Peristephanon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/prudentius" aria-label="More works by Prudentius (IV)">
—
⋯
Original / primary: 7705 Perist
1
871 Aureis quae Christus illic adnotavit litteris, Sanguinis notis eadem scripta terris tradidit. Pollet hoc felix per orbem terra Ibera stemmate. 872 Hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, Qui beatorum pudicus esset hospes corporum. Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici. Illitas cruore sancto nunc arenas incolae Confrequentant obsecrantes voce, votis, munere. Exteri nec non et orbis huc colonus advenit: Fama nam terras in omnes percucurrit proditrix, Hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant, 873 Nemo puras hic rogando frustra congessit preces: Laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus, Omne, quod justum poposcit, impetratum sentiens. Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, Non sinunt, inane ut ullus voce murmur fuderit: Audiunt, statimque ad aurem regis aeterni ferunt. Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt: Supplicum causas petitis quae medelis irrigant. 874 Nil suis bonus negavit Christus unquam testibus: Testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit Unicum Deum fateri sanguinis dispendio: Sanguinis sed tale damnum lux rependit longior. Hoc genus mortis decorum est: hoc probis dignum viris, Membra morbis exedenda, texta venis languidis, Hostico donare ferro, morte et hostem vincere. Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati: 875 Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur: Lota mens in fonte rubro sede cordis exsilit. Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant Milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat, Sueta virtus bello, et armis, militat sacrariis. Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis, Proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis, 876 Praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit. Vile censent expeditis ferre dextris spicula, Machinis murum ferire, castra fossis cingere, Impias manus cruentis inquinare stragibus. 877 Forte tunc atrox secundos Israelis posteros Ductor aulae mundialis ire ad aram jusserat, Idolis litare nigris, esse Christi defugas. Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem: Illa virgas, et secures, et bisulcas ungulas 878 Ultro fortis expetebat, Christi amore interrita. Carcer illigata duris colla boiis impedit, 879 Barbaras forum per omne tortor exercet manus: Veritas crimen putatur: vox fidelis plectitur. Tunc et ense caesa virtus triste percussit solum, Et rogis ingesta moestis, ore flammas sorbuit: Dulce tunc justis cremari, dulce ferrum perpeti. Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora: Fida quos per omne tempus junxerat sodalitas. Stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima. Seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam: Verberum post vim crepantum, post catastas igneas, 880 Sive pardis offerendum pectus, aut leonibus. Nosne Christo procreati mammonae dicabimur, Et Dei formam gerentes serviemus saeculo? Absit ut coelestis ignis se tenebris misceat. Sit satis quod capta primo vita sub chirographo, 881 Debitum persolvit omne functa rebus Caesaris. Tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei. Ite, signorum magistri: et vos, tribuni, absistite. Aureos auferte torques, sauciorum praemia: Clara nos hinc angelorum jam vocant stipendia. Christus illic candidatis praesidet cohortibus. Et throno regnans ab alto, damnat infames deos, Vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis. Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres, Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor, Et chalybs attrita colla gravibus ambit circulis. 882 O vetustatis silentis obsoleta oblivio! Invidentur ista nobis, fama et ipsa exstinguitur. Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit: Ne tenacibus libellis erudita saecula Ordinem, tempus, modumque passionis proditum 883 Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent. Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia, Jugibus longum catenis an capillum paverint: Quo viros dolore tortor, quave poena ornaverit. Illa laus occulta non est, nec senescit tempore, Missa quod sursum per auras evolarunt munera, Quae viam patere coeli praemicando ostenderent. Illius fidem figurans, nube fertur annulus: Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium: 884 Quae superno rapta flatu lucis intrant intimum. Per poliliquentis axem fulgor auriabsconditur, Ac diu visum sequacem textilis candor fugit: Subvehuntur usque in astra, nec videntur amplius. Vidit hoc conventus astaus: ipse vidit carnifex, Et manum repressit haerens, ac stupore oppalluit: Sed tamen peregit ictum, ne periret gloria. Jamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, 885 Quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem? Credis, in Deum relatos hostiarum spiritus? Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones: Qui lupino capta rictu devorant praecordia, Strangulant mentes et ipsas, seque miscent sensibus. Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo, Spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina, Expiandus quaestione non suorum criminum. Audias, nec tortor astat, ejulatus flebiles: Scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, 886 Crescit et suspensus ipse vinculis latentibus. His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit; Haec coercet, torquet, urit; haec catenas incutit; Praedo vexatus relictis se medullis exuit. Linquit illaesam rapinam: faucibus siccis fugit: Ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia, Confitens, ardere sese: nam gehennae est incola. Quid loquar purgata longis alba morbis corpora? Algidus cum decoloros horror artus concutit: Hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit. Hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit, Martyrum cum membra nostro consecravit oppido: 887 Sospitant quae nunc colonos, quos Iberus alluit. State nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis: Conjugum salute laeta vox maritarum strepat: Sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium. 888 Antiqua fanorum parens, 889 Jam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce 890 Ritum triumphas barbarum. Reges superbos viceras, Populosque frenis presseras: Nunc monstruosis idolis Imponis imperii jugum. Haec sola deerat gloria Urbis togatae insignibus, Feritate capta gentium, Domaret ut spurcum Jovem. Non turbuleatis viribus, Cossi, Camilli, aut Caesaris: Sed martyris Laurentii Non incruento praelio. Armata pugnavit fides. 891 Proprii cruoris prodiga: Nam morte mortem diruit, Ac semet impendit sibi. Fore hoc sacerdos dixerat Jam Xystus affixus cruci, Laurentium flentem videns Crucis sub ipso stipite. Desiste discessu meo 892 Fletum dolenter fundere: Praecedo, frater, tu quoque Post hoc sequeris triduum. Extrema vox episcopi Praenuntiatrix gloriae Nihil fefellit: nam dies Praedicta palmam praestitit. Qua voce, quantis laudibus Celebrabo mortis ordinem? Quo passionem carmine Digne relexens concinam? Hic primus e septemviris, Qui stant ad aram proximi, Levita sublimis gradu, Et caeteris praestantior, Claustris sacrorum praeerat, 893 Coelestis arcanum domus Fidis gubernans clavibus, Votasque dispensans opes. Versat famem pecuniae Praefectus Urbi regiae, Minister insani ducis, Exactor auri, et sanguinis. Qua vi latentes eruat Nummos, operta existimans 894 Talenta sub sacrariis, Cumulosque congestos tegi. Laurentium sisti jubet: Exquirit arcam ditibus Massis refertam, et fulgidae Montes monetae conditos. Soletis, inquit, conqueri, Saevire nos justo amplius, Cum Christiana corpora Plusquam cruente scindimus. Abest atrocioribus Censura fervens motibus: Blande, et quiete efflagito, Quod sponte obire debeas. Hunc esse vestris orgiis Moremque, et artem proditum est: 895 Hanc disciplinam foederis, Libent ut auro antistites. Argenteis scyphis ferunt Fumare sacrum sanguinem, Auroque nocturnis sacris 896 Astare fixos cereos. Tum summa cura est fratribus, Ut sermo testatur loquax, Offerre fundis venditis Sestertiorum millia. Addicta avorum praedia 897 Foedis sub auctionibus Successor exhaeres gemit, Sanctis egens parentibus. Haec occuluntur abditis Ecclesiarum in angulis, Et summa pietas creditur Nudare dulces liberos. Deprome thesauros, malis Suadendo quos praestigiis Exaggeratos obtines: Nigrante quos claudis specu. Hoc poscit usus publicus, Hoc fiscus, hoc aerarium, Ut dedita stipendiis Ducem juvet pecunia. Sic dogma vestrum est, audio. Suum quibusque reddito. En Caesar agnoscit suum 898 Nomisma nummis inditum. Quod Caesaris scis, Caesari Da: nempe justum postulo. Ni fallor, haud ullam tuus Signat Deus pecuniam. Nec cum veniret, aureos Secum Philippos detulit: Praecepta sed verbis dedit, Inanis a marsupio. Implete dictorum fidem, Quam vos per orbem venditis: 899 Nummos libenter reddite: Estote verbis divites. Nil asperum Laurentius Refert ad ista, aut turbidum. Sed ut paratus obsequi, Obtemperanter anuuit. Est dives, inquit, non nego Habetque nostra ecclesia Opumque et auri plurimum, Nec quisquam in orbe est ditior. Is ipse tantum non habet Argenteorum aenigmatum Augustus, arcem possidens, 900 Cui nummus omnis scribitur. Sed nec recuso prodere Locupletis arcam Numinis: Vulgabo cuncta, et proferam Pretiosa quae Christus tenet. Unum sed orans flagito, Induciarum paululum, Quo fungar efficacius Promissionis munere. Dum tota digestim mihi Christi supellex scribitur: Nam calculanda primitus, 901 Tum subnotanda est summula. Laetus tumescit gaudio Praefectus, ac spe devorat Aurum, velut jam conditum Domi maneret, gestiens. Pepigere tempus tridui: Laudatus inde absolvitur Laurentius, sponsor sui, Et sponsor ingentis lucri. Tribus per Urbem cursitat Diebus: infirma agmina, Omnesque qui poscunt stipem, Cogens in unum et congregans. Illic utrisque obtutibus Orbes cavatos praeferens Baculo regebat praevio Errore nutantem gradum. Et claudus infracto genu, 902 Vel crure trunco semipes, Breviorve planta ex altera, Gressum trahebat imparem. Est ulcerosis artubus Qui tabe corrupta fluat; Est cujus arens dextera Nervos in ulnam contrahat. Tales plateis omnibus Exquirit, assuetos ali Ecclesiae matris penu, Quos ipse promus noverat. Recenset exin singulos, 903 Scribens viritim nomina, Longo et locatos ordine Astare pro templo jubet. Praescriptus et jam fluxerat Dies: furebat fervido Judex avarus spiritu, Promissa solvi efflagitans. Tum martyr: Assistas velim, 904 Coramque dispostas opes Mirere, quas noster Deus Praedives in sanctis habet. Videbis ingens atrium Fulgere vasis aureis, Et per patentes porticus Structos talentis ordines. It ille, nec pudet sequi. Ventum ad sacratam januam: Stabant catervae pauperum, Inculta visu examina. Fragor rogantum tollitur: Praefectus horrescit stupens Conversus in Laurentium, Oculisque turbatis minax. Contra ille, Quid frendens, ait, Minitaris? aut quid displicet? Num sordida haec, aut vilia? Num despuenda existimas? 905 Aurum, quod ardenter sitis, Effossa gignunt rudera Et de metallis squalidis Poenalis excudit labor. Torrens vel amnis turbidis Volvens arenis implicat, Quod terrulentum ac sordidum Flammis necesse est decoqui. Pudor per aurum solvitur, Violatur auro integritas, Pax occidit, fides perit, Leges et ipsae intercidunt. Quid tu venenum gloriae Extollis et magni putas? Si quaeris aurum verius, 906 Lux est, et humanum genus. Hi sunt alumni luminis, Quos corpus arctat debile, Ne per salutem viscerum Mens insolescat turgida. Cum membra morbus disjicit, Animus viget robustior: Membris vicissim fortibus Vis sauciatur sensuum. Nam sanguis in culpam calens Minus ministrat virium, 907 Si fervor effetus malis Elumbe virus contrahat. Si forte detur optio, Malim dolore asperrimo Fragmenta membrorum pati, Et pulcher intus vivere. Committe formas pestium Et confer alternas lues, Carnisne morbus foedior, An mentis et morum ulcera? Nostri per artus debiles, Intus decoris integri, Sensum venusti innoxium Languoris expertes gerunt. Vestros valentes corpore Interna corrumpit lepra, Errorque mancum claudicat, Et caeca fraus nihil videt. Quemvis tuorum divitum, Qui veste et ore praenitent, 908 Magis probabo debilem, Quam quis meorum est pauperum. Hunc, qui superbit serico, 909 Quem currus inflatum vehit, Hydrops aquosus lucido Tendit veneno intrinsecus. Ast hic avarus contrahit Manus recurvas in volam, Plicans et uncis unguibus, Laxare nervos non valet. Istum libido fetida Per scorta tractum publica Luto, et cloacis inquinat, Dum spurca mendicat stupra. Quid ille fervens ambitu, 910 Sitimque honoris aestuans, Mersisne anhelat febribus, Atque igne venarum furit? Quisquis tacendi intemperans Silenda prurit prodere, Vexatur, et scalpit jecur, Scabiemque cordis sustinet. Quid invidorum pectorum Strumas retexam turgidas? Quid purulenta et livida Malignitatum vulnera? Tute ipse, qui Romam regis, Contemptor aeterni Dei, Dum daemonum sordes colis, Morbo laboras regio. Hi, quos superbus despicis, 911 Quos exsecrandos judicas, Brevi ulcerosos exuent Artus, et incolumes erunt Cum carne corruptissima Tandem soluti ac liberi, Pulcherrimo vitae statu In arce lucebunt Patris: Non sordidati, aut debiles, Sicut videntur interim; Sed purpurantibus stolis Clari, et coronis aureis. Tum si facultas suppetat, Coram tuis obtutibus Istos potentes saeculi Velim recensendos dari. Pannis videres obsitos, Et mucculentis naribus, Mentum salivis uvidum, Lipposque palpebra putri. Peccante nil est tetrius. 912 Nil tam leprosum aut putridum: Cruda est cicatrix criminum, Oletque ut antrum tartari. Animabus inversa vice Corrupta forma infligitur, Quas pulcher aspectus prius In corpore oblectaverat. En ergo nummos aureos, Quos proxime spoponderam, Quos nec favillis obruat Ruina, nec fur subtrahat. Nunc addo gemmas nobiles, Ne pauperem Christum putes: Gemmas corusci luminis, 913 Ornatur hoc templum quibus. Cernis sacratas virgines, Miraris intactas anus, Primique post damnum tori Ignis secundi nescias. Hoc est monile Ecclesiae: His illa gemmis comitur, Dotata sic Christo placet, Sic ornat altum verticem. Eccum talenta suscipe, 914 Ornabis urbem Romulam, Ditabis et rem principis, Fies et ipse ditior. Ridemur, exclamat fremens Praefectus, ac miris modis Per tot figuras ludimur, Et vivit insanum caput! Impune tantas, furcifer, Strophas cavillo mimico Te nexuisse existimas, Dum scurra saltas fabulam? Concinna visa urbanitas 915 Tractare nosmet ludicris? Egon' cachinnis venditus Acroma festivum fui? Adeone nulla austeritas, Censura nulla est fascibus? Adeon' securim publicam Mollis retundit lenitas? Dicis: Libenter oppetam: Votiva mors est martyri. Est ista vobis, novimus, Persuasionis vanitas. 916 Sed non volenti impertiam, Praestetur ut mortis citae Compendiosus exitus: Perire raptim non dabo. Vitam tenebo, et differam Poenis morarum jugibus, Et mors inextricabilis Longos dolores protrahet. Prunas tepentes sternite, Ne fervor ignitus nimis Os contumacis occupet, Et cordis intret abdita. 917 Vapor senescens languea, Qui fusus afflatu levi Tormenta sensim temperet Semustulati corporis. Bene est, quod ipse ex omnibus Mysteriarches incidit: Hic solus exemplum dabit, Quid mox timere debeant. Conscende constratum rogum; Decumbe digno lectulo: Tunc, si libebit, disputa, Nil esse Vulcanum meum. 918 Haec faute praefecto, truces Hinc inde tortores parant Nudare amictu martyrem, Vincire membra, et tendere. Illi os decore splenduit, Fulgorque circumfusus est. Talem revertens legifer De monte vultum detulit: Judaea quem plebs, aureo Bove inquinata, et decolor Expavit, et faciem retro Detorsit impatiens Dei. Talemque et ille praetulit Oris corusci gloriam Stephanus, per imbrem saxeum Coelos apertos intuens. Illuminatum hoc eminus Recens piatis fratribus, 919 Baptisma quos nuper datum Christi capaces fecerat: Ast impiorum caecitas, Os oblitum noctis situ Nigrante sub velamine Obducta, clarum non videt. Aegyptiae plagae in modum, Quae, cum tenebris barbaros Damnaret, Hebraeis diem Sudo exhibebat lumine. Quin ipsa odoris qualitas, Adusta quam reddit cutis, Diversa utrosque permovet: His nidor, illis nectar est. Idemque sensus, dispari Variatus aura, aut afficit Horrore nares vindice, 920 Aut mulcet oblectamine. Sic ignis aeternus Deus: Nam Christus ignis vetus est: Is ipse complet lumine Justos, et urit noxios. Postquam vapor diutinus Decoxit exustum latus, Ultro e catasta judicem Compellat affatu brevi. Converte partem corporis Satis crematam jugiter, Et fac periclum quid tuus Vulcanus ardens egerit. Praefectus inverti jubet. Tunc ille: Coctum est, devora, Et experimentum cape, Sit crudum an assum suavius. Haec ludibundus dixerat: 921 Coelum deinde suspicit, Et congemiscens obsecrat, Miseratus urbem Romulam. O Christe, Numen unicum, O splendor, o virtus Patris, O factor orbis et poli, Atque auctor horum moenium, Qui sceptra Romae in vertice Rerum locasti, sanciens Mundum Quirinali togae Servire, et armis cedere: Ut discrepantum gentium Mores, et observantiam, Linguasque, et ingenia, et sacra, Unis domares legibus En omne sub regnum Remi Mortale concessit genus: Idem loquuntur dissoni 922 Ritus, id ipsum sentiunt. Hoc destinatum, quo magis Jus Christiani nominis, Quodcunque terrarum jacet, Uno illigaret vinculo. Da, Christe, Romanis tuis, Sit Christiana ut civitas: Per quam dedisti ut caeteris Mens una sacrorum foret. Confoederentur omnia Hinc inde membra in symbolum: Mansuescat orbis subditus, Mansuescat et summum caput. Advertat abjunctas plagas 923 Coire in unam gratiam: Fiat fidelis Romulus, Et ipse jam credat Numa. Confundit error Troicus Adhuc Catonum curiam, Veneratus occultis focis Phrygum penates exsules. Janum bifrontem, et Sterculum Colit senatus( horreo Tot monstra patrum dicere), Et festa Saturni senis. Absterge, Christe, hoc dedecus. 924 Emitte Gabriel tuum, Agnoscat ut verum Deum Errans Iuli caecitas. Et jam tenemus obsides Fidissimos hujus spei: Hic nempe jam regnant duo Apostolorum principes. Alter vocator gentium, Alter cathedram possidens Primam, recludit creditas Aeternitatis januas. Discede, adulter Juppiter, Stupro sororis oblite, Relinque Romam liberam Plebemque jam Christi fug. 925 Te Paulus hinc exterminat, Te sanguis exturbat Petri. Tibi id, quod ipse armaveras Factum Neronis officit. Video futurum principem Quandoque, qui servus Dei Tetris sacrorum sordibus Servire Romam non sinat. Qui templa claudat vectibus, 926 Valvas eburnas obstruat, Nefanda damnet limina, Obdens aenos pessulos. Tunc pura ab omni sanguine Tandem nitebunt marmora, Stabunt et aera innoxia, Quae nunc habentur idola. Hic finis orandi fuit, Et finis idem vinculi Carnalis; erupit volens Vocem secutus spiritus. Vexere corpus subditis Cervicibus quidam patres, 927 Quos mira libertas viri Ambire Christum suaserat. Repens medullas indoles Afflarat, et coegerat Amore sublimis Dei Odisse nugas pristinas. Refrixit ex illo die Cultus deorum turpium: Plebs in sacellis rarior; Christi ad tribunal curritur. 928 Sic dimicans Laurentius, Non ense praecinxit latus: Hostile sed ferrum retro Torquens in auctorem tulit. Tum daemon invictum Dei Testem lacessit praelio, Perfossus ipse concidit, Et stratus aeternum jacet. Mors illa sancti martyris Mors vera templorum fuit: Tunc Vesta Palladios lares 929 Impune sensit deseri. Quidquid Quiritum sueverat Orare simpuvium Numae, 930 Christi frequentans atria, Hymnis resultat martyrem. Ipsa et senatus lumina, Quondam luperci, aut flamines, Apostolorum et martyrum Exosculantur limina. 931 Videmus illustres domos Sexu ex utroque nobiles Offerre votis pignora Clarissimorum liberum. Vittatus olim pontifex Ascitur in signum crucis, Aedemque, Laurenti, tuam 932 Vestalis intrat Claudia. 933 O ter, quaterque, et septies Beatus Urbis incola: Qui te ac tuorum cominus Sedem celebrat ossuum. 934 Cui propter advolvi licet, Qui fletibus spargit locum, Qui pectus in terram premit, Qui vota fundit murmure. Nos Vasco Iberus dividit Binis remotos Alpibus, Trans Cottianorum juga, 935 Trans et Pyrenas ninguidos. Vix fama nota est, abditis Quam plena sanctis Roma sit, Quam dives urbanum solum Sacris sepulcris floreat. Sed qui caremus his bonis, Nec sanguinis vestigia Videre coram possumus, Coelum intuemur eminus. Sic, sancte Laurenti, tuam Nos passionem quaerimus: Est aula nam duplex tibi, Hic corporis, mentis polo. Illic inenarrabili Allectus urbi municeps, 936 Aeternae in arce curiae Gestas coronam civicam. Videor videre illustribus Gemmis coruscantem virum, Quem Roma coelestis sibi Legit perennem consulem. Quae sit potestas credita, Et muneris quantum datum. Probant Quiritum gaudia, 937 Quibus rogatus annuis. Quod quisque supplex postulat. Fert impetratum prospere: Poscunt, litantur, indicant, 938 Et tristis haud ullus redit. Ceu praesto semper adsies, Tuosque alumnos urbicos 939 Lactante complexus sinu 940 Paterno amore nutrias. Hos inter, o Christi decus, Audi et poetam rusticum, Cordis fatentem crimina, Et facta prodentem sua. Indignus agnosco et scio Quem Christus ipse exaudiat: Sed per patronos martyres Potest medelam consequi. Audi, benignus, supplicem Christi reum Prudentium: Et servientem corpori Absolve vinclis saeculi. 941 Germine nobilis Eulalia, 942 Mortis et indole nobilior, Emeritam sacra virgo suam, Cujus ab ubere progenita est, Ossibus ornat, amore colit. Proximus occiduo locus est, 943 Qui tulit hoc decus egregium, Urbe potens, populis locuples: Sed mage sanguine martyrii, Virgineoque potens titulo. Curriculis tribus atque novem Tres hyemes quater attigerat, Cum crepitante pyra trepidos Terruit aspera carnifices, Supplicium sibi dulce rata. Jam dederat prius indicium, Tendere se Patris ad solium, Nec sua membra dicata toro: 944 Ipsa crepundia reppulerat, Ludere nescia pusiola. Spernere succina, flare rosas, Fulva monilia respuere: Ore severa, modesta gradu, Moribus et nimium teneris Canitiem meditata senum. Ast ubi se furiata lues 945 Excitat in famulos Domini, Christicolasque cruenta jubet Thura cremare, jecur pecudis Mortiferis adolere deis, Infremuit sacer Eulaliae Spiritus, ingeniique ferox Turbida frangere bella parat, Et, rude pectus anhela deo, Femina provocat arma virum. Sed pia cura parentis agit, Virgo animosa domi ut lateat, Abdita rure, et ab urbe procul: Ne fera sanguinis in pretium Mortis amore puella ruat. Illa perosa quietis opem Degeneri tolerare mora, Nocte fores sine teste movet, 946 Septaque claustra fugax aperit, Inde per invia carpit iter. Ingreditur pedibus laceris Per loca senta situ, et vepribus, Angelico comitata choro: Et licet horrida nox sileat, Lucis habet tamen illa ducem. Sic habuit generosa patrum Turba columniferum radium: Scindere qui tenebrosa potens Nocte viam face perspicua Praestitit, intereunte chao. Non aliter pia virgo, viam Nocte secuta, diem meruit, Nec tenebris adoperta fuit, Regna Canopica cum fugeret, Et super astra pararet iter. Illa gradu cita pervigili, Millia multa prius peragit, Quam plaga pandat eoa polum 947 Mane superba tribunal adit, Fascibus astat et in mediis. Vociferans: Rogo, quis furor est Perdere praecipites animas, Et male prodiga corda sui Sternere rasilibus scopulis, Omnipatremque negare deum? Quaeritis, o miseranda manus, Christicolum genus? En ego sum 948 Daemonicis inimica sacris: Idola protero sub pedibus: Pectore, et ore Deum fateor. Isis, Apollo, Venus nihil est, Maximianus et ipse nihil: Illa nihil, quia facta manu: Hic, manuum quia facta colit: Frivola utraque, et utraque nihil. Maximianus opum dominus, Et tamen ipse cliens lapidum, Prostituat, voveatque suis Numinibus caput ipse suum: Pectora cur generosa quatit? 949 Dux bonus, arbiter egregius Sanguine pascitur innocuo: Corporibusque piis inhians, Viscera sobria dilacerat, Gaudet et excruciare fidem. Ergo age, tortor, adure, seca, Divide membra coacta luto. Solvere rem fragilem facile est: Non penetrabitur interior Exagitante dolore animus. Talibus excitus in furias Praetor, ait: Rape praecipitem, Lictor, et obrue suppliciis: Sentiat, esse deos patrios, Nec leve principis imperium. Quam cuperem tamen ante necem, 950 Si potis est, revocare tuam, Torva puellula, nequitiam! Respice, gaudia quanta metas, Quae tibi fert genialis honor. Te lacrymis labefacta domus Prosequitur, generisque tui Ingemit anxia nobilitas, Flore quod occidis in tenero, Proxima dotibus, et thalamo. Non movet aurea pompa tori, Non pietas veneranda senum, Quos temeraria debilitas? 951 Ecce parata ministeria Excruciabilis exitii. Aut gladio feriere caput, Aut laniabere membra feris, Aut facibus data fumificis, Flebiliterque ululanda tuis In cineres resoluta flues. Haec, rogo, quis labor est fugere? 952 Si modicum salis eminulis Thuris et exiguum digitis Tangere, virgo, benigna velis, Poena gravis procul abfuerit. Martyr ad ista nihil: sed enim Infremit, inque tyranni oculos Sputa jacit: simulacra dehinc 953 Dissipat, impositamque molam Thuribulis pede prosubigit. Nec mora, carnifices gemini Juncea pectora dilacerant, Et latus ungula virgineum Pulsat utrinque, et ad ossa secat, Eulalia numerante notas. Scriberis ecce mihi, Domine, Quam juvat hos apices legere, Qui tua, Christe, tropaea notant! 954 Nomen et ipsa sacrum loquitur Purpura sanguinis eliciti. Haec sine fletibus et gemitu Laeta canebat, et intrepida. Dirus abest dolor ex animo, Membraque picta cruore novo Fonte cutem recalente lavant. Ultima carnificina dehinc, Non laceratio vulnifica, Crate tenus nec arata cutis: Flamma sed undique lampadibus In latera stomachumque furit. Crinis odorus et in jugulos Fluxerat, involitans humeris, 955 Quo pudibunda pudicitia, Virgineusque lateret honos, Tegmine verticis opposito. Flamma crepans volat in faciem, Perque comas vegetata, caput Occupat, exsuperatque apicem: Virgo, citum cupiens obitum, Appetit et bibit ore rogum. Emicat inde columba repens, Martyris os nive candidior Visa relinquere, et astra sequi: Spiritus hic erat Eulaliae Lacteolus, celer, innocuus. Colla fluunt, abeunte anima, Et rogus igneus emoritur: 956 Pax datur artubus exanimis, Flatus in aethere plaudit ovans, Templaque celsa petit volucer. Vidit et ipse satelles, avem Feminae ab ore meare palam, Obstupefactus, et attonitus Prosilit, et sua gesta fugit, Lictor et ipse fugit pavidus. Ecce nivem glacialis hyems Ingerit, et tegit omne forum: Membra tegit simul Eulaliae, Axe jacentia sub gelido, Pallioli vice linteoli. Cedat amor lacrymantum hominum, Qui celebrare suprema solent, Flebile cedat et officium: Ipsa elementa, jubente Deo, Exsequias tibi, virgo, ferunt. Nunc locus Emerita est tumulo 957 Clara colonia Vettoniae: 958 Quam memorabilis amnis Ana Praeterit, et viridante rapax Gurgite moenia pulchra lavit. Hic, ubi marmore perspicuo Atria luminat alma nitor 959 Et peregrinus, et indigena, Relliquias cineresque sacros Servat humus veneranda sinu. Tecta corusca super rutilant De laquearibus aureolis, Saxaque caesa solum variant, Floribus ut rosulenta putes Prata rubescere multimodis. Carpite purpureas violas, Sanguineosque crocos metite: Non caret his genialis hyems, Laxat et arva tepens glacies, Floribus ut cumulet calathos. Ista comantibus e foliis Munera, virgo, puerque, date: Ast ego serta choro in medio 960 Texta feram pede dactylico, Vilia, marcida, festa tamen. Sic venerarier ossa libet, Ossibus altar et impositum Illa Dei sita sub pedibus 961 Prospicit haec, populosque suos Carmine propitiata fovet. Bis novem noster populus sub uno 962 Martyrum servat cineres sepulcro Caesaraugustam vocitamus urbem, Res cui tanta est. Plena magnorum domus angelorum Non timet mundi fragilis ruinam, 963 Tot sinu gestans simul offerenda Munera Christo. Cum Deus dextram quatiens coruscam Nube subnixus veniet rubente, Gentibus justam positurus aequo Pondere libram: Orbe de magno caput excitata Obviam Christo properanter ibit Civitas quaeque pretiosa portans 964 Dona canistris. Afra Carthago tua promet ossa, Ore facundo Cypriane doctor; Corduba Acisclum dabit, et Zoellum, 965 Tresque coronas. Tu tribus gemmis diadema pulchrum Offeres Christo genitrix piorum. Tarraco: intexit cui Fructuosus 966 Sutile vinclum. Nomen hoc gemmae strophio illigatum est: Emicant juxta lapides gemelli, Ardet et splendor parilis duorum Igne corusco Parva Felicis decus exhibebit 967 Artubus sanctis locuples Gerunda, Nostra gestaluit Calagurris ambos, Quos veneramur. Barcinon claro Cucufate freta 968 Surget, et Paulo speciosa Narbo, Teque praepollens Arelas habebit, Sancte Genesi. Lusitanorum caput oppidorum Urbs adoratae cineres puellae Obviam Christo rapiens, ad aram Porriget ipsam. Sanguinem Justi, cui Pastor haeret, Ferculum duplex, geminumque donum Ferre Complutum gremio juvabit 969 Membra duorum. Ingeret Tingis sua Cassianum, Festa Massylum monumenta regum: Qui cinis gentes domitas coegit Ad juga Christi. Singulis paucae, tribus, aut duobus, Forsan et quinis aliquae placebunt Testibus Christi, prius hostiarum Pignore functae. 970 Tu decem sanctos revehes, et octo, Caesaraugusta studiosa Christi, Verticem flavis oleis revincta Pacis honore. Sola in occursum numerosiores Martyrum turbas Domino parasti: Sola praedives pietate multa Luce frueris. Vix parens orbis populosa Poesi, Ipsa vix Roma in solio Iccata, Te, decus nostrum, superare in isto Munere digna est Omnibus portis sacer immolatus Sanguis exclusit genus invidorum Daemonum, et nigras pepulit tenebras 971 Urbe piata. Nullus umbrarum latet intus horror: Pulsa nam pestis populum refugit. Christus in totis habitat plateis: Christus ubique est. Martyrum credas patriam coronis Debitam sacris, chorus unde surgens Tendit in coelum niveus togatae Nobilitatis Inde, Vincenti, tua palma nata est, Clerus hic tantum peperit triumphum: Hic sacerdotum domus infulata 972 Valeriorum. Saevus antiquis quoties procellis Turbo vexatum tremefecit orbem, Tristior templum rabies in istud Intulit iras. Nec furor quisquam sine laude nostrum Cessit, aut clari vacuus cruoris. Martyrum semper numerus sub omni Grandine crevit. Nonne, Vincenti, peregre necandus 973 Martyr, his terris tenui notasti Sanguinis rore speciem futuri Morte propinqua? Hoc colunt cives, velut ipsa membra Cespes includat suus, et paterno Servet amplectens tumulo beati Martyris ossa. Noster est, quamvis procul hinc in urbe Passus ignota dederit sepulcri Gloriam victor prope littus altae 974 Forte Sagunti. Noster, et nostra puer in palaestra Arte virtutis, fideique olivo Unctus horrendum didicit domare Viribus hostem. Noverat templo celebres in isto Octies partas, deciesque palmas Laureis doctus patriis, eadem Laude cucurrit. 975 Hic et, Encrate, recubant tuarum Ossa virtutum: quibus efferati Spiritum mundi violenta virgo Dedecorasti. Martyrum nulli remanente vita Contigit terris habitare nostris: Sola tu morti propriae superstes Vivis in orbe. 976 Vivis, ac poenae seriem retexis, Carnis et caesae spolium retentans, Tetra quam sulcos habeant amaros Vulnera, narras. Barbarus tortor latus omne carpsit, Sanguis impensus, lacerata membra; Pectus abscisa patuit papilla Corde sub ipso. Jam minus mortis pretium peractum est: Quae venenatos abolens dolores, Concitam membris tribuit quietem 977 Fine soporo. Cruda te longum tenuit cicatrix, Et diu venis dolor haesit ardens, Dum putrescentes tenuat medullas Tabidus humor. Invidus quamvis obitum supremum Persecutoris gladius negarit. Plena te, martyr, tamen, ut peremptam, Poena coronat. Vidimus, partem jecoris revulsam Ungulis longe jacuisse pressis, Mors habet pallens aliquid tuorum, 978 Te quoque viva. Hunc novum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, Juge viventis domus ut dicata Martyris esset. Ergo ter senis sacra candidatis, 979 Dives Optato, simul et Luperco, Perge conscriptum tibimet senatum Pangere psalmis. Ede Successum, cane Martialem, Mors et Urbani tibi concinatur, Julium cantus resonet, simulque Quintilianum. Publium pangat chorus, et revolvat, 980 Quale Frontonis fuerit tropaeum, Quid bonus Felix tulerit, quid acer Caecilianus. Quantus, Eventi, tua bella sanguis Tinxerit; quantus tua, Primitive, Tum tuos vivax recolat triumphos Laus, Apodemi. Quatuor posthinc superest virorum Nomen extolli, renuente metro: Quos Saturninos memorat vocatos 981 Prisca vetustas. Carminis leges amor aureorum Nominum parvi facit, et loquendi Cura de sanctis vitiosa non est, Nec rudis unquam. Plenus est artis modus, adnotatas Nominum formas recitare Christo: Quas tenet coeli liber, explicandus Tempore justo. Octo tunc sanctos recolet decemque Angelus coram Patre, Filioque, Urbis unius regimen tenentes Jure sepulcri. Quin ad antiquum numerum trahentur 982 Viva post poenae specimen puella, Morsque Vincenti, cui sanguis hinc est, Fons et honoris. Additis Caio( nec enim silendi), Teque, Crementi: quibus incruentum Ferre provenit decus ex secundo Laudis agone. Ambo confessi Dominum, steterunt Acriter contra fremitum latronum: Ambo gustarunt leviter saporem Martyriorum. 983 Haec sub altari sita sempiterno, Lapsibus nostris veniam precatur Turba, quam servat procerum creatrix Purpureorum. Nos pio fletu, date, perluamus Marmorum sulcos, quibus est operta Spes, ut absolvam retinaculorum Vincla meorum. Sterne te totam generosa sanctis Civitas mecum tumulis: deinde Mox resurgentes animas, et artus Tota sequeris. 984 Beate martyr, prospera 985 Diem triumphalem tuum, Quo sanguinis merces tibi Corona, Vincenti, datur. Hic te ex tenebris saeculi, Tortore victo, et judice, Evexit ad coelum dies, Christoque ovantem reddidit. Nunc angelorum particeps, Collucis insigni stola: Quam testis indomabilis Rivis cruoris laveras. Cum te satelles idoli, Praecinctus atris legibus, 986 Litare divis gentium Ferro et catenis cogeret. Ac verba primum mollia Suadendo blande effuderat: Captator ut vitulum lupus Rapturus, alludit prius. Rex, inquit, orbis maximus, Qui sceptra gestat Romula, Servire sanxit omnia Priscis deorum cultibus. Vos, Nazareni, assistite, Rudemque ritum spernite, Haec saxa, quae princeps colit, Placate fumo, et victima. Exclamat hic Vincentius, 987 Levita de tribu sacra, Minister altaris Dei, Septem e columnis lacteis. Tibi ista praesint numina; Tu saxa, tu lignum colas: Tu mortuorum mortuus Fias deorum pontifex. Nos lucis auctorem Patrem, Ejusque Christum Filium, Qui solus, ac verus Deus, Datiane, confitebimur. 988 Hic ille jam commotior: Audesne, non felix, ait, Jus hoc deorum, et principum Violare verbis asperis? Jus et sacratum, et publicum, Cui cedit humanum genus? Nec te juventae fervidae Instans periclum permovet? Hoc namque decretum cape: Aut ara thure, et cespite 989 Precanda jam nunc est tibi, Aut mors luenda est sanguine. Respondit ille altrinsecus: Age ergo, quidquid virium, Quidquid potestatis tibi est, Palam reluctor, exere. Vox nostra quae sit accipe: Est Christus, et Pater Deus: Servi hujus ac testes sumus: Extorque, si potes, fidem. Tormenta, carcer, ungulae, Stridensque flammis lamina, Atque ipsa poenarum ultima, Mors Christianis ludus est. O vestra inanis vanitas, Scitumque brutum Caesaris! Condigna vestris sensibus Coli jubetis numina: Excisa fabrili manu, 990 Cavis recocta et follibus: Quae voce, quae gressu carent, Immota, caeca, elinguia. His sumptuosa splendido Delubra crescunt marmore His colla mugientium Percussa taurorum cadunt. Adsunt et illic spiritus: Sunt sed magistri criminum, Vestrae et salutis aucupes, Vagi, impotentes, sordidi: 991 Qui vos latenter incitos In omne compellunt nefas, Vastare justos caedibus, Plebem piorum carpere. Norunt et ipsi, ac sentiunt, Pollere Christum, et vivere, Ejusque jam jamque affore Regnum tremendum perfidis. Clamant fatentes denique, Pulsi e latebris corporum Virtute Christi et nomine, Divique, et iidem daemones. His intonantem martyrem Judex profanus non tulit, Conclamat: Os obtrudite, Ne plura jactet improbus. Vocem loquentis claudite. Raptimque lictores date, 992 Illos reorum carnibus Pastos, manuque exercitos. Jam faxo, jus praetorium Conviciator sentiat, Impune ne nostris sibi Diis destruendis luserit. Tibi ergo soli, contumax, Tarpeia calcentur sacra? Tu porro solus obteras Romam, senatum, Caesarem? Vinctum retortis brachiis, Sursum ac deorsum extendite, 993 Compago donec ossuum Divulsa membratim crepet. Posthinc hiulcis ictibus Nudate costarum abdita, Ut per lacunas vulnerum Jecur retectum palpitet. Ridebat haec miles Dei, Manus cruentas increpans, Quod fixa non profundius Intraret artus ungula. Ac jam omne robur fortium Eviscerando cesserat, Nisusque anhelus solverat Fessos lacertorum toros Ast ille tanto laetior 994 Omni vacantem nubilo Frontem serenam luminat, Te, Christe, praesentem videns. Quis vultus iste? proh pudor! Datianus aiebat furens: Gaudet, renidet, provocat Tortore tortus acrior. Nil illa vis exercita Tot noxiorum mortibus Agone in isto proficit, Ars et dolorum vincitur. Sed vos, alumni carceris, 995 Par semper invictum mihi, Cohibete paulum dexteras, Respiret ut lassus vigor. Praesicca rursus ulcera, Dum se cicatrix colligit Refrigerati sanguinis, Manus resulcans diruet. His contra Levites refert; Si jam tuorum perspicis Languere virtutem canum: Age ipse, major carnifex. Ostende, quo pacto queant Imos recessus scindere, 996 Manus et ipse intersere, Rivosque ferventes bibe. Erras, cruente, si meam Te rere poenam sumere Cum membra morti obnoxia Dilancinata interficis. Est alter, est intrinsecus, Violare quem nullus potest, Liber, quietus, integer, Exsors dolorum tristium. Hoc, quod laboras perdere Tantis furoris viribus, Vas est solutum, ac fictile, Quocunque frangendum modo Quin imo nunc enitere Illum secare, ac plectere: 997 Qui perstat intus, qui tuam Calcat, tyranne, insaniam. Hunc hunc lacesse, hunc discute Invictum, et insuperabilem, Nullis procellis subditum, Solique subjectum Deo. Haec fatur, et stridentibus Laniatur uncis denuo: Cui praetor ore subdol Anguina verba exsibilat. 998 Si tanta callum pectoris Praedurat obstinatio, Pulvinar ut nostrum manu Abomineris tangere: Saltem latentes paginas, Librosque opertos detege, Quo secta pravum seminans Justis cremetur ignibus. His martyr auditis, ait, Quem tu, maligne, mysticis Minitaris ignem litteris, Flagrabis ipse hoc justius. Romphaea nam coelestium Vindex erit voluminum, Tanti veneni interpretem Linguam perurens fulmine. Vides favillas indices Gomorrheorum criminum. Sodomita nec latet cinis, 999 Testis perennis funeris. Exemplar hoc, serpens, tuum est: Fuligo quem mox sulfuris, Bitumen et mixtum pice Imo implicabunt tartaro. His persecutor saucius Pallet, rubescit, aestuat, Insana torquens lumina, Spumasque frendens egerit. Tum deinde cunctatus diu, Decernit, extrema omnium Igni, grabato, et laminis 1000 Exerceatur quaestio. Haec ille sese ad munera Gradu citato proripit, Ipsosque pernix gaudio Poenae ministros praevenit. Ventum ad palaestram gloriae: Spes certat, et crudelitas Luctamen anceps conserunt Hinc martyr, illinc carnifex. Serrata lectum regula Dente in frequenti exasperat: Cui multa carbonum strues Vivum vaporat halitum. Hunc sponte conscendit rogum 1001 Vir sanctus ore interrito: Ceu jam coronae conscius Celsum tribunal scanderet. Subter crepante aspergine Scintillat excussus salis, Punctisque fervens stridulis Sparsim per artus figitur Arvina posthinc igneum Impressa cauterem lavit. Vis unde roris fumidi In membra sensim liquitur. Haec inter immotus manet 1002 Tanquam dolorum nescius, Tenditque in altum lumina: Nam vincla palmas presserant. Sublatus inde fortior, Lugubre in antrum truditur: Ne liber usus luminis Animaret altum spiritum, Est intus imo ergastulo, Locus tenebris nigrior. Quem saxa mersi fornicis Angusta clausum strangulant. Aeterna nox illic latet, Expers diurni sideris: Hic carcer horrendus suos Habere fertur inferos. In hoc barathrum conjicit Truculentus hostis martyrem, 1003 Lignoque plantas inserit, Divaricatis cruribus. Quin addit et poenam novam Crucis peritus artifex, Nulli tyranno cognitam, Nec fando compertam retro. Fragmenta testarum jubet Hirta impolitis angulis. 1004 Acuminata, informia Tergo jacentis sternerent. Totum cubile spiculis Armant dolores anxii: Insomne qui subter latus Mucrone pulsent obvio. Haec ille versutus, vafra Meditatus arte, struxerat: Sed Belzebulis callida Commenta Christus destruit, Nam carceralis caecitas Splendore lucis fulgurat, Duplexque morsus stipitis 1005 Ruptis cavernis dissilit. Agnoscit hic Vincentius Adesse, quod speraverat, Tanti laboris praemium, Christum datorem luminis. Cernit deinde, fragmina Jam testularum mollibus Vestire semet floribus, Redolente nectar carcere. Quin et frequentes angeli Stant ac loquuntur cominus: Quorum unus ore augustior Compellat his dictis virum: Exsurge, martyr inclyte, Exsurge securus tui, Exsurge, et almis coetibus Noster sodalis addere. Decursa jam satis tibi Poenae minacis munia, Pulchroque mortis exitu Omnis peracta est passio. 1006 O miles invictissime, Fortissimorum fortior, Jam te ipsa saeva, et aspera Tormenta victorem tremunt. Spectator haec Christus Deus Compensat aevo intermino, Propriaeque collegam crucis Larga coronat dextera. Pone hoc caducum vasculum, Compage textum terrea, Quod dissipatum solvitur, Et liber in coelum veni. Haec ille, sed clausas fores Interna rumpunt lumina, Tenuisque per rimas nitor Lucis latentis proditur. Hoc cum stuperet territus Obsessor atri liminis, 1007 Quem cura pernox manserat Servare feralem domum: Psallentis audit insuper Praedulce carmen martyris, Cui vocis instar aemulae Conclave reddit concavum. Pavens deinde introspicit, Admota quantum postibus Acies per arctas cardinum Intrare juncturas potest. Vernare multis floribus Stramenta testarum videt, Ipsumque vulsis nexibus Obambulantem pangere. Implentur aures turbidi Praetoris hoc miraculo: Flet victus, et volvit gemens Iram, dolorem, dedecus. Exemptus, inquit, carceri, Paulum benignis fotibus 1008 Recreetur, ut pastum novum Poenis refectus praebeat. Coire toto ex oppido Turbam fidelem cerneres, Mollire praefultum torum, Siccare cruda vulnera. Ille ungularum duplices Sulcos pererrat osculis: Hic purpurantem corporis Gaudet cruorem lambere. Plerique vestem linteam 1009 Stillante tingunt sanguine, Tutamen ut sacrum suis Domi reservent posteris. Tunc ipse manceps carceris, Et vinculorum janitor, Ut fert vetustas conscia, Repente Christum credidit. Hic obseratis vectibus Densae specum caliginis Splendore lucis advenae Micuisse clausum viderat. At vero postquam lectuli Martyr quietem contigit: Aeger morarum taedio, Et mortis incensus siti: Si mors habenda ejusmodi est, 1010 Quae corporali ergastulo Mentem resolvit liberam, Et reddit auctori Deo: Mentem piatam sanguine, Mortis lavacris erutam, Quae semet, ac vitam suam Christo immolandam praebuit: Ergo, ut recline mollibus Rejecit aulaeis caput, Victor relictis artubus Coelum capessit spiritus: Cui recta celso tramite Reseratur ad Patrem via, Quam fratre caesus impio Abel beatus scanderat. Stipant euntem candidi 1011 Hinc inde sanctorum chori, Parique missus carcere Baptista Joannes vocat. At Christiani nominis Hostem coquebant irrita Fellis venena, et lividum Cor efferata exusserant. Saevire inermem crederes Fractis draconem dentibus. Evasit exsultans, ait, Rebellis, et palmam tulit? Sed restat illud ultimum, Inferre poenam mortuo: Feris cadaver tradere, Canibusve carpendum dare. Jam nunc et ossa exstinxero, Ne sit sepulcrum funeris, Quod plebis gregalis excolat, 1012 Titulumque figat martyris. 1013 Sic frendit, et corpus sacrum Profanus, ah! dirum nefas Nudum, negato tegmine, Exponit inter carices. Sed nulla dirarum fames Aut bestiarum, aut alitum Audet tropaeum gloriae Foedare tactu squalido. Quin si qua clangens improbe Circumvolaret eminus, Trucis volucris impetu Depulsa vertebat fugam. Nam corvus, Eliae datus Olim, ciborum portitor, Hoc munus implet sedulo, 1014 Et irremotus excubat. Hic ex frutetis proximis Infestus alarum sono, Oculosque pennis verberans, Exegit immanem lupum. Quis perfidorum credere Ausit, rapacem belluam Tauris paratam congredi, Cessisse plumis mollibus? Ibat malignum murmurans, Levi volatu exterritus: Praedamque visam fugerat Custodis imbellis minis. Quis audienti talia, Datiane, tunc sensus tibi? Quantis gementem spiculis Figebat occultus dolor? Cum te perempti corporis Virtute victum cerneres, Ipsis et impar ossibus, Vacuisque jam membris minor? Sed quis, tyranne pertinax, Hunc impotentem spiritum 1015 Determinabit exitus? Nullusne te franget modus? Nullus: nec unquam desinam. Nam, si ferina immanitas Mansuescit, et elementia Corvos voraces mitigat, Mergam cadaver fluctibus: Insana nunquam naufragis Ignoscit unda, et spumeum Nescit profundum parcere. Aut semper illic mobilis Incerta per ludibria Vagis feretur flatibus, Squamosa pascens agmina: Aut sub fragosis rupibus Scabri petrarum murices 1016 Inter recessus scrupeos Discissa rumpent viscera. Ecquis virorum strenue Cymbam peritus pellere Remo, rudente, et carbaso, Secare qui pontum queas? Rapias palustri é cespite Corpus, quod intactum jacet, Levique vectum lembulo Amplum per aequor auferas. Sed complicatum sparteus Claudat cadaver culleus. Quem fune connexus lapis Praeceps in altum deprimat. At tu per undas emices Rorante praepes palmula, 1017 Donec relictum longior Abscondat aspectus solum. Haec jussa quidam militum( Eumorphio nomen fuit), Violentus, audax, barbarus, Furore fervens arripit. Funale textum conserit, Suto quod implet corpore. Emensus et multum freti Inter procellas excutit. O praepotens virtus Dei, Virtus creatrix omnium: Quae turgidum quondam mare Gradiente Christo straverat, Ut terga calcans aequoris Siccis mearet passibus, Plantas nec undis tingeret Vasti viator gurgitis. Haec ipsa virtus jusserat, Rubrum salum dehiscere, Patente dum fundo aridum 1018 Secura plebs iter legit. Nec non et ipsa nunc jubet, Servire sancto corpori Pontum quietis lapsibus Ad curva pronum littora. Saxum molaris ponderis, Ut spuma candens, innatat, Tantique custos pignoris Fiscella fertur fluctibus. Cernunt stupentes navitae, Vectam remenso marmore. Labi retrorsum leniter Aestu secundo, et flamine. Certant et ipsi concito Pontum phaselo scindere: Longe sed artus praevolant 1019 Telluris ad mollem sinum. Prius relatos denique Humus quieta suscipit, Quam pulsa summis nisibus Carina portum tangeret. Felix amoeni littoris Secessus ille, qui sacra Fovens arenis viscera Vicem sepulcri praebuit: Dum cura sanctorum pia Deflens adornat aggerem, Tumuloque corpus creditum Vitae reservat posterae. Sed mox subactis hostibus, 1020 Jam pace justis reddita, Altar quietem debitam Praestat beatis ossibus. Subjecta nam sacrario, Imamque ad aram condita, Coelestis auram muneris 1021 Perfusa subtus hauriunt. Sic corpus: ast ipsum Dei Sedes receptum continet. Cum Machabaeis fratribus, Sectoque Isaiae proximum. Simplex sed illis contigit Corona poenarum: quibus Finem malorum praestitit Mortis supremus exitus. Quid tale sector ausus est? Truncata nunquid corporis 1022 Segmenta post serram feris Objecit, aut undis dedit? Num Machabaei martyris Linguam tyrannus erutam, Raptamve pellem verticis Avibus cruentis obtulit? Tu solus, o bis inclyte, Solus brabii duplicis Palmam tulisti: tu duas Simul parasti laureas. In morte victor aspera, Tum deinde post mortem pari Victor triumpho proteris Solo latronem corpore. Adesto nunc, et percipe 1023 Voces precantum supplices, Nostri reatus efficax Orator ad thronum Patris. Per te, per illum carcerem, Honoris augmentum tui, Per vincla, flammas, ungulas, Per carceralem stipitem, Per fragmen illud testeum, Quo parta crevit gloria, Per quem trementes posteri Exosculamur, lectulum: Miserere nostrarum precum, Placatus ut Christus suis Inclinet aurem prosperam, Noxas nec omnes imputet. Si rite solemnem diem 1024 Veneramur ore et pectore Si sub tuorum gaudio Vestigiorum sternimur: Paulisper huc illabere, Christi favorem deferens, Sensus gravati ut sentiant Levamen indulgentiae Sic nulla jam restet mora, Quin excitatam nobilis Carnem resumat spiritu, Virtute perfunctam pari. Ut, quae laborum particeps Commune discrimen tulit, Sit et cohaeres gloriae Cunctis in aevum saeculis. 1025 Felix Tarraco, Fructuose, vestris 1026 Attollit caput ignibus coruscum Levitis geminis procul relucens. Hispanos Deus aspicit benignus, Arcem quandoquidem potens Iberam Trino martyre Trinitas coronat. Ardens Augurius capessit aethram: Nec non Eulogius simul supernum Christi lucidus ad sedile tendit. Dux et praevius, et magister illis Ad tantum decus ex episcopali Clarus nomine Fructuosus ibat. Accitus quia praesidis repente Jussu venerat ad forum sacerdos Levitis comitantibus duobus. Inde ad carceream viros catenam Pastus sanguine carnifex trahebat: 1027 Gaudet currere Fructuosus ultro. Ac ne quis socios timor feriret, Praeceptor venemens eundo firmat, Incenditque fidem calore Christi. Mecum state, viri, vocat cruentus Ad poenam coluber Dei ministros: Ne mors terreat, est parata palma. Carcer Christicolis gradus coronae est, Carcer provehit ad superna coeli, Carcer conciliat Deum beatis. His dictis, adeunt specum reorum. Exercent ibi mysticum lavacrum. Et purgamen aquae stupent tenebrae. 1028 Sex hic continuis latent diebus, Tandem stant trucis ad tribunal hostis, Fratres tergeminos tremunt catastae. Judex Aemilianus imminebat, Atrox, turbidus, insolens, profanus, Aras daemonicas coli jubebat. Tu, qui doctor, ait, seris novellum Commenti genus, ut leves puellae Lucos destituant, Jovem relinquant, Damnes, si sapias, anile dogma. Jussum est Caesaris ore Gallieni, Quod princeps colit, ut colamus omnes. 1029 Haec fanti placidus refert sacerdos: Aeternum colo principem, dierum Factorem, dominumque Gallieni: Et Christum Patre prosatum perenni, Cujus sum famulus, gregisque pastor. Subridens ait ille: Jam fuisti. Nec differt furor, aut refrenat iram, Saevis destinat ignibus cremandos: Exsultant, prohibentque flere vulgum. Quosdam de populo videt sacerdos Libandum sibi poculum offerentes: Jejunamus, ait; recuso potum. 1030 Nondum nona diem resignat hora: Nunquam conviolabo jus dicatum, Nec mors ipsa meum sacrum resolvet: Sic Christus sitiens crucis sub hora Oblatum sibi poculum recusans, Nec libare volens, sitim peregit. Intrant interea locum rotunda 1031 Conclusum cavea: madens ferarum Multo sanguine quem furor frequentat: Cum spectacula perstrepunt cruenta, Ac vilis gladiator ense duro Percussus cadit, et fremit voluptas. Hic flammante pyra niger minister Ardens supplicium parare jussus, Construxit facibus rogum supremis. Qui dum corpora concremanda solvit, 1032 Ferventes animas amore lucis Fracto carceris expediret antro. Certant officiis pii sodates: Plantis calceamenta dissolutis, Pronus detrahere studebat unus: Sed sanctus vetat ora Fructuosus Inclinata premi. Facessite, inquit, Ne nostram gravet obsequela mortem. Atquin ipse meos pedes resolvam, Ne vestigia praepedita vinclis Tardis gressibus irruant in ignem. Cur lamenta rigant genas madentes? Cur vestri memor ut fiam, rogatis? 1033 Cunctis pro populis rogabo Christum. Vix haec ediderat, relaxat ipse Indumenta pedum: velut Moyses Quondam fecerat ad rubum propinquans. Non calcare sacram cremationem, Aut astare Deo prius licebat, Quam vestigia pura figerentur. Stabat calce mera, resultat ecce Coelo spiritus, et serit loquelam, Quae cunctos tremefecit audientes. Non est, credite, poena, quam videtis, Quae puncto tenui citata transit: Nec vitam rapit illa, sed reformat. Felices animae: quibus per ignem Celsa scandere contigit Tonantis, 1034 Quas olim fugiet perennis ignis! Haec inter rapidis focos crepantes Intrant passibus, et minantur ipsis Flammarum trepidantibus caminis. Nexus denique, qui manus retrorsus In tergum revocaverant revinctas, Intacta cute decidunt adusti. Non ausa est cohibere poena palmas, In morem crucis ad Patrem levandas: 1035 Solvit brachia, quae Deum precentur. Priscorum specimen trium putares: Quos olim Babylonicum per ignem Cantantes stupuit tremens tyrannus. Illis sed pia flamma tum pepercit, Nondum tempore passionis apto, Nec mortis decus inchoante Christo. Hos cum defugeret vaporus ardor, Orant, ut celer ignis advolaret, Et finem daret anxiis periclis. Exorata suos obire tandem Majestas famulos jubet, caducis Missos corporibus, sibique reddi. Vidit praesidis ex domo satelles 1036 Coelum martyribus patere apertum, Insignesque viros per astra ferri. Quin et filiolae monens herili Ostendit sceleris notam paterni: Coelo vivere, quos forum peremit. Hinc tum virginitas palam videre Per sudum meruit, parente caeco, Ut crimen domini domus timeret. Tum de corporibus sacris favillae Et perfusa mero leguntur ossa, 1037 Quae raptim sibi quisque vindicabat. Fratrum tantus amor domum referre Sanctorum cinerum dicata dona, Aut gestare sinu fidele pignus. Sed ne relliquias resuscitandas, Et mox cum Domino simul futuras, Discretis loca dividant sepulcris, Cernuntur niveis stolis amicti, 1038 Mandant restitui, cavoque claudi Mixtim marmore pulverem sacrandum. O triplex honor, o triforme culmen, Quo nostrae caput excitatur urbis, Cunctis urbibus eminens Iberis! Exsultare tribus libet patronis: 1039 Quorum praesidio fovemur omnes Terrarum populi Pyrenearum. Circumstet chorus ex utroque sexu, Heros, virgo, puer, senex, anicla: Vestrum psallite rite Fructuosum. Laudans Augurium resultet hymnus, Mixtis Eulogium modis coaequans, Reddamus paribus pares camoenas. Hinc aurata sonent in arce tecta: Blandum littoris exstet inde murmur, Et carmen freta feriata pangant. Olim tempus erit, ruente mundo, Cum te, Tarraco, Fructuosus acri Solvet supplicio tegens ab igni. Fors dignabitur et meis medelam 1040 Tormentis dare, prosperante Christo, Dulces hendecasyllabos revolvens. Insignem meriti virum 1041 Quirinum placitum Deo, Urbis moenia Sisciae Concessum sibi martyrem 1042 Complexu patrio fovent. Hic sub Galerio duce, Qui tunc Illyricos sinus Urgebat ditionibus, Fertur catholicam fidem Illustrasse per exitum, Non illum gladii rigor, Non incendia, non ferae Crudeli interitu necant: Sed lymphis fluvialibus Gurges dum rapit, abluit. Nil refert vitreo aequore, An de flumine sanguinis Tingat passio martyrem. Aeque gloria provenit 1043 Fluctu quolibet uvida. Summo pontis ab ardui Sanctae plebis episcopus In praeceps fluvio datur, Suspensum laqueo gerens Ingentis lapidem molae. Dejectum placidissimo Amnis vortice suscipit, Nec mergi patitur sibi, Miris vasta natatibus Saxi pondera sustinens. Spectant eminus e solo Doctorem pavidi greges: Nam Christi populus frequens 1044 Riparum sinuamina Stipato agmine sepserat. Sed Quirinus, ut eminens Os circumtulit, heu! suos Exemplo trepidos videt, Nil ipse proprii memor Inter stagna periculi. Confirmat pia pectora, Verbis mitificis rogans, Ne quem talia terreant, Neu constans titubet fides, Aut poenam putet emori. Dicentem fluitantibus Amnis terga vehunt vadis: Nec substrata profunditas Saxoque, et laqueo; et viro Audet sponte debiscere. 1045 Sensit martyr episcopus, Jam partam sibi praeripi Palmam mortis, et exitus, Ascensumque negarier Aeterni ad solium Patris. Jesu cunctipotens, ait, Haudquaquam tibi gloria Haec est insolita, aut nova, Calcare fremitum maris, Prona et flumina sistere. Scimus discipulum Petrum Cum vestigia tingeret Mortali trepidus pede, Dextrae subsidio tuae Subjecisse salum solo. Jordanem quoque novimus, Tortis vorticibus vagum, 1046 Dum fertur rapido impetu, Ad fontem refluis retro Confugisse meatibus. Haec miracula sunt tuae Virtutis, Domine, ut modo Suspendor, leve praenatans, Summo gurgite fluminis, Cum collo scopulum traham. Jam plenus titulus tui est, Et vis prodita nominis, Quam gentilis habet stupor. Absolvas, precor, optime, Hujus nunc animae moras. Quid possis probat amnicus 1047 Qui vectat silicem liquor. Hoc jam, quod superest, cedo, Quo nil est pretiosius, Pro te, Christe Deus, mori. Orantem simul halitus, Et vox deserit, et calor; Scandit spiritus ardua; Fit pondus grave saxeum: Corpus suscipiunt aquae. Electus Christo locus est ubi corda probata 1048 Provehat ad coelum sanguine, purget aqua. Hic duo purpureum, Domini pro nomine caesi, Martyrium pulchra morte tulere viri. 1049 Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte, Ac veteres maculas diluit amne novo. Qui cupit aeternum coeli conscendere regnum, Huc veniat sitiens: ecce parata via est. Ante coronati scandebant ardua testes Atria, nunc lotae celsa petunt animae. Spiritus aetherio solitus descendere lapsu, Ut dederat palmam, sic tribuit veniam. Haurit terra sacros aut fonte, aut sanguine rores, Exundatque suo jugiter uda Deo. Ipse loci est dominus, laterum cui vulnere utroque 1050 Hinc cruor effusus fluxit, et inde latex. Ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi, Exectus gladiis alter, et alter aquis. Sylla forum statuit Cornelius: hoc Itali urbem 1051 Vocant ab ipso conditoris nomine. Hic mihi, cum peterem te, terum maxima Roma, Spes est oborta, prosperum Christum fore. Stratus humi, tumulo advolvebar, quem sacer ornat Martyr dicato Cassianus corpore. Dum lacrymans mecum reputo mea vulnera, et omnes 1052 Vitae labores, ac dolorum acumina, Erexi ad coelum faciem; stetit obvia contra Fucis colorum picta imago martyris, Plagas mille gerens, totos lacerata per artus, Ruptam minutis praeferens punctis cutem. Innumeri circum pueri, miserabile visu, Confossa parvis membra figebant stylis: Unde pugillares soliti percurrere ceras, Scholare murmur adnotantes scripserant. Aedituus consultus ait: Quod prospicis, hospes, 1053 Non est inanis aut anilis fabula. Historiam pictura refert; quae tradita libris, Veram vetusti temporis monstrat fidem. Praefuerat studiis puerilibus, et grege multo Septus magister litterarum sederat. Verba notis brevibus comprendere cuncta peritus, 1054 Raptimque punctis dicta praepetibus sequi. Aspera nonnunquam praecepta, et tristia visa Impube vulgus moverant ira et metu. Doctor amarus enim discenti semper ephebo, Nec dulcis ulli disciplina infantiae est. Ecce, fidem quatiens tempestas saeva, premebat Plebem dicatam Christianae gloriae. Extrahitur coetu e medio moderator alumni 1055 Gregis, quod aris supplicare spreverat. Poenarum artifici quaerenti, quod genus artis Vir nosset, alto tam rebellis spiritu; Respondent: Agmen tenerum, ac puerile gubernat, Fictis notare verba signis imbuens. Ducite, conclamat, captivum: ducite, et ultro Donetur ipsis verberator parvulis. Ut libet, illudant, lacerent impune, manusque Tingant magistri feriatas sanguine. Ludum discipulis, volupe est, ut praebeat ipse Doctor severus, quos nimis coercuit. Vincitur post terga manus, spoliatus amictu, Adest acutis agmen armatum stylis. 1056 Quantum quisque odii tacita conceperat ira, Effundit ardens felle tandem libero. Conjiciunt alii fragiles inque ora tabellas Frangunt: relisa fronte lignum dissilit. Buxa crepant cerata, genis impacta cruentis, Rubetque ab ictu curva, et humens pagina. 1057 Inde alii stimulos, et acumina ferrea vibrant, Qua parte aratis cera sulcis scribitur: Et qua secti apices abolentur, et aequaris hirti Rursus nitescens innovatur area. Hinc foditur Christi confessor, et inde secatur: 1058 Pars viscus intrat molle, pars scindit cutem. Omnia membra manus pariter fixere ducentae, Totidemque guttae vulnerum stillant simul. Major tortor erat, qui summa pupugerat, infans, Quam qui profunda perforarat viscera. Ille levis, quoniam percussor morte negata Saevire solis scit dolorum spiculis. Hic quanto interius vitalia condita pulsat, Plus dat medelae, dum necem prope applicat. Este, precor, fortes, et vincite viribus annos: Quod defit aevo, suppleat crudelitas. Sed male conatus tener, infirmusque laborat: Tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex. Quid gemis? exclamat quidam, tute ipse magister Istud dedisti ferrum, et armasti manus. Reddimus ecce tibi tam millia multa notarum, Quam stando, flendo, te docente, excepimus. 1059 Non potes irasci, quod scribimus: ipse jubebas, Nunquam quietum dextera ut ferret stylum. Non petimus toties te praeceptore negatas, Avare doctor, jam scholarum ferias. Pangere puncta libet, sulcisque intexere sulcos, Flexas catenis impedire virgulas. Emendes licet inspectos longo ordine versus, Mendosa forte siquid erravit manus. 1060 Exerce imperium: jus est tibi plectere culpam, Siquis tuorum te notavit segnius. Talia ludebant pueri per membra magistri: Nec longa fessum poena solvebat virum. Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus, Jubet resolvi pectoris ligamina: Difficilesque moras animae, ac retinacula vitae Relaxat, arctas et latebras expedit. Sanguis, ab interno venarum fonte patentes Vias secutus, deserit praecordia, Totque foraminibus penetrati corporis exit Fibrarum anhelans ille vitalis calor. Haec sunt quae liquidis expressa coloribus, hospes, Miraris: ista est Cassiani gloria. Suggere, siquod habes justum vel amabile votum, Tibi siqua spes est, siquid intus aestuas. Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes, 1061 Ratasque reddit quas videt probabiles. Pareo, complector tumulum, lacrymas quoque fundo: Altar tepescit ore, saxum pectore. Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris: Tunc, quod petebam, quod timebam, murmuro, Et post terga domum dubia sub sorte relictam, Et spem futuri forte nutantem boni. 1062 Audior, Urbem adeo, dextris successibus utar: Domum revertor, Cassianum praedico. Romane, Christi fortis assertor Dei, 1063 Elinguis oris organum fautor move: Largire comptum carmen infantissimo: 1064 Fac ut tuarum mira laudum concinam: Nam scis et ipse posse mutos eloqui. Plectrum palati, et faucium saevus tibi Tortor revulsit, nec tamen silentium Indixit ori, quo fatebaris Deum. Vox veritatis testis exstingui nequit, Nec si recisis palpitet meatibus. Sic noster haerens sermo lingua debili Balbutit, et modis laborat absonis: Sed si superno rore respergas jecur, Et spiritali lacte pectus irriges, Vox impeditos rauca laxabit sonos. 1065 Evangelista scripsit, ipsum talia Praecepta Messian dedisse apostolis: Nolite verba, cum sacramentum meum Erit canendum, providenter quaerere: Ego imparatis, quae loquantur, surgeram. Sum mutus ipse, sed potens facundiae Mea lingua Christus luculenter disseret: Ipse explicabit, quos supremo spiritu Daemon tumultus, dum domatur, moverit, Furore pestis pejor in novissimo. Sic vulneratus anguis ictu spiculi 1066 Ferrum remordet, et dolore saevior Quassando pressis immoratur dentibus: Hastile fixum sed manet profundius, Nec cassa sentit morsuum pericula. Galerius orbis forte Romani statum Ductor regebat, ut refert antiquitas, Immitis, atrox, asper, implacabilis: Edicta late mundum in omnem miserat, Christum negaret, quisque mallet vivere. Haec ille serpens ore dictat regio, 1067 Qui mortuorum de sepulcris exiens, Clamat: Quid ante tempus adventu cito Mea regna solvis? Parce, fili Altissimi, Vel possidere corda porcorum jube. Praefectus istis imminens negotiis Asclepiades, ire mandat milites Ecclesia tenus, atque de sacrariis Raptare plebem, mancipandam vinculis, Ni disciplinam Nazarenam respuat Mox ipse, templum cogitans irrumpere, 1068 Et dissipare sancta sanctorum studens, Armis profanus praeparabat impiis Altaris aram funditus pessumdare, Foresque et ipsas in ruinam solvere. Praecurrit index his repente cognitis Romanus, acris heros excellentiae, Venire in armis perduelles nuntiat, 1069 Animos paventum praestruens hortatibus, Stent ut parati, neve cedant turbini. Conspirat uno foederatus spiritu Grex Christianus, agmen imperterritum Matrum, virorum, parvulorum, virginum: Fixa et statuta est omnibus sententia Fidem tueri, vel libenter emori. Refert repulsus miles ad subsellia, Plebis rebellis esse Romanum ducem, Flagrare cunctos pervicaci audacia, Jugulos retectos obstinate opponere, Quo gloriosa morte fortes oppetant. Praeceps jubetur inde Romanus rapi, Solusque, ut incitator, et fax omnium. Pro contumaci plebe causam dicere. It non resistens, seque vinciri petit, Flexas et ultro torquet in tergum manus. 1070 Amor coronae pene praevenit trucem Lictoris artem, sponte nudas offerens Costas, bisulcis exsecandas ungulis. Irrumpit altum limen, et praeconibus Stupore mutis, ipse tortorem trahit. Astanti ob ora sic tyrannus incipit: Infame monstrum, vilis, intestabilis, Tu ventilator urbis, et vulgi levis Procella, mentes inquietas mobiles, Ne se imperita turba dedat legibus. Populare quiddam sub colore gloriae Illitterata credidit frequentia, Ut se per aevum consecrandos autument, Si bella divis, ceu gigantes, inferant, 1071 Victique flammis obruantur montium. Hoc tu parasti, perdite, spectaculum Cladis cruentae de necandis civibus: Quos ut profanos, impiati et saeculi Reos, necesse est te magistro interfici: Tu causa mortis, tu malorum signifer. Ni fallor, aequum est, ut, quod auctor improbus Tolerare multos compulisti, carnifex, In te recurrat, proque tantis caedibus, Quae mox futurae, primus exitium luas, Feras et ipse, quod ferendum suaseras. His ille contra reddit ore libero: Amplector, o praefecte, nec me subtraho, Ut pro fideli plebe solus immoler, Dignus subire cuncta, si me consulis, Quaecunque vestra jusserit crudelitas. 1072 Intrare servis idolorum ac daemonum Sanctam salutis non licet nostrae domum, Ne polluatur purus orandi locus: Confido sancto in Spiritu, nunquam tibi Dandum, ut beatum limen attingas pede. Ni forte noster factus, in nostrum gregem Mereare sumi: quod Pater faxit Deus. Incensus bis Asclepiades jusserat, Eviscerandum corpus eculeo eminus Pendere, et uncis, vinculisque crescere. 1073 Apparitores sed furenti suggerunt, Illum vetusta nobilem prosapia, Meritisque multis esse primum civium. Jubet amoveri noxialem stipitem, Plebeia clarum poena ne damnet virum. Tundatur, inquit, terga crebris ictibus, Plumboque cervix verberata extuberet: 1074 Persona quaeque competenter plectitur, Magnique refert, viris, an sit nobilis: Gradu reorum forma tormentis datur. Pulsatus ergo martyr illa grandine, Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos, Erectus infit: Absit, ut me nobilem Sanguis parentum praestet, aut lex curiae: Generosa Christi secta nobilitat viros. Si prima nostris quae sit incunabulis Origo, textu stemmatis recenseas, Dei parentis esse ab ore coepimus: 1075 Cui quisque servit, ille vere est nobilis: Patri rebellis, invenitur degener. Honos deinde stemmati accedit novus, Et splendor ingens, ut magistratus, venit: Si confitendi nominis testem probum Signent inusta ferri, et ignis vulnera, Et vim dolorum mors sequatur inclyta. Cave, benignus esse perverse velis, Nec mi remissus leniter peperceris: Incumbe membris, tortor, ut sim nobilis. 1076 His ampliatus si fruar successibus, Genus patris, matrisque flocci fecero. Haec ipsa vestra dignitatum culmina Quid esse censes? nonne cursim transeunt Fasces, secures, sella, praetextae togae, Lictor, tribunal, et trecenta insignia, Quibus tumetis, moxque detumescitis? Cum consulatum initis, ut vernae solent, 1077 Pudet fateri, farre pullos pascitis: Aquila ex eburna sumit arrogantiam Gestator ejus, ac superbit belluae Inflatus osse, cui figura est alitis Jam si sub aris ad sigillorum pedes Jaceatis, infra sectilem quercum siti, Quid esse vobis aestimem projectius? Nudare plantas ante carpentum scio 1078 Proceres togatos metris Ideae sacris. Lapis nigellus evehendus essedo Muliebris oris clausus argento sedet: Quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis 1079 Pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque pervenitis rivulum. Quid illa turpis pompa? nempe ignobiles Vos esse monstrat, cum luperci curritis. Quem servulorum non rear vilissimum, Nudus plateas si per omnes cursitans, Pulset puellas verbere ictas ludicro? Miseret tuorum me sacrorum, et principum, Morumque, Roma, saeculi summum caput. 1080 Age explicemus, si placet, mysteria, Praefecte, vestra: jam necesse est, audias, Nolis velisne, quid colatis sordium. Nec terret ista qua tumes vesania, Quod vultuosus, quod supinus, quod rigens, Tormenta lethi comminaris asperi: Si me movere rebus ullis niteris, Ratione mecum, non furore, dimica. Jubes, relictis Patris, et Christi sacris, Ut tecum adorem feminas mille, ac mares, 1081 Deos, deasque, deque sexu duplici Natos, nepotes, abnepotes editos, Et tot stuprorum sordidam prosapiam. Nubunt puellae, saepe luduntur dolis, Amasionum comprimuntur fraudibus. Incesta fervent: furta moechorum calent: Fallit maritus: odit uxor pellicem: Deos catenae colligant adulteros. Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis, Vervece caeso fumet ut cespes meus? 1082 Delphosne pergam? sed vetat palaestrici Corrupta ephebi fama, quem vester deus Effeminavit gymnadis licentia. Mox flevit impuratus occisum gravi Disco, et dicavit florulentum succubam. Conductus idem pavit alienum pecus: Eurem deinde perditi passus gregis Segnis bubulcus, tela et ipsa perdidit. An ad Cybebes ibo lucum pineum? 1083 Puer sed obstat Gallus ob libidinem Per triste vulnus, perque sectum dedecus Ab impudicae tutus amplexu deae: Per multa Matri sacra plorandus spado. Sed, credo, magni limen amplectar Jovis: Qui si citetur legibus vestris reus, Laqueis minacis implicatus Juliae, Luat severam vinctus et Scantiniam, 1084 Te cognitore dignas ire in carcerem. Quid aureorum conditorem temporum Censes colendum? quem fugacem non negas Latuisse furtim, dum reformidat malum: Quem si beate vivere audit Juppiter, Plectat necesse est occulendi conscios. Quid inter aras dissidentum numinum Putas agendum? Martis indignabitur Offensa virtus, si colatur Lemnius, Junonis iram sentiet quisque, ut deum 1085 Signo aut sacello consecrarit Herculem. Dicis licenter haec poetas fingere: Sed sunt et ipsi talibus mysteriis Tecum dicati: quodque describunt colunt. Tu cur piaclum tam libenter lectitas? Cur in theatris, te vidente, id plauditur? Cygnus stuprator peccat inter pulpita, Saltat Tonantem tauricornem Lydius: 1086 Spectator horum pontifex summus sedes, Ridesque et ipse, nec negando diluis, Cum fama tanti polluatur numinis. Cur tu, sacrate, per cachinnos solveris, Cum se maritum fingit Alcmenae deus? Meretrix Adonin vulneratum scenica Libidinoso plangit affectu palam, Nec te lupanar Cypridis sanctae movet? Quid, quod sub ipsis veritas signis patet, 1087 Formata in aere criminum vestigiis? Quid vult sigillum semper affixum Jovi Avis ministrae? nempe velox armiger Leno, exoletum qui tyranno pertulit. Facem recincta este praetendit Ceres. Cur, si deorum nemo rapuit virginem. Quam nocte quaerens mater errat pervigil? Fusos rotantem cernimus Tirynthium Cur, si Neaerae non fuit ludibrio? 1088 Quid rusticorum monstra detester deum? Faunos, Priapos, fistularum praesides, Nymphas natantes, incolasque aquatiles Sitas sub alto, more ranarum, lacu. Divinitatis jus in algis vilibus? Ad haec colenda me vocas, censor bone? Potesne quidquam tale, si sanum sapis. Sanctum putare? nonne pulmonem movet Derisus, istas intuens ineptias, Quas vinolentae somniis fingunt anus? Aut, siquod usquam vanitatis mysticae Nobis colendum est, ipse primus incipe: Promisce adora, quidquid in terris sacri est: 1089 Deos Latinos, et deos Aegyptios, Quis Roma libat, quis Canopus supplicat. Venerem precaris? comprecare et simiam. Placet sacratus aspis Aesculapii? Crocodilus, ibis, et canis cur displicent? Appone porris religiosas arulas, Venerare acerbum cepe, mordax allium. Fuliginosi thure placantur lares, 1090 Et respuuntur consecrata oluscula? Aut unde major esse majestas focis, Quam nata in hortis sarculatis creditur? Si numen ollis, numen et porris inest. Sed pulchra res est torma in aere sculptilis. Quid imprecabor officinis Graeciae, Quae condiderunt gentibus stultis deos? Forceps Myronis, malleus Polycleti 1091 Natura vestrum est, atque origo coelitum. Ars seminandis efficax erroribus, Barbam rigentem dum Jovis circumplicat, Dum defluentem leniter flectens comam, Limat capillos, et corymbos Liberi, Et dum Minervae pectus hydris asperat: Injecit atram territis formidinem, Ut fulmen aeris, ceu Tonantis, horreant Tremant venenum sibilantis Gorgonae; Putent ephebum post triumphos Indicos Ferire thyrso posse, cum sit ebrius. Tum quod Dianam molle succinctam vident, Venantis arcum pertimescunt virginis: 1092 Si forte vultum tristioris Herculis, Liquore crispo massa finxit fusilis, Clavam minari, ni colatur, creditur. Jam quis paventum corda terror occupat? Junonis iram si polite expresserit, Velut retortis intuens obtutibus, Avertat ora de litantis hostia, Lapis severa fronte mentitur minas. Miror quod ipsum non sacrastis Mentorem, Nec templum et aras ipse Phidias habet, Fabri deorum, vel parentes numinum: Qui si caminis institissent segnius, Non esset ullus Juppiter conflatilis. 1093 Non erubescis, stulte, pago dedite, Te tanta semper perdidisse obsonia: Quae diis ineptus obtulisti talibus, Quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, 1094 Fracta, et liquata contulerunt vascula? Ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, Quos lana terret discolore in stipite, Quos saepe falsus circulator decipit, Quibus omne sanctum est, quod pavendum raucidae 1095 Edentularum cantilenae suaserint Vos eruditos miror et doctos viros Perpensa vitae quos gubernat regula, Nescire vel divina, vel mortalia Quo jure constent: quanta majestas regat, Quidquid creatum est, quae creavit omnia. Deus perennis, res inaestimabilis, Non cogitando, non videndo clauditur: Excedit omnem mentis humanae modum, Nec comprehendi visibus nostris valet, Extraque et intus implet, ac superfluit, 1096 Intemporalis ante, quam primus dies: Esse et fuisse semper unus obtinet: Lux ipse vera, veri et auctor luminis Cum lumen esset, lumen effudit suum: Ex luce fulgor natus hic est Filius. Vis una Patris, vis et una est Filii, Unusque ab uno lumine splendor satus, Pleno refulsit claritatis lumine. Natura simplex pollet unius Dei, Et quidquid usquam est, una virtus condidit, Coelum solumque, vim marini gurgitis, Globos, dierum noctiumque praesides, Ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, Septentriones, hesperos, aestus, nives, Fontes, pruinas, et metalla, et flumina, Praerupta, plana, montium convallia, Feras, volucres, reptiles, natatiles, Jumenta, pecudes, subjugales belluas, 1097 Flores, fruteta, germina, herbas, arbores, Quae sunt odori, quaeque vernant esui. Haec non labore et arte molitus Deus, Sed jussione, quam potestas protulit, Mandavit esse, facta sunt quae non erant. Verbo creavit omniformem machinam: Virtus paterna semper in Verbo fuit: Cognostis ipsum, nunc colendi agnoscite Ritum modumque: quale sit templi genus, Quae dedicari sanxerit donaria, Quae vota poscat, quos sacerdotes velit, Quod mandet illic nectar immolarier. Aedem sibi ipse mente in hominis condidit 1098 Vivam, serenam, sensualem, flabilem, Solvi incapacem posse, nec destructilem: Pulchram, venustam, praeminentem culmine, Discriminatis illitam coloribus. Illic sacerdos stat sacrato in limine, Foresque primas virgo custodit Fides, Innexa crines vinculis regalibus, Poscit litari victimas Christo, et Patri, Quas scit placere, candidatas, simplices: Frontis pudorem, cordis innocentiam, Pacis quietem, castitatem corporis, 1099 Dei timorem, regulam scientiae, Jejuniorum parcitatem sobriam, Spem non jacentem, semper et largam manum. Ex his amoenus hostiis surgit vapor, Vincens odorem balsami, thuris, croci. Auras madentes Persicorum aromatum: Sublatus inde coelum adusque tollitur, Et prosperatum dulce delectat Deum. Hanc disciplinam quisquis infensus vetat, Vetat probatum vivere, et sanctum sequi. Vetat vigorem mentis alte intendere, Nostrique acumen ignis ad terram vocat, Nec excitari vim sinit prudentiae. O mersa limo caecitas gentilium! O carnulenta nationum pectora! O spissus error! o tenebrosum genus, Terris amicum, deditum cadaveri, Subjecta semper intuens, nunquam supra! Furorue summus, ultima et dementia est, 1100 Deos putare qui creantur nuptiis? Rem spiritalem terrulenter quaerere: Elementa mundi consecrare altaribus: Id, quod creatum est, conditorem credere? Deasciato supplicare stipiti: Verris cruore scripta saxa spargere: Aras ofellis obsecrare bubulis, Homines fuisse cum scias, quos consecras, Urnas reorum morticinas lambere? 1101 Desiste, judex saeculi, tantum nefas Viris jubere fortibusque et liberis; Nil est amore veritatis celsius. Dei perennis numen asserentibus Nihil est pavori, mors et ipsi subjacet. Dudum coquebat, disserente martyre, Asclepiades intus iram subdolam, Stomachatus alto felle, dum longum silet, Bilemque tectis concipit praecordiis, Tandem latentis vim furoris evomit Pro Juppiter, quid est quod ex hoc audio! Stat inter aras, et deorum imagines, Et, quod fateri cogor, in medio foro, 1102 Tacente memet, hic perorat perditus, Quidquid sacrorum est, ore foedans impio? O fas priorum, moris o prisci status, Inventa regum pro salute publica Pompiliorum nostra carpunt saecula. Quis hos sophistas error invexit novus, Qui non colendos esse divos disputent? Nunc dogma nobis Christianum nascitur Post evolutos mille demum consules Ab urbe Roma, ne retexam Nestoras. Quidquid novellum surgit, olim non fuit. Vis summa rerum nosse? Pyrrham consule. 1103 Ubi iste vester tunc erat summus Deus, Divum favore cum puer Mavortius Fundaret arcem septicollem Romulus? Quod Roma pollet auspicato condita, Jovi Statori debet, et diis caeteris. Hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum Placanda nobis pro triumphis principis Delubra, faustus ut secundet gloriam Procinctus, utque subjugatis hostibus 1104 Ductor quietum frenet orbem legibus Accingere ergo, quisquis es, nequissime, Pro principali rite nobiscum deos Orare vita: vel, quod hostem publicum Pati necesse est, solve poenam sanguine. Sprevisse templa, respuisse est principem. Tunc ille: Nunquam pro salute, et maximis. Fortissimisque principis cohortibus Anter precabor, quam fidele ut militent, Christique lymphis ut renascantur Patri, Capiant et ipsum coelitus Paraclitum: 1105 Ut idolorum respuant caliginem, Cernant ut illud lumen aeternae spei, Non succulentis influens obtutibus, Nec corporales per fenestras emicans, Puris sed intus quod relucet mentibus. Pupilla carnis crassa crassum perspicit, Et res caduca, quod resolvendum est, videt: Liquidis videndis aptus est animae liquor: Natura fervens sola ferventissimae Divinitatis vim coruscantem capit. Hoc, opto, lumen imperator noverit Tuus, meusque, si velit fieri meus Nam si resistit Christiano nomini, Meus ille talis imperator non erit: Scelus jubenti, crede, nunquam serviam. Statis, ministri, clamitans judex ait, Statis, manusque continetis vindices? Non rupta sulcis dissecatis viscera? Animam nec intus abditam rimamini, Erumpit unde vox profana in principem? 1106 Scindunt utrumque milites teterrimi Mucrone hiulco pensilis latus viri, Sulcant per artus longa tractim vulnera, Obliqua rectis, recta transversis secant, Et jam retectis pectus albet ossibus. Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus, Cum sit quietus heros in quem saeviunt. Haec inter addit sponte Romanus loqui, Si quaeris, o praefecte, verum noscere, Hoc omne quidquid lancinamur non dolet: Dolet quod error pectori insedit tuo, Populos quod istos perditus tecum trahis: Currunt frequentes undique ad spectaculum Gentile vulgus, heu! gemenda corpora: 1107 Crudumque nostrae sortis exemplum tremunt. Audite, cuncti, clamo longe, ac praedico: Emitto vocem de catasta celsior: Christus paternae gloriae splendor, Deus Rerum creator, noster idem particeps, Spondet salutem perpetem credentibus; Animae salutem, sola quae non occidit, Sed juge durans, dispares casus subit, Aut luce fulget, aut tenebris mergitur, Christum secuta, Patris intrat gloriam: Disjuncta Christo mancipatur tartaro. Curanda mercis qualitas, quaenam mihi Contingat olim perpetis substantiae: Nam membra parvipendo quo pacto cadant, 1108 Casura certe lege naturae suae. Instat ruina: quod resolvendum est ruat. Nec distat, ignis et fidiculae saeviant, An corpus aegrum languor asper torqueat, Cum saepe morbos major armet saevitas. Non ungularum tanta vis latus fodit, Mucrone quanto dira pulsat pleurisis. Nec sic inusta laminis ardet cutis, 1109 Ut febris atro felle venas exedit, Vel summa pellis ignis obductus coquit, Papulasque fervor aestuosus excitat: Credas cremari stridulis cauteribus. Miserum putatis, quod retortis pendeo Extentus ulnis, quod revelluntur pedes, Compago nervis quod sonat crepantibus: Sic ejulantes ossa clamant dividi, Nodosa torquet quos podagra et arthrisis. 1110 Horretis omnes hasce carnificum manus. Num mitiores sunt manus medentium, Laniena quando saevit Hippocratica? Vivum secatur viscus, et recens cruor Scalpella tingit, dum putredo abraditur. Putate, ferrum triste chirurgos meis 1111 Inferre costis, quod secat salubriter. Non est amarum quo reformatur salus. Videntur isti carpere artus tabidos: Sed dant medelam rebus intus vividis. Quis nescit autem quanta corruptela sit Contaminatae carnis, ac solubilis? Sordet, tumescit, liquitur, fetet, dolet, Inflatur ira, solvitur dine: Plerumque felle tincta livores trahit. Aurum regestum nonne carni acquiritur? Illusa vestis, gemma, bombyx, purpura In carnis usum mille quaeruntur dolis. Luxus vorandi carnis arvinam fovet. Carnis voluptas omne per nefas ruit. Medere, quaeso, carnifex, tantis malis: Concide, carpe fomitem peccaminum. 1112 Fac ut, resecto debilis carnis situ, Dolore ab omni mens supersit libera, Nec gestet ultra quod tyrannus amputet. Nec terrearis, turba circumstantium: Hoc perdo solum quod peribit omnibus, Regi, clienti, pauperique, et diviti. Sic vernularum, sic senatorum caro Tabescit, imo cum sepulcro condita est Jactura vilis mordet, et damnum leve; Si quo carendum est perdere extimescimus: Cur quod necesse est non voluntas occupat? Natura cur non vertit in rem gloriae? Legale damnum deputemus praemiis. Sed praemiorum forma quae sit fortibus 1113 Videamus: illa nempe quae nunquam perit. Coelo refusus subvolabit spiritus, Dei parentis perfruetur lumine, Regnante Christo stans in arce regia. Quandoque coelum, ceu liber, plicabitur, Cadet rotati solis in terram globus, Sphaeram ruina menstrualem destruet: Deus superstes solus, et justi simul Cum sempiternis permanebunt angelis. Contemne praesens utile, o prudens homo, Quod terminandum, quod relinquendum est tibi: Omitte corpus, rem sepulcri et funeris: Tende ad futuram gloriam: perge ad Deum: 1114 Agnosce qui sis, vince mundum et saeculum. Vixdum elocutus martyr hanc peregerat Orationem, cum furens interserit Asclepiades: Vertat ictum carnifex In os loquentis, inque maxillas manum, Sulcosque acutos, et fidiculas transferat Verbositatis ipse rumpatur locus, Scaturientes perdat ut loquacitas Sermonis auras, perforatis follibus, Quibus sonandi nulla lex ponit modum, Ipsa et loquentis verba torqueri volo. Implet jubentis dicta lictor improbus, Charaxat ambas ungulis scribentibus 1115 Genas, cruentis et secat faciem notis, Hirsuta barbis solvitur carptim cutis, Et mentum adusque vultus omnis scinditur. Martyr fluentem fatur inter sanguinem: Grates tibi, o praefecte, magnas debeo, Quod multa pandens ora, jam Christum loquor. Arctabat ampli nominis praeconium Meatus unus, impar ad laudes Dei. Rimas patentes invenit vox edita, Multisque fusa rictibus reddit sonos Hinc inde plures, et profatur undique 1116 Christi Patrisque sempiternam gloriam. Tot ecce laudant ora quot sunt vulnera. Tali repressus cognitor constantia, Cessare poenam praecipit: tunc sic ait Per solis ignem juro, qui nostros dies Reciprocatis administrat circulis: Cujus recursu lux et annus ducitur, Ignes parandos jam tibi tristis rogi, Qui fine digno corpus istud devorent, Quod perseverans tam resistit nequiter Sacris vetustis, nec dolorum spiculis Victum fatiscit, fitque poenis fortius. Quis hunc rigorem pectori injecit stupor? Mens obstinata est: corpus omne occalluit. Tantus novelli dogmatis regnat furor! Hic nempe vester Christus haud olim fuit, Quem tu fateris ipse suffixum cruci. Haec illa crux est omnium nostrum salus, Romanus inquit: hominis haec redemptio est, 1117 Scio incapacem te sacramenti, impie, Non posse caecis sensibus mysterium Haurire nostrum: nil diurnum nox capit: Tamen in tenebris proferam claram facem. Sanus videbit, lippus oculos obteget. Removete lumen, dicet insanabilis: Injuriosa est nil videnti claritas. Audi, profane, quod gravatus oderis. Regem perennem rex perennis protulit, In se manentem, nec minorem tempore, Quia tempus illum non tenet: nam fons retro Exordiorum est, et dierum, et temporum, Ex Patre Christus: hoc Pater quod Filius. 1118 Hic se videndum praestitit mortalibus: Mortale corpus sumpsit immortalitas, Ut dum caducum portat aeternus Deus, Transire nostrum posset ad coelestia: Homo est peremptus, et resurrexit Deus. Congressa mors est membra gestanti Deo: Dum nostra tentat, cessit immortalibus. Stultum putatis hoc, sophistae saeculi: Sed stulta mundi summus elegit Pater, Ut stultus esset saeculi, prudens Dei. Antiquitatem Romuli, et Mavortiam Lupam renarras, primum et omen vulturum. 1119 Si res novellas respuis, nil tam recens. Vix mille fastis implet hanc aetatulam Cursus dierum conditore ab augure. Sexcenta possum regna pridem condita Proferre toto in orbe, si sit otium, Multo ante clara, quam capellam Gnossiam Suxisse fertur Juppiter, Martis pater, Sed illa non sunt, haec et olim non erunt. Crux ista Christi, quam novellam dicitis, Nascente mundo factus ut primum est homo, Expressa signis, expedita est litteris: Adventus ejus mille per miracula 1120 Praenuntiatus ore vatum consono. Reges, prophetae, judices, et principes Virtute, bellis, cultibus, sacris, stylo Non destiterunt pingere figuram crucis Crux praenotata, crux adumbrata est prius, Crucem vetusta combiberunt saecula. Tandem retectis vocibus propheticis, Aetate nostra comprobata antiquitas Coram refulsit ore conspicabili, Ne fluctuaret veritas dubia fide, Si non pateret teste visu cominus. Hinc nos et ipsum non perire credimus 1121 Corpus, sepulcro quod vorandum traditur: Quia Christus in se mortuum corpus cruci Secum excitatum vexit ad solium Patris, Viamque cunctis ad resurgendum dedit. Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus: Nobis peremptus Christus, et nobis Deus Christus reversus, ipse qui moriens homo est; Natura duplex: moritur, et mortem domat, Reditque in illud, quod perire nesciat. Dixisse pauca sit satis de mysticis Nostrae salutis, deque processu spei. Jam jam silebo: margarita spargere Christi vetamur inter immundos sues, Lutulenta sanctum ne terant animalia. Sed, quia profunda non licet luctarier 1122 Ratione tecum, consulamus proxima: Interrogetur ipsa naturalium Simplex sine arte sensuum sententia: Fuci imperitus fac ut adsit arbiter. Da septuennem circiter puerum, aut minus, Qui sit favoris liber, et non oderit Quemquam, nec ullum mentis in vitium cadat: Periclitemur quid recens infantia Dicat sequendum, quid novus sapiat vigor. Hanc ille sancti martyris vocem libens Amplexus, unum de caterva infantium Parvum, nec olim lacte depulsum, capi, Captumque adesse praecipit. Quidvis roga, Inquit, sequamur, quod probarit pusio. Romanus ardens experiri innoxiam Lactentis oris indolem, Filiole, ait, 1123 Dic, quid videtur esse verum et congruens, Unumne Christum colere, et in Christo Patrem, An comprecari mille formarum deos? Arrisit infans, nec moratus rettulit; Est quidquid illud, quod ferunt homines Deum, Unum esse oportet, et quod uni est unicum. Cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus. Genera deorum multa nec pueri putant. Stupuit tyrannus, sub pudore fluctuans, Nec vim decebat innocenti aetatulae Inferre leges, nec loquenti talia Furor sinebat efferatus parcere. Quis auctor, inquit, vocis est hujus tibi? 1124 Respondit ille: Mater, et matri Deus. Illa ex parente Spiritu docta imbibit, Quo me inter ipsa pasceret cunabula: Ego, ut gemellis uberum de fontibus Lac parvus hausi, Christum et hausi credere. Ergo ipsa mater adsit, exclamat, cedo, Asclepiades, disciplinae et exitum Tristem suae magistra spectet impia, Male eruditi torqueatur funere Infantis orba, quemque corrupit, fleat. Absit, ministros vilis ut muliercula Nostros fatiget; quantulos autem dolor 1125 Vexabit artus, mortis auxilio brevis! Oculi parentis punientur acrius, Quam si cruentae membra carpant ungulae Vix haec profatus, pusionem praecipit Sublime tollant, et manu pulsent nates, Mox et remota veste virgis verberent, Tenerumque duris ictibus tergum secent, Plus unde lactis quam cruoris defluat. Quae cautes illud perpeti spectaculum, Quis ferre possit aeris, aut ferri rigor? Impacta quoties corpus attigerat salix, 1126 Tenui rubebant sanguine uda vimina, Quem plaga flerat roscidis livoribus. Ferunt minaces verberantium genas Illacrymasse, sponte demanantibus Guttis per ora barbarum frementia, Scribas et ipsos, et coronam plebium, Proceresque siccis non stetisse visibus. At sola mater hisce lamentis caret, Soli sereno frons renidet gaudio: Stat in piorum corde pietas fortior, Amore Christi, contumax doloribus, Firmatque sensum mollis indulgentiae. Sitive sese parvus exclamaverat: 1127 Animae aestuantis ardor in cruciatibus Hoc exigebat, lymphae ut haustum posceret: Quem torva mater eminus tristi intuens Vultu, et severis vocibus sic increpat: Puto, imbecillo, nate, turbaris metu, Et te doloris horror afflictum domat: Non hanc meorum viscerum stirpem fore Deo spopondi, non in hanc spem gloriae Te procreavi, cedere ut letho scias Aquam bibendam postulas, cum sit tibi Fons ille vivus praesto, qui semper fluit, Et cuncta solus irrigat viventia, Intus, forisque, spiritum, et corpus simul, Aeternitatem largiens potantibus. Venies ad illud mox fluentum, si mode Animo ac medullis solus ardor aestuet 1128 Videre Christum: quod semel potum affatim Sic sedat omnem pectoris flagrantiam, Vita ut beata jam sitire nesciat. Hic hic bibendus, nate, nunc tibi est calix, Mille in Bethlehem quem biberunt parvuli: Oblita lactis, et papillarum immemor Aetas amaris, mox deinde dulcibus Refecta poclis, mella sumpsit sanguinis. Exemplum ad istud nitere, o fortis puer, Generosa proles, matris et potentia, Omnes capaces esse virtutum Pater Mandavit annos; neminem excepit diem, Ipsis triumphos annuens vagitibus. Scis, saepe dixi, cum docenti alluderes, Et garrulorum signa verborum dares, Isac fuisse parvulum patri unicum: 1129 Qui, cum immolandus, aram, et ensem cerneret, Ultro sacranti colla praebuerit seni. Narravi et illud nobile ac memorabile Certamen, una matre quod septem editi Gessere pueri, sed tamen factis viri, Hortante eadem matre in ancipiti exitu Poenae et coronae, sanguini ut ne parcerent Videbat ipsos apparatus funerum Praesens suorum, nec movebatur parens, Laetata quoties aut olivo stridula Sartago frixum torruisset puberem, Dira aut cremasset laminarum impressio. Comam, cutemque verticis revulserat A fronte tortor, nuda testa ut tegmine 1130 Cervicem adusque dehonestaret caput. Clamabat illa: Patere, gemmis vestiet Apicem hunc corona regio ex diademate. Linguam tyrannus amputari jusserat Uni ex ephebis. Mater aiebat: Satis Jam parta nobis gloria est: pars optima Deo immolatur ecce nostri corporis: Digna est fidelis lingua quae sit hostia. Interpres animi, enuntiatrix sensuum, Cordis ministra, praeco operti pectoris, Prima offeratur in sacramentum necis, Et sit redemptrix prima membrorum omnium, Ducem dicatam mox sequentur caetera. His Machabaeos incitans stimulis parens, Hostem subegit subjugatum septies. 1131 Quot feta natis, tot triumphis inclyta: Me partus ut feracem gloriae, Mea vita, praestet, in tua est situm manu. Per hujus alvi fida conceptacula, Per hospitalem mense bis quino larem, Si dulce nostri pectoris nectar tibi, Si molle gremium, grata si crepundia, Persiste, et horum munerum auctorem assere. Quanam arte nobis vivere intus coeperis, Nihilumque et illud, unde corpus, nescio: Novit animator solus, et factor tui. Impendere ipsi, cujus ortus munere es: 1132 Bene in datorem, quod dedit, refuderis. Talia canente matre, jam laetus puer Virgas strepentes, et dolorem vulnerum Ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat: Claudatur infans carcere, et tanti mali Romanus auctor torqueatur acrius. Illum recentes per cicatricum vias Denuo exarabant, quaque acutum traxerant Paulo ante ferrum, mox recrudescentibus Plagis apertas persequebantur nolas, Quos jam superbus victor ignavos vocat. O non virile robur, o molles manus! Unam labantis dissipare tandiu Vos non potesse fabricam corpusculi! Vix jam cohaeret; nec tamen penitus cadit Vincens lacertos dexterarum inertium. Citius cadaver dentibus carpunt canes, Longeque morsus vulturum efficacior 1133 Ad devorandas carnis offas mortuae. Languetis imbelli fame, ac fatiscitis: Gula est ferina, sed socors edacitas. Exarsit istis turbida ira judicis, Seque in supremam concitat sententiam. Si te morarum poenitet, finem citum Subeas licebit, ignibus vorabere Damnatus, et favilla jam tenuis fies. Abiens at ille, cum foro abriperent virum Truces ministri, pone respectans ait Appello ab ista, perfide, ad Christum meum Crudelitate, non metu mortis tremens, Sed ut probetur esse nil quod judicas. 1134 Quid differo, inquit ille, utrosque perdere, Puerum, ac magistrum, complices sectae impiae? Gladius recidat vile vix hominis caput Infantis: istum flamma vindex concremet. Sit his sub uno fine dispar exitus. Perventum ad ipsum caedis implendae locum, Natum gerebat mater amplexu et sinu, Ut primitivum crederes fetum geri, Deo offerendum sancti Abelis ferculo, Lectum ex ovili, puriorem caeteris. Puerum poposcit carnifex: mater dedit, Nec immorata est fletibus: tantum osculum Impressit unum. Vale, ait, dulcissime, Et cum beatus regna Christi intraveris Memento matris, jam patrone ex filio, Dixit: deinde, dum ferit cerviculam 1135 Percussor ense, docta mulier psallere, Hymnum canebat carminis Davidici: Pretiosa sancti mors sub aspectu Dei; Tuus ille servus, proles ancillae tuae. Talia retexens explicabat pallium, Manusque tendebat sub ictu et sanguine, Venarum ut undam profluam manantium, Et palpitantis oris exciperet globum. Excepit, et caro applicavit pectori. At parte campi ex altera, immanem pyram Texebat ustor fumidus pinu arida, Sarmenta mixtim subdita, et feni struem 1136 Spargens, liquato rore ferventis picis, Quo flamma pastu cresceret ferocius. Et jam retortis brachiis furca eminus Romanus actus ingerebatur rogo. Scio, inquit ille, non futurum ut concremer, Nec passionis hoc genus datum est mihi: Sed restat ingens, quod fiat, miraculum; Haec ejus orsa sequitur immensus fragor 1137 Nubis ruentis, nimbus undatim nigro Praeceps aquarum flumine ignes obruit. Alunt olivo semicombustas faces, Sed vincit imber jam madentem fomitem. Trepidare teter carnifex rebus novis Turbatus, et, qua posset, arte insistere, Versare torres cum favillis humidis, Prunas maniplis confovere stuppeis, Et semen ignis inter undas quaerere. Quod cum tumenti nuntiatum judici Movisset iram fellis implacabilis, Quousque tandem summus hic nobis magus Illudit, inquit, Thessalorum carmine, 1138 Poenam peritus vertere in ludibrium? Fortasse cervix, si secandam jussero Flecti sub ensem, non patebit vulneri: Vel amputatum plaga collum dividens Rursus coibit, ac reglutinabitur, Humerisque vertex eminebit additus. Tentemus igitur ante partem quampiam Truncare ferro corporis superstitis, Ne morte simpla criminosus multiplex Cadat, vel una perfidus caede oppetat: Quot membra gestat, tot modis pereat, volo. Libet experiri, Lerna sicut traditur, 1139 Utrum renatis pullulascat artubus, Ac se imminuti corporis damnis novum Instauret: ipse praesto erit tunc Hercules, Hydrina suetus ustuire vulnera. Jam nunc secandi doctus adsit artifex: Qui cuncta norit viscerum confinia Vel nexa nervis disparare vincula. Date hunc, revulsis qui medetur ossibus, 1140 Aut fracta nodis sarciens compaginat. Linguam priorem detrahat radicitus, Quae corpore omni sola vivit nequior. Illa et procaci pessima in nostros deos Invecta motu, fas profanavit vetus, Audax et ipsi non pepercit principi. Aristo quidam medicus accitus venit, Proferre linguam praecipit: profert statim Martyr retectam, pandit ima et faucium. Ille et palatum tractat, et digito exitum Vocis pererrans, vulneri explorat locum. Linguam deinde longe ab ore protrahens, 1141 Scalpellum in usque guttur insertans agit. Illo secante fila sensim singula, Nunquam momordit martyr, aut os dentibus Compressit arctis, nec cruorem sorbuit. Immotus et patente rictu constitit, Dum sanguis extra defluit scaturiens: Perfusa pulcher menta russo stemmate Fert, et cruenti pectoris spectat decus, Fruiturque et ostro vestis ut jam regiae. Ergo ratus praefectus, elinguem virum Cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens Nil in deorum obblateraret dedecus: 1142 Jubet reduci jam tacentem, ac debilem, Multo loquentis turbine olim territus. Reponit aras ad tribunal denuo, Et thus, et ignem vividum in carbonibus, Taurina et exta, vel suilla abdomina: Ingressus ille, ut hos paratus perspicit, Insufflat, ipsos ceu videret daemonas. Irridet hoc Asclepiades laetior: Addit deinde: Nunquid inclementius, Sicut solebas, es paratus dicere? Effare, quod vis, ac perora, et dissere. 1143 Permitto vocem libere ut exerceas. Romanus alto corde suspirans diu, Gemitu querelam traxit, et sic orsus est: Christum loquenti lingua nunquam defuit: Nec verba quaeras quo regantur organo, Cum praedicatur ipse verborum dator. Qui fecit ut vis vocis expressa intimo Pulmone, et oris torta sub testudine, Nunc ex palato det repercussos sonos, Nunc temperetur dentium de pectine, Sitque his agendis lingua plectrum mobile: 1144 Si mandet idem, faucium sic fistulas Spirare flatu concinentes consono, Ut verba in ipsis explicent meatibus, Vel exitu oris cymbalis profarier, Nunc pressa parce labra, nunc hiantia: Dubitasne verti posse naturae statum, Cui facta forma est, qualis esset primitus? Hanc nempe factor vertere, ut libet, potest, Positasque leges texere, ac retexere, Linguam loquela ne ministram postulet. Vis scire nostri numinis potentiam? Fluctus liquentis aequoris pressit pede, Natura fluxa ac tenuis in solidum coit, Quam dispar illis legibus, queis condita est! 1145 Solet natatus ferre, fert vestigia. Habet usitatum munus hoc Divinitas, Quae vera nobis colitur in Christo, et Patre, Mutis loquelam, percitum claudis gradum. Surdis fruendam reddere audientiam, Donare caecis lucis insuetae diem. Haec si quis amens fabulosa existimat, Vel ipse tute si parum fidelia Rebare pridem, vera cognoscas licet: Habes loquentem, cujus amputaveras Linguam: probatis cede jam miraculis Horror stupentem persecutorem subit: Timorque, et ira pectus in caliginem Vertere: nescit, vigilet, anne somniet: Miratur haerens, quod sit ostenti genus. Formido frangit, armat indignatio. Nec vim domare mentis effrenae potest, Nec, quo furoris tela vertat, invenit. Postremo medicum saevus insontem jubet Reum citari; nundinatum hunc arguit 1146 Mercede certa pactus ut colluderet. Aut ferrum in ore nil agens, et irritum Versasse frustra se retunsis tactibus Aut arte quadam vulnus illatum breve, Quod sauciata parte linguam laederet, Nervos nec omnes usquequaque abscideret. Manere salvam vocis harmoniam probe, Non posse inani concavo verba exprimi, Quae concrepare lingua moderatrix facit. 1147 Esto, ut resultet spiritus vacuo specu: Echo sed exstat inde, non oratio. Veris refutat medicus hanc calumniam, Scrutare vel tu nunc latebras faucium, Intraque dentes curiosum pollicem Circumfer, haustus vel patentes inspice, Lateatne quidquam, quod regat spiramina. Quanquam forassem forte si puncto levi, Tenuive linguam contigissem vulnere Titubante plectro fatus esset debilis. Nam cum magistra vocis in vitium cadit, Usus, necesse est, et loquendi intercidat. Fiat periclum, si placet, cujusmodi Edat querelam quadrupes, lingua eruta, 1148 Elinguis et quem porca grunnitum strepat, Cur vox fragosa, clamor est inconditus: Probabo, mutam nil sonare stridulum. Testor salutem principis, me simplici Functum secantis arte, judex optime, Servisse jussis absque fraude publicis Sciat hic, quis illi verba suggillet Deus: Ego, unde mutus sit disertus, nescio. His sese Aristo purgat. At contra impium Nil haec latronem Christianorum movent: Magis, magisque fertur in vesaniam; Quaerit, alienus sanguis ille asperserit Virum, suone fluxerit de vulnere. 1149 Respondit his Romanus: Eccum, praesto sum: Meus iste sanguis verus est, non bubulus: Agnoscis illum, quem loquor, miserrime Pagane, vestri sanguinem sacrum bovis, Cujus litata caede permadescitis? Summus sacerdos nempe sub terram scrobe 1150 Acta in profundum consecrandus mergitur, Mire infulatus, festa vittis tempora Nectens, corona tum repexus aurea, Cinctu gabino sericam fultus togam. 1151 Tabulis superne strata texunt pulpita, Rimosa rari pegmatis compagibus: Scindunt subinde, vel terebrant aream. Crebroque lignum perforant acumine, Pateat minutis ut frequens hiatibus. Huc taurus ingens fronte torva, et hispida, Sertis revinctus aut per armos floreis, Aut impeditus cornibus deducitur: Nec non et auro frons coruscat hostiae, 1152 Setasque fulgor bractealis inficit. Hic, ut statuta est immolanda bellua, Pectus sacrato dividunt venabulo, Eructat amplum vulnus undam sanguinis Ferventis, inque texta pontis subditi Fundit vaporum flumen, et late aestuat. Tum per frequentes mille rimarum vias. Illapsus imber, tabidum rorem pluit, Defossus intus quem sacerdos excipit, Guttas ad omnes turpe subjectans caput, Et veste, et omni putrefactus corpore. Quin os supinat, obvias offert genas, 1153 Supponit aures, labra, nares objicit, Oculos et ipsos perluit liquoribus: Nec jam palato parcit, et linguam rigat, Donec cruorem totus atrum combibat. Postquam cadaver sanguine egesto rigens Compage ab illa flamines retraxerint, Procedit inde pontifex, visu horridus, Ostentat udum verticem, barbam gravem, Vittas madentes, atque amictus ebrios. Hunc inquinatum talibus contagiis, Tabo recentis sordidum piaculi, Omnes salutant atque adorant eminus: Vilis quod illum sanguis, et bos mortuus Foedis latentem sub cavernis laverint. Addamus illam, vis, hecatomben tuam? Centena ferro cum cadunt animalia, 1154 Variaque abundans caede restagnat cruor, Vix ut cruentis augures natatibus Possint meare per profundum sanguinis. Sed quid macellum pingue pulvinarium, Quid maximorum lancinatores gregum, Eviscerata carne crudos, criminor? Sunt sacra, quando vosmet ipsi exciditis, Votivus et cum membra detruncat dolor. Cultrum in lacertos exerit fanaticus, Sectisque matrem brachiis placat deam. Furere, ac rotari jus putatur mysticum: 1155 Parca ad secandum dextra fertur impia: Coelum meretur vulneram credulitas. Ast hic metenda dedicat genitalia, Numen reciso mitigans ab inguine: Offert pudendum semivir donum deae: Illam revulsa masculini germinis Vena effluenti pascit auctam sanguine. Uterque sexus sanctitati displicet. Medium retentat inter alternum genus: Mas esse cessat ille, nec fit femina. Felix deorum mater imberbes sibi Parat ministros lenibus novaculis. Quid. cum sacrandus accipit sphragitidas? 1156 Acus minutas ingerunt fornacibus His membra pergunt utere, utque igniverint: Quamcunque partem corporis fervens nota Stigmarit, hanc sic consecratam, praedicant. Functum deinde cum reliquit spiritus, Et ad sepulcrum pompa fertur funeris: Partes per ipsas imprimuntur bracteae, Insignis auri lamina obducit cutem, 1157 Tegitur metallo, quod perustum est ignibus. Has ferre poenas cogitur gentilitas. Hac dii coercent lege cultores suos: Sic daemon ipse ludit hos quos ceperit, Docet exsecrandas ferre contumelias, Tormenta inuri mandat infelicibus. At noster iste sanguis ex vestra fluit Crudelitate: vos tyrannide impia Exulceratis innocentum corpora. Si vos sinatis, incruente vivimus: At si cruente puniamur, vincimus. Sed jam silebo: finis instat debitus, Finis malorum, passionis gloria: Jam non licebit, improbe, ut licuit modo, Torquere nostra, vel secare viscera: Cedas necesse est, victus, et jam desinas. 1158 Cessabit equidem tortor, et sector dehinc: Judex minatur: sed peremptoris manus Succedet illis strangulatrix faucium: Aliter silere nescit oris garruli Vox inquieta, quam tubam si fregero. Dixit, foroque protrahi jussit virum, Trudi in tenebras noxialis carceris: Elidit illic fune collum martyris Lictor nefandus. Sic peracta est passio: Anima absoluta vinculis coelum petit. Gesta intimasse cuncta fertur principi Praefectus, addens ordinem voluminum, Seriemque tantae digerens tragoediae: Laetatus omne crimen in fasces refert 1159 Suum tyrannus chartulis vivacibus. Illas sed aetas conficit diutina, Fuligo fuscat, pulvis obducit situ, Carpit senectus, aut ruinis obruit: Inscripta Christo pagina immortalis est, Nec obsolescit ullus in coelis apex. Excepit astans angelus coram Deo, Et quae locutus martyr, et quae pertulit: Nec verba solum disserentis condidit; Sed ipsa pingens vulnera expressit stylo Laterum genarum, pectorisque, et faucium Omnis notata est sanguinis dimensio, Ut quamque plagam sulcus exaraverit, Altam, patentem, proximam, longam, brevem: Quae vis doloris, quive segmenti modus, Guttam cruoris ille nullam perdidit. Hic in regestis est liber coelestibus, 1160 Monumenta servans laudis indelebilis, Relegendus olim sempiterno judici: Libramine aequo qui malorum pondera, Et praemiorum comparabit copias. Vellem, sinister inter haedorum greges Ut sum futurus, eminus dignoscerer, 1161 Atque, hoc precante, diceret rex optimus: Romanus orat: transfer hunc haedum mihi: Sit dexter agnus, induatur vellere. Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe 1162 Vidimus, o Christi Valeriane sacer. 1163 Incisos tumulis titulos, et singula quaeris Nomina? difficile est ut replicare queam. Tantos justorum populos furor impius hausit, Cum coleret patrios Troja Roma deos. Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur 1164 Martyris aut nomen, aut epigramma aliquod. Sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas Marmora, quae solum significant numerum. Quanta virum jaceant congestis corpora acervis, Nosse licet, quorum nomina nulli legas? Sexaginta illic, defossas mole sub una, Relliquias memini me didicisse hominum: Quorum solus habet comperta vocabula Christus, Utpote quos propriae junxit amicitiae. Haec dum lustro oculis, et sicubi forte latentes Rerum apices veterum per monumenta sequor, 1165 Invenio Hippolytum, qui quondam schisma Novati Presbyteri attigerat, nostra sequenda negans, Usque ad martyrii provectum insigne, tulisse Lucida sanguinei praemia supplicii. Nec mirere senem, perversi dogmatis olim, Munere ditatum catholicae fidei. Cum jam vesano victor raperetur ab hoste, 1166 Exsultante anima carnis ad exitium. Plebis amore suae multis comitantibus ibat: Consultus, quaenam secta foret melior, Respondit: Fugite, o miseri, exsecranda Novati Schismata: catholicis reddite vos populis. Una fides vigeat, prisco quae condita templo est: Quam Paulus retinet, quamque cathedra Petri. Quae docui, docuisse piget: venerabile martyr Cerno, quod a cultu rebar abesse Dei. His ubi detorsit laevo de tramite plebem, Monstravitque sequi qua via dextra vocat, Seque ducem recti, spretis anfractibus, idem 1167 Praebuit, erroris qui prius auctor erat: Sistitur insano rectori, Christicolas tunc Ostia vexanti per Tiberina viros. Illo namque die Roma secesserat, ipsos Peste suburbanos ut quateret populos. Non contentus humum celsae intra moenia Romae Tingere justorum caedibus assiduis. Janiculum cum jam madidum, fora, Rostra, Suburram 1168 Cerneret eluvie sanguinis affluere: Protulerat rabiem Tyrrheni ad littoris oram, Quaeque loca aequoreus proxima portus habet. Inter carnifices, et constipata sedebat Officia, exstructo celsior in solio. Discipulos fidei, detestandique rebelles Idolii, ardebat dedere perfidiae. Carcereo crinita situ stare agmina contra Jusserat, horrendis excrucianda modis. Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra 1169 Stridere, virgarum concrepitare fragor. Ungula fixa cavis costarum cratibus altos 1170 Pandere secessus, et lacerare jecur. Ac jam lassatis judex tortoribus ibat In furias, cassa cognitione fremens. Nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus Supplicia, auderet qui vitiare animam. Inde furens quaesitor ait: Jam, tortor, ab unco Desine: si vana est quaestio, morte agito. Huic abscide caput, crux istum tollat in auras, Viventesque oculos offerat alitibus. 1171 Hos rape praecipites, et vinctos conjice in ignem: Sit pyra, quae multos devoret una reos. En tibi, quos properes rimosae imponere cymbae, Pellere et in medii stagna profunda freti. Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor Vexerit, et tumidis caesa labarit aquis, Dissociata putrem laxent tabulata carinam, Conceptumque bibant undique naufragium. Squamea coenoso praestabit ventre sepulcrum Bellua, consumptis cruda cadaveribus. Haec persultanti celsum subito ante tribunal 1172 Offertur senior nexibus implicitus. Stipati circum juvenes clamore ferebant, Ipsum Christicolis esse caput populis: Si foret exstinctum propere caput, omnia vulgi Pectora Romanis sponte sacranda deis. Insolitum lethi poscunt genus, et nova poenae Inventa, exemplo quo trepident alii. Ille supinata residens cervice, Quis, inquit, Dicitur? affirmant, dicier Hippolytum. Ergo sit Hippolytus, quatiat, turbetque jugales, Intereatque feris dilaceratus equis. 1173 Vix haec ille: duo cogunt animalia, freni Ignara, insueto subdere colla jugo: Non stabulis, blandive manu palpata magistri, Imperiumque equitis ante subacta pati: Sed campestre vago nuper pecus e grege captum, Quod pavor indomito corde ferinus agit. Jamque reluctantes sociarant vincula bigas, Oraque discordi foedere nexuerant. Temonis vice funis inest, qui terga duorum Dividit, et medius tangit utrumque latus, Deque jugo in longum se post vestigia retro Protendens trahitur, transit et ima pedum. Hujus ad extremum, sequitur qua pulvere summo Cornipedum refugas orbita trita vias, Crura viri innectit laqueus, nodoque tenaci Astringit plantas, cumque rudente ligat. 1174 Postquam composito satis instruxere paratu Martyris ad poenam verbera, vincla, feros: Instigant subitis clamoribus, atque flagellis, Iliaque infestis perfodiunt stimulis. Ultima vox audita senis venerabilis haec est: Hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam. Prorumpunt alacres, caeco et terrore feruntur, Qua sonus, atque tremor, qua furor exagitant. Incendit feritas, rapit impetus, et fragor urget: Nec cursus volucer mobile sentit onus. Per silvas, per saxa ruunt: non ripa retardat Fluminis, aut torrens oppositus cohibet. Prosteruunt saepes, et cuncta obstacula rumpunt: Prona, fragosa petunt, ardua transiliunt. Scissa minutatim labefacto corpore frusta 1175 Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager. Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret: Parte rubent frondes, parte madescit humus. Exemplar sceleris paries habet illitus, in quo Multicolor fucus digerit omne nefas. Picta super tumulum species liquidis viget umbris, Effigi tracti membra cruenta viri. Rorantes saxorum apices vidi, optime papa, Purpureasque notas vepribus impositas. Docta manus virides imitando effingere dumos, 1176 Luserat e minio russeolam saniem. Cernere erat, ruptis compagibus, ordine nullo Membra per incertos sparsa jacere situs. Addiderat caros, gressu, lacrymisque sequentes, Devia qua fractum semita monstrat iter. Moerore attoniti, atque oculis rimantibus ibant, Implebantque sinus visceribus laceris. Ille caput niveum complectitur, ac reverendam 1177 Canitiem molli confovet in gremio. Hic humeros, truncasque manus, et brachia et ulnas, Et genua, et crurum fragmina nuda legit. Palliolis etiam bibulae siccantur arenae, Nequis in infecto pulvere ros maneat. Siquis et in sudibus recalenti aspergine sanguis Insidet, hunc omnem spongia pressa rapit. Nec jam densa sacro quidquam de corpore silva Obtinet, aut plenis fraudat ab exsequiis. Cumque recensitis constaret partibus ille Corporis integri qui fuerat numerus: Nec purgata aliquid deberent avia toto 1178 Ex homine, extersis frondibus et scopulis: Metando eligitur tumulo locus; Ostia linquunt: Roma placet, sanctos quae teneat cineres. Haud procul extremo culta ad pomoeria vallo 1179 Mersa latebrosis crypta patet foveis. Hujus in occultum gradibus via prona reflexis Ire per anfractus luce latente docet. Primas namque fores summo tenus intrat hiatu, Illustratque dies limina vestibuli. Inde, ubi progressu facili nigrescere visa est Nox obscura, loci per specus ambignum, Occurrunt caesis immissa foramina tectis, Quae jaciunt claros antra super radios. 1180 Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus Arcta sub umbrosis atria particibus: Attamen excisi subter cava viscera montis Crebra terebrato fornice lux penetrat. Sic datur absentis per subterranea solis Cernere fulgorem, luminibus que frui. Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, Propter ubi apposita est ara dicata Deo. 1181 Illa sacramenti donatrix mensa, eademque Custos filla sui martyris apposita, Servat ad aeterni spem judicis ossa sepulcro, Pascit item sanctis Tibricolas dapibus. Mira loci pietas, et prompta precantibus ara Spes hominum placida prosperitate juvat. Hic corruptelis animique et corporis aeger Oravi quoties stratus, opem merui Quod laetor reditu, quod te, venerande sacerdos, Complecti licitum est, scribo quod haec eadem. Hippolyto scio me debere: Deus cui Christus Posse dedit, quod quis postulet, annuere. Ipsa, illas animae exuvias quae continet intus, Aedicula, argento fulgurat ex solido. 1182 Praefixit tabulas dives manus aequore laevi Candentes, recavum quale nitet speculum. Nec Pariis contenta aditus obducere saxis, Addidit ornando clara talenta operi. Mane salutatum concurritur: omnis adorat Pubes: eunt, redeunt solis adusque obitum. Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos Permixtim populus relligionis amor. 1183 Oscula perspicuo figunt impressa metallo Balsama diffundunt: fletibus ora rigant. Jam cum se renovat decursis mensibus annus, Natalemque diem passio festa refert, Quanta putas studiis certantibus agmina cogi, Quaeve celebrando vota coire Deo? Urbs Augusta suos vomit effunditque Quirites, 1184 Una et patricios ambitione par Confundit plebeia phalanx umbonibus aequis Discrimen procerum, praecipitante fide. Nec minus albanis acies se candida portis Explicat, et longis ducitur ordinibus. Exsultant fremitus variarum hinc inde viarum, Indigena, et Piceus, plebs et Hetrusca venit. Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae 1185 Campanus Capuae, jamque Nolanus adest. Quisque sua laetus cum conjuge, dulcibus et eum Pignoribus rapidum carpere gestit iter. Vix capiunt patuli populorum gaudia campi, Haeret et in magnis densa cohors spatiis. Angustum tantis illud specus esse catervis, Haud dubium est, ampla fauce licet pateat. Stat sed juxta aliud, quod tanta frequentia templum Tunc adeat, cultu nobile regifico, Parietibus celsum sublimibus, atque superba Majestate potens, muneribusque opulens. Ordo columnarum geminus laquearia tecti Sustinet, auratis suppositus trabibus: Adduntur graciles tecto breviore recessus, Qui laterum seriem jugiter exsinuent. 1186 At medios aperit tractus via latior alti Culminis exsurgens editiore apice. Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal 1187 Tollitur, antistes praedicat unde Deum. Plena laborantes aegre domus accipit undas, Arctaque confertis aestuat in foribus, Maternum pandens gremium, quo condat alumnos, Ac foveat fetos accumulata sinus. Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat Prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, Annua festa inter dinumerare velim. Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus, Lucis honoratae praemia restituens. Inter solemnes Cypriani, vel Celedoni, 1188 Eulaliaeque dies currat et iste tibi. Sic te pro populo cujus tibi credita vita est, Orantem Christus audiat omnipotens. Sic tibi de pleno lupus excludatur ovili, Agna nec ulla tuum capta gregem minuat. Sic me gramineo remanentem denique campo Sedulus aegrotam pastor ovem referas. Sic, cum lacteolis caulas compleveris agnis, Raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto. Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit. 1189 Romam per omnem cursitant, ovantque. Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore. Unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, 1190 Vidit superba morte laureatum. Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, 1191 Binis dicatum cespitem tropaeis, Et crucis, et gladii testis: quibus irrigans easdem 1192 Bis fluxit imber sanguinis per herbas. Prima Petrum rapuit sententia, legibus Neronis Pendere jussum praeminente ligno. Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis Ambire tanti gloriam magistri. Exigit ut pedibus mersum caput imprimant supinis, Quo spectet imum stipitem cerebro. Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen: 1193 Hoc mente major, quod minor figura, Noverat ex humili coelum citius solere adiri: Dejecit ora, spiritum daturus. Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni, Diemque eumdem sol reduxit ortus, Evomit in jugulum Pauli Nero fervidum furorem, Jubet feriri gentium magistrum. Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum, Ad Christum eundum est, jam resolvor, inquit. Nec mora: protrahitur, poenae datur, immolatur ense, Non hora vatem, non dies fefellit. 1194 Dividit ossa duum Tibris, sacer ex utraque ripa, Inter sacrata dum fluit sepulcra. Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum, Canens oliva, murmurans fluento. Namque supercilio saxi liquor ortus excitavit 1195 Frondem perennem chrismatis feracem, 1196 Nunc pretiosa ruit per marmora, lubricatque clivum, Donec virenti fluctuet colymbo. Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris Stagnum nivali volvitur profundo. 1197 Omnicolor vitreas pictura superne tingit undas, Musci relucent, et virescit aurum. Cyaneusque latex umbram trahit imminentis ostri: Credas moveri fluctibus lacunar. Pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis, Videt sitire quas fluenta Christi. Parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis, Qua stringit amnis cespitem sinistrum. 1198 Regia pompa loci est: princeps bonus has sacravit arces, Lusitque magnis ambitum talentis. Bracteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta Lux esset intus, ceu jubar sub ortu. 1199 Subdidit et parias fulvis laquearibus columnas, Distinguit illic quas quaternus ordo. Tum camuros hyalo insigni varie cucurrit arcus: 1200 Sic prata vernis floribus renident. Ecce duas fidei summo Patre conferente dotes, Urbi colendas quas dedit togatae. Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, Lux in duobus fervet una festis. Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, Et his et illis perfruamur hymnis. 1201 Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani, Laevam deinde fluminis petemus. Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos. Mox huc recurrit, duplicatque vota. Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum Diem bifestum sic colas memento, reversus, 1202 Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est: 1203 Inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum. Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster, Incubat in Lybia sanguis, sed ubique lingua pollet: 1204 Sola superstes agit de corpore, sola obire nescit. Dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum, Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum, Te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet. Spiritus ille Dei qui fluxerat auctor in prophetas, Fontibus eloquii te coelitus actus irrigavit. O nive candidius linguae genus, o novum saporem! Ut liquor ambrosius cor mitigat, imbuit palatum, Sedem animae penetrat, mentem fovet, et pererrat artus: Sic Deus interius sentitur, et inditur medullis. Unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela. Deerat apostolicis scriptis opulentus exsecutor; 1205 Eligitur locuples facundia quae doceret orbem, Quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret; Quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent Sive timoris opus, seu mystica, vel profunda Christi. Unus erat juvenum doctissimus artibus sinistris, Fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare; Saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, Quo geniale tori jus solveret, aestuante nupta. Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, Discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem: Implet amore sui, dat credere, dat pudere facti, Jamque figura alia est quam quae fuit, oris, et nitoris: Exuitur tenui vultus cute, transit in severam, 1206 Deflua caesaries compescitur ad breves capillos, Ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere, Vivere justitiam Christi, penetrare dogma nostrum. His igitur meritis dignissimus usque episcopale Provehitur solium doctor, capit et sedile summum. Valerianus opum princeps erat, atque Gallienus; 1207 Constituere simul poenam capitis Deum fatenti. Millia terrigenum spurcissima jusserant sacrari. Contra animos populi doctor Cyprianus incitabat, Nequis ab egregiae virtutis honore discreparet, Neu fidei pretium quis sumere degener timeret, Esse levem cruciatum, si modo conferas futura Quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit: Merce doloris emi spem luminis, et diem perennem: Omne malum volucri cum tempore transvolare cursim. Nil grave quod peragi finis facit et quiete donat: Se fore principium pulchrae necis, et ducem cruoris, Seque caput gladio submittere, sanguinem dicare: Qui sociare animam Christo velit, ut comes sequatur. His ubi corda virum Christo calefacta praeparavit, Ducitur ante alios, proconsule perfurente, vinctus. 1208 Antra latent Tyriae Carthaginis, altius reposta, Conscia tartareae caliginis, abdicata soli. Clausus in his specubus sanctus Cyprianus, et catena Nexus utramque manum, nomen Patris invocat supremi: Omnipotens genitor Christi, Deus et creator orbis, Christe, parens hominis, quem diligis, et vetas perire: Ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis, Criminibus variis tinctum, miseratus abluisti, Jamque tuum fieri mandas, fio Cyrianus alter, Et novus ex veteri, nec jam reus, aut nocens, ut ante, Si luteum facili charismate pectus expiasti. Vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis: Eripe corporeo de carcere, vinculisque mundi Hanc animam; liceat fuso tibi sanguine immolari, 1209 Nequa ferum reprimat clementia judicem, tyranni Neu sciat invidia mitescere, gloriam negare. Da quoque, nequis iners sit de grege quem tuum regebam: Ne cadat impatiens poenae, titubetve quis tuorum, Incolumen ut numerum reddam tibi, debitumque solvam. Vocibus his Dominum permoverat: influebat inde Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris Ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent Ad decus egregium discrimine sanguinis petendum, Non trepidare docens, nec cedere, nec dolore vinci, Laudis amore rapi, Christum sapere, et fidem tueri. Fama refert, foveam campi in medio patere jussam, Calce vaporifera summos prope margines refertam. Saxa recocta vomunt ignem, niveusque pulvis ardet. Urere tacta potens, et mortifer ex odore flatus. Appositam memorant aram fovea stetisse summa Lege sub hac, salis aut micam, jecur aut suis litarent 1210 Christicolae, aut mediae sponte irruerent in ima fossae. Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti, Gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit, Praecipitemque globum fundo tenus implicavit imo. Corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes. Candida massa dehinc dici meruit per omne saeclum. Laetior interea jam Thascius ob diem suorum 1211 Sistitur indomiti proconsulis eminus furori. Edere jussus erat quid viveret: Unicultor, inquit, Servo salutiferi mysteria consecrata Christi. Ille sub haec: Satis est jam criminis, ipse confitetur Thascius: ipse Jovis fulmen negat. Expedite ferrum, Carnifices; gladio poenam luat hostis idolorum. Ille Deo meritas grates agit, et canit triumphans. Flevit obire virum moesta Africa: quo docente, facta est 1212 Cultior, eloquio cujus sibi docta gloriatur. Mox tumulum lacrymans struxit, cineresque consecravit. Desine flere bonum tantum. Tenet ille regna coeli, Nec minus involitat terris, nec ab hoc recedit orbe: Disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat. Nec Lybiae populos tantum regit, exit usque in ortum Solis, et usque obitum. Gallos fovet, imbuit Britannos, Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Iberis. Denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis. Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus. 1213 Agnes sepulcrum est Romulea in domo, Fortis puellae, martyris inclytae. Conspectu in ipso condita turrium 1214 Servat salutem virgo Quiritium: Nec non et ipsos protegit advenas, Puro ac fideli pectore supplices. Duplex corona est praestita martyri, Intactum ab omni crimine virginal, 1215 Mortis deinde gloria liberae. Aiunt, jugali vix habilem toro Primis in annis forte puellulam, Christo calentem, fortiter impiis Jussis renisam, quo minus idolis Addicta, sacram desereret fidem. Tentata multis nam prius artibus, Nunc ore blandi judicis illice, Nunc saevientis carnificis minis, Stabat feroci robore pertinax, Corpusque duris excruciatibus Ultro offerebat, non renuens mori. Tum trux tyrannus: Si facile est, ait, 1216 Poenam subactis ferre doloribus, Et vita vilis spernitur: at pudor Carus dicatae virginitatis est. Hanc in lupanar trudere publicum Certum est, ad aram ni caput applicat, Ac de Minerva jam veniam rogat, Quam virgo pergit temnere virginem. Omnis juventus irruat, et novum Ludibriorum mancipium petat. Haud, inquit Agnes, immemor est ita Christus suorum, perdat ut aureum Nobis pudorem, nos quoque deserat. Praesto est pudicis, nec patitur sacrae Integritatis munera pollui. Ferrum impiabis sanguine, si voles: Non inquinabis membra libidine. 1217 Sic elocutam publicitus jubet Flexu in plateae sistere virginem. Stantem refugit moesta frequentia, Aversa vultus, ne petulantius Quisquam verendum conspiceret locum. Intendit unus forte procaciter 1218 Os in puellam, nec trepidat sacram Spectare formam lumine lubrico. En ales ignis fulminis in modum Vibratur ardens, atque oculos ferit: Caecus corusco lumine corruit, Atque in plateae pulvere palpitat. Tollunt sodales seminecem solo, Verbisque deflent exsequialibus. Ibat triumphans virgo, Deum Patrem, Christumque sacro carmine concinens, Quod sub profani labe periculi Castum lupanar, nec violabile Experta victrix virginitas foret. Sunt qui rogatam rettulerint preces Fudisse Christo, redderet ut reo 1219 Lucem jacenti: tum juveni halitum Vitae innovatum visibus integris. Primum sed Agnes hunc habuit gradum Coelestis aulae, mox alius datur. Accensus iram nam furor incitat Hostis cruenti. Vincor, ait gemens, I, stringe ferrum, miles, et exere Praecepta summi regia principis. Ut vidit Agnes stare trucem virum Mucrone nudo, laetior haec ait: Exsulto, talis quod potius venit 1220 Vesanus, atrox, turbidus, armiger, Quam si veniret languidus, ac tener, Mollisque ephebus tinctus aromate, Qui me pudoris funere perderet. Hic, hic amator jam, fateor, placet: Ibo irruentis gressibus obviam, Nec demorabor vota calentia: Ferrum in papillas omne recepero, Pectusque ad imum vim gladii traham. Sic nupta Christo transiliam poli Omnes tenebras aethere celsior. Aeterne rector, divide januas Coeli, obseratas terrigenis prius, Ac te sequentem, Christe, animam voca, Cum virginalem, tum Patris hostiam. Sic fata, Christum vertice cernuo Supplex adorat, vulnus ut imminens Cervix subiret prona paratius. 1221 Ast ille tantam spem peragit manu: Uno sub ictu nam caput amputat. Sensum doloris mors cita praevenit. Exutus inde spiritus emicat, Liberque in auras exilit; angeli Sepsere euntem tramite candido. Miratur orbem sub pedibus situm, Spectat tenebras ardua subditas, Ridetque, solis quod rota circuit, Quod mundus omnis volvit et implicat, Rerum quod atro turbine vivitur, Quod vana saecli mobilitas rapit: Reges, tyrannos, imperia, et gradus, Pompasque honorum stulta tumentium. Argenti et auri vim, rabida siti Cunctis petitam per varium nefas, Splendore multo structa habitacula, 1222 Illusa pictae vestis inania, Iram, timorem, vota, pericula: Nunc triste longum, nunc breve gaudium, Livoris atri fumificas faces, Nigrescit unde spes hominum et decus, Et, quod malorum tetrius omnium est, Gentilitatis sordida nubila. Haec calcat Agnes, haec pede proterit, Stans, et draconis calce premens caput: Terrena mundi qui ferus omnia Spargit venenis, mergit et inferis, Nunc virginali perdomitus solo, Cristas cerebri deprimit ignei, Nec victus audet tollere verticem Cingit coronis interea Deus Frontem duabus martyris innubae: Unam decemplex edita sexies 1223 Merces perenni lumine conficit: Centenus exstat fructus in altera. O virgo felix, o nova gloria, Coelestis arcis nobilis incola, Intende nostris colluvionibus Vultum gemello cum diademate: Cui posse soli Cunctiparens dedit Castum vel ipsum reddere fornicem. Purgabor oris propitiabilis 1224 Fulgore, nostrum si jecur impleas. Nil non pudicum est, quod pia visere Dignaris, almo vel pede tangere. 1225 Immolat Deo Patri Pius, fidelis, innocens, pudicus, 1226 Dona conscientiae, Quibus beata mens abundat intus. 1227 Alter et pecuniam Recidit, unde victitent egeni: Nos citos iambicos Sacramus, et rotatiles trochaeos, Sanctitatis indigi, Nec ad levamen pauperum potentes. Approbat tamen Deus Pedestre carmen, et benignus audit. Multa divitis domo Sita est per omnes angulos supellex. Fulget aureus scyphus, Nec aere defit expolita pelvis: 1228 Est et olla fictilis, Gravisque, et ampla argentea est parapsis. Sunt eburna quaepiam, Nonnulla quercu sunt cavata, et ulmo. Omne vas fit utile Quod est ad usum congruens herilem: Instruunt enim domum, Ut empta magno, sic parata ligno. Me paterno in atrio, Ut obsoletum vasculum, caducis Christus aptat usibus, Sinitque parte in anguli manere. Munus ecce fictile Inimus intra regiam salutis Attamen vel infimam Deo obsequelam praestitisse prodest. 1229 Quidquid illud accidit, Juvabit ore personasse Christum, Quo regente vivimus.