Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quintilian
Institutio Oratoria
Orat 10.1.107
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
10.1.1
10.1.1
sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
10.1.2
10.1.2
verum
10.1.2
ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum.
10.1.2
nam
10.1.2
neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui
10.1.2
1
10.1.2
sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
10.1.3
10.1.3
non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.
10.1.4
10.1.4
sed
10.1.4
ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam
10.1.4
1
10.1.4
minima incipiunt esse quae prima sunt.
10.1.4
verum
10.1.4
nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit.
10.1.4
igitur
10.1.4
eum, qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit
10.1.4
2
10.1.4
facere quam optime, quam facillime possit.
10.1.5
10.1.5
num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eae constant copia rerum ac verborum.
10.1.6
10.1.6
sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, verba in universas paranda; quae si in rebus singulis essent singula, minorem curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio.
10.1.7
10.1.7
et
10.1.7
quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
10.1.7
quod
10.1.7
cum est puerile et cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo
10.1.7
1
10.1.7
congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.
10.1.8
10.1.8
nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum.
10.1.9
10.1.9
omnibus
10.1.9
enim fere verbis
10.1.9
1
10.1.9
praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est.
10.1.9
nam
10.1.9
scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis
10.1.9
nostrum opus intueri sat est.
10.1.9
omnia
10.1.9
verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.
10.1.10
10.1.10
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur,
10.1.11
10.1.11
tamen loquendi facultate caruerunt.
10.1.11
sunt
10.1.11
autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut
10.1.11
ensis
10.1.11
et
10.1.11
gladius;
10.1.11
alia vero,
10.1.11
1
10.1.11
etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina,
10.1.11
τροπικῶς
10.1.11
quasi tamen
10.1.11
2
10.1.11
ad eundem intellectum feruntur, ut
10.1.11
ferrum
10.1.11
et
10.1.11
mucro.
10.1.12
10.1.12
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis. Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit? et nemini dubium est.
10.1.13
10.1.13
sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio. quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
10.1.14
10.1.14
non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.
10.1.15
10.1.15
sed
10.1.15
ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est.
10.1.15
nam
10.1.15
omnium, quaecunque docemus, hoc
10.1.15
1
10.1.15
sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
10.1.16
10.1.16
alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum sed rebus incendit. vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur.
10.1.17
10.1.17
praeter
10.1.17
haec vox, actio decora, accommodata,
10.1.17
1
10.1.17
ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent.
10.1.17
in
10.1.17
lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
10.1.18
10.1.18
pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
10.1.19
10.1.19
sed
10.1.19
e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant.
10.1.19
lectio
10.1.19
libera est nec actionis impetu transcurrit; sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis.
10.1.19
repetamus
10.1.19
autem et retractemus,
10.1.19
1
10.1.19
et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione
10.1.19
2
10.1.19
mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
10.1.20
10.1.20
ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
10.1.21
10.1.21
saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura. itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda.
10.1.22
10.1.22
illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias, et Servii Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas.
10.1.23
10.1.23
quin etiam
10.1.23
si minus pares uidebuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre.
10.1.23
quin etiam
10.1.23
, easdem causas ut quisque egerit utile
10.1.23
1
10.1.23
erit scire.
10.1.23
Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat; et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Laelii orationes ferebantur.
10.1.24
10.1.24
neque id statim legenti persuasum sit omnia quae optimi auctores dixerint utique esse perfecta. nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum; nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.
10.1.25
10.1.25
summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnorum consequantur.
10.1.26
10.1.26
modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt. ac si necesse est in alteram errare partem: omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
10.1.27
10.1.27
plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur; neque immerito. namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur. ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.
10.1.28
10.1.28
meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum; genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur,
10.1.29
10.1.29
patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur; nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti.
10.1.30
10.1.30
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
10.1.31
10.1.31
historia
10.1.31
quoque alere oratorem quodam uberi
10.1.31
1
10.1.31
iucundoque suco potest; verum et ipsa sic est
10.1.31
legenda, ut sciamus, plerasque eius virtutes oratori esse vitandas.
10.1.31
est
10.1.31
enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
10.1.32
10.1.32
itaque , ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est; neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit.
10.1.33
10.1.33
adde
10.1.33
quod
10.1.33
1
10.1.33
M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse
10.1.33
locutas
10.1.33
existimet.
10.1.33
licet
10.1.33
tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toris, sed militum lacertis opus
10.1.33
2
10.1.33
esse; nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
10.1.34
10.1.34
est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
10.1.35
10.1.35
A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
10.1.35
nam
10.1.35
et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici,
10.1.35
1
10.1.35
et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
10.1.36
10.1.36
sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.
10.1.37
10.1.37
credo
10.1.37
exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi,
10.1.37
1
10.1.37
quae in auctore
10.1.37
quoque praecipua virtus.
10.1.37
sed
10.1.37
persequi singulos infiniti fuerit operis.
10.1.38
10.1.38
quippe
10.1.38
cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus, si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnes?
10.1.38
1
10.1.39
10.1.39
fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
10.1.40
10.1.40
non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa. paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum.
10.1.41
10.1.41
nec multo aliud de novis sentio. quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
10.1.42
10.1.42
sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad phrasin, de qua loquimur, accommodatum. verum antequam de singulis, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt.
10.1.43
10.1.43
nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
10.1.44
10.1.44
ipsorum
10.1.44
etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores.
10.1.44
de
10.1.44
qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit.
10.1.44
interim
10.1.44
summatim, quid et
10.1.44
1
10.1.44
a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
10.1.44
paucos
10.1.44
enim qui
10.1.44
2
10.1.44
sunt eminentissimi excerpere in animo est.
10.1.45
10.1.45
facile
10.1.45
est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare; ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet.
10.1.45
fateor
10.1.45
enim plures
10.1.45
1
10.1.45
legendos esse quam qui a me nominabuntur.
10.1.45
sed
10.1.45
nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar.
10.1.46
10.1.46
igitur
10.1.46
, ut Aratus
10.1.46
ab Iove incipiendum
10.1.46
putat, ita nos
10.1.46
rite coepturi ab Homero uidemur.
10.1.46
hic
10.1.46
enim, quemadmodum ex Oceano dicit ipse omnium
10.1.46
1
10.1.46
amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit.
10.1.46
hunc
10.1.46
nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit.
10.1.46
idem
10.1.46
laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
10.1.47
10.1.47
nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes?
10.1.48
10.1.48
adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit? nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
10.1.49
10.1.49
narrare
10.1.49
vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit? iam similitudines, amplificationes,
10.1.49
exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera
10.1.49
1
10.1.49
probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant.
10.1.50
10.1.50
nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari? quid ? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi.
10.1.51
10.1.51
verum
10.1.51
hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima
10.1.51
1
10.1.51
in materia simili comparatio est.
10.1.52
10.1.52
raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata; tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi.
10.1.53
10.1.53
contra
10.1.53
in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem.
10.1.53
sed
10.1.53
quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
10.1.53
1
10.1.54
10.1.54
Panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate.
10.1.55
10.1.55
arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi, cui se parent credidit. admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat.
10.1.56
10.1.56
audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum. quid ? Herculis acta non bene Pisandros? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? quid ? Euphorionem transibimus? quem nisi probasset Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. quid ? Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit?
10.1.57
10.1.57
nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid.
10.1.58
10.1.58
sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur; quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit.
10.1.59
10.1.59
sed
10.1.59
dum adsequamur
10.1.59
1
10.1.59
illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color.
10.1.59
itaque
10.1.59
ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad
10.1.59
ἕξιν
10.1.59
maxime pertinebit unus Archilochus.
10.1.60
10.1.60
summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse non ingenii vitium.
10.1.61
10.1.61
novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem.
10.1.62
10.1.62
Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est.
10.1.63
10.1.63
Alcaeus
10.1.63
in parte operis
10.1.63
aureo plectro
10.1.63
merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi
10.1.63
1
10.1.63
plerumque oratori similis; sed et lusit
10.1.63
2
10.1.63
et in amores descendit, maioribus tamen aptior.
10.1.64
10.1.64
Simonides , tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest; praecipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.
10.1.65
10.1.65
antiqua
10.1.65
comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in
10.1.65
1
10.1.65
insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
10.1.65
nam
10.1.65
et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem
10.1.65
semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.
10.1.66
10.1.66
plures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui. tragoedias primus in lucem Aeschylus protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
10.1.67
10.1.67
sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur; idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden.
10.1.68
10.1.68
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus vero cum omnibus mirus tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus.
10.1.69
10.1.69
hunc
10.1.69
1
10.1.69
admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo
10.1.69
quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, effingenda sufficiat; ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus.
10.1.70
10.1.70
nec
10.1.70
nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomini addicuntur,
10.1.70
1
10.1.70
a Menandro scriptas putant.
10.1.70
sed
10.1.70
mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa
10.1.70
2
10.1.70
iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
10.1.71
10.1.71
ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum. in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor.
10.1.72
10.1.72
atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere; et praecipue Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.
10.1.73
10.1.73
historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus; ille concitatis hic remissis adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate.
10.1.74
10.1.74
Theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior. Ephorus , ut Isocrati uisum, calcaribus eget.
10.1.75
10.1.75
Clitarchi probatur ingenium, fides infamatur. longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.
10.1.76
10.1.76
sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit. quorum longe princeps Demosthenes ac paene lex orandi fuit; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias.
10.1.77
10.1.77
plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est; carnis tamen plus habet, minus lacertorum. dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par.
10.1.78
10.1.78
his aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius. nihil enim est inane, nihil arcessitum; puro tamen fonti quam magno flumini propior.
10.1.79
10.1.79
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito; auditoriis enim se, non iudiciis compararat; in inventione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
10.1.80
10.1.80
neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos. quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis, qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.
10.1.81
10.1.81
philosophorum
10.1.81
, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
10.1.81
multum
10.1.81
enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.
10.1.81
1
10.1.82
10.1.82
quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. quid reliquorum Socraticorum elegantiam?
10.1.83
10.1.83
quid
10.1.83
Aristotelem? quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi
10.1.83
1
10.1.83
suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem.
10.1.83
nam
10.1.83
in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur.
10.1.84
10.1.84
minus indulsere eloquentiae Stoici veteres; sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.
10.1.85
10.1.85
idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
10.1.86
10.1.86
utar
10.1.86
enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere,
10.1.86
Secundus ,
10.1.86
inquit,
10.1.86
est Vergilius, propior tamen primo quam tertio.
10.1.86
et
10.1.86
hercule ut
10.1.86
1
10.1.86
illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
10.1.87
10.1.87
ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.
10.1.88
10.1.88
Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus.
10.1.89
10.1.89
Cornelius
10.1.89
autem Severus, etiam si sit
10.1.89
1
10.1.89
versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
10.1.89
Serranum
10.1.89
2
10.1.89
consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem.
10.1.90
10.1.90
multum in Valerio Flacco nuper amisimus. vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
10.1.91
10.1.91
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit? quem praesidentes studiis deae propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva?
10.1.92
10.1.92
dicent
10.1.92
haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur.
10.1.92
nos
10.1.92
tamen sacra litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur,
10.1.92
inter uictrices hederam tibi serpere laurus.
10.1.93
10.1.93
elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent.
10.1.94
10.1.94
ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur.
10.1.95
10.1.95
alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae.
10.1.96
10.1.96
iambus
10.1.96
non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis
10.1.96
1
10.1.96
quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur.
10.1.96
at
10.1.96
Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus.
10.1.96
nam
10.1.96
et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
10.1.96
si
10.1.96
quem adiicere velis, is erit Caesius
10.1.96
Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.
10.1.97
10.1.97
tragoediae
10.1.97
scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi
10.1.97
1
10.1.97
gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
10.1.97
ceterum
10.1.97
nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse.
10.1.97
virium
10.1.97
tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.
10.1.98
10.1.98
iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
10.1.99
10.1.99
in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram,
10.1.100
10.1.100
adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem
10.1.100
in alio genere linguae suae
10.1.100
1
10.1.100
obtinuerint.
10.1.100
togatis
10.1.100
excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.
10.1.101
10.1.101
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis.
10.1.102
10.1.102
ideoque
10.1.102
immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est.
10.1.102
nam
10.1.102
mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi
10.1.102
1
10.1.102
ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.
10.1.103
10.1.103
quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.
10.1.104
10.1.104
superest
10.1.104
adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur.
10.1.104
habet
10.1.104
amatores nec
10.1.104
immerito Cremuti
10.1.104
1
10.1.104
libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat.
10.1.104
sed
10.1.104
elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent.
10.1.104
sunt
10.1.104
et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
10.1.105
10.1.105
oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem.
10.1.106
10.1.106
quorum
10.1.106
ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi,
10.1.106
1
10.1.106
praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis.
10.1.106
in
10.1.106
eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae.
10.1.107
10.1.107
salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in adfectibus valent, vincimus. et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est.
10.1.108
10.1.108
cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
10.1.109
10.1.109
nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
10.1.110
10.1.110
nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi.
10.1.111
10.1.111
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
10.1.112
10.1.112
quare
10.1.112
non immerito ab hominibus
10.1.112
1
10.1.112
aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur.
10.1.112
hunc
10.1.112
igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.
10.1.113
10.1.113
multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior. at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.
10.1.114
10.1.114
C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia.
10.1.115
10.1.115
multum
10.1.115
ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset.
10.1.115
inveni
10.1.115
qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
10.1.115
imitator
10.1.115
autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.
10.1.115
1
10.1.116
10.1.116
et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. multa , si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret.
10.1.117
10.1.117
nam
10.1.117
et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;
10.1.117
1
10.1.117
sed plus stomacho quam consilio dedit.
10.1.117
praeterea
10.1.117
ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.
10.1.118
10.1.118
sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est. eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. erant clara et nuper ingenia.
10.1.119
10.1.119
nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
10.1.120
10.1.120
Iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret.
10.1.121
10.1.121
ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
10.1.122
10.1.122
habebunt , qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
10.1.123
10.1.123
supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae dicit.
10.1.124
10.1.124
scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
10.1.125
10.1.125
ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.
10.1.126
10.1.126
tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
10.1.127
10.1.127
foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat.
10.1.128
10.1.128
cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.
10.1.129
10.1.129
tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur. in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
10.1.130
10.1.130
velles
10.1.130
eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio.
10.1.130
nam
10.1.130
si oblique
10.1.130
1
10.1.130
contempsisset, si parum recta
10.1.130
2
10.1.130
non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam
10.1.130
puerorum amore comprobaretur.
10.1.131
10.1.131
verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium. multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset. digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit effecit.

Intertext edge

Open linked passage

Note