⋯
Original: 7063 Cenvir
Jamdudum temerasse duces pia foedera pacis, Regnandi miseros tenuit quos dira cupido: Diversasque neces, regum crudelia bella, Cognatasque acies pollutas caede parentum: Insignes clypeos, multoque ex hoste tropaea: Sanguine conspersos tulerat quos fama triumphos Innumeris totiens viduatas civibus urbes, Confiteor, scripsi, satis est meminisse malorum. Nunc, Deus omnipotens, sacrum, precor, accipe carmen, Aeternumque tui septemplicis ora resolve Spiritus, atque mei resera penetralia cordis: Arcana ut possim vatis proba cuncta referre. Non nunc Ambrosium cura est mihi quaerere nectar, Nec libet Aonio de vertice ducere musas. Non mihi saxa loqui vanus persuadeat horror, Laurigerosque sequi tripodas, et inania vota, Jurgantesque deas procerum, victosque penates: Nullus enim labor est verbis extendere famam, Atque hominum studiis parvam disquirere laudem. Castalio sed fonte madens imitata beatos, Quae sitiens hausi sanctae libamina pacis, Hinc canere incipiam: praesens Deus, erige mentem. Virgilium cecinisse loquar pia munera Christi: Rem nulli obscuram repetens ab origine pandam, Si qua fides animo, si veros fusa per artus Mens agitat molem, et toto se corpore miscet Spiritus, et quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus, moribundaque membra. O Pater, o hominum, rerumque aeterna potestas, Da facilem cursum, atque animis illabere nostris: Tuque ades, inceptumque una decurre laborem, Nate Patris summi, vigor et coelestis origo: Quem primum colimus, meritosque novamus honores, Jam nova progenies, omnis quem credidit aetas. Munera vera cano, satis est potuisse videri. Jampridem memini veterum monumenta virorum Moseum ante omnes totum cecinisse per orbem Quae sint, quae fuerint, et quae ventura trahantur Omnia, ut ipse tener mundi concreverit orbis. Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Unde hominum, pecudumque genus, vitaeque volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus, Et si quid simul ignis habet, vel mobilis humor. Haud aliter prima crescentis origine mundi Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem Crediderim; major rerum mihi nascitur ordo, Si qua fidem tanto est operi latura vetustas. Namque( fatebor enim) levium spectacula rerum Semper equos, atque arma virum, pugnasque canebam, Et studio incassum volui exercere laborem; Omnia tentanti potior sententia visa est Pandere res alta terra et caligine mersas. Inque dies aliquid jamdudum invadere magnum Mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est. Ore favete omnes, laetasque advertite mentes, Matres, atque viri, pueri, innuptaeque puellae. Principio coelum, ac terras, camposque liquentes Lucentemque globum lunae, solisque labores Ipse Pater statuit: vos, o clarissima mundi Lumina, labentem coelo quae ducitis annum. Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aether, Sed nox atra polum bigis subvecta tenebat, Et chaos in praeceps tantum tendebat ad umbras, Quantus ad aetherem coeli suspectus Olympum. Tunc Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem. Sidera cuncta notat, tacito labentia coelo, Intentos volvens oculos, qua parte calores Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi, Obliquus qua se signorum verterit ordo. Postquam cuncta videt coelo constare sereno Omnipotens, stellis numeros et nomina fecit, Temporibusque parem diversis quattuor annum, Aestusque, et pluvias, et agentes frigora ventos. Atque haec ut certis possemus discere signis. Vere tument terrae, et genitalia semina poscunt: Ac medio tostas aestu terit area fruges, Et varios ponit fetus autumnus, et atra Venit hiems, teritur Sicyonia bacca trapetis, Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Tempore jam ex illo fecundis imbribus aether Magnus alit magno commixtus corpore fetus. Et jam prima novo spargebat lumine terras, Ducebatque diem stellis aurora fugatis. Tunc durare solum, et discludere Nerea ponto Incipit, et rerum paulatim sumere formas, Et variae pelagi facies, immania cete Aequora verrebant caudis, aestumque secabant, Nec non et vasti circuibant aequora ponti. Jam sole infuso, jam rebus luce retectis Exsultans, roremque simul dispargit amarum. Postera jamque dies primo surgebat Eoo, Fudit humus flores, et frondes explicat omnes, Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis, Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae. Tertia lux gelidam coelo dimoverat umbram, Avia tunc resonant avibus virgulta sonoris, Et liquidas corvi presso dant gutture voces, Nec gemere aeria cessabat turtur ab ulmo. Quarto terra die variarum monstra ferarum, Omnigenumque pecus, nullo custode per herbam, Educit silvis: subito( mirabile visu!) Tunc demum movet arma leo, tunc pessima tigris Squamosusque draco, et fulva cervice leaena Saevire, ac formae magnorum ululare luporum. Caetera pascuntur virides armenta per herbas, Nec gregibus liquidi fontes nec gramina desunt. Jamque dies, alterque dies processit, et omne Hoc virtutis opus divinae mentis et artis Prospiciens Genitor, perfectis ordine rebus, Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo Terrarum, tractusque maris, coelumque profundum, Alituum, pecudumque genus, secumque volutat Qui mare, qui terras omni ditione tenerent, Neu segnes jaceant terrae, juvat usque morari. Talia versanti subito sententia sedit, Felicemque trahit limum fingitque premendo Pingue solum primis extemplo a mensibus anni. Jamque improviso tantae pietatis imago Processit, nova forma viri pulcherrima rerum, Os humerosque Deo similis, cui mentem, animumque Major agit Deus, atque opera ad majora remittit. Quaeritur hinc alius, nec quisquam ex agmine tanto Audet adire virum, sociusque in regna vocari. Haud mora, continuo placidam per membra quietem Dat juveni, et dulci declinat lumina somno. Atque illi medio in spatio jam noctis opacae Omnipotens Genitor costas et viscera nudat. Harum unam juveni, laterum compagibus actis, Eripuit, subitoque oritur mirabile donum, Argumentum ingens clara cum luce refulsit Insignis facies, et pulchro pectore virgo Jam matura viro, jam plenis nubilis annis. Olli somnum ingens rupit pavor, ossaque et artus Conjugium vocat, et stupefactus numine pressit, Excepitque manu, dextramque amplexus adhaesit. His demum exactis, torquet qui sidera mundi Jussit: eo dicente premit placida aequora pontus, Et tremefacta solo est tellus, silet arduus aether. Vivite felices, interque virentia culta Fortunatorum nemorum sedesque beatas. Haec domus, haec patria est, requies ea certa laborum. His ego nec metas rerum, nec tempora pono. Imperium sine fine dedi, multosque per annos Non rastrum patietur humus, nec vinea falcem. At genus immortale manet, nec tarda senectus Debilitat vires animi, mutatque vigorem. Vos contra quae dicam animis advertite vestris; In medio ramos, annosaque brachia tendens Est in conspectu ramis felicibus arbor, Quam neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro, Relligione sacra numquam concessa moveri. Hac quicumque sacros decerpserit arbore fetus, Morte luet merita: nec me sententia vertit: Nec tibi jam prudens quisquam persuadeat auctor Commaculare manus, liceat te voce moveri Feminea, nec te ullius violentia vincat, Si te digna manet divini gloria juris. Postquam cuncta pater, coeli cui sidera parent, Composuit, legesque dedit, camposque nitentes Desuper ostentat, tantarum gloria rerum: Ecce autem primi sub limine solis et ortus Devenere locos, ubi mollis amaracus illos Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra. Hic ver purpureum, atque alienis mensibus aestas, Hic liquidi fontes, hic coeli tempore certo Dulcia mella premunt, hic candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites: Invitant croceis balantes floribus horti Inter odoratum lauri nemus, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat. Fortunati ambo, si mens non laeva fuisset Conjugis infandae, docuit post exitus ingens. Jamque dies infanda aderat per florea rura: Ecce inimicus atrox immensis orbibus anguis Septem ingens gyros, septena volumina versat, Nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli, Obliqua invidia ramo frondente pependit, Vipeream inspirans animam, cui tristia bella Iraeque invidiaeque, et noxia crimina cordi. Odit et ipse pater, tot sese vertit in ora, Arrectisque horret squamis, et ne quid inausum, Aut intentatum scelerisve dolive relinquat, Sic prior aggreditur dictis, seque obtulit ultro: Dic, ait, o virgo( lucis habitamus opacis, Riparumque toros, et prata recentia rivis Incolimus), quae tanta animis ignavia venit? Strata jacent passim sua quaeque sub arbore poma, Pocula sunt liquidi fontes, coelestia dona. Attrectare nefas, id rebus defuit unum. Quis prohibet causas penitus tentare latentes? Vana superstitio, rerum pars altera adempta est, Conditio; mea si non irrita dicta putares, Auctor ero audendi sacrata resolvere jura. Tu conjunx, tibi fas animum tentare precando. Dux ego vester ero, tua si mihi certa voluntas, Exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis. Sic ait, et dicto citius, quod lege tenetur Subjiciunt epulis oculi venerabile lignum, Instituuntque dapes, contactuque omnia foedant. Praecipue insistit pesti devota futurae, Miraturque novas frondes, et non sua poma. Causa mali tanti, summo tenus attigit ore, Majus adorsa nefas, majoremque orsa furorem. Heu misero conjunx aliena ex arbore germen Objicit, atque animum subita dulcedine movit. Continuo nova lux oculis effulsit; at illi Terrentur visu subito, nec plura morati, Corpora sub ramis objectu frondis inumbrant, Consertum tegmen, nec spes opis ulla dabatur. At non haec nullis hominum Sator, atque deorum Observans oculis, caedes et facta tyranni Praesensit, notumque furens quid femina possit. Continuo invadit: Procul, o procul este, profani, Conclamat, coelum ac terras qui numine firmat. Atque illi longe gradientem et dira frementem Ut videre, metu versi retroque ruentes Diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim Saxa petunt, piget incepti, lucemque nec auras Respiciunt, taedet coeli convexa tueri. Nec longum in medio tempus, cum creber ad aures Visus adesse pedum sonitus, Genitorque per umbram Talibus affatur dictis, atque increpat ultro: Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Quis furor ille novus? quo nunc, quo tenditis? inquit. Regnorum immemores, quae mentem insania mutat? Dicite, quae lucis miseris tam dira cupido? Maturate fugam, totoque absistite luco, Nec revocare gradum, si quando adversa vocarint, Est licitum: flammis ambit torrentibus amnis Per medium stridens, torquetque sonantia saxa. Attollitque globos flammarum, et sidera lambit. Ille sub haec: Tua me, genitor, tua tristis imago His posuere locis, merui, nec deprecor, inquit, Omnipotens, sonitumque pedum, vocemque tremisco Conscius audacis facti, monitique sinistri. Femina fert tristes succos, tardumque saporem; Illa dolos dirumque nefas sub pectore versans, Insontem infando indicio, moritura puella Dum furit, incautum crudeli morte peremit. Suasit enim, scis ipse, nec est te fallere cuiquam, Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error, Contigimusque manu quod non sua seminat arbos. Tunc Pater omnipotens solio sic infit ab alto: Accipite ergo, animis atque haec mea figite dicta: Tuque prior, scelere ante alios immanior omnes, Quem nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, Hortator scelerum coluber, mala gramina pasces Desidia, latamque trahens inglorius alvum. Cede locis, nullis hominum cogentibus, ipse Tenvis ubi argilla, et dumosis calculus arvis. At tibi pro scelere( exclamat), pro talibus ausis, Omne aevum ferro teritur, primusque per artem( Heu, miserande puer!) terram insectabere rastris, Et sonitu terrebis aves: horrebit in arvis Carduus, et spinis surget paliurus acutis, Lappaeque, tribulique, et fallax herba veneni; At si triticeam in messem, robustaque farra Exercebis humum, frustra exspectabis acervum, Concussaque famem in silvis solabere quercu. Insuper his subeunt morbi, tristisque senectus, Et labor, et dirae rapit inclementia mortis. Haec tibi semper erunt, tuque, o saevissima conjunx, Non ignara mali, caput horum et causa malorum, Magna lues commissa tibi: heu perdita nescis, Nec quae circumstant te deinde pericula cernis. Nunc morere, ut merita es, quod tota mente petisti. Nec mea jam mutata loco sententia cedit. At juvenem primum saevus circumstetit horror, Diriguere oculi, nec se celare tenebris Amplius, aut notas audire et reddere voces. Haud mora, festinant, rapidis jussique feruntur Passibus, et pariter gressi per opaca viarum Corripiunt spatium medium limenque relinquunt Flentes, et paribus curis vestigia figunt. Tum victum in silvis baccas, lapidosaque corna Dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae. Interea magnum sol circumvolvitur annum, Matri longa decem tulerant fastidia menses, Unde homines nati, durum genus, inde per artem Haud herbae campo apparent, haud arbore frondes, Inque novos soles audent se gramina tuto Credere, et in lentis uvam demittere ramis Instituunt, udoque docent inolescere succo. Tunc gemini fratres adolent dum altaria taedis, Alter et alterius praelato invidit honori,( Horresco referens) consanguinitate propinquum Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes. Tunc Genitor virus serpentibus addidit atris, Mellaque decussit foliis, ignemque removit, Praedarique lupos jussit, pontumque moveri. Et passim rivis currentia vina repressit. Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos Esset rubigo, et victum seges aegra negaret. Tunc laqueis captare feras, et fallere visco Inventum, et duris urgens in rebus egestas Movit agros, curis acuens mortalia corda. Deterior donec paulatim decolor aetas, Ferrea progenies durum caput extulit arvis, Et belli rabies, et amor successit habendi. Justitia excedens terris vestigia fecit. Nec longum in medio tempus: furor iraque mentem Praecipitant, gaudent perfusi sanguine fratrum. Condit opes alius, defossoque incubat auro, Nec doluit miserans inopem, dextramque tetendit. Tunc Pater omnipotens graviter commotus ab alto Aethere se mittit, tellurem effundit in undas Diluvio miscens, coelumque in tartara solvit. Sternit agros, sternit sata laeta, boumque labores Diluit, implentur fossae, et cava flumina crescunt. Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum. Tum pietate gravem, ac meritis, mirabile dictu! Qui fuit in terris et servantissimus aequi, Eripuit letho, tantis surgentibus undis, Ut genus unde novae stirpis revocaret, haberet. Diluvio ex illo, patribus dat jura vocatis Omnipotens, magnisque agitat sub legibus aevum. Quid memorem infandas caedes? quid facta tyranni? Nesciaque humanis precibus mansuescere corda? Aegyptum, viresque Orientis, et ultima bella, Magnanimosque duces, totasque ex ordine gentes, Quo cursu deserta petiverit et tribus et gens Magna virum meriti tanti non immemor umquam. Quique sacerdotes adsint altaria juxta, Quique pii vates pro libertate ruebant. Qui bello exciti reges, quae littore Rubro Complerint campos acies, quibus arserit armis Rex genus egregium magno inflammante furore Agmen agens equitum, et florentes aere catervas. Caetera facta patrum, pugnataque in ordine bella Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo. Nunc ad te, et tua, magne Pater, consulta revertor. Majus opus moveo, vatum praedicta priorum Aggredior, quamvis angusti terminus aevi Accipiet, tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo, et nomen fama tot ferre per annos, Quod tua progenies coelo descendit ab alto, Attulit et nobis aliquando optantibus aetas Auxilium adventumque Dei: cum femina primum Virginis os habitumque gerens, mirabile dictu! Nec generis nostri puerum, nec sanguinis edit. Sed quia terrifico cecinerunt omine vates Adventare virum populis terrisque superbum Semine ab aethereo, qui viribus occupet orbem, Imperium Oceano, famam qui terminet astris. Jamque aderat promissa dies, quo tempore primum Extulit os sacrum divinae stirpis origo Missa sub imperio, venitque in corpore virtus Mista Deo, subiit chari Genitoris imago. Haud mora, continuo coeli regione serena Stella facem ducens magna cum luce refulsit. Agnovere Deum proceres, cunctique repente Muneribus cumulant, et sanctum sidus adorant. Tum vero manifesta fides, clarumque paternae Nomen virtutis, Christique agnoscere vultum Flagrant, et quae det divini signa Decoris. Protinus ad regem magno clamore furentem Fama volat, magnasque acuit rumoribus iras, Incenditque animum, matrisque allabitur aures. Illa dolos, dirumque nefas haud inscia rerum Praesensit, motusque excepit prima futuros Praescia venturi, furtim mandavit alendum, Dum curae ambiguae, dum mens exaestuat ira. At rex sollicitus stirpem et genus omne futurum Praecipitare jubet, subjectisque urere flammis, Multa movens, mittitque viros qui certa reportent. Haud secus ac jussi faciunt, rapidisque feruntur Passibus, et magnis urbem terroribus implent. Continuo auditae voces, vagitus et ingens, Infantumque animae flentes, ante ora parentum Corpora natorum sternuntur limine primo. At mater gemitu non frustra exterrita tanto, Ipsa manu prae se portans, turbante tumultu, Infantem, fugiens plena ad praesepia tendit. Hic natum angusti subter fastigia tecti Nutribat, teneris immulgens ubera labris. Haec tibi prima, puer, fundent cunabula flores, Mixtaque ridenti passim cum baccare tellus Molli paulatim colocasia fundet acantho. Et jam finis erat, perfecto temporis orbe, Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt, Ante annos animum gestans coelestis origo. Per medias urbes graditur, populosque propinquos. Illum omnis tectis, agrisque effusa juventus Attonitis inhians animis prospectat euntem, Turbaque miratur matrum, quis spiritus illi, Quis vultus, vocisve sonus, vel gressus eunti est. Continuo vates, namque hic certissimus auctor, Ut procul a gelido secretum flumine vidit, Tempus, ait, Deus, ecce Deus, cui maxima rerum Verborumque fides: tu non eris alter ab illo, Fortunate puer, coeli cui sidera parent. Sic equidem ducebam animo, rebarque futurum, Exspectate venis, spes et solatia nostri. Haec ubi dicta dedit, fluvio mersare salubri Accepit venientem, ac mollibus extulit undis, Exsultantque vada, et subito commota columba Devolat, atque super caput astitit, inde repente Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas. Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, Certatim largos humeris infundere rores. Tunc Genitor natum dictis compellat amicis: Nate, meae vires, mea magna potentia solus, Et praedulce decus magnum rediture parenti, A te principium, tibi desinit. Accipe, testor, O mea progenies: qua sol utrumque recurrens Aspicit Oceanum, perfecto laetus honore Omnia sub pedibus vertique regique videbis. Tu regere imperio populos, matresque virosque. Jampridem resides animos, desuetaque corda, Ignarosque viae mecum miseratus inertes Aggredere, et votis jam nunc assuesce vocari. Dixerat, ille patris magni parere parabat Imperiis, instans operi, regnisque futuris. Heu pietas, heu prisca fides, quas dicere grates Incipiam? si parva licet componere magnis. Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi, Nec spes libertatis erat, nec cura salutis. Hic mihi responsum primus dedit ille petenti, Concretam exemit labem, purumque reliquit Aethereum sensum, meque in mea regna remisit. Illum ego per flammas, agerem si syrtibus exsul, Per varios casus, per mille sequentia tela, Quo res cumque cadant, unum pro munere tanto Exsequerer, strueremque suis altaria donis. Hujus in adventu tantarum munera laudum Ipsi laetitia voces ad sidera jactant Intonsi montes. Respondent omnia valles. Tempore non alio magnum et memorabile nomen Serpentis furiale malum meminisse necesse est. Ausus quin etiam, fama est obscurior annis, Compellare virum, et veniendi poscere causas. Hunc ubi tendentem adversum per gramina vidit, Substitit, infremuitque ferox, dictuque potentem Saucius ac serpens affatur voce superba: Verane te facies? verus mihi nuntius affers? Qui genus? unde domo? qui nostra ad limina tendis? Fare, age, quid venias, nam te dare jura loquuntur. Aut quis te juvenum, confidentissime, nostras Jussit adire domos? pacique imponere morem? Non equidem invideo, miror magis, accipe porro, Quid dubitem, et quae nunc animo sententia surgat. Est domus alia, voca zephyros, et labere pennis Ardua tecta petens ausus te credere coelo, Si modo, quem memoras, pater est, cui sidera parent. Olli subridens sedato pectore fatur, Haud vatum ignarus, venturique inscius aevi: Dissimulare etiam sperasti, perfide serpens? Nec dubites, nam vera vides: opta ardua pennis Astra sequi, clausumque cava te condere terra. Quo, periture, ruis? majoraque viribus audes? Cede Deo, toto projectus corpore terrae. Nec plura his: ille admirans venerabile donum Fronte premit terram, et spumas agit ore cruento, Contentusque fuga caecis se condidit umbris. Interea magnas volitans it fama per urbes, Convenere viri, mens omnibus una sequendi In quascumque velit pelago deducere terras. Multi praeterea, quos fama obscura recondit, Concurrunt fremitu denso, stipantque frequentes, Exsultantque animis: medium nam plurima turba Hunc habet, atque humeris exstantem suscipit altis. Quos ubi consertos audere in praelia vidit, Incipit, et dictis divinum inspirat amorem: Discite justitiam moniti, et succurrite fessis Pro se quisque, viri, quae cuique est copia, laeti, Communemque vocate Deum, meliora sequamur, Quoque vocat, vertamus iter, via prima salutis Intemerata fides, et mens sibi conscia recti: Vobis parta quies perfecto temporis orbe. Nam qui divitiis soli incubuere repertis, Nec partem posuere suis, dum vita maneret, Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, Tunc cum frigida mors anima seduxerit artus, Inclusi poenam exspectant, quae maxima turba est, Infernisque ciet tenebris, veterumque malorum Supplicia expendunt, aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. Turbidus hic coeno, vastaque voragine gurges Aestuat, atque omnem cocyto eructat arenam. Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare Verbera, tum stridor ferri, tractaeque catenae Semper, et obtenta densantur nocte tenebrae. Praeterea quae dicam animis advertite vestris: Non ego vos posthac caesis de more juvencis Relligione patrum, truncis et robore natas, Mortalive manu effigies, nec templa deorum Audire, et repetens iterumque iterumque monebo: Sed periisse semel satis est, natumque patremque Profuerit meminisse magis, si credere dignum est. Sed fugit interea, fugit irrevocabile tempus, Flammarumque dies, et vis inimica propinquat. Attonitis haesere animis: nec plura moratus Hic aliud majus miseris mortalibus aegris Judicium canit, et tristes denuntiat iras, Venturum excidium, vasta convulsa ruina Omnia tunc pariter rutilo miscerier igni, Palantesque polo stellas, coelique ruinam. Tunc vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor, et taciti ventura videbant. Haec super adventu cum dicta horrenda moneret, Ora puer prima signans intonsa juventa, Dives opum, studiis florens ignobilis oti; Quinque greges illi balantum, et bina redibant Armenta et dapibus mensas onerabat opimis. Continuo palmas alacres utrasque tetendit, Et genua amplectens, sic ore affatus amico est: O Deus, o famae merito pars maxima nostrae, Ad te confugio, et supplex tua numina posco: Omnia perfeci atque animo mecum ante peregi. Eripe me his, invicte, malis; quid denique restat, Quidve sequens tantos possim superare labores? Accipe daque fidem, mihi jussa capessere fas est. Atque huic responsum paucis ita reddidit heros: O praestans animi juvenis, absiste precando, Nec te poeniteat, nihil o tibi, amice, relictum est. Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas, Disce, puer, contemnere opes, et te quoque dignum Finge Deo, et quae sit poteris cognoscere virtus. Da dextram misero, et fratrem ne desere frater; Si jungi hospitio properat, conjunge volentem, Casta pudicitiam servet domus; en age segnes Rumpe moras, rebusque veni non asper egenis. Dixerat haec, ille in verbo vestigia torsit Tristior, ora modis attollens pallida miris, Multa gemens, seseque oculis avertit, et aufert. Tunc etiam tardi costis agitatus aselli Insedit nimbo effulgens; tum plurima circum Matres atque viri, pueri velamina nota Subjiciunt, funemque manu contingere gaudent. Jamque propinquabat portis, templumque vetustis Antiqua ex cedro centum sublime columnis Ingreditur, magna medius comitante caterva. Horrendum silvis, hoc illis curia templum, Hae sacrae sedes, miro quod honore colebant. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, Horrescit visu subito: insonuitque flagello, Significatque manu, et magno simul intonat ore: Quae scelerum facies, quaeve aera micantia cerno, Caesaris et nomen? quae mentem insania mutat? Hae nobis propriae sedes, hic tempore certo Perpetuis soliti patrum considere mensis. Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurrit Ossa tremor, mensasque metu liquere priores. Inde ubi prima fides pelago, tranquilla per alta Deducunt socii naves, atque arte magistra, Hic alius funda latum transverberat amnem Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina. Postquam altum tenuere rates, nec jam amplius ullae Occurrunt terrae, crebris micat ignibus aether, Eripiunt subito nubes coelumque diemque: Consurgunt venti, et fluctus ad sidera tollunt. At sociis subita gelidus formidine sanguis Diriguit, cecidere animi, cunctique repente Portum aspectabant flentes, vox omnibus una, Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati, lethi discrimine parvo, Qualia multa mari nautae patiuntur in alto. Ecce Deus magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit, cui summa potestas Par levibus ventis, et fluminis ocior undis. Prona petit maria, et pelago decurrit aperto, Nec longo distat cursu praeeunte carina. Agnoscunt longe regem, dextramque potentem Nudati socii, et magno clamore salutant Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit, Hic vero horrendum, ac visu mirabile, forte Subsidunt undae, remo ut luctamen abesset, Collectasque fugat nubes, graditurque per aequor Jam medium, nec dum fluctus latera ardua tingit. At media socios incedens nave per ipsos, Ecce gubernaclo rector subit ipse magister, Intremuit malus, gemuit sub pondere cymba. Vela cadunt, puppique Deus consedit in alta, Et tandem laeti notae advertuntur arenae. Devexo interea propior fit vesper olympo. Tunc victu revocant vires, fusique per herbam Et dapibus mensas onerant, et pocula ponunt. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Ipse inter primos genitori instaurat honores Suspiciens coelum, tunc facta silentia linguis. Dat manibus fruges, dulcesque a fontibus undas; Implevitque mero pateram, ritusque sacrorum Edocet, immiscetque preces, ac talia fatur: Audite, o proceres, ait, et spes discite vestras: Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit, Promissisque patris, vestra, inquit, munera vobis Certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo: Et lux cum primum terris se crastina reddet, Unus erit tantum in meque, exitiumque meorum, Dum medium paci se offert de corpore nostro. Namque dies( ni fallor) adest, secludite curas: Mecum erit iste labor, nec me sententia fallit, Unum pro multis dabitur caput. Haec ita fatus, Conticuit, seramque dedit per membra quietem. Diffugiunt comites, et nocte teguntur opaca; Multaque dura suo tristi cum corde volutant. Quid faciant? haerent infixi pectore vultus, Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Tunc senior tales referebat pectore voces, Multa putans: ubi nunc nobis Deus ille magister? Quem sequimur? quove ire jubes? ubi ponere sedem? O dolor, atque decus tantarum gloria rerum! Jamjam nulla mora est, et nos rape in omnia tecum, Oramus, teque aspectu ne subtrahe nostro. Oceanum interea surgens aurora reliquit, Jamque sacerdotes late loca questibus implent, Cum populo et patribus, ferturque per agmina murmur: Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem Permittit patria? poenas cum sanguine poscunt Undique collecti, et magno clamore sequuntur Insontem, saevitque animis ignobile vulgus. Sol medium coeli conscenderat igneus orbem, Tunc subito hunc acciri omnes populusque patresque Exposcunt, farique jubent, quo sanguine cretus, Quidve petat, quidve ipse ferat: praedamque tuentes Facta viri, mistus dolor et stupor urget inertes. Nescia mens hominum! certant illudere capto. Tum vero captis concurrunt undique telis: Tollitur in coelum clamor, cunctique repente Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Ingentem quercum decisis undique ramis Constituunt, spinisque ligant ingentibus illum. Tendebatque manus, pedibus per mutua nexis, Triste ministerium! sequitur quos caetera pubes, Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. Ille autem impavidus, Quo vincula nectitis? inquit. Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? Post mihi non simili poena commissa luetis. Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Interea magno misceri murmure coelum Incipit, et rebus nox abstulit atra colorem, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Terra tremit, fugere ferae, et mortalia corda Per gentes humilis stravit pavor: inde repente Dat tellus gemitum, et coelum tonat omne fragore. Extemplo comites Erebi de sedibus imis Umbrae ibant tenues: tellus quoque et aequora ponti Signa dabant, sistunt amnes, terraeque debiscunt. Quin ipsae stupuere domus, atque intima lethi Tartara, et umbrosae penitus patuere cavernae. Sol quoque et exoriens( cuncti se scire fatentur) Tunc caput obscura nitidum ferrugine texit. Hosque inter motus, media inter talia verba Tertia lux gelidam coelo dimoverat umbram. Jamque pedem referens superas veniebat ad auras, Cum subito ante oculos ingenti mole sepulcrum, Corpus ubi exanimum positum, nec claustra, nec ipsi Custodes sufferre valent, avulsaque saxis Saxa vident, laxis laterum compagibus arctis. Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus, Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Ecce autem primi volucrum sub culmine cantus: Ingreditur, linquens antrum, spoliisque superbus Ibat ovans, pulsuque pedum tremit excita tellus, Vulneraque illa gerens foribus sese ingerit arctis. Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum Invenit admirans numerum, cunctisque repente Improvisus ait: Coram quem quaeritis adsum: Vicit iter durum pietas, et vivida virtus. Praecipites vigilate, viri, timor omnis abesto. Hi nostri reditus, exspectatique triumphi, Haec mea magna fides; o terque quaterque beati, Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis Praemia posse reor solvi? quae dona parari? Accipite ergo animis: quae vos a stirpe parentum Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto Accipiet, revocate animum moestumque timorem Mittite, jam vosmet rebus servate secundis. Quod superest, laeti bene gestis ordine rebus, Pacem optate manu, pacem laudate sedentes Magnanimi: pacis solum inviolabile pignus. Et simul his dictis faciem ostendebat et ora, Ora manusque ambas, populataque pectora ferro: Immiscentque manus manibus, gaudentque tuentes, Nec vidisse semel satis est, juvat usque morari, Et conferre gradum, et dextrae conjungere dextram. His demum exactis, spirantes dimovet auras Aera per tenerum, coeloque invectus aperto Mortales visus medio in sermone reliquit. Infert se septus nebula, mirabile dictu! Ast illum solio stellantis gloria coeli Accipit, aeternumque tenet per saecula nomen. Ex illo celebratus honos, laetique minores Servavere diem, tot jam labentibus annis. I, decus, i, nostrum, tantarum gloria rerum, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt. Et nos et tua, dexter, adi pede sacra secundo, Annua quae differre nefas: celebrate faventes Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto, O dulcis conjux: et si pietate merentur, Hac casti maneant in relligione nepotes.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).