Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nstitutio
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/quintilian" aria-label="More works by Quintilian (quintilian)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
0.1.1
efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem. nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus impendi; quod tempus non tam stilo quam inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
0.1.2
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
0.1.3
sed si tanto opere effagitantur quam tu adfirmas, permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur. multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi veniant.

Intertext edge

Open linked passage

Note