Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prudentius Trecensis-861
De praedestinatione
Prae 2.103.2
Choose a text More by Prudentius Trecensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9051 Depra
2.103.1
INCIPIT LIBER. JOANNES SCOTUS.
2.103.1
Θ Sed ad haec, inquiens, dicturus es ad Dei opera pertinere juste damnandos praedestinare ad poenam, sicut ad ejus opera pertinet gratia salvandos praedestinare ad beatitudinem; et hoc testimoniis ejusdem S. Augustini firmare conaberis, quae eo quo posuisti ordine posuimus, ut in eis non quod tu, sed quod ille voluit videamus, quorum si unum recte fuerit expositum, sufficiat ad caetera intelligenda. Ponamus ergo illud:
2.103.2
Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit. Bene utens et malis tanquam summe bonus, ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam; et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. Ecce in una eademque sententia, praedestinavit, inquit, ad poenam, praedestinavit ad gratiam. Ubi, quaesumus, respondeas ad ea quae interrogamus: Utrum ad justitiam Dei an ad ejus gratiam pertineat praedestinare impios ad poenam? Respondebis, credo, ad justitiam? Ait enim, quos juste praedestinavit ad poenam, non igitur ad gratiam. Ac per hoc, si poenae praedestinatio donum Dei non est, sed peccati judicium, necessario sequitur ut aut falsum sit quod ipse Augustinus ait:[ Praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio], aut econtrario accipietur praedestinatio poenarum. Est autem verum et immutabile quod dixit:[ praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio]; econtrario igitur intelligi voluit quod posuit, praedestinavit ad poenam.

Intertext edge

Open linked passage

Note