Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Allegoriae in universam sacram scripturam
Scri 8.3
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8928 Alinuns
8.1
G
8.1
Galaad. Gallus. Galea. Gladius. Gradus. Granum. Gazophylacium. Genae. Gens. Grex. Gibbus. Gomor. Gurgustium. Guttae. Gratuita. Galbanus. Gallina. Glacies. Gressus. Glarea. Grando. Gelu. Generatio Glebae. Gigas. Gurges. Guttur. Galilaea.
8.2
Galaad, qui acervus testimonii dicitur, Christum significat, cum dicitur in Cantico:« Capilli tui sicut greges caprarum, qui ascenderunt de monte Galaad:» quod+ spontanee pauperes tui summa petunt, et ad bonum opus veloces sunt, et parvum pastum diligunt, et Christo adjutore, cui omnes prophetae testimonium perhibent, de virtute in virtutem ascendunt. Item Galaad multitudo martyrum intelligitur: ut in Psalmis ex persona Domini dicitur:« Meus est Galaad, et meus est Manasses;» quod mihi servit multitudo martyrum, et populus, quae retro sunt, obliviscens:« et Ephraim+ susceptio capitis mei,» quod in fructificantibus reclino caput meum. Martyr Graece Ecclesia dicitur, cunctorum ore fidelium de Christo, quae sunt vera, testatur. Unde bene per prophetam de haereticis dicitur:« Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum;» quod nimirum haeretici mentes fidelium, quae jam aliud de intellectu veritatis conceperant, perversa perditione perimunt, et scientiae nomen extendunt. Terminos qui prope sunt, dilatare, est opinionis suae nomen extendere. Parvulorum igitur corda jam de perceptione verbi gravido+ erroris gladio scindunt, et quasi sibi opinione doctrinae faciunt.
8.3
Galbanus est virtus orationis, ut in Exodo:« Galbanum boni odoris,» id est, orationem bonae suavitatis« offeres Deo.»
8.4
Gallus est ordo doctorum, ut in Job:« Quis dedit gallo intelligentiam?» quod Dei est, intelligentiam conferre doctori. Gallus, coetus apostolorum, ut in Parabolis:« Gallus succinctus lumbos suos,» quod apostoli succincti charitate erant, quibus dictum est:« Sint lumbi vestri praecincti» etc.
8.5
Gallina est sapientia Dei, ut in Evangelio:« Quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis,» etc., quod Dei sapientia concessis donis spiritualibus electos ad salvationem perducit.
8.6
Galea est+ bona, ut in Paulo:« Et galeam salutis assumite,» id est, salutiferam vobis spem acquirite.
8.7
Glacies est frigida Synagoga, ut in Job:« De cujus utero egressa est glacies,» quod Judaei per legem contenti sunt,+ quinimo per infidelitatem glacies effecti sunt.
8.8
Gladius est ira Dei, ut in Psalmis:« Nisi conversi fueritis, id est, nisi a peccato vos laveritis,+ suam vobis iram ostendet. Gladius, praedicatio sancta, ut in Paulo:« Gladium spiritus assumite,» id est, spiritualem praedicationem exercete. Gladius spiritus est verbum de quo dicitur:« En lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi.» Lectulus viri pacifici, aeterna beatitudo est, in qua rex cum electis quiescit: vel in praesenti vita conversatio quieta fidelium. Utrumque lectum« ambiunt fortes,» quod et praesentem Ecclesiae quietem praedicatores contra incursus tuentur: et in aeternam coelestis patriae requiem quicunque perfectiores fixa intentione speculantur: qui bene« sexaginta» esse referuntur, quod doctrina simul et operatione perfecti sunt, in quibus opus a doctrina non discordat.« Fortes» sunt, quod non corrumpuntur prosperis, non franguntur adversis.« Ex fortissimis Israel,» sive praedicatione, sive speculatione, sive patientia. Quod dicit,« Israel,» potest intelligi et secundum carnem, et secundum fidem. Ex utroque enim populo electi sunt praedicatores:« Omnes tenentes gladios,» quod verbum Dei nunquam a se projiciunt, sed id habent in promptu, et operatione perficiunt.« Et ad bella doctissimi sunt,» quod ex longo usu didicerunt, quid et quare, et ubi et quomodo et quibus debeant proferre sermonem.« Uniuscujusque ensis super femur suum:» hoc est, praedicatio super humanitatem suam, ut ejus superentur motibus: castigant enim corpus suum, prout alios docerent, ne cum aliis praedicarent, ipsi aliter vivendo reprobi fiant. Quod faciunt« propter timores nocturnos,» ut videlicet insidiae diaboli, si eos securos inermesque repererint, misere sternant, et praesens pax Ecclesiae violetur, et sic aeterna beatitudo amittatur. Gladii nomine, acutum ingenium accipitur, juxta Apostolum dicentem:« Unicus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti,» quod Filius Dei immortalis et omnipotens est, et perspicacior omni ingenio, sive in carnalibus, sive in spiritualibus+ acutissimo:« pertingit autem usque ad divisionem animae ac spiritus,» quod ineffabiliter fit, quomodo sensualitas distat a ratione, et ipsa sensualitas a se, dum plus dedita rebus infimis est superior, vel ab iis revocata dignior, nec tunc quidem rationi comparanda. Scit et Dei Filius, quomodo Spiritus sanctus a seipso+ diversus sit, dum vel in Deum inhiat, vel inferius coelestia considerat, vel ratione inferius de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo sensualitate secernuntur, dum, quod se in inferius est, quod in illa, altius superat. Gladiis alii persecutores designari manifestum est. Legitur enim in libris Regum, qualiter David, puer rufus et pulcher aspectu, cum pasceret oves patris sui, processit armatus armis Saulis contra Goliam dimicaturus, quibus armis cum intelligeret se gravari potius quam juvari, deposuit ea, et eligens sibi quinque limpidissimos lapides de flumine, eos in pera, sive, ut alii dicunt, in vase lacteo, baculum et fundam tulit, et sic contra inimicum processit, quo unius lapidis ictu, rotatu fundae projecti, in fronte percusso atque dejecto, gladium illius, qui percussus accubuit, evaginavitque et caput ejus amputavit. David in hoc facto significat Ecclesiam, cujus vultum deprecabuntur habere omnes divites plebis. Haec rufa est in martyribus, et formosa in omnibus membris suis. Juvenis est, propter vitae novitatem, altrix fidelium animarum per doctrinam+ salutatam. Golias diabolus est, contra quem inimicum fideli dimicandum est. Contra hunc procedit ad bellum quicunque desiderat contemnere saeculum. Arma Saulis carnales sunt observantiae legis, quae, quod neminem justificant, non juvant, sed onerant. Verum limpidissimi lapides, purissimi sensus in lege. Hos accepit Ecclesia de flumine, nihil agens, id est, de Judaeis, qui spirituali sensu legis non utebantur, et propter+ profunda carnis suae desideria flumini comparantur. Pera, praedicatores significat, huic mundo hospites et peregrinos. Lacteum vas, simplices et doctrina fidei plenos. Baculus est disciplina propter insolentes castigandos, et misericordia propter infirmos sustentandos. Funda cum chordis os praedicatoris est, cum duobus lapidibus.« Unus lapis in funda mittitur, quo rotatu fundae, hostis interimitur:» quod licet praedicatores totam legem in se retineant: saepius tamen ad perimendum inimicum unitatem in se versant. Quod unus Deus, una fides, unum baptisma. In fronte percussus occubuit, ut omnibus pateat, quod percussus est et victus inimicus. Gladius Goliae, persecutores Ecclesiae, per quos caput ei auferre molitus est: sed adveniente gratia, proprio gladio decapitatus est diabolus: quod persecutores multi superant diabolum attendentes et seipsos et alios, qui diaboli corpus exstiterant, manu David, id est, Ecclesiae+ se agente a capite suo separaverunt, et postea lateri Ecclesiae adhaeserunt. Vagina Goliae, error est infidelitatem involvens, a quo si gladius non+ exueretur, nunquam per illum caput Goliae abscinderetur. Gladius, tribulatio temporalis: ut in Evangelio:+« Et suam ipsius animam pertransibit gladius,» id est, tribulatio ipsius animam tuam cruciabit. Gladius, repugnantia, ut in Psalmis:« Gladium evaginaverunt peccatores,» id est, repugnantiam exercuerunt reprobi. Gladius, separatio, ut in Evangelio:« Non veni pacem mittere, sed gladium,» id est, separationem. Gladius, persecutio, ut in Psalmis:« Scutum, gladium et bellum,» id est, Dominus ab Ecclesia sua et vitium aufert excusationis, et+ armum persecutionis, et infestationem hostis. Gladius, malitiam diaboli, ut in Job:« Qui fecit eum, applicuit gladium ejus,» quod Deus, qui eum condidit, ejus malitiam compescuit. Gladius, verbum corruptionis, ut in Isaia:« Gladius devorabit vos,» id est, corruptio increpabit vos. Gladius, sermo detractionis, ut in Psalmis:« Lingua eorum gladius,» id est, sermo eorum mordaci detractione plenus est. Gladius, persuasio prava, ut in Psalmis:« De gladio maligno eripe me,» id est, de mortifera persuasione erue me. Gladius, mors, ut in Genesi:« Ipse portabat in manibus suis gladium et ignem,» quod passio et mors Christi in potestate erat Patris. Gladius, vindicta, ut in cantico Deuteronomii:« Gladius meus devorabit carnes,» id est, vindicta mea destruet carnales. Gladius, peccatum, ut in Ezechiele:« Si viderit gladium et non sonuerit buccina,» quod damnatione dignus est+ peccator, si a doctrina cessaverit, quando peccatum regnare+ vidit. Gladius, Antichristus, ut in Job:« Cum apprehenderit eum gladius,» quod cum in se diabolum Antichristus susceperit, gravis erit persecutio vel tribulatio in mundo. Gladius, ultimum judicium, ut in cantico Deuteronomii:« Si acuero fulgur, gladium meum,» id est, si in ira manifestavero judicium meum. Gladius, aeterna damnatio, ut in Job:« Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, quod quoscunque impius habuerit imitatores, omnes damnabuntur. Per gladium verba Dei, ut in Psalmis:« Gladii ancipites in manibus eorum,» id est, verba Dei in operibus eorum.
8.9
Glarea est mens instabilis, ut in Job:« In cavernis terrae, vel super glaream,» quod haeretici apud hos demorantur auditores, qui dolosas et instabiles mentes habent. Per glaream reprobi, ut in Job:« Dulcis fuit glareis+ cocyti,» quod in illorum mentibus dulcis est diabolus,+ quod modo per fluxam instabilitatem ad aeternum luctum tendunt: quod+ Cochiton luctus dicitur
8.10
Gradus est profectus hominis, ut in libro Esdrae:« Populus autem stabat in gradu suo,» quod coetus sanctorum unanimiter persistit in profectu suo. Per gradus virtutes spirituales, ut in Job:« Per singulos gradus meos pronuntiabo eum,» id est, pro singulis virtutibus quas habeo, laudabo eum. Per gradus dona Spiritus sancti, ut in Ezechiele:« In septem gradibus ascensus portae,» quod per dona septiformis Spiritus ad coelestis patriae aditum pervenitur.
8.11
Gramina sunt auditores, ut in cantico Deuteronomii:« Quasi stillae super gramina,» quod subtiles sanctae praedicationis guttas fideles auditores suscipiunt.
8.12
Granum est humanitas Christi, ut in Evangelio:« Cadens granum frumenti,» id est, humanitas Christi apparens in mundo. Granum, verbum fidei, ut in Evangelio:« Simile est regnum coelorum grano sinapis,» quod sancta Ecclesia verbum in se fortis fidei habet. Granum, infirmitas corporis humani, ut in Paulo:« Et corpus, non quod futurum est, sed nudum granum,» quod non talis est modo caro nostra, qualis erat; sed corruptibilis et infirma.
8.13
Grando est verbum correptionis, ut in Psalmis:« Nubes transierunt, grando,» etc., quod in illa beata vita auditores nec praedicatio docebit, nec correptio increpabit. Grando, Synagoga, per infidelitatem aspera, ut in Job:« Aut thesauros+ grandines aspexisti,» quod in ipsa etiam+ perfidia Synagoga Deus fideles repositos habet. Grando, tribulatio, ut in Psalmis:« Tradidit grandini jumenta eorum,» quod per tribulationem Deus auxilia permittit destrui impiorum. Grando, violenta praedatio, ut in Psalmis:« Et occidit in grandine jumenta eorum,» id est, violenta praedatione decipi permisit virtutes eorum. Grando, gravis est afflictio ut in Exodo, grando vastavit Aegyptum, id est, gravis afflictio cruciat mundum.
8.14
Gazophylacium est patria coelestis, ut in Evangelio:« Aspiciebat quomodo turba+ jactabat munera sua in gazophylacium,» quod illos Deus pio cernit intuitu, qui pro adipiscenda patria coelesti ista terrena contemnunt. Gazophylacium, mens viri sancti, ut in Ezechiele:« Reponet linea vestimenta in gazophylacio,» quod viri sancti subtiles devotiones intra se in mente custodiunt. Per gazophylacium praelati Ecclesiae, ut in Ezechiele:« Gazophylacia in circuitu pavimenti,» quod praelati sancti inferiorem populum studiosa et vigili circumspectione custodiant.
8.15
Gelu plebs est Judaica, ut in Job:« Et gelu de coelo quis genuit?» quod populum illum, quamvis perfidus sit, de coelica antiquorum patrum stirpe Dominus procedere fecit. Gelu, asperitas tribulationis, ut in Job:« Flante Deo concrescit gelu,» quod ubi Deus suam inspirationem infundit, statim tribulatio nonnunquam crescit.
8.16
Genae sunt sancti martyres, ut in Cantico:« Genae ejus sicut areolae aromatum,» quod sancti martyres, qui in Christi corpore, quod est sancta Ecclesia, rubent, quo durius in passione conferuntur, eo majorem coram Deo suavitatem emittunt. Genae, summi sacerdotes, ut in Cantico:« Pulchrae sunt genae tuae sicut turris,» quod spiritualis sanctorum praelatorum decor in castitate corporis et compunctione mentis consistit. Genae, boni operatores, ut in Cantico:« Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae,» quod sanctae Ecclesiae operarii in unitate fidei diversi ad profectum proximorum in publico existunt. Genarum nomine pudibundi praelati figurantur, in quorum conspectu pudet peccare. Hinc in Cantico voce Sponsi dicitur ad Sponsam:« Sicut mali punici fragmen, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet:» foris enim martyrio rubent; intus virginitate candent, ut de privatis orationibus, vigiliis, jejuniis et eleemosynis taceam. Genarum nomine, modestia Salvatoris et pietas accipitur, juxta quod voce Sponsae de eodem:« Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis,» mores quippe nostri Redemptoris+..... et compositi, virtutumque fasces erant, qui et a prophetis et apostolis concordi voce conscripti sunt.
8.17
Generatio est in bono, ut in Psalmis:« Haec est generatio quaerentium eum.» Generatio in malo, ut in Evangelio:« Generatio mala et adultera.» Illa est populus gentilis, quae Dominum per fidem quaesivit; hic vero, Judaicus, qui a Deo per infidelitatem apostatavit.« Illa est generatio rectorum, quae benedicetur;» haec vero est« generatio prava et exasperans, generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo Spiritus ejus.» Item,« generatio et generatio laudabit opera tua:» hoc est, omnis successio fidelium,« aut extendes iram tuam a generatione in generationem.» Duae sunt generationes; una Adae, quae carnalis est; altera Christi, quae spiritualis est, a qua sicut expelluntur mali Christiani, sic inseruntur boni, qui fuerunt ante adventum Christi.« Cogitationes cordis ejus a generatione in generationem,» quod divinae dispositiones, quae rationabiliter factae sunt, manent in Judaeis et gentibus: in Judaeis, quod caecitas ex parte contigit in Israel; in gentibus autem, ut plenitudo intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.« Dominatio tua in omni generatione et generatione,» mortali et immortali.« Generatio rectorum benedicetur,» quod imitatores eorum vel opera remunerabuntur.
8.18
Gens est humanum genus, ut in Isaia:« Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam,» quod crevit quidem ante adventum Christi genus humanum, sed descendit in infernum. Gens, plebs Judaica, ut in cantico Deuteronomii:« Gens absque consilio et sine prudentia,» quod Judaei sine discretione boni et mali sunt, et sine prudentia futurorum, quod in fine vitae consultum non habet. Per gentes gentiles, ut in Psalmis:« Omnes gentes, plaudite manibus,» id est, omnes gentiles populi, Deum honorate in operibus vestris. Per gentes gentiliter viventes, ut in Paulo:« Scitis, quod cum gentes essetis,» id est, cum gentiliter viveretis. Item in Apocalypsi:« Et de+ ira fornicationis ejus biberunt omnes gentes,» quod de vindicta immunditiae Babylonis participati sunt omnes gentiliter viventes, et alibi:« Alterum, quod foris est, ejice foras,»+ ostende infideles excommunicandos,« et ne metiaris,» id est, nolite sanctum dare canibus,« quoniam datum est gentibus, et fornicati sunt» gentiliter vivendo. Per gentes vitia:« Ejecit a facie eorum gentes,» id est, a cordibus sanctorum suorum septem capitalia vitia ejecit:« et sorte divisit eis terram,» quod unicuique per gratiam suam supernae patriae participem esse donavit,« in funiculo distributionis,» hoc est, in mensura divinae donationis,« et habitare fecit in tabernaculis eorum, tribus Israel:» ut ubi vitia regnaverant, ibi virtutes divinae regnent.
8.19
Glebae sunt viri sancti, ut in Job:« Et glebae illius, aurum,» quod sancti qui in Ecclesia sunt, verae sapientiae candore nitent. Glebae, dura corda infidelium, ut in Job:« Aut confringet glebas vallium,» quod solius Dei est, eorum corda, qui per infidelitatem adhuc in invio sunt, ab incredulitatis duritia frangere.
8.20
Grex est conventus electorum sanctorum, ut in Evangelio:« Nolite timere, pusillus grex,» id est,* consolare populus meus, qui numero.... reproborum parvus es. Grex, coetus perfectorum, ut in Cantico:« Dentes tui sicut* grex tonsarum,» quod praelati Ecclesiae exempla sanctorum imitantur. Grex, ordo poenitentium, ut in Cantico:« Capilli tui sicut greges caprarum,» quod inferiores Ecclesiae populi, qui peccata poenitendo deflent, sibi in exemplum proponunt. Per gregem imperiti populi, ut in Job:« Diripuerunt greges, et paverunt eos,» quod haeretici populos imperitos rapiunt, et eos sua nefanda doctrina strangulant. Per gregem conventicula reproborum, ut in Cantico:« Abi post vestigia gregum tuorum,» id est, exsequere exempla reproborum conventuum. Per gregem ordines sanctorum, ut in Psalmis:« Et abstulit eum de gregibus ovium,» quod de ordinibus simplicium Deus praedicatorem assumit.
8.21
Gressus sunt bona opera, ut in Job:« Tu quidem gressus meos dinumerasti,» id est, ut* renumerares opera mea, ea apud te numerata habuisti. Gressus, actiones cujuslibet impii, ut in Job:« Arctabuntur gressus* virtutum ejus,» quod opera impii, quae modo fortiora esse videntur, destituentur. Gressus, mentis motus, ut in Job:« Et cunctos gressus meos dinumerat,» quod omnes nostros internos motus Deus agnovit. Gressus, merita sancta, ut in Psalmis:« Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,» id est, merita bona informa in me, juxta id quod sacra Scriptura docet. Gressus, profectus spirituales, ut in Cantico:« Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis,» quod valde speciosi sunt Ecclesiae profectus in exemplis.
8.22
Gibbus est quilibet cupidus, ut in Levitico:« Si gibbus fuerit, non offerat panes Domino,» quod qui cupiditati subjacet, Deo spirituale sacrificium non valet offerre.
8.23
Gigas est Christus, ut in Psalmis:« Exsultavit ut gigas ad currendam viam,» quod Christus hilari quadam fortitudine et forti hilaritate vitae praesenti cursum peragit. Gigas, quilibet sanctus, ut in Psalmis:« Non salvabitur gigas in multitudine virtutis suae,» quod nec sanctus animus in sanctitate sua sine Dei auxilio salvari potest. Gigas, diabolus, ut in Job:« Irruit in me quasi gigas,» diabolus superbe se erexit contra me. Gigas, criminale peccatum, ut in libro Ecclesiastico:« Nunquid non occidit gigantem?» quod criminale peccatum in se electus quilibet perimere studet. Per gigantes praelati, ut in Job:« Ecce gigantes gemunt sub aquis,» quod praelati non sine dolore possunt esse solliciti de subjectis. Per gigantes superbi homines, ut in Genesi:« Gigantes* regnant super terram,» quod homines reprobi regnant in praesenti vita. Per gigantes principes terrae, ut in Isaia:*« Suscitabit tibi gigantes,» id est, eriget in mundo principes sublimes. Per gigantes, desperantes, ut in Isaia:« Gigantes non resurgant,» quod qui desperant, de peccatis per poenitentiam non resurgunt. Per gigantes daemones*« Terram gigantium detrahes in ruinam,» id est, infernum, qui est habitatio daemonum, destrues. Gigas, quilibet homo fortissimus, ut in Psalmis:« Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae,» id est, in tolerantia passionum, et velocissimus in transcensu rerum mundanarum, et non tamen salvabitur in multitudine virtutis suae, sine auxilio gratiae.
8.24
Gomor est virtus discretionis, ut in Exodo:« Gomor per singula capita,» quod singuli electorum virtutes exercere debent discretionis.
8.25
Gurges est* impetus persecutionis, ut in cantico Abacuc:« Gurges aquarum transiit,» id est, impetus populorum persequentium cessavit.
8.26
Gurgustium est sancta Ecclesia, ut in Job:« Aut gurgustium piscium capite illius?» quod ipsos summos diaboli imitatores, Ecclesiae sanctae, quae piscatoribus commissa est, Deus misericorditer vocando* uniunt.
8.27
Guttur est doctrina Christi, dicente sponsa in Cantico:« Guttur illius suavissimum,» quod doctrina Christi et gratiam parat adjuvantem, et vitam permanentem, vel guttur sponsi, est internus sapor verborum Christi, quem pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt; vel sicut in labiis Domini verba quae dicebat, sic in gutture patet occulta dispositio bonitatis ejus intellectus, qua factum est ut nobis foris loqueretur. Guttur etiam pro corde ponitur, et pro voce. Guttur, quilibet praedicator, ut in Cantico:« Guttur tuum sicut* vox» quod praedicator Ecclesiae, in quo vox Domini resonat, ebrietatem supernae dilectionis annuntiat.
8.28
Guttae sunt sententiae haereticorum, ut in Cantico:« Cincinni mei pleni guttis noctium,» id est, populi mei seducti sunt per sententias haereticorum. Guttae, angustia, ut in Evangelio:« Sicut guttae sanguinis decurrentis in terram,» quod labores corporis Christi, quod est Ecclesia,* pleni sunt angustia.
8.29
Galilaea, quae rota interpretatur, mundum significat,* quae semper ad finem rotat. Galilaea,* et quae transmigratio facta interpretatur, commutationem vitae significat, aliquando malae in bonam, aliquando bonae in beatam. De iis reperiuntur exempla in Evangelio quamplurima.

Intertext edge

Open linked passage

Note