Carmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/prudentius" aria-label="More works by Prudentius (IV)">
—
⋯
Original / primary: 7700 Carmin6
12.1
XI. HYMNUS VIII KALENDAS JANUARIAS.
12.1
Quid est, quod arctum circulum 365 Sol jam recurrens deserit? Christusne terris nascitur, Qui lucis auget tramitem?
12.2
Heu, quam fugacem gratiam Festina volvebat dies! Quam pene subductam facem Sensim recisa exstinxerat!
12.3
Coelum nitescat laetius, Gratetur et gaudens humus: Scandit gradatim denuo Jubar priores lineas.
12.4
366 Emerge, dulcis pusio. Quem mater edit castitas, Parens, et expers conjugis, Mediator, et duplex genus.
12.5
Ex ore quamlibet Patris Sis ortus, et Verbo editus, 367 Tamen paterno in pectore Sophia callebas prius.
12.6
368 Quae prompta coelum condidit, Coelum, diemque, et caetera. Virtute Verbi effecta sunt Haec cuncta: nam Verbum Deus.
12.7
Sed ordinatis saeculis, Rerumque digesto statu, Fundator ipse, et artifex Permansit in Patris sinu:
12.8
Donec rotata annalium Transvolverentur millia, Atque ipse peccantem diu Dignatus orbem viseret.
12.9
Nam caeca vis mortalium Venerans inanes naenias, 369 Vel aera, vel saxa algida, Vel ligna credebat Deum.
12.10
Haec dum sequuntur, perfidi Praedonis in jus venerant, Et mancipatam fumido Vitam barathro immerserant.
12.11
Stragem sed istam non tulit 370 Christus cadentum gentium; Impune ne forsan sui Patris periret fabrica.
12.12
Mortale corpus induit, Ut excitato corpore Mortis catenam frangeret, Hominemque portaret Patri.
12.13
Hic ille natalis dies, Quo te Creator arduus Spiravit, et limo indidit, 371 Sermone carnem glutinans.
12.14
Sentisne, virgo nobilis, Matura per fastidia Pudoris intactum decus Honore partus crescere?
12.15
O quanta rerum gaudia Alvus pudica continet! Ex qua novellum saeculum Procedit, et lux aurea.
12.16
Vagitus ille exordium 372 Vernantis orbis prodidit: Nam tunc renatus sordidum Mundus veternum depulit.
12.17
Sparsisse tellurem reor Rus omne densis floribus, Ipsasque arenas Syrtium Fragrasse nardo, et nectare.
12.18
Te cuncta nascentem, puer, Sensere dura, et barbara: Victusque saxorum rigor Obduxit herbam cotibus.
12.19
Jam mella de scopulis fluunt: Jam stillat ilex arido Sudans amomum stipite: Jam sunt myricis balsama.
12.20
O sancta praesepis tui, 373 Aeterne rex, cunabula, Populisque per saeclum sacra Mutis et ipsis credita.
12.21
Adorat haec brutum pecus, Indocta turba scilicet: 374 Adorat excors natio, Vis cujus in pastu sita est.
12.22
375 Sed cum fideli spiritu Concurrat ad praesepia Pagana gens, et quadrupes, Sapiatque, quod brutum fuit:
12.23
Negat patrum prosapia, Perosa praesentem Deum: Credas venenis ebriam, Furiisve lymphatam rapi.
12.24
Quid prona per scelus ruis? Agnosce, si quidquam tibi Mentis resedit integrae, Ducem tuorum principum.
12.25
Hunc, quem latebrae, et obstetrix 376 Et virgo feta, et cunulae, Et imbecilla infantia Regem dederunt gentibus,
12.26
Peccator, intueberis Celsum coruscis nubibus, Dejectus ipse, et irritis Plangens reatum fletibus:
12.27
Cum vasta signum buccina 377 Terris cremandis miserit, Et scissus axis cardinem Mundi ruentis solverit:
12.28
Insignis ipse, et praeminens Meritis rependet congrua: His lucis usum perpetis, Illis gehennam, et tartarum.
12.29
Judaea, tunc fulmen crucis Experta, qui sit, senties, 378 Quem, te furoris praesule, Mors hausit, et mox reddidit.