic, Et mala perpessis mundi sub nomine Christi.
4.9
Anno 800. Indict. 7. Martia cum medios explessent tempora cursus, Phebus et initium mundi totius et anni Arietis aetherii gradiens in signa tonaret, Florigerum rediit hiemis ver aspera pellens, Frondibus exornans silvas, et prata virenti Gramine, dans avibus voces, augmenta diebus, Tum decus egregium mundi, lux clara moderni Temporis, ex aula Carolus progressus Aquensi, Oceani litus, nomen cui Gallicus extat, Lustrabat, classemque mari perfecit in ipso, Infestum quod Northmanni fecere pyrate. Iam tunc Francorum nimium gens noxia regno. Inque monasterio, sancti quo membra quiescunt Richarii, celebravit ovans sollempnia paschae. Tramite tum cepto properans pervenit ad urbem Turonicam, Martine tuam sanctissime tumbam, Qui confessor apostolica virtute choruscus Effulges, adiit quaerens suffragia supplex. Coniugis hic illum tristis valitudo morari Compulit: extremas ibi vitae clauserat horas, Moribus et vitae merito laudabilis omni, Cui nomen Liudgardis erat. Tum funere digne Illic curato, tumulique decore peracto, Ipse Mogontiacum rediit, primisque suorum Undique collectis, ibi conventum generalem Fecerat Augusti circa primordia mensis. Tunc et in Italiam multis iter aggrediendum Condixit populis, illuc quos pergere secum Decrevit, quod distulerat non tempore longo; Agmine delecto sed eô comitante profectus, Moenia famosae petiit praeclara Ravennae. Cumque dies esset septem non amplius illic, Pippinum regem gentis cum milite multo In Beneventanae direxerat oppida terrae, Ipseque Romanas ibat devotus ad arces. Obvius huic ad Nomentum Leo papa sacratus Venerat, et gaudens multum veneransque recepit, Quem defensorem solum sibi senserat olim. Dulcibus alloquiis ibi tunc epulisque peractis, Antistes summus regem praecessit ad urbem. Postera cumque dies celebris, festivaque praebens Gaudia Romanis, qua suscipiendus ab illis Rex tantus fuerat, solis fulgesceret ortu, Pontifices clerumque suum collegerat omnem Papa. Quibus secum sumptis, ad limina magnae Basilice Petri qui summus apostolus extat Venit, et in gradibus templi stipante sacrato Constitit ipse choro: Carolum sic advenientem Suscepit, laudum modulamina dulcia cantans, Atque Deo grates ex toto corde rependens, Quod moderatorem defensoremque dedisset Ecclesiae talem, cui non ea noverat aetas Mortalem similem, vel sic virtute valentem, Omne bonum vel devota sic mente volentem. Tantus honor, talis Francorum gloria regem Magnaque Romanae comitantur gaudia plebis, Aecclesiam Petri puro cum pectore magni Intraret, fusis lacrimis humilique precatu Implorans tanti suffragia sancta patroni. Iam quoque solstitii glacialis tempore crescens Asperitas brumae tandem cogebat, ut illic Militibus hiberna quies optata daretur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).