Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Carmina
Prudentius (IV)Carm 11 · 7700-carmin6More by Prudentius (IV)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/prudentius" aria-label="More works by Prudentius (IV)"> —
⋯
More
Original / primary: 7700 Carmin6
11.1
349 X. HYMNUS CIRCA EXSEQUIAS DEFUNCTI.
11.1
Deus, ignee fons animarum, Duo qui socians elementa, Vivum simul, ac moribundum, 350 Hominem, Pater, effigiasti.
11.2
Tua sunt, tua, rector, utraque, Tibi copula jungitur horum: Tibi, dum vegetata cohaerent, Et spiritus, et caro servit.
11.3
Rescissa sed ista seorsum 351 Solvunt hominem, perimuntque: Humus excipit arida corpus, Animae rapit aura liquorem.
11.4
Quia cuncta creata necesse est Labefacta senescere tandem, Compactaque dissociari, Et dissona texta retexi.
11.5
352 Hanc tu, Deus optime, mortem Famulis abolere paratus, Iter inviolabile monstras, Quo perdita membra resurgant.
11.6
Ut, dum generosa caducis, Ceu carcere clausa, ligantur, Pars illa potentior exstet, Quae germen ab aethere traxit.
11.7
353 Si terrea forte voluntas Luteum sapit, et grave captat Animus quoque pondere victus Sequitur sua membra deorsum.
11.8
At si generis memor ignei Contagia pigra recuset, Vehit hospita viscera secum, Pariterque reportat ad astra.
11.9
Nam quod requiescere corpus Vacuum sine mente videmus, Spatium breve restat, ut alti Repetat collegia sensus.
11.10
Venient cito saecula, cum jam Socius calor ossa revisat, 354 Animataque sanguine vivo Habitacula pristina gestet.
11.11
Quae pigra cadavera pridem Tumulis putrefacta jacebant, Volucres rapientur in auras, Animas comitata priores.
11.12
Hinc maxima cura sepulcris Impenditur: hinc resolutos Honor ultimus accipit artus, Et funeris ambitus ornat.
11.13
355 Candore nitentia claro Praetendere lintea mos est, Aspersaque myrrha sabaeo Corpus medicamine servat.
11.14
Quidnam sibi saxa cavata, Quid pulchra volunt monumenta? Nisi quod res creditur illis Non mortua, sed data somno?
11.15
Hoc provida Christicolarum Pietas studet, ut pote credens, 356 Fore protinus omnia viva, Quae nunc gelidus sopor urget.
11.16
Qui jacta cadavera passim Miserans tegit aggere terrae, Opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti.
11.17
Quin lex eadem monet omnes 357 Gemitum dare sorte sub una, Cognataque funera nobis Aliena in morte dolere.
11.18
Sancti sator ille Tobiae, Sacer, ac venerabilis heros, Dapibus jam rite paratis Jus praetulit exsequiarum.
11.19
Jam stantibus ille ministris Cyathos, et fercula liquit, Studioque accinctus humandi, Fleto dedit ossa sepulcro.
11.20
Veniunt mox praemia coelo, Pretiumque rependitur ingens: Nam lumina nescia solis Deus illita felle serenat.
11.21
Jam tunc docuit pater orbis, Quam sit rationis egenis Mordax, et amara medela, 358 Cum lux animam nova vexat.
11.22
Docuit quoque non prius ullum Coelestia cernere regna, Quam nocte, et vulnere tristi Toleraverit aspera mundi.
11.23
Mors ipsa beatior inde est, Quod per cruciamina lethi Via panditur ardua justis, Et ad astra doloribus itur.
11.24
Sic corpora mortificata Redeunt melioribus annis: Nec post obitum recalescens Compago fatiscere novit.
11.25
Haec, quae modo pallida tabo Color albidus inficit, ora Tunc flore venustior omni Sanguis cute tinget amoena.
11.26
Jam nulla deinde senectus Frontis decus invida carpet, Macies neque sicca lacertos Succo tenuabit adeso.
11.27
359 Morbus quoque pestifer, artus Qui nunc populatur anhelos Sua tunc tormenta resudans Luet inter vincula mille.
11.28
Hunc eminus aere ab alto Victrix caro, jamque perennis Cernet sine fine gementem, Quos moverat ipse, dolores.
11.29
Quid turba superstes inepta Clangens ululamina miscet Cur tam bene condita jura Luctu dolor arguit amens?
11.30
Jam moesta quiesce querela, Lacrymas suspendite, matres, Nullus sua pignora plangat: Mors haec reparatio vitae est,
11.31
Sic semina sicca virescunt Jam mortua, jamque sepulta: Quae reddita cespite ab imo Veteres meditantur aristas.
11.32
360 Nunc suscipe, terra, fovendum, Gremioque hunc concipe molli: Hominis tibi membra sequestro, Generosa et fragmina credo.
11.33
Animae fuit haec domus olim, Factoris ab ore creatae: Fervens habitavit in istis Sapientia principe Christo.
11.34
Tu depositum tege corpus: Non immemor ille requiret Sua munera fictor, et auctor; Propriique aenigmata vultus.
11.35
361 Veniant modo tempora justa, Cum spem Deus impleat omnem. Reddas patefacta, necesse est Qualem tibi trado figuram.
11.36
Non, si cariosa vetustas Dissolverit ossa favillis, Fueritque cinisculus arens Minimi mensura pugilli,
11.37
Nec, si vaga flamina, et aurae Vacuum per inane volantes, Tulerint cum pulvere nervos, Hominem periisse licebit.
11.38
362 Sed dum resolubile corpus Revocas, Deus, atque reformas, Quanam regione jubebis Animam requiescere puram?
11.39
Gremio senis abdita sancti Recubabit, ut est Eleazar: 363 Quem floribus undique septum Dives procul aspicit ardens.
11.40
Sequimur tua dicta, Redemptor, Quibus, atra e morte triumphans, Tua per vestigia mandas Socium crucis ire latronem.
11.41
Patet ecce fidelibus ampli Via lucida jam paradisi, Licet et nemus illud adire, Homini quod ademerat anguis.
11.42
Illic, precor, optime ductor, Famulam tibi praecipe mentem Genitali in sede sacrari, Quam liquerat exsul, et errans.
11.43
Nos tecta fovebimus ossa Violis, et fronde frequenti: 364 Titulumque, et frigida saxa Liquido spargemus odore.

Intertext edge

Open linked passage

Note