Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prudentius Trecensis-861
De praedestinatione
Prae 2.208.38
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9051 Depra
2.208.1
INCIPIT LIBER. CORRECTIO.
2.208.1
+ O virum sagacissimum, qui, quod in Latinis defecerit, ad Graeca nos retrahit, et in Romanis sermonibus Graecas origines effingit. Quid, quaeso, pertinent verba Latina video, definio, destino, ad Graecum vocabulum, quod est ὡρῶ? nunquid ab eo vel derivata sunt, vel denominata? nunquid saltem ipsa litterarum superficies quiddam simile repraesentat. Verum, quia nobis hanc inscitiam inuris, nunquid et sanctis Patribus, non minus Graeca quam Latina eruditione lampantibus, idem facinus obtendes? quorum( ut caeteros omittam) Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Gregorium, Isidorum, Fulgentium, Cassiodorum testes veritatis adhibeo, quos Graecam novisse linguam atque scientiam, nullus nisi nihil sciens ignorat; qui omnes alio sensu verbi ejusdem intelligentiam prosequuntur. Nam sanctus Ambrosius in eo loco ubi Apostolus ad Ephesios dicit: Praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Ita exponendo subsequitur:[ Hoc dicit decrevisse Deum ut credentes in Christum adoptarentur in filios a Deo, ut caput ipsorum sit Christus verus Filius Dei.]
2.208.2
+ Et infra:[ In quo sortiti[ al., et nos forte constituti] sumus, praedestinati secundum propositum Dei, qui universa creavit, secundum consilium voluntatis suae. Ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo. Hoc est quod dicit, quia dispensatio praedicationis his decreta est a Deo, qui ex Judaeis crediderunt in Christum: unde nullus ex gentibus ad apostolatum electus est; dignum enim erat ex his eligi praedicatores, qui ante speraverunt salutem quae illis promissa erat in Christo.]
2.208.3
+ Hieronymus in expositione ejusdem Epistolae: Προωρίστεντος ad eos refertur qui antea non fuerunt, et priusquam fierent de eis cogitatum est, et postea substiterunt.
2.208.4
+ Et infra:[ Quod cum praedestinet nos, sive praefiniat Deus in adoptionem filiorum per Jesum Christum.]+ Et post paululum:[ Quae laus, inquiunt, gloriae gratiae Dei est aliis gratificari in Christo, alios aeternis praeparare suppliciis.]
2.208.5
+ In eadem:[ Supra secundum placitum voluntatis suae, nunc secundum placitum suum voluntate detracta, προώρισμον, id est praedestinationem in adoptionem filiorum per Jesum Christum posuit, hic vero πρόθεσιν, id est propositionem. Inter praedestinationem autem et propositum, hi qui solent inter verba discutere, hoc asserunt interesse, quod praedestinatio alicujus rei multo ante, in mente ejus qui destinet, quid futurum sit praefiguret; propositum autem, cum jam vicina sit machinatio, et pene cogitationem sequatur effectus.]
2.208.6
+ Et infra:[ Omnis dispensatio quae ante mundum et postea esse coepit in mundo, tam invisibilium quam visibilium creaturarum, adventum Dei Filii pollicebatur.]
2.208.7
+ Et post pauca:[ Considerandum quod et hic προώρισμος, καὶ προθεσις id est praedestinatio, et propositum simul posita sunt, juxta quod operatur omnia Deus secundum consilium voluntatis suae.]
2.208.8
+ Idem in Isaia, libro tertio:[ Quomodo enim vestis, quae humano sanguine cruentata est, lavari non potest, sed infecta sanguine igni comburitur, ut maculae cum vestimento foedi cruoris intereant; sic diaboli violenta praedatio, et tumultus ac turbae, quibus humanum sibi subjecerat genus, gehennae ignibus deputatae sunt.]
2.208.9
+ Idem in Zacharia propheta:[ Quod autem secundum LXX legimus: Et pascam oves occisionis in terra Chanaan, sic possumus intelligere quod populum Judaeorum, qui destinatus est morti, in toto orbe dispersum, hoc est in terra Chanaan atque gentilium, pascat Dominus et nutriat ad immolandum.]
2.208.10
+ Idem in Isaia, libro octavo:[ Et dispergentur habitatores ejus in diversa loca, praemiis vel suppliciis destinati.]
2.208.11
+ Idem in Michaea:[ Et satiaverunt se carnibus, et incrassati sunt, et sub[ al., sicut] pinguissima hostia interfectionis et sunt suppliciis Domini praeparati.]
2.208.12
+ Idem in Abdia:[ Ita universae gentes vel fortitudines contrariae, suppliciis delegatae].
2.208.13
+ Ambrosius in Epistola I ad Corinthios:[ Quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram: usque adeo vera sapientia, et cum Deo semper fuisse declaratur, ut ante saecula praedestinata in gloriam nostram dicatur, qui credimus, praescius enim Deus errores futuros in mundo, quem erat facturus hoc decrevit ad confusionem illorum, qui sibi stultitiam sapientiam facturi erant, ad nostram autem gloriam, qui credituri eramus et credimus.]
2.208.14
Idem in expositione Evangelii beati Lucae:[ Ecce et Simeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum venisse Dominum Jesum Christum, ut justorum, iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum, judex verus et justus, aut supplicia decernat aut praemia.
2.208.15
Augustinus in libro de Praedestinatione Sanctorum: Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio.]
2.208.16
+ Idem, in libro de Dono perseverantiae: Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia, opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quidquam est praedestinare.]
2.208.17
+ Idem, de Praedestinatione Sanctorum:[ Legimus in Actibus apostolorum: Cum dimissi a Judaeis apostoli venissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt[ al., dixissent], levaverunt illi vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti coelum et terram et mare, et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri David sancti pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus, et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praedestinavit fieri. Ecce quod dictum est secundum Evangelium quidem inimici propter vos; tanta quippe ab inimicis Judaeis, manus Dei et consilium praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerunt Evangelio propter nos.]
2.208.18
+ Ubi S. Augustinus in testimonio Actuum apostolorum posuit praedestinavit, ibi nostri codices habent decrevit.
2.208.19
Idem de Genesi ad litt. lib. IX:[ Cur ergo colerunt, nisi cum exissent de paradiso? Cito responderi potest: quia mox, creata muliere, priusquam coirent, facta est illa transgressio, cujus merito in mortem destinati, etiam de loco illius felicitatis exierunt.]
2.208.20
+ Gregorius in Moralibus libro XXVIII:[ Quod idcirco a Domino jam quasi praeteritum describitur, quia quidquid foras futurum est in opere, intus jam factum est in praedestinatione.]
2.208.21
+ Idem in lib. XIX:[ Arcum namque suum Dominus tetendit, quia cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit; in quo arcu scilicet vasa mortis praeparat: quia, secundum eloquii sui sententiam, eos qui nunc corrigi negligunt, reprobos damnat.]
2.208.22
+ Idem:[ Ante omnipotentis Dei oculos iniqui vita favilla est; quia, etsi apparet ad momentum viridis, ab ejus tamen judicio jam consumpta cernitur: quia consumptioni est aeternae deputata.]
2.208.23
+ Idem:[ In utero autem proles concipitur, quae in hac vita proferatur. Quid ergo uterum Dei, nisi ejus consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ita ut creati per saecula producamur.]
2.208.24
+ Idem, in Ezechiel homilia prima partis extremae:[ Et calamus in mensura in manu ejus. De sancta Ecclesia per prophetam alium Dominus pollicetur dicens: Orietur in ea viror calami et junci. Quod in loco alio exposuisse me memini: ut per calamum scriptores, per juncum vero debeant auditores intelligi; sed quia ad humorem aquae et juncus et calamus nasci solet, et ex una eademque aqua utraque proficiunt: et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum junco vero scribi non potest; quid in junco et calamo accipere debemus, nisi quod una est doctrina veritatis quae multos auditores irrigat? Sed irrigati alii ad hoc usque in verbo Dei proficiunt, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami; alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent: sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt; hi quid in aqua Dei, nisi quidam( ut ita dicam) junci sunt, qui quidem viridescendendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam valent. Redemptor igitur noster, quia verba quae dixit etiam per doctorum studium scribi largitus est, in manu calamum tenuit, qui calamus mensurae dicitur: quia ipsa[ al., in ipsa] doctorum studia sub quadam occulti judicii dispensatione retinentur[ al., detinentur], ut et aliis legentibus prosint, et aliis legentibus prodesse non possint. Unde et sancti apostoli, cum magistram Veritatem sibi apertius loquentem requirerent, cur turbis in parabolis loqueretur, audierunt, quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non. Vel certe calamus mensurae est, quia in ipso sacro ejus eloquio quod nobis conscriptum est, occultas esse dispensationes ejus agnoscimus. Nam per incomprehensibile ejus judicium, et alter intra mensuram electorum mittitur, et alter foras relinquitur, ut nullo modo ad electorum numerum pertinere mereatur. Habet ergo funiculum, habet in manu calamum mensurae. Qui enim funiculo locum metitur, alibi funiculum trahit, aliunde ratrahit, et huc ducit, quem aliunde subducit. Sic nimirum, sic Redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit. In his enim quos colligere dignatus est, occultae mensurae funiculum traxit, et ab his quos derelinquendos esse judicavit, quid aliud nisi funiculum retraxit? Ut et poni intra mensuram coelestis fabricae teneantur, et mali extra fabricam, in quibus bona quae existimentur[ al., aestimantur] non sunt, quasi sine mensura remaneant. Hunc funiculum, et mensurae calamum in manu sua Redemptor noster tenuit, cum Paulum apostolum per apparentem virum Macedonem admonere dignatus est, ita ut iisdem Macedo vir diceret: Transiens adjuva nos. Et tamen volentes apostolos[ al., volentibus apostolis] ad praedicandum ire in Asiam, non permisit Spiritus Domini. Quid est quod sancti apostoli, et ibi vocantur ire ubi fortasse pergere non cogitabant, et illuc ubi desiderabant pergere, ire prohibentur? Nisi quia occulti judicii funiculus, et mensurae calamus tenetur in manu: ut alii verba vitae audiant, et alii nullatenus audire mereantur? Funiculus ergo mensurae est, qui alio tractus est, aliunde retractus. Sancto quoque Evangelio teste[ al., testante], didicimus quod venit qui diceret: Magister, sequar te quocunque ieris. Cui responsum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Venit alter qui diceret: Magister, sine me primum ire, et sepelire patrem meum. Cui dicitur: Sine mortuos, sepeliant mortuos suos: Tu autem me sequere et annuntia regnum Dei. Quid est quod ille promittit se ire, et deseritur? Iste domum vult redire, et tamen ut sequi debeat, jubetur. Ille non suscipitur, iste nec ad horae momentum ab obsequio relaxatur. In terra[ al., interno ergo occultoque judicio] ergo occulti judicii funiculus, et mensurae calamus ducitur, in quo iste trahitur, et ille relinquitur, ut coelestis fabrica non sine pio, et justo examine construatur.]
2.208.25
+ Hanc beati Gregorii sententiam idcirco interposui, ut per eam cognoscatur quid de praedestinatione intellexerit, intelligique voluerit. Nam, cum in Moralibus eumdem sensum plenius explicuerit, quod ille praedestinationes pluraliter, hoc in Ezechiele dispensationem adaeque pluraliter posuit, ut aperte doceret vocabulo praedestinationis dispositiones et dispensationes atque ordinationes Dei debere accipi. Cum constet ea et alia complura sub uno eodemque sensu tam in sacris eloquiis quam in tractorum expositionibus poni.
2.208.26
Fulgentius in lib. ad Monimum:[ Neque enim est alia ejus praedestinatio, nisi futurorum operum ejus aeterna praeparatio; in qua nullius causa mali poterit inveniri, quia ex voluntate Dei nunquam processit origo peccati. Misericors etenim Dominus, et justus, de quo et alio loco scriptum est: Misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus. In omnibus ergo operibus ejus, aut justa veritas custoditur, aut pia misericordia praerogatur.]
2.208.27
Et infra:[ Praedestinatio enim ejus, praeparatio est operum ejus.
2.208.28
+ Et item:[ Dei enim praedestinatione, aut peccatorum praeparata est pia remissio, aut peccatorum justa punitio. Nunquam igitur Deus ad hoc hominem potuit praedestinare, quod ipse disposuerat et praecepto prohibere, et misericordia diluere, et justitia punire. Iniquos itaque quos praescivit Deus hanc vitam in peccato terminaturos, praedestinavit supplicio interminabili puniendos.]
2.208.29
+ Iste doctor et antistes, absque refragatione fidelissimus atque eruditissimus, noverat Graecam apprime locutionem, noverat qualiter a beato Augustino sermo praedestinationis impiorum positus fuerat; ideoque non praevisionem, sed praeparationem et dispositionem ejus prolatione intelligendam; quem si Atticae linguae scientiam habuisse aut ignoras, aut negas, lege libros illius, qui Mythologiarum seu Virgilianae continentiae inscribuntur, et invenies ei maximam illius linguae affuisse peritiam, qua facillime nosse poterat quid sub hujus vocabuli enuntiatione accipi debuisset.
2.208.30
Cassiodorus:[ Primum est quia iniquitas, dum ex alto praecipitata descendit, violenter percutit, deinde potenter quomodo impii torqueantur exponit: nam cum supra eos propria peccata descenderint, suis malis, suis sceleribus in poenas debitas destinantur.]
2.208.31
+ Idem, in psalmo LI: Destruit Deus in hac vita prosperrime quos iterum aedificare decreverit; in fine autem qui destruetur, aeternis suppliciis deputatur.]
2.208.32
+ Idem, psalmo LIV:[ Nam omnium dies in praedestinatione noscuntur esse definiti.]
2.208.33
+ Idem, in psalmo LXXXII:[ Confundantur autem et conturbentur in saeculum saeculi, qui aeterna ultione damnandi sunt. Sequitur et revereantur et pereant. Ipse sensus est quem superius dixit; quia ibi reverendo, non proficiunt, sed pereunt, qui ad aeternum supplicium destinantur.]
2.208.34
+ Idem, in psalmo LXXXVII: Frequenter emundat Divinitas quos flagellat, ut purgatum recipiat quem peccatis sordidum respuebat; quos vero ab emundatione dissolvit, id est removit, hos jam et damnare decrevit.]
2.208.35
+ Idem, in psalmo XCII:[ Parata sedes tua Deus: parata significat praedestinationem, quia totum illa veritate consistit, quidquid in administratione mundi evenire contigerit.]
2.208.36
+ Sed et Primasius, Africanae Ecclesiae antistes eruditissimus, in explanatione Apocalypseos beati Joannis, eadem sensisse reperitur, cum ait:[ Praeterito namque tempori tanquam anteriori promissa dispensatio Christi Domini deputatur, quae sicut praedicta a prophetis legitur, peracta jam perdocetur, praesentis credulitatis augmenta, et Ecclesiarum conveniunt incrementa futurorum bonorum, malorumque redemptio qua justos in vitam, impios in poenam futuros credimus deputatos.]
2.208.37
Bonifacius, episcopus et martyr Germaniae.[ Quid enim parenti proficit, si habeat filium tormentis perpetuis deputatum.]
2.208.38
+ Hanc sententiarum congeriem ad hoc necessario ex Patrum voluminibus colligendam duxi, ut, varietate vocabulorum, et unitate sensuum, quid super nuncupatione praedestinationis senserint facillime perpendatur. Siquidem cum opus esset, ut eamdem causam saepius intimarent, maluerunt diversis significationibus eamdem rem gratia vitandi fastidii ponere, quam uni eidemque vocabulo, quasi sermonum indigentia laborantes, taediosius inservire, ac per hoc nequaquam nos in Latinis dictionibus ad Graecas debueras origines invitare, a quibus nec derivationem, nec denominationem certum est eas accepisse. Inter haec notandum, non incongrue fortassis censui, quod orator mirabilis praedefinio verbum pulchra nimirum compositione nostrae ignorantiae invexerit, cum multo commodius honestiusque dicere potuerit praefinio, quemadmodum etiam a sancto Hieronymo positum supra inseruimus. Quibus omnibus liquido refellitur quod destinare vel praedestinare pro eo quod est videre, vel praevidere fatua assertione dixisti, quippe cum a nullo eorum sub hoc sensu positum uspiam valeat reperiri.
2.208.39
Nec praetereundum quod aeternae Sapientiae comites investigatricesque memoratas disciplinas asserueris contra auctoritatem utique propheticarum apostolicarumque litterarum. Si enim comites habuit, sequitur magna absurditas ut alicujus indiga praedicetur; quae, cum nullius egere aut eguisse ullatenus comprobetur, et sola sui aeternitate atque omnipotentia omnia disposuerit, attingens videlicet a fine usque ad finem fortiter, nullaque impotentia unquam potuerit infirmari. Nescio penitus quamobrem comites tuas necessarias conrogarit, quarum fulturis ac veluti suffragiis, vel ad se investigandam, vel ad aliud quid opus habuerit, cum teste Scriptura transferat se in animas sanctas, et inserat se cogitationibus quae sunt sine fictione, qua fit sapiens, quisquis pro munere illustrantis, vel captu accipientis fit sapiens. Omnes itaque paginas utriusque Testamenti percurrens, nunquam invenies praeceptum per has investigari Deum; sed per fidem, quae per dilectionem operatur, munditia cordis, mandatorumque Dei obedientia et observatione quaerendum fideliter et inveniendum veraciter edocui. Quid enim, nunquid omnes prophetae his Deum investigasse atque invenisse dicendi sunt? Certe, ut caeteros praeteream, Amos, de pastoralibus, ad prophetandum repentina inspiratione assumptus, nunquam earum eruditionem percepisse credendus est. Quid beatus Petrus, et caeteri Apostoli, piscatores, et idiotae nunquid earum studiis eruditi aeternam Sapientiam inquisierunt et perceperunt?
2.208.40
Aliud omnino clamat Veritas, quae dicit: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; et item: Cum venerit Spiritus paracletus, quem mittet Pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis; et iterum: Nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; et iterum: Exsultans Jesus Spiritu sancto dixit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Et ad beatum Petrum: Beatus et Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis. Et Apostolus: Et quoniam non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritum sanctum philosophi mundi nec habuerunt, nec invenerunt; quomodo ergo, quamlibet astuti atque acuti, per earumdem disciplinarum eruditionem Dominum investigare potuerunt, qui nec investigatur veraciter nec invenitur nisi per Spiritum sanctum? Sequitur igitur nec comites eas fuisse sapientiae Dei, quae una, eademque, et sola semper est, nec his investigari eam; sed revelari per Spiritum ejus. An beatus Pater Augustinus, omnibus his examussim instructus, earum acumine Deum aut investigare aut valuit invenire? qui, cum per tot annos earum studiis insudaret, et tamen multis erroribus, maximeque Manichaeorum insaniis impediretur, nunquam veritatem cognoscere potuit, priusquam sanctae genitricis suae instantia, oratione et lacrymis, respectu supernae inspirationis Dei et beati Ambrosii praedicatione, et Deum agnoscere, et fidei gratiam percipere meruit.
2.208.41
Unde et ipse beatissimus Augustinus( libro De Civitate Dei octavo) inquit:[ In Timaeo autem Plato, quem liberum de mundi constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo ignemque junxisse. Manifestum est autem quod igni tribuat coeli locum, terrae vero ipsam terram. Habet ergo haec sententia quamdam illius similitudinem, qua dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram. Deinde illa duo media, quibus interpositis sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et aerem. Unde putatur sic intellexisse quod scriptum est: Spiritus Domini superferebatur super aquam; parum quippe attendens quo more soleat illa Scriptura appellare Spiritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur quatuor opinatus elementa loco illo commemorata videri potest. Deinde quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic in illis sacris litteris flagrat, et maxime illud( quod et me plurimum adducit ut pene assentiat Platonem illorum librorum expertem non fuisse) quod, cum ad sanctum Moysen ita verba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen ejus qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum. Et dicet filiis Israel: Qui est misit me ad vos, tanquam in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, ea, qua mutabilia facta sunt, non sint. Vehementer hoc Plato tenuit, et diligentissime commendavit, et nescio utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum qui ante Platonem fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum. Et dices eis: Qui est misit me ad vos. Sed undecunque ista ille diceret, sive praecedentibus eum veterum libris, sive potius, quomodo dicit Apostolus: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit: invisibilia enim ejus a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et Divinitas. Non immerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam quod in ista quaestione, quam modo suscepimus, agitur.]+ Unde beatus Paulus apostolus: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
2.208.42
Ambrosius:[ Philosophiam dicit terrenam, per quam solent seduci qui cupiunt prudentes judicari in mundo. Haec argumentis, et subtilitate minutiarum quarumdam componitur, quasi physicas investigaverit rationes, quaedam habens admixta quae hortamenta sint bonae vitae, vel documenta, aliquando de mensuris, nec non de numeris, aliquando de elementorum qualitatibus et quantitatibus ordinata: in cujus disputationibus qui inciderit, vix raro[ al., aut nunquam] evadet: detinetur enim verisimilibus causis, et commentitiis rebus, nihil tam verum aestimans, quam quod conspicitur et intelligitur in elementis; et quia quae ad praesens sunt, et cernuntur oculis, suavia et oblectabilia videntur, aliquantos seducunt, qui spiritalem rationem despiciendam et rejiciendam putant, desperatione futuri, omnem vim astris assignantes, carnali rationi obnoxii, ne gravia credenda sint sustolli posse in coelo, vel levia venire ad terras, aut aliquid corporeum sine rerum admistione generari, repugnantes potentiae ac providentiae Dei: sciunt enim legi in divinis veteribus Hebraeorum voluminibus multa gesta per Moysen, quae humana ratio non capit Simili modo et in novis libris, facta a Domino aut per apostolos, quae tractatur carnalis prohibet credi. Hanc ergo traditionem philosophiam fallacem et inanem appellat, quia non a potentia Dei ordinata est, sed ab imbecillitate ratiocinationis humanae, quae potentiam Dei intra scientiam suam coarctat, ne aliter credatur facere, quam carnalis se continet ratio; quam singulis elementis divinitatis diversitate[ al., diversitatem] deputant ad culturam, ut obligent animos imperitorum, ne se ad Deum verum extendant. Quamobrem cavendam monet traditionem istam quia mundi cultrix est, non Dei qui unus est, nec ad Christum sed a Christo abstrahit, in quo perfectio divinitatis est.]
2.208.43
+ Sed, ut ad propositum redeamus, quia in Latinis dictionibus nobis Atticas origines importas, tot Ecclesiarum magistris, Graecitatem apprime scientibus, nunquam praedestinationem pro praevisione posita legimus, quoniam ea per omnia differre non nescierunt. Nam, licet nihil absque praevisione possit praedestinari, quemadmodum de distantia praescientiae et praedestinationis jam plura congessimus. Quod si praedestinationis vocabulum huic intellectui subjacet, quid de caeteris sentiendum censes, quae in eumdem sensum posita creberrime leguntur, veluti est deputati, delegati, parati, praeparati, decreti, judicati, damnati, addicti, dispositi, dispensati, ordinati, statuti, constituti, praefixi, definiti, praefiniti, et caetera. Quae, ad eumdem intellectum concurrentia, passim in divinis paginis, Patrumque venerabilium scriptis posita inveniuntur. Verum quis nesciat non idem esse praevidit, quod est praefinivit? Ac per hoc cum praefinire et praedestinare sibi concinant, praevidere ab his multum differre nulli sobrio incognitum liquet; quia, sicut saepe notatum est, multa praevidentur, quae nullatenus praefiniuntur! Interea admirandum interpretem quo decet honore afficiendum video; qui, novas nobis interpretandi lineas affingens, nequiit introspicere quod non omnia verba Latina, quae loco unius vel Graeci vel Hebraei sermonis vel cujuslibet linguae interpretata ponuntur, unum semper significare necesse sit; sed pro locorum qualitatibus, nunc hoc nunc illud ostendere: quemadmodum, inter caeteros, vel maxime sanctus Hieronymus demonstrat; sicut est Bar, quod in nostra lingua filium, purum triticum, et spicarum fasciculum, atque electum significat. Nunquid ideo unum idemque dicentur significare tot Romana vocabula, quia pro uno vel Hebraeo, vel Syro sermone pro intelligentiarum varietatibus posita leguntur? Proinde, quod de praedestinatione, praevisione et praefinitione morte, poenis atque suppliciis, loquaci taedio, garrulus magis quam eloquens, iteras; quoniam supra satis abundeque confutatum et comminutum noscitur, ne tui exemplo eadem non necessarie repetamus, consulte transiliendum credidimus.
2.208.44
Attamen illud notandum censeo quod cum mortem a Deo esse negaveris, mortem mortis aeternae vitam aeternam, id est Dominum nostrum Jesum Christum dixeris, ipso per prophetam praenuntiante: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne. Si ergo ipse se mortem pronuntiat esse mortis, quomodo negare audes mortem esse a Deo? Item quod dicis deseri a Deo, id esse interimi: nec quod in eis ipse fecit, relinqui vel deseri: alioquin earum naturam ac nihilum redire, si summa essentia in eis non sit, sed quod in eis non fecit, id est superbiam, sperni: prorsus veritati reniteris, quae Deum judicem justissimum atque irreprehensibilem, id quod fecit, id est angelos apostatas et homines impios, merito iniquitatis eorum punire praedicat. Deum quoque in ea natura quam ad se creavit semper habitare falso astruis, cujus habitatio non nisi per gratiam edocetur. Proinde quod in laudibus beati Augustini perorans, non eum eodem modo voluisse intelligi asseveras quod dixit: quos juste praedestinavit ad poenam, quo voluit quod dixit: quos benigne praedestinavit ad gratiam, affatim praemissa confutant. Neque necesse est ut toties evitata, quasi formidanda superflue inculcentur.
2.208.45
Quid tantopere Dei providentiam calcas, et ejus dispositionibus impius obvias? Certe qui, Dei potentiae dispensationisque expertes, vitam duxerunt, quantalibet ingeniorum acrimonia praepollentem, quamvis fato fortunaque vitam humanam agi suadere conarentur, nequaquam absque providentia fieri praedicabant, cum ea diis deabusque adscriberent quos propriis etiam vocabulis nuncupabant, fatum videlicet, et fortunam. Ac rursum fati trifidam distributionem sub nominibus Megerae, Alecto, et Tisiphone. Quarum dispositionibus vitae humanae ortum, procursum, finemque tribuebant. Ita ut nec felicitatem, nec infelicitatem, nec fortunia, neque infortunia absque deorum suorum dearumve ordinatione fieri posse ullatenus affirmarent. Tu contra, et veritati et figmentis pariter contradicens, aufers veri imo solius Dei providentiam, dispositionem atque judicium, cum propheta Isaias de uno et vero Deo manifeste proclamet, S. Hieronymo exponente in Isaia, lib. V: Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes; Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam? Hoc loco quidam arbitrantur generalem esse contra omnem orbem prophetiam, et quod vastitas Babylonis et Assyriae civitatis typus sit consummationis mundi, quibus nequaquam contradicimus, dum sciamus hic omnem terram Assyriorum proprie significari, et universas gentes socias regis Assyrii demonstratas: quidquid autem a Domino decretum est, nullius virtute prohibetur, et extentam manum ejus, et ad percutiendum paratum, nemo poterit coercere.]+ Idem in eodem:[ Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc; ex quo putas tempore? videlicet ex eo quo creatus est Moab; et Dominus ait: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam Dei, sive extunc pro antiquo tempore intelligamus, quod olim divina sententia ista decreta sint; non quod praescientia Dei causam vastitatis attulerit, sed quod futura vastitas Dei majestate praenota sit.]+ Idem in eodem:[ Dominus exercituum cogitavit ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae, quia supra, interrogantis more, dixerat: Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? nunc ipse respondet: non fatorum( ut stulti putant) sic fila deducta sunt, non fortunae currit rota; sed Dei judicio et ipsius voluntate perfectum est: Qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam, et commonet arrogantes conditionis suae, ut discant potentiam ejus per miseriam, cujus clementiam per beneficia sentire noluerant.]+ Certum est omnipotentissimum judicem auctoritate divinae Scripturae, ac concinentia tractatorum fidelium non de initiis, sed de fine quemquam judicare, dicente Scriptura: Et universorum finem ipse considerat, quare, quaeso, universorum finem ipse considerat? nunquid, ut quidpiam novi, et quod eatenus ignoraverit, addiscat? Absit: sed qui hominis terminos constituit, qui praeteriri non poterunt, ad hoc universorum finem considerat, ut de eo unumquemque dijudicet. Videlicet ut aut de fine bono, bonis bona retribuat, aut de fine malo malis aeque mala rependat. Quid itaque contrarium vel fidei vel Dei justitiae susurratur, si id praedestinasse fidelissime praedicetur, quod eum vel decrevisse, vel constituisse, vel considerare, verax Scriptura non tacet. Terminos igitur hominis quos constituit, id est praedestinavit atque disposuit: Et universorum finem ipse considerat, ut ex eis unicuique retribuat quod meretur, hoc procul dubio praedestinavit, id est ante saecula disposuit; quia hoc praescivit indubitanter, atque praenovit: non ergo negetur imo tanta pertinacia impugnetur quod auctoritate et ratione veritatis lucidissimae comprobatur.
2.208.46
Unde et Gregorius in Moralibus sic ait:[ Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, ipse tempus posuit tenebris, iniquis videlicet modum quo iniqui esse desistant. Unde eis per Apostolum dicitur: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor egregius dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit, abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Unde et in Canticis canticorum, Ecclesia veniente, dicitur: Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens? Aperte enim Ecclesia aurorae comparata describitur, quae per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce justitiae commutatur. Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: universorum nomine et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala vero non faciens, sed ab iniquis facta, ne inordinate eveniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia. Atque intuetur electorum terminum, quod ex malo mutentur ad bonum; intuetur etiam reproborum finem, quod de malo opere dignum retrahantur ad supplicium. Videt finem persequentis Sauli quo prostratus diceret: Domine, quid me jubes facere, vidit finem quasi obsequentis Discipuli quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet; vidit Ninivitas delinquentes, sed consideravit finem delinquentium poenitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem, sed consideravit finem ardoris luxuriae ignem gehennae. Vidit gentilitatis finem, quod, possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Judaeae terminum, quod, ab ea luce fidei quam tenebat, obduratae perfidiae se tenebris caecaret.+ Sane cum dicis.

Intertext edge

Open linked passage

Note