Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Peristephanon
Prudentius (IV)Peristepha 12 · vulgataMore by Prudentius (IV)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/prudentius" aria-label="More works by Prudentius (IV)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
12.1
' Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit!
12.2
Romam per omnem cursitant ouantque'.
12.3
' Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi,
12.4
Pauli atque Petri nobilis cruore.
12.5
Vnus utrumque dies, pieno tamen innouatus anno,
12.6
uidit superba morte laureatum.
12.7
Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,
12.8
binis dicatum caespitem tropeis,
12.9
et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem
12.10
bis fluxit imber sanguinis per herbas.
12.11
Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis,
12.12
pendere iussum praeminente ligno.
12.13
Ille tamen ueritus celsae decus aemulando mortis
12.14
ambire tanti gloriam magistri
12.15
exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis,
12.16
quo spectet imum stipitem cerebro.
12.17
Figitur ergo manus subter, sola uersus in cacumen,
12.18
hoc mente maior, quo minor figura.
12.19
Nouerat ex humili caelum citius solere adiri,
12.20
deiecit ora spiritum daturus.
12.21
Vt teres orbis iter flexi rota percucurrit anni
12.22
diemque eundem sol reduxit ortus,
12.23
euomit in iugulum Pauli Nero feruidum furorem,
12.24
iubet feriri gentium magistrum.
12.25
Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:
12.26
' ad Christum eundum est, iam resoluor', inquit.
12.27
Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense,
12.28
non hora uatem, non dies fefellit.
12.29
Diuidit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,
12.30
inter sacrata dum fluit sepulcra.
12.31
Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum
12.32
canens oliua, murmurans fluento;
12.33
namque supercilio saxi liquor ortus excitauit
12.34
fontem perennem chrismatis feracem,
12.35
nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque cliuum,
12.36
donec uirenti fluctuet colymbo.
12.37
Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris
12.38
stagnum niuali uoluitur profundo.
12.39
Omnicolor uitreas pictura superne tingnit undas,
12.40
musci relucent et uirescit aurum
12.41
cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:
12.42
credas moueri fluctibus lacunar.
12.43
Pastor ones alit ipse illic gelidi rigore fontis,
12.44
uidet sitire quas fluenta Christi.
12.45
Parte alia titulum Pauli uia seruat Ostiensis,
12.46
qua stringit amnis caespitem sinistrum.
12.47
Regia pompa loci est, princeps bonus has sacrauit arces
12.48
lusitque magnis ambitum talentis.
12.49
Bratteolas trabibus subleuit, ut omnis aurulenta
12.50
lux esset intus, ceu iubar sub ortu.
12.51
subdidit et Parias fuluis laquearibus columnas,
12.52
distinguit illic quas quaternus ordo.
12.53
Turn camiros hyalo insigni uarie cucurrit arcus:
12.54
sic prata uernis floribus renident.
12.55
Ecce duas fidei summo patre conferente dotes,
12.56
urbi colendas quas dedit togatae.
12.57
Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,
12.58
lux in duobus feruet una festis.
12.59
Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,
12.60
et his et illis perfruamur hymnis.
12.61
Ibimus ulterius, qua fert uia pontis Hadriani,
12.62
laeuam deinde fluminis petemus.
12.63
Transtiberina prius soluit sacra peruigil sacerdos,
12.64
mox huc recurrit duplicatque uota.
12.65
Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reuersus
12.66
diem bifestum sic colas memento.'

Intertext edge

Open linked passage

Note