Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prudentius Trecensis-861
De praedestinatione
Prae 2.5.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9051 Depra
2.5.1
INCIPIT LIBER. CORRECTIO
2.5.1
+ Gregorius in homilia paschali: Non comedetis ex eo crudum quid, neque coctum aqua. Ecce jam nos ipsa verba historiae ab intellectu historico repellunt, nunquid, fratres charissimi, Israeliticus ille populus in Aegypto constitutus comedere agnum crudum consueverat, ut ei lex dicat: Non comedetis ex eo crudum quid, ubi et additur: neque coctum aqua.[ Sed quid aqua, nisi humanam scientiam designat, juxta hoc quod per Salomonem sub haereticorum voce dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt, quid crudae agni carnes nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis relictam illius humanitatem significant: omne enim quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus: sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster neque purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari Deus potuit cogitandus. Omnis enim qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas videlicet coquere per Divinitatis ejus intelligentiam noluit: omnis vero qui incarnationis ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est dispensationis ejus mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Qui igitur paschalis gaudii solemnitatem celebrare desiderat, agnum neque aqua coquat, neque crudum comedat, ut neque per humanam sapientiam profunditatem incarnationis illius penetrare appetat, neque in eum tanquam in hominem purum credat; sed assas igni carnes comedat, ut dispensari omnia per sancti Spiritus potentiam sciat.]
2.5.2
+ Quamvis non ignoremus praecepto Domini vasa aurea atque argentea, vestiumque ac gemmarum variam pulchritudinem ab Aegytiis mutuata, ejus tabernaculo fuisse oblata, et esse devotius offerenda: verum id quotiescunque contra eos agi necessitas summa coegit, qui talibus inflati gloriabantur in vanitatibus suis, et simplicitatem nostrae fidei stultitiam deputabant, exsequi pro tempore non est inhibitum, sed fideliter prudenterque a Patribus usurpatum. Tu autem a contrario de fide adversus fideles nullis sophismatibus innitentes impudentius scribens, quare ad sophistica te deliramenta verteris? In promptu est nimirum jactantiae studens, et non jam philosophus, sed philocompos videri appetens, ea nobis ingerere delegisti quae a nullo nostrum vel intelligi, vel deprehendi, vel certe confutari posse credideras. Et dum studes placere hominibus, quibus id cordi esse noveras( si tamen sunt aliqui, quod avertat Veritas sempiterna), nequaquam vel cavisti, vel formidasti illi displicere, de quo super talibus Propheta intentando praedicit: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Nec metuisti cum Achan auream regulam ex Hiericonthino anathemate contra inhibitum castris Dominicis inferre, jamjamque cum ipso sententiam divinae animadversionis, nisi citius humiliter resipiscendo poenitueris, merito subiturus; quicunque enim propheticas vel apostolicas nobis litteras diligenter scrutati sunt, vivaciter intellexerunt, fideliter enodarunt, abstrusa aperientes, plana exornantes, nodosissima enucleantes, allegorica detegentes, hoc potissimum sategerunt, ut illo loquendi genere quam maxime uterentur, quo etiam a simplicioribus absque gravi difficultate, quae vel audirent, vel legerent, caperentur.
2.5.3
Quod cum ab omnibus provide fuerit observatum, praecipue beatissimi atque doctissimi Patris Augustini, venerandae memoriae episcopi opusculis specialius elucescit, quae de Doctrina Christiana composuit, in quibus vel maxime tuorum tibique similium figmenta portentorum cavenda et fugienda eruditissima humilitate humillimaque eruditione et sanxit et docuit. Necnon in illis quos quaestionum vel locutionum Heptateuchi mirabile elucidatione exaratos nomine voluit praenotari. Beatissimus quoque Hieronymus, tot linguarum atque librorum litteris incomparabiliter eruditus, in omnibus, tam in propheticis quam apostolicis, explanationibus, id sibi summopere studii fuisse crebrius replicando inculcat, malle per se sanctarum Scripturarum dicta intelligi quam rhetorum controversiis inservire. Instructus videlicet tremendi judicis verbere, quo propter nimiam Ciceronis lectionem adductus acriterque caesus, tandem circumstantium precibus liberatus juraverat se Ciceronis libros nunquam de caetero meditaturum, nunquam lecturum, quin Epistola ad Galatas contemptum hujusce disputationis ita deprompsit dicens.
2.5.4
Hieronymus.[ Tertium ad Galatas, o Paula et Eustochium, volumen hoc condimus[ al., cudimus], non ignari imbecillitatis nostrae, et exilis ingenii rivulum vix parvo strepentem murmure sentientes. Jam enim et in Ecclesiis ista quaeruntur, omissaque apostolorum simplicitate, et puritate verborum, quasi ad Athenaeum et ad auditoria convenitur, ut plausus circumstantium suscitentur, ut oratio rhetoricae artis fucata mendacio, quasi quaedam meretricula procedat in publicum, non tam eruditura populos quam favorem populi quaesitura, et in modum psalterii et tibiae dulce canentis, sensus demulceat audientium; ut vere illud prophetae Ezechielis nostris temporibus possit aptari, dicente Domino ad eum: Et factus es eis quasi vox citharae suave canentis et bene compositae. Et audient verba tua et non facient ea. Verum quid agam? Taceamne? Sed scriptum est: Non apparebis in conspectu Dei tui vacuus. Et Isaias( sicut in Hebraeis tamen habetur voluminibus) ingemiscit: Vae mihi misero, quia tacui. Loquar? Sed omnis[ al., omnem] sermonis elegantiam et Latini eloquii venustatem stridor lectionis Hebraicae sordidavit. Nostis enim et ipsae quod plusquam quindecim anni sunt ex quo in manus meas nunquam Tullius, nunquam Maro, nunquam gentilium litterarum quilibet auctor ascendit: et si quid forte inde dum loquimur obrepit, quasi antiqui per nebulam somnii recordamur. Quid autem profecerim ex linguae illius infatigabili studio, aliorum judicio derelinquo. Ego quid in me[ al., mea] amiserim scio. Accedit ad hoc quia propter oculorum et totius corpusculi infirmitatem manu mea ipse non scribo, nec labore et diligentia compensare queo eloquii tarditatem; quod de Virgilio quoque tradunt, quia libros suos in modum ursorum fetuum lingendo figuraverat[ al., labendo figuraverit]. Verum accito notario, aut statim dicto quodcunque in buccam venerit, aut si paululum voluero cogitare, melius aliquid prolaturus, tunc me tacitus ille reprehendit, manum contrahit, frontem rugat, et se frustra adesse toto gestu corporis contestatur. Oratio autem licet de bonae indolis ingenio sit profecta, et distincta inventionibus, et ornata flore verborum: tamen nisi auctoris sui manu limata fuerit et polita, non est nitida, non habet mixtam cum decore gravitatem, sed in modum divitum rusticorum, opibus suis magis arguitur quam ornatur? Quorsum ista? Videlicet ut et vobis et caeteris qui forte legere voluerint, sit responsum; me non panegyricum aut controversiam scribere, sed commentarium; id est, hoc habere propositum, non ut mea verba laudentur, sed ut quae ab alio bene dicta sunt, ita intelligantur ut dicta sunt. Officii mei est obscura disserere, manifesta perstringere, in dubiis immorari. Unde et a plerisque commentariorum opus explanatio nominatur. Si quis eloquentiam quaerit, aut declamationibus delectatur, habet in utraque lingua Demosthenem et Tullium, Polemonem et Quintilianum. Ecclesia Christi non de Academia et licia[ Lyceo], sed de vili plebicula congregata est. Unde et Apostolus: Videte, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt hujus mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia hujus mundi et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret. Quia enim ex creaturarum ordine, varietate, constantia, non cognoverat mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; non in sapientia verbi, ut non evacuetur[ al., evacuaretur] crux Christi. Ubi enim scriba, ubi grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? Nec in persuasibilibus sapientiae verbis, sed in ostensione virtutis et spiritus, ut fides credentium non esset in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Quamobrem et ipse Apostolus ad eosdem Corinthios loquebatur. Et ego veniens ad vos, fratres, veni non per subtilitatem[ al., sublimitatem] sermonis et sapientiae annuntians vobis testimonium Domini. Non enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum. Et ne forsitan putaretur, haec dicens, esse insipientiae praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, evertit. Sed loquimur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est; quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Quotusquisque nunc Aristotelem legit? quanti Platonis vel libros novere vel nomen? Vix in angulis otiosi eos senes recolunt. Rusticanos vero et pisca tores nostros totus orbis loquitur, universus mundus sonat. Itaque sermone simplici simplicia eorum verba ponenda sunt[ al., pandenda]. Verba, inquam, non sensus. Caeterum si, orantibus vobis, illam possim in exponendis Epistolis eorum habere spiritum, quem illi in dictando habuerunt: tunc videritis tantam majestatem et latitudinem in his verae fuisse sapientiae, quanta in saeculi litteratis arrogantia et vanitas fuit. Breviter vobis meae mentis fateor arcanum: Qui per me intellecturus est Apostolum, nolo ut mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem cognoscendum, alium quaerat interpretem.]
2.5.5
+ Nec minus Cassiodorus in opere mirabili quod Psalmorum expositione contexuit, cum plures earumdem artium figuras interponeret, non per illas Psalmos exposuit, sed eas sacris eloquiis inesse perdocuit, quatenus earum auctorem Dominum, qui eisdem divinis eloquiis praedicatur, non eos qui se inventores talium jactabant, eumque aut minime aut ex parte cognoverant, patenter ostenderet, de quo dicitur: Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante eum, ubi necessario additur omnis, ut demonstretur quidquid bonarum artium atque ingeniorum recte utiliterque sapitur, illo auctore dari omnibus atque dispertiri; de quo legitur: Dividens singulis prout vult( I Cor. XII, 12), qui solus essentialiter, incommutabiliter ac sempiternae sapiens, imo sapientia veraciter creditur et fideliter praedicatur. De qua re cum in praefatione ejusdem amplectendi operis de eloquentia totius legis divinae dissereret, ita locutus est:
2.5.6
Cassiodorus:[ Unde ad probationem pertinet maximam, quia lex divina per cunctas mundi partes cognoscitur fuisse suscepta. Haec multis modis genera suae locutionis exercet, et definitionibus succincta, schematibus decora, verborum proprietate signata, syllogismorum complexionibus expedita, disciplinis inrutilans; non tamen ab eis accipiens extraneum decorem, sed potius illis propriam conferens dignitatem. Haec enim quando in divinis Scripturis splendent, certa atque purissima sunt; cum vero ad opiniones hominum et quaestiones inanissimas veniunt, ambiguis altercationum fluctibus agitantur, ut quod hic firmissime semper verum, frequenter alibi reddatur incertum. Sic et lingua nostra dum psalmodiam canit, nobilitate veritatis ornatur; cum ad fabulas ineptas et blasphema se verba converterit, ab honore probitatis excluditur. Sicut apostolus Jacobus dicit: Ex ipso ore benedicimus Deum et Patrem, et ex ipso ore maledicimus hominem, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus est. Haec mundanarum artium periti, quos tamen multo posterius ab exordio divinorum librorum exstitisse manifestum est, ad collectiones argumentorum, quae Graeci topica dicunt, et ad artem dialecticam et rhetoricam transtulerunt; ut cunctis evidenter appareat prius ad exprimendam veritatem justis mentibus datum, quod postea gentiles humanae sapientiae aptandum esse putaverunt. Haec in lectionibus sacris tanquam clarissima sidera lucent, et significantias rerum utillimis compendiis decenter illuminant. Quae nos breviter locis aptissimis admonebimus, quoniam res ipsae commodissime deducentur ad medium, per quas concepti sensus clarius elucebunt. Nam et Pater Augustinus in lib. III, de Doctrina Christiana, ita professus est: Sciant autem litterati modis omnium locutionum, quas grammatici Graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse. Et paulo post sequitur: Quos tamen tropos, id est modos locutionum, qui noverunt, agnoscunt in litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantulum adjuvantur. Cujus rei et in aliis codicibus suis fecit evidentissimam mentionem. In libris quippe quos appellavit de Modis locutionum, diversa schemata saecularium litterarum inveniri probavit in litteris sacris; alios autem proprios modos in divinis eloquiis esse declaravit, quos grammatici sive rhetores nullatenus attigerunt. Dixerunt hoc apud nos et alii doctissimi Patres, id est Hieronymus, Ambrosius, Hilarius; ut nequaquam nos praesumptores hujus rei, sed pedisequi esse videamur. Sed dicet aliquis: Nec partes ipsae syllogismorum, nec nomina schematum, nec vocabula disciplinarum, nec alia hujuscemodi ullatenus inveniuntur in psalmis? Inveniuntur plane in virtute sensuum, non in effatione verborum: sic enim vina in vitibus, messem in semine, frondes in radicibus, fructus in ramis arboris, ipsas nuces contemplamur in nucleis. Nam et de profundissima abysso et deliciosus piscis attingitur, qui tamen ante conceptionem[ captionem] suam humanis oculis non videtur. Merito ergo esse dicimus, quae inesse nihilominus virtute sentimus. Nam et Apostolus vetat nos seduci per vanam sapientiam mundi; ista vero non abnegat in litteris esse divinis.
2.5.7
+ Ac per hoc quandocunque, sicut diximus, talibus uti necessitas impellit, adversus eos sine dubio qui, illudentes sinceritati nostrae fidei, eis inflati tument, agendum pie humiliterque non improbatur, cum legamus Mosen prophetarum eximium omni Aegyptiorum sapientia eruditum, et Danielem ac socios ejus omnes Chaldaeorum magos atque aruspices eorumdem scientia decuplum superasse. Jam nunc in nomine[ Dei] et adjutorio labyrinthum tuarum haereseon adituri, gratiam ejus sine quo nihil sumus, scimus et possumus, invocemus, ut ipsa duce tuas inextricabiles moras penetrare easque inoffenso gressu evadere valeamus, nequaquam tui quadruvii innodationibus ac depravationibus, sed auctoritati et veritati medullitus innitentes.
2.5.8
Igitur per copiosam praefationis tuae disputationem, qua veram philosophiam veram esse religionem veraciter astruis, sed inveniendam disciplinarum saecularium eruditione fallaciter affirmas, cum vera religio fide et Dei gratia, non humanis adinventionibus assequatur atque approbetur; ponis sententiam Gottescalchi, qua affirmare conetur necessitate praedestinationis tam bonos ad bona, quam malos ad mala inevitabiliter impelli. Hoc utrum vel quare dixerit ipse viderit, nos destinatione Dei ad aliquid necessitate impelli, vel( sicut a multis dicitur) fataliter cogi neminem credimus et confitemur, sed ejus providentia sempiterna, et omnipotentissima praescientia omnia ordinari, disponi, dispensari, destinari, regi ac gubernari modis cuique congruis nullo modo dubitamus, dicente veraciter de eo Scriptura: Quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; quibus verbis universa Dei sapientia praeveniri, attingi, atque disponi breviter immutabiliterque definitur; nunquam enim attingeret atque disponeret, nisi praeveniret: nunquam vero praeveniret, nisi essentialiter ac sempiterne omnipotenterque exsisteret.
2.5.9
Constat ergo nihil esse nisi Creatorem et creatu ram, Creatorem a nullo, creaturam a Creatore. Creatorem sine initio, mutabilitate et fine; creaturam cum initio et mutabilitate, partimque cum fine: rationalis enim creatura angelorum et hominum coepit, nec desinit; caetera vero usibus hominum facta atque attributa, partim desinunt, partim permanent; nec tamen eadem permansione aeternitati coaequantur Auctoris, de quibus nunc longum est disputare. Cum ergo constet nihil aliud esse quam Creatorem et creaturam, eamdemque non a seipsa sed a Creatore exsistendi sumpsisse principium, nihilominus ad Creatorem pertinuit disposuisse, ordinavisse, destinasse ac praedestinasse quod fecerat; quemadmodum dictum est, quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter: a fine videlicet invisibilis atque incorporeae creaturae, usque ad finem visibilis corporeaeque creaturae; id est, ab eo quod in creaturis omnibus summum est usque ad id quod in creaturis omnibus infimum est; quod si negatur, aut invidus( quod absit) aut impotens Deus asseritur. Quia si non ordinavit, disposuit, dispensavit, destinavit, sive praedestinavit quod fecit, colligitur ut nullatenus facturae suae curam habuerit. Habuit autem curam creaturarum quas fecit, quia de eo verax Scriptura confitetur dicendo: Cui cura est de omnibus; et ad quem Propheta loquitur: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi; Et cui in precibus orantes dicimus: Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur. Et qui in Evangelio loquitur: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine Patre vestro? Et rursum: Si ergo fenum quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic veslit, quanto magis vos minimae fidei? et caetera, quibus abundare divina eloquia nullus ignorat: quo conficitur Deum omnia sicut creasse, ita curasse, ordinasse, disposuisse, dispensasse, destinasse, seu praedestinasse, quae vel fecit, vel facturus est, juxta illud qui fecit quae futura sunt. Qui enim omnes creaturas initio condidisse creditur, quid est quod facturus erat, nisi gubernatio, multiplicatio ac dispositio rerum quas fecerat? Unde et in Evangelio ipsa Veritas loquitur dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, sive fecit quae futura sunt, quia in praescientia sua quae falli mutarique nequit, praedestinavit, quid forinsecus operis effecturus, et ad quem finem opus quod faceret esset perducturus: quae operatio nisi illius dispositio? Quod tantumdem valet, nec aliud prorsus recte intelligitur, quam si dicatur, destinatio: ac praedestinatio bifariam dividitur, in bona videlicet et mala; sed bona quae non sunt nisi auctore bono et summo, id est Deo; mala nullatenus, ea quae non auctore Deo, sed voluntate creaturae rationalis a suo auctore deflexa, atque inde deteriora culpabiliter aversa fiunt.
2.5.10
Proinde bonorum omnium auctor est Deus; malorum autem, id est vitiorum atque peccatorum auctor Deus non est, sed praescitor providentissimus, examinator sapientissimus, judex potentissimus atque justissimus; eorum ergo malorum, id est tribulationum, afflictionum, atque infirmitatum, seu quarumlibet poenarum quas vel in hac interim vita, et justis at injustis mixtim ingerit: illic autem, id est in gehenna, solis impiis divina aequitas juste meritoque retribuit. Auctor dicitur Deus, dicente propheta: Si est malum in civitate, quod Dominus non fecit; et iterum ipse Dominus per Isaiam inducitur dicens: Faciens bonum, et creans malum; formans lucem et creans tenebras: ego Dominus faciens omnia haec. Item idem in Evangelio dicturum se impiis in judicio testatur. Ite, inquiens, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Quid est quod ait paratus, nisi creatus atque destinatus? A quo autem creatus, nisi ab illo qui per prophetam dixerat sese creasse malum et tenebras? Ab ipso indubitanter etiam destinatus impiis dicitur, testante Isaia propheta: Parata est enim ab heri a rege Topheth, parata et dilatata, ubi et creationem et destinationem ignis gehennae a Deo factam atque ordinatam patenter intimat. Topheth enim gehennam dicit, ab heri autem ab initio, a rege vero nihilominus ab omnipotenti Deo, sicut sanctus Hieronymus exponit, intelligitur. Cum igitur horum malorum Deus absque contradictione dicatur auctor, ordinator atque dispositor, quid, quaeso te, obest veritati si dicatur etiam destinator ac praedestinator: cum nihil aliud destinare et praedestinare, quam ordinare et praeordinare, disponere vel ante disponere, seu aliud quid simile, a sanis mentibus intelligatur; hinc Augustinus in libro primo de Libero Arbitrio.
2.5.11
Augustinus:[ Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali? Dicam si planum feceris de quo malo quaeras; duobus enim modis appellare malum solemus: uno cum male quemque fecisse dicimus, alio cum mali aliquid esse perpessum. De utroque scire cupio. At si Deum bonum esse nosti vel credis( neque enim aliter fas est), male non facit. Rursus si Deum justum fatemur( nam et hoc negare sacrilegum est), ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit: quae utique supplicia patientibus mala sunt; quamobrem si nemo injuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus; illius primi generis malorum nullo modo, hujus autem secundi auctor est Deus.]
2.5.12
+ Quod autem ordinare, vel praeordinare, pro eo quod est destinare, vel praedestinare ponatur, liber Actuum apostolorum indicat, dicente beato Luca evangelista scriptore Actuum eorumdem: Et crediderunt quotquot erant praeordinati in vitam aeternam. Quod nihil rectius intelligitur, quam praedestinat in vitam aeternam, et quod destinatio, vel praedestinatio, Dei dispositio debeat intelligi sanctus antistes Fulgentius in libro de Praedestinatione ad Monimum declarat.
2.5.13
Fulgentius: In sanctis igitur, inquiens, perfecturus est Dominus, quod ut essent boni gratis dedit; quod autem daturum se praescivit, in aeterna bonitatis dispositione praedestinavit. Ipsa est enim praedestinatio Dei, sempiterna scilicet dispositio futuri operis Dei.]
2.5.14
+ Quae praeordinatio, dispositio, destinatio, vel praedestinatio Dei certissima, scientissima, omnipotentissima, nullum ad peccatum adigit, nullum incitat, nullum cogit: sed voluntarie in crimina labentes, atque in eis obstinatissime perdurantes, juste punit, juste condemnat; nequaquam enim justitiam servaret, nisi a se voluntaria defectione aversos ac recedentes, neque ulla conversione ad se redeuntes praevaricatores, meritis poenis addiceret. Quia autem justus est, justitiam servat, et tandiu inexhaustae bonitatis suae patientia malos tolerat, muneribus donat, praemiis invitat; nec tamen ullo tantae benignitatis medicamine molliuntur, quin potius obduratione irrevocabili, et ingratitudine horribili in suis voluntariis iniquitatibus perseverant, aequitati ejus omnimodo dignissime competit, ut quos invicta bonitas nullatenus revocavit a scelere, aeterna aequitas puniat in tormentis.
2.5.15
Hanc justissimam, proindeque irreprehensibilem facinorosorum hominum damnationem Deum et praescisse, et praedestinasse a sanctis Patribus fideliter dictum, veraciter praedicatum, et dicimus et fatemur. Hinc Augustinus in libro III, de Libero Arbitrio:[ Nunc autem, quia ita est non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo, et non valendo esse qualem debere esse se videt, poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena, si justa est, peccati poena est et supplicium nominatur: si autem injusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa haec poena est, et pro peccato penditur aliquo. Non enim quisquam injustus dominator aut subripere hominem potuit, velut ignorante Deo, aut extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec justa poena de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habeat liberum arbitrium voluntatis ad eligendum quid recte faciat, vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodammodo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere; illa est enim peccati poena justissima ut amittat unusquisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet; id est autem ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit: et qui recte facere cum posset, noluit, amittat posse, cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas: ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit; sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati.]

Intertext edge

Open linked passage

Note