Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Carmina
Prudentius (IV)Carm 4 · 7700-carmin6More by Prudentius (IV)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/prudentius" aria-label="More works by Prudentius (IV)"> —
⋯
More
Original / primary: 7700 Carmin6
4.1
257 III. HYMNUS ANTE CIBUM.
4.1
O Crucifer bone, lucisator, Omniparens, pie, verbigena, Edite corpore virgineo: Sed prius in Genitore potens, 258 Astra, solum, mare quam fierent.
4.2
Huc nitido, precor, intuitu Flecte salutiferam faciem Fronte serenus: et irradia, Nominis ut sub honore tui Has epulas liceat capere.
4.3
Te sine dulce nihil, Domine: Nec juvat ore quid appetere, Pocula ni prius, atque cibos, Christe, tuus favor imbuerit, Omnia sanctificante fide.
4.4
Fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in pateras: Seria, ludicra, verba, jocos, Denique quod sumus, aut agimus, Trina superna regat pietas.
4.5
259 Hic mihi nulla rosae spolia, Nullus aromate fragrat odor: Sed liquor influit ambrosius, Nectareamque fidem redolet Fusus ab usque Patris gremio.
4.6
Sperne, camoena, leves hederas, Cingere tempora queis solita es, 260 Sertaque mystica dactylico Texere docta liga strophio, Laude Dei redimita comas.
4.7
Quod generosa potest anima, Lucis, et aetheris indigena, Solvere dignius obsequium: Quam data munera si recinat, Artificem modulata suum?
4.8
Ipse homini quia cuncta dedit, Quae capimus dominante manu, Quae polus, aut humus, aut pelagus Aere, gurgite, rure creant, Haec mihi subdidit, et sibi me.
4.9
Callidus illaqueat volucres Aut pedicis dolus, aut maculis, 261 Illita glutine corticeo Vimina plumigeram seriem Impediunt et abire vetant.
4.10
Ecce per aequora fluctivagos Texta greges sinuosa trahunt: Piscis item sequitur calamum, Raptus acumine vulnifico, Credula saucius ora cibo.
4.11
Fundit opes ager ingenuas Dives aristiferae segetis Hic, ubi vitea pampineo Brachia palmite luxuriant, Pacis alumna ubi bacca viret.
4.12
Haec opulentia Christicolis Servit, et omnia suppeditat. Absit enim procul illa fames, Caedibus ut pecudum libeat 262 Sanguineas lacerare dapes.
4.13
Sint fera gentibus indomitis Prandia de nece quadrupedum: Nos oleris coma, nos siliqua Feta legumine multimodo Paverit innocuis epulis.
4.14
Spumea mulctra gerunt niveos Ubere de gemino latices, Perque coagula densa liquor In solidum coit, et fragili Lac tenerum premitur calatho.
4.15
263 Mella recens mihi Cecropia Nectare sudat olente favus: Haec opifex apis aerio Rore liquat, tenuique thymo, Nexilis inscia connubii.
4.16
Hinc quoque pomiferi nemoris Munera mitia proveniunt: Arbor onus tremefacta suum Deciduo gravis imbre pluit, Puniceosque jacit cumulos.
4.17
Quae veterum tuba, quaeve lyra Flatibus inclyta, vel fidibus, 264 Divitis Omnipotentis opus, Quaeque fruenda patent homini Laudibus aequiparare queat?
4.18
Te, pater optime, mane novo, Solis et orbita cum media est, Te quoque luce sub occidua, Sumere cum monet hora cibum, Nostra, Deus, canet harmonia.
4.19
Quod calet halitus interior, Corde quod abdita vena tremit, Pulsat et incita quod resonam 265 Lingua sub ore latens caveam, Laus superi Patris esto mihi.
4.20
Nos igitur tua, sancte, manus Cespite composuit madido, Effigiem meditata suam: Utque foret rata materies, Flavit, et indidit ore animam.
4.21
Tunc per amoena vireta jubet Frondicomis habitare locis, Ver ubi perpetuum redolet, Prataque multicolora latex Quadrifluo celer amne rigat.
4.22
Haec tibi nunc famulentur, ait, Usibus omnia dedo tuis: Sed tamen aspera mortifero Stipite carpere poma veto, 266 Qui medio viret in nemore.
4.23
Hic draco perfidus indocile Virginis illicit ingenium, Ut socium malesuada virum Mandere cogeret ex vetitis, Ipsa pari peritura modo.
4.24
Corpora mutua( nosse nefas) Post epulas inoperta vident, Lubricus error et erubuit: Tegmina suta parant foliis, Dedecus ut pudor occuleret.
4.25
Conscia culpa Deum pavitans Sede pia procul exigitur. Innuba femina quae fuerat, 267 Conjugis excipit imperium, Foedera tristia jussa pati.
4.26
Auctor et ipse doli coluber Plectitur improbus, ut mulier Colla trilinguia calce terat: Sic Coluber muliebre solum Suscipit, atque virum mulier.
4.27
His ducibus vitiosa dehinc 268 Posteritas ruit in facinus, Dumque rudes imitatur avos, Fasque nefasque simul glomerans, Impia crimina morte luit.
4.28
Ecce venit nova progenies, Aethere proditus alter homo, Non luteus, velut ille prior, Sed Deus ipse gerens hominem, Corporeisque carens vitiis.
4.29
Fit caro vivida sermo Patris, Numine quem rutilante gravis Non thalamo, neque jure tori, Nec genialibus illecebris Intemerata puella parit.
4.30
269 Hoc odium vetus illud erat, Hoc erat aspidis, atque hominis Digladiabile discidium, Quod modo cernua femineis Vipera proteritur pedibus.
4.31
Edere namque Deum merita Omnia virgo venena domat: Tractibus anguis inexplicitis Virus inerme piger revomit, Gramine concolor in viridi.
4.32
Quae feritas modo non trepidat, Territa de grege candidulo? 270 Impavidas lupus inter oves. Tristis obambulat, et rabidum Sanguinis immemor os cohibet.
4.33
Agnus enim vice mirifica Ecce leonibus imperitat, 271 Exagitansque truces aquilas Per vaga nubila, perque notos Sidere lapsa columba fugat.
4.34
Tu mihi, Christe, columba potens, Sanguine pasta cui cedit avis: Tu niveus per ovile tuum Agnus hiare lupum prohibes, 272 Sub juga tigridis ora premens.
4.35
Da, locuples Deus, hoc famulis Rite precantibus, ut tenui Membra cibo recreata levent, Neu piger immodicis dapibus Viscera tenta gravet stomachus.
4.36
Haustus amarus abesto procul, Ne libeat tetigisse manu Exitiale quid, aut vetitum: Gustus et ipse modum teneat, Sospitet ut jecur incolume.
4.37
Sit satis anguibus horrificis, Liba quod impia corporibus, Ah! miseram peperere necem. 273 Sufficiat semel ob facinus Plasma Dei potuisse mori.
4.38
Oris opus, vigor igneolus Non moritur; quia flante Deo Compositus, superoque fluens De solio Patris artificis, Vim liquidae rationis habet.
4.39
Viscera mortua quin etiam Post obitum reparare datur, Eque suis iterum tumulis Prisca renascitur effigies, Pulvereo coeunte situ.
4.40
Credo equidem, neque vana fides, Corpora vivere more animae: Nam modo corporeum memini De Phlegethonte gradu facili Ad superos remeasse Deum.
4.41
274 Spes eadem mea membra manet, Quae redolentia funereo Jussa quiescere sarcophago, Dux parili redivivus humo Ignea Christus ad astra vocat.

Intertext edge

Open linked passage

Note