Rabanus Maurus780-856
Allegoriae in universam sacram scripturam
Scri 9.21
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8928 Alinuns
9.1
H
9.1
Hamus est humanitas Christi, ut in Job:« An extrahere poteris Leviathan hamo?» quod dum in Christo diabolus escam corporis momordit, deitatis eum aculeus, quae in humanitate latuit, transfixit. Hamus intelligitur verbum praedicationis, in quo invenitur esca internae beatitudinis. Inde Dominus, postquam beato Petro rationabili* augmento probavit se non debere didragma solvere quod filius regis erat, intulit, dicens:« Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum;» ac si diceret omnibus fidelibus, quorum in hoc saeculo Petrus typum tenet: Euntes in mundum, praedicate eum in quo pendet beatitudo regni coelestis.« Et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle,» id est, Christum, qui primus de hoc mundo transiit ad Patrem in coelum, fide et amore complectere.« Et aperto ore ejus, invenies staterem,*» et expositis sermonibus ejus invenies perfectam non solum redemptionem, sed etiam remunerationem. Stater enim genus est* minimi, continens duo didragmata, hoc est, geminum dragma.« Illum, inquit, sumens, da eis pro me et pro te.»« Pro me,» scilicet qui solvo quod non rapui:« pro te» autem, qui quod Dei erat, hoc est, nulli subesse, in primo homine rapuisti. Quisquis ergo reus est, quaerat in Christi verbis redemptionem, et* vivet: quod Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; illum reddat exactoribus suis pro se opponens illum malignis spiritibus qui unum homini dragma contulerunt, et duo exigunt: contulerunt ei superbiam, et quotidie exigunt usuram. Hic est improvisus interitus terrenarum ambitione rerum obvolutus; unde dicit Ecclesiastes:« Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, sic homines rapiuntur tempore malo,» cum eis exemplo supervenit.
9.2
Hastile est sancta Ecclesia, ut in Exodo:« Hastile candelabri et calamos,» id est, Ecclesia Christi et sancti praedicatores
9.3
Hastae nomine Christus intelligitur, vel apostoli. Hinc scriptum est:« In luce sagittarum tuarum ibunt,» quod in auctoritate eloquiorum tuorum apostoli per totum mundum proficient, hoc est, in manifesta virtute miracula facientis Christi, Filii tui. Aliter:« In luce sagittarum tuarum ibunt,» quod praedicatione et exemplo apostolorum tuorum venient ad fidem homines.« In splendore* hastae tuae*,» in virtute apostolorum tuorum, qui directi sunt et miracula faciunt. Sagittae dicuntur apostoli, quod longe mittuntur; hastae, quod cominus feriunt. Prima pars ultimae sententiae et ultima primae, tertiam conjunctae faciunt. Hasta, sancta praedicatio, ut in Job:« Subsistere non poterit hasta,» quod Antichristum nulla praedicatio poterit convertere ad vitam. Hasta, potestas regni, ut in libris Regum:« Tolle hastam, quae est ad caput ejus,» quod Christus a principibus Judaeorum potestatem regni sustulit. Hasta, persecutio, ut in Job:« Super ipsum sonabit pharetra,* vitrabit hasta quod virum sanctum reproborum et malitia continget, et persecutio vexabit. Hasta, doctrina haereticorum, ut in libris Regum:« Ferrum hastae ejus sexcentos* siclos habebat ferri,» quod doctrinae haereticorum vel doctrinae haereticae plenam eruditionem vel perfectionem mature ostendit. Hasta, superbia, ut in libris Regum:« Cum esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens,» quod elatus quilibet in+ excessu delectatione et delectabili celsitudine superbiam opere exercet.
9.4
Habitaculum intelligitur Christus et Ecclesia, juxta illud:« Sol et luna steterunt in habitaculo suo,» quod licet principes saeculi potentiam suam ostenderent in persequendo, Christus tamen in Ecclesia et Ecclesia permansit in Christo. Habitaculum significat mentem, juxta illud:« Ecce angelus Domini astitit,» quod Christus fidelem suum juvare paratus fuit:« Et lumen refulsit in habitaculo carceris,» quod divina gratia coruscavit in mente peccatoris, in qua locum habuit tribulatio diabolicae tentationis. Carcer enim hic, ut in plerisque locis, significat tribulationem. Herodes, diabolum. Petrus autem in carcere vinctus catenis duabus, vindicat animam prius in bono constantem, et postea compede dilectionis et consensus astrictam omnimode tribulationi tentationum inimici subjacentem. Habitaculum, superna Jerusalem, juxta illud:+« Erraverunt in solitudine in inaquoso,» quod erant sine Deo et sine divino verbo:« Viam civitatis habitaculi non invenerunt,» quod+ fidelem Ecclesiae portantis imaginem supernae Jerusalem habuerunt. Habitaculum est actio, ut in libro Numeri,« Robustum quidem habitaculum tuum,» id est, fortis est actio tua.
9.5
Halitus. Vide supra Alitus.
9.6
Harundo significat sacram Scripturam, ut scriptum est in Apocalypsi.« Et angelus, qui loquebatur mecum,» hoc est, Filius, paternae voluntatis nuntius,« habebat harundinem auream,» hoc est, sacram Scripturam, divina sapientia rutilantem,« ut meteretur civitatem,»+ ad mensuram capacitatis doceret communem Ecclesiam,« et portas ejus,» qui alios defendunt.« Et civitas in+ quadra posita est,» quod quatuor latera habet Ecclesia, fidem, spem, et charitatem, et operationem, quae dicuntur aequalia, quod quantum credit, tantum sperat; et quantum sperat, tantum amat; et quantum amat, tantum operatur. Harundo significat instabiles: unde Dominus de Joanne:« Quid existis in deserto videre? Harundinem vento agitatam?» quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Joannes enim harundo vento agitata non erat, quod nec terrore concussus est, nec timore seductus: sed stabilis in timore Dei permansit. Harundo significat gentilem populum, juxta illud:« Harundinem quassatam non confringet,» quod in carne Christus veniens gentilem populum jam desperatum ad veniam revocavit, quod venit salvare, quod perierat. Harundo significat vitiosos, juxta illud:« Increpa feras harundinis,» id est, destrue haereticos, qui in palude vitiorum commorantur, vel, qui sacrae Scripturae fallaciter adversantur.
9.7
Harena significat infideles infructuosos, juxta illud Dominicum:« Dinumerabo eos, et super harenam,» etc., quod electi cadent apud me in numerum certum, ut pote pauci;« et super harenam maris,» quod Dominus infideles superabit in merito, et electi superabunt fideles in mundo. Harena significat amorem mundi, in quo quidquid aedificatur, ruinae paratur. Unde Dominus in Evangelio:« Omnis, qui audit sermones meos, et non facit eos, similis est homini aedificanti domum super harenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et facta est ruina magna.» Domum suam super arenam aedificat quisquis in amore mundi mentem suam firmiter collocat: sed dum carnales illecebrae et gravissimae persecutiones et immundi spiritus hanc domum, quae super infirmo fundamento constituitur, undique irruunt: fit itaque ruina illius tanto gravior, quanto sumptus aedificii fuerit largior. Harena significat infirmitatem rerum, de quibus agitur, juxta illud:« Et pluit super eos, sicut pulverem, carnes,» hoc est, abundanter,« et sicut+ harena maris volatilia,» hoc est, infinitas coturnices. Harena electi sunt, ut in Genesi:« Faciam semen tuum sicut arenam quae est in littore maris,» quod veros Abrahae filios Deus consummatione saeculi beatificabit. Harena, reprobi, ut in Apocalypsi:« Et stetit draco super arenam maris,» quod diabolus in fluidis reproborum mentibus dominatur.
9.8
Herbae nomine Christus intelligitur incarnatus, Job dicente:« Nunquid rugiet onager, cum habuerit herbam?» Onager herbam invenit, cum gentilis populus Christum incarnatum fide percepit, quam vere pravus non habuerit, qui jejuniis rugit. Aliter, dum quis ex vita saeculari visionis+ internae desideriis aestuans compunctione sua reficit se, velut onager herbam non habens rugit: sed cum ad vitam aeternam pervenit, de percepta herba sine fine gaudebit. Herbae nomine fidei viror intelligitur, dicente Domino:« Sic est regnum Dei,+ quod si faciat homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen+ terminat, et crescat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.»« Regnum Dei,» sancta Ecclesia est;« homo,» Christus,« qui semen in terram jacit,» quod verbum Dei per se et apostolos ubique praedicavit.« Homo dormit,» quod Christus in cruce somnum mortis suscepit.« Semen nocte ac die surrexit,» quod neque mors, neque vita verbum Dei retardare potuit. Unde Apostolus:« Laboro usque ad vincula+ male operans:+ quod verbum Dei non est alligatum.» Semen« germinavit,» dum verbum praedicationis in populo honorificato radicavit: Semen« crevit,» dum in Judaeis verbum et in gentibus se dilatavit. Hoc autem factum est,« dum homo ille nescivit,» hoc est, dum Christus corporaliter absens fuit, ut in Psalmis loquitur:« Populus quem non cognovi servivit mihi;»« populus, quem non cognovi,» scilicet corporali praesentia.« Ultro enim terra fructificavit,» quod fidelis populus accepto divini verbi semine fructum justitiae in se propagavit. Quomodo« primum protulit herbam,» hoc est, fidem viventem,« demum spicam,» hoc est, bonam operationem, licet imperfectam:« demum plenum frumentum in spica,» hoc est, bona opera nihil imperfectionis habentia,« et cum produxerit fructus, statim mittit falcem,» quod postquam fides et operatio, quae de verbi semine+ proderint, ubique se dilatavit, Christus judicium exercebit:« quoniam adest messis,» id est, consummatio saeculi. Cum enim plenitudo gentium introierit, veniet dies judicii, id est, finis mundi. Herbae nomine spiritualis quisque intelligi potest, dicente Domino, in agro seminato:« Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt etiam zizania.» Sator est+ hominis: ager, mundus: bonum semen, filii lucis; zizania, filii iniquitatis; homines dormientes, praelati negligenter agentes: inimicus est diabolus: herba crescens,+ spiritualis, est ad meliora proficiens fructus ejus: bonum opus illius.« Tunc apparuerunt zizania,» quod cum quisque bene vixerit, tunc poterit videre, quis malus fuerit+ servi patrisfamilias: qui videntes homines a Deo bene conditos, per doctorum negligentiam diabolico+ instructis depravatos, volunt omnes male viventes auferre de medio, habentes zelum Dei, sed non secundum scientiam. Dominus enim aliud vult, et causam subjecit, dicens:« Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.» Hic datur locus poenitentiae, et monemur, non cito amputare aliquem de consortio fidelium. Potest enim fieri, ut, qui videtur hodie lolium esse, interveniente per Dei gratiam poenitentia, cras+ fiet triticum.« Sinite itaque utrumque crescere usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus: Tollite zizania, et alligate ea+ fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum.» Messis est consummatio saeculi: messores, angeli: alligatio zizaniorum in fasciculos innuit unius criminis consortes, unius poenae futuros esse participes: triticum, sancti: horreum, mansio coelestis. Huic autem praecepto Domini, quo ait, Sinite utraque crescere usque ad messem, videtur esse contrarium, quod ait Apostolus:« Auferte malum de medio vestrum,» et nequaquam societatem cum fratre habendam, qui nominatur fornicator, aut avarus, etc. Si enim prohibetur separatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo ejiciendi sunt mali de medio+ vestrum? nunquid judex aliud praedicat, aliud praeco clamat? Sed quoniam inter triticum et zizania, quod nos dicimus lolium, quandiu herba est, et necdum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendis aut nulla difficilis distantia: praemonet Dominus, ne de ambiguis cito sententiam proferamus, et ideo judicii, quod occultum est, reservemus, qui malos in die judicii non ex suspicione criminis, sed per manifestum reatum de coetu sanctorum ejiciat: Apostoli vero sermo de paleis est, hoc est, de aperte malis, quod vel proprio ore confessi... vel ecclesiastico judicio convicti fuerint. Quod etiam nominatio in verbis Apostoli evidenter innuit. Caeterum Dominus de generali omnium malorum separatione, de qua sermonem habuerunt, agit: Paulus autem de spirituali quorumdam, ut dictum est, convictorum, quae tum causa correctionis eorum facienda est quantum fieri potest pace Ecclesiae, sine scandalo bonorum,« ne forte,» sicut ait Dominus,« eradicetur et triticum.» Herbae nomine virtutes intelliguntur, dicente Moyse* in cantico Deuteronomii:« Concrescat ut pluvia doctrina mea,» ut fecundet mentes auditorum,« fluat ut ros eloquium* tuum,» ut refrigeret aestus vitiorum: quasi imber super herbam, ut virere faciat germina virtutum, et quasi stillae super gramina, ne unquam arescant. Herbae nomine, luxuriosae et lubricae concupiscentiae designantur, dicente Job de Behemoth:« Huic montes herbas ferunt,» quod superbi divites ad libitum Satanae luxuriosas et lubricas concupiscentias gignunt et nutriunt. Herba, scientia bona, ut in Jeremia:« Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba,» id est, praelati synagogae evanuerunt, quod spiritualem scientiam non habuerunt. Herba, bona actio, ut in Genesi,« Germinet terra herbam virentem,»* exerceat homo actionem congruentem. Herba, subsidium temporale, ut in Psalmo:« Et herbam servituti hominum, id est, temporale subsidium necessitati praedicatorum. Herba, gloria mundana, ut in Psalmo:« Mane sicut herba transeat,» quod apparente vitae futurae claritate, mundi gloria deficiet. Per herbas, decreta planiora, ut in Job:« Mandebant herbas et arborum cortices,» quod haeretici prave intelligendo et decreta planiora et sanctorum exempla pervertunt. Per herbas, sententias Veteris Testamenti, ut in libris Regum:« Egressus in agro ut colligeret herbas agrestes,» quod legere debemus in sacra Scriptura, et per intellectum sectari sententias veteres. Per herbas voluptates carnales, ut in Job:« Huic montes herbas ferunt.» Per herbas, gaudia aeterna, ut in* Jeremia:« Ibi requiescunt in herbis virentibus,» quod electi quietem habebunt in gaudiis immarcescibilibus.
9.9
Haedus est Christus, ut in Exodo:« Tolletis et haedum, et immolabitis eum, id est, accipietis, o Judaei, Christum,* id est, crucifigetis eum, qui non solum innocens pro nocentibus, sed et justus pro injustis voluit crucifigi, tentatus per omnia pro similitudine, absque peccato. Haedi sunt peccatores, qui ad sinistram judicis erunt; unde sponsus in Cantico sponsam adhuc novellam, et ideo per haereticos decipi trepidantem, benigna increpatione redarguit, dicens:« Si ignoras te, o pulchra inter mulieres,» quasi dicat: si ita simplex[ es,] ut, rectum quid sit, ignores; si memoriae excidit, cujus es imbuta doctrinis, et informata exemplis,« egredere a consortio meo, et abi post vestigia gregum,» sequere varios actus errantium:« et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum,» doce perditos et perdendos auditores tuos* secuta scholas insipientium magistrorum tuorum, vel, haedos pascere, est immunditiam carnis nutrire. Non praecipit hoc Dominus, sed permittit, et quid eventurum sit, ignoranti praedicit. Haedus, poenitentia, ut in Genesi:« Mittam tibi haedum de capris,» quod Christus Ecclesiae pro pristinis erratibus poenitentiam infundit. Haedus, appetitus carnis, ut in libro Judicum:» Coxit haedum Gedeon,» quod, qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et cuncupiscentiis. Per haedos voluptuosi sensus corporis, ut in Cantico:« Pasce haedos tuos, id est, permittam te nutrire voluptuosos sensus tuos. Per haedos, reprobi, ut in Evangelio:« Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris,» quod electi salvabuntur, et reprobi damnabuntur.
9.10
Herodius est Christus, ut in Psalmis:« Herodii domus dux est eorum,» quod Ecclesia, quae est habitatio Christi, electos ad vitam perducit. Herodius, perfectus quilibet, ut in Job:« Penna struthionis similis est pennis herodii,» quod talem aliquando hypocrita publice actionem ostendit, qualem exercet ille qui in omnibus perfectus est.
9.11
Heremus est Judaea, ut in Psalmis:« Interrupit petram in heremo,» id est, duritiam confregit in Judaea,« Et adaquavit eos velut in abysso multa,»* profudit in toto mundo abundantiam divinorum charismatum. Heremus, gentilitas, ut in Propheta:« Germinaverunt* campi heremi,» quod intuitus gentium populus ad fructum legem exposuit, quam videns velut odore tantum suscepit. Heremus, austera, tranquilla et secura vita, ad quam vere servis Dei fugiendum est.
9.12
Hermon gentiles indicat, ut in Psalmis:« Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt,» quod Judaei per legem venientes et illuminati, et gentiles diabolum anathematizantes, et a vitiis alienati Domino tuo subdi gaudebunt.* Thabor enim veniens lumen, Hermon anathema vel alienon dicitur Hermon, quod interpretatur lumen exaltatum, Christum significat, dicente psalmo:« Sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion,» id est, gratia Christi* exaltati, qui venit ad Ecclesiam, quod tale est fratres habitare in unum consensum, qualis est gratia Christi, quae descendit in eminentiores ecclesiae. Futura speculantis Sion specula interpretatur.
9.13
Hydropicus,* quilibet, ut in Evangelio:« Et ecce hydropicus erat ante eum,» quod avarus, quo amplius abundat, eo plus desiderat, sicut hydropicus, quo magis bibit, eo magis sitit.
9.14
Hiems, quod tempus inaequale est, et tempestatibus abundat, abundantiam iniquitatis designat. Unde Dominus in Evangelio secundum* Marcum:« Orate ne fuga vestra fiat in hieme,» id est, quando in abundantia fueritis,« vel in sabbato,» quam sententiam Lucas ita ponit:« Vigilate omni tempore orantes ut digni habeamini fugere a ventura ira, et stare ante Filium hominis.» Digni autem non erunt, qui tunc in abundantia iniquitatis, et non in boni operis vocatione inventi fuerint. Vel, hiems est inhabilis ad* itus attinente frigore: sabbato autem longius ire non licet, prohibente lege; et est sensus: Praevidete ne tunc incipiatis iram Dei fugere, quando non licet ambulare. Hiems frigus infidelitatis, dicente sponso ad sponsam in Cantico.« Surge, amica mea,» a quiete contemplationis,« et veni» ad officium praedicationis:« jam enim hiems* transiit,» id est, congelatio infidelitatis a cordibus gentium:« imber abiit et recessit,» persecutio paulatim deficiens omnino cessavit. Hiems, malitia, ut in Evangelio.« Facta sunt encoenia in Jerosolymis, et hiems erat,» quod quando in festo illo Deus docuit, eorum contra illum malitia exarsit. Hiems, ultimum judicium, ut in Parabolis;« Parat in aestate quod comedat in hieme,» id est, meretur in praesenti vita, pro quo remunerabitur in* futura.
9.15
Hyaena est diabolus, ut in Propheta:« Spelunca hyaenae est haereditas mea,» id est, Judaei, quos in haereditatem elegi, me abjecto diabolum in se susceperunt.
9.16
Hinnuli sunt virtutes spirituales, ut in Cantico:« Duo ubera tua sicut duo hinnulli,» quod in utroque populo, Judaico videlicet et gentili, spirituales viri sunt.
9.17
Hinnitus est praedicatio, ut in Job:« Circumdabis collum equi hinnitu,» id est, mentem praedicatoris ditabis sancta praedicatione.
9.18
Hirundo, assiduitas orationis, ut in Isaia:« Sicut pullus hirundinis,» id est, jugiter, ad instar hirundinis, festinanter orabo. Per hirundines, superbi, ut in libro Tobiae ex nido hirundinis dormienti illi calida stercora incidebant oculis ejus, id est, ex fomento superborum flammantes libidines interiores sensus occupabant.
9.19
Hircus est Christus, ut in Levitico hircus emissarius peccata populi portabat; quod Christus in mundum a Patre missus humani generis peccata portabat. Hirci illi duo, quorum unus occiditur, alter in desertum mittitur, Christum et* Barrabam mystice designant. Christus enim pro peccatis populi mortem subit: et* Barrabas ad infernum descendit. Item: Ante fores templi binos lex applicat hircos:* Unus de ferro mittitur, alter obit. Christus diversis virtitutibus hircus uterque: Nam tulit in ligno, vivit in arce poli. Sicut enim Christus figuratus est in agno propter innocentiam: ita et in hirco propter carnis peccatricis multitudinem. Hircus, motus luxuriae: ut in lege:« Tollite hircum pro peccato,» id est, exstinguite in* nobis luxuriae motum, priusquam ad plenum arcum proruatis. Hircus, carnis immunditia, ut in Psalmis:« Offeram tibi boves cum hircis,» id est, ad honorem tuum mactabo in me superbiam mentis cum petulantia carnis. Per hircum opera poenitentiae: ut in cantico Deuteronomii:« Et hircos cum medulla tritici,» id est, opera faciet poenitentiae, quando percipit corpus Christi. Item:« Constituit eum( hoc est, populum de Aegypto eductum) super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo: butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.» Mystice,« populus Judaeorum» est populus Christianorum, Deum confitentium.« Aegyptus» est infidelitas;« mare Rubrum,» baptismum in Christi sanguine consecratum,« desertum,» mundus;« terra Basan», quae est in montanis, et siccitas interpretatur, Ecclesiae, ab amore mundi penitus sicca* omnique mundi celsior intelligitur.« Fructus agrorum» virtutes sunt et opera fidelium.« Mel de petra,» dulcedo evangelicae doctrinae de Christo ante passionem.« Oleum de saxo durissimo,»* mistio Spiritus sancti de Christo immortali facto:« butyrum de armento,» pinguis et subtilis doctrina fortium.« Lac de ovibus», levis doctrina simplicium.« Adeps agnorum et arietum,» spirituale desiderium, quod nobis exemplo simplicium in subditorum et fortium propositorum filiorum Ecclesiae adhuc ministratur. Hircus, opera poenitentiae in omni gradu virtutum necessaria.« Medulla tritici et sanguis uvae* biberet meracissimus,» puritas corporis Christi et sanguis ejus suavissimus, quibus Dei populus ad salutem emittitur: hircus enim, qui petulans est, luxuriae deditos indicat.
9.20
Homo est Deus Pater, ut in Evangelio:« Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo,» id est, Deo Patri, qui Ecclesiam conjunxit Christo. Tum enim Deus Pater Filio suo nuptias fecit, quando Verbo suo naturam suam univit. Homo intelligitur Christus, ut in Evangelio:« Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et radidit illis bona sua;» Christus enim secundum carnem ad coelum ascensurus, discipulis suis, quos elegerat, diversa bona pro singulorum* captivitatem largitus est.« Uni dedit quinque talenta,» hoc est, exteriorum sententiam, quae sensibus corporis subjacet:« alii unum», hoc est, interiorum intellectum:« alii vero duo,» hoc est utrumque. Quinque talenta duplicantur, cum et alii exteriora fideliter ministrare docentur. Duo autem talenta alia duo faciunt, quoties alii et rebus exterioribus bene praeesse, et spirituali intelligimine formantur nihilominus deservire. Talentum vero in terram defodere est omnem intellectum terrenis solummodo negotiis implicare. Porro talentum abscondit, quisquis acceptum a Deo intellectum nemini pandit. Homo, Redemptor mundi, ut in Job:« Non aspiciet me visus hominis,» id est, non me revocabit misericordia Redemptoris. Hominis appellatione* designantur, ut in Psalmis legitur:« Ortus est sol,» resurrexit Dominus,« et congregati sunt,» Judaei scilicet in unitatem fidei:« et in cubiculis suis collocabuntur,» quod baptizati requiescent in conscientiis suis.« Exibit homo ad opus suum,» quod Christo resurgente, et multitudine Judaeorum ad fidem veniente, chorus apostolorum in omnem terram exivit ad praedicandum evangelium, quod prius residebat propter metum Judaeorum,« et ad operationem suam usque ad vesperam,» id est, ad continuam praedicationem, usque ad tenebritatem in fine saeculi, per Antichristum futuram. Operatio est operis continuatio. Homo, quilibet praedicator, ut in Evangelio: Ite in castellum quod contra vos est, et invenietis asinam alligatam, super quam nemo hominum sedit,» quod populum gentilem nullus adhuc docuerat praedicator. Intrantes enim mundum apostoli contrarium illum invenerunt populum gentium, peccatorum vinculis irretitum, cui nullus rationabilium doctorum praefuit, qui per frenum correctionis vel a malo cohiberet, vel bonum eos tenere cogeret. Hominis nomine justus accipitur, ut illud:« Conturbati sunt omnes qui viderunt eum,» quod corde compuncti sunt, qui peracta resurrectione Salvatoris intelligebant, Judaeos esse inefficaces,« et timuit omnis homo,» quod consortium illorum omnis justus ratione vigens expavit. Homo, evangelista Matthaeus, ut in Ezechiele:« Facies hominis,» quod Matthaeus, pro eo quod de homine scribere coepit, per hominem expressus est. Homo, ratio mentis, ut in Evangelio:« Hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam,» id est,.. mihi interna deesse, quae per meditationem Dominicae passionis sanet me. Homo, quilibet iniquus, juxta illud:« Judicare pupillo et humili,» id est, ut non praesumat amplius iniquus superbire in terrenis. Hoc est enim desiderium pauperum, quod exaudivit Dominus: vel eatenus, quibus mundus iste mortuus est, et qui sunt humiles judicetur quatenus ulterius quilibet iniquus non praesumat extollere se super sanctos, qui retento divini verbi semine fructum afferunt in patientia. Homo, Antichristus, ut in Paulo:« Quoniam nisi venerit* dissensio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.» Subaudiendum est, non veniet dies Domini. Dissensionem vocat Apostolus separationem decem Regum a Romano imperio, id est, Persarum, Saracenorum, Wandalorum, Gothorum, Longobardorum, Burgundionum, Francorum, Hunnorum, Alemannorum, Suevorum, quos omnes Antichristus:* quod licet Domini et Dei filium se fecerit aestimari: ipse* enim praeter id quod puri hominis sit, nihil in se divinitatis habebit.« Homo peccati» dicitur: quod in peccatis conceptus et natus peccatis augendis operam dabit.« Filius perditionis» est, quod ad hoc nascitur in mundo, ut alios perdat, et ipse tandem in aeternum pereat.« Adversabitur autem omni bono,» ut pote plenus omni malo: nimirum in quo tota nequitia diabolicae fraudis inhabitabit. In tantam denique prorumpet vesaniam, ut non solum Jovi et Mercurio,* caeteris diis nuncupativis, verum et sanctae Trinitati, quae vera fide omnium credentium colitur, praesumat se* auferre. Sed, sicut Psalmus de eo pronuntiat, quaeretur peccatum illius, usque ad ictum oculi inanitum factum, et ipse non invenietur, quod sine fine perdetur.« Homo peccati» dicitur, quod peccato ex toto se subjiciet. Homo dicitur diabolus, non propter naturam, sed propter culpam et infirmitatem. Hinc scriptum est in Evangelio, quod dormientibus hominibus inimicus homo superseminavit* zizaniam in medio tritici: quod nimirum praelatis negligenter agentibus antiquus hostis de filiis lucis facit filios tenebrarum, et, quod dulce erat, convertitur in amarum.« Inimicus homo hoc fecit,» quod diaboli semper officium, bonis mala immiscere. Hominis nomine genus humanum intelligitur, juxta illud Joannis in Apocalypsi:« Sub iis tribus plagis occisa est pars hominum, de igne, fumo et sulphure, quae procedebant de ore eorum,» duae siquidem partes generis humani salvandae sunt, id est, activi et contemplativi: tertia est reproborum. Iis sibi diversae poenae redduntur in inferno, secundum diversa commissa, quibus* consciendo occisi sunt in hoc mundo, quae commissa ex praedicatione ministrorum Antichristi procedunt. Ii enim ignem aeternum sensuri sunt, qui cupiditatibus suis nullum hic terminum posuerunt. Ibi fumo afficientur, qui superbiae hic tenebris excaecantur, ii foetorem sulphuris habebunt, qui dum viverent, foetori se luxuriae sine remedio subdiderunt. Hominis nomine patriarchae significantur, juxta illud:« De coelo prospexit super filios hominum,» quod Verbum Dei per assumptam humanitatem visitavit Judaeos, de patriarcharum stirpe progenitos. Aliter ibi:« Deus de coelo prospexit,» quod Christus per apostolos, qui coeli dicuntur, visitavit universam progeniem primorum parentum: quod« in omnem terram exivit sonus eorum.» Leguntur alii hominum et in malo, juxta illud:« Verumtamen* filii hominum,» quod in mundanis sperant, imitatores mundanorum.« Mendaces filii hominum in stateris, quod fraudem faciunt, non solum in promissis, sed et in petitivis, sive in judiciis: ut quis ut decipiant, quoscunque poterant, quomodo ipsi de vanitate in idipsum, hoc est, in vanitatem tendentes; de vanitate namque in vanitatem tendunt, qui per fraudes ad divitias veniunt, vel per divitias in superbiam se extollunt. Et notandum quod omnis filius hominis est homo; non autem omnis homo, filius hominis. Adam enim Deo creante factus est; unde nonnunquam distinguuntur homines et filii hominum; qui ut Adam hominem imitantur, homines vocantur: et qui Christum, filium hominis, filii hominis nominentur. Hinc scriptum est:« Homines et iumenta salvabis:» carnales enim temporali salute potiuntur, quae per abundantiam misericordiae divinae et bestiis communis est: filii autem hominum, qui non Adam hominem, sed Christum Filium hominis imitantur:« In tegmine alarum tuarum sperabunt,» non scilicet in iis quae dantur malis, sed in protectione misericordiae tuae et miserationis. Sciendum vero quod homo aliquando dicitur per naturam, aliquando per culpam, aliquando per rationem, aliquando per infirmitatem, aliquando per similitudinem, aliquando per virtutem, aliquando per fatuitatem. Per naturam, ut in Genesi:« Faciamus hominem ad similitudinem nostram;» quod in anima ad imaginem Dei homo factus est. Et alibi:« Homo natus est in ea,» quod Christus humanam naturam suscepit in Ecclesia. Per culpam, in Paulo:« Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne homines» id est, nonne culpabiles estis? et* item:« Nonne carnales estis, et secundum hominem* ambulatis?» Per rationem: ut ibi:« Si( secundum hominem) pugnavi ad bestias Ephesi;» primo sapienter contra incredulos disputavi,« quid mihi prodest, si mortui non resurgunt?» Ad bestias secundum hominem pugnare, est contra incredulos rationabiliter disputare. Per virtutem, ut in Psalmis« Accedet homo ad cor altum,» id est, virtuosus quilibet ad profundam contemplationem, vel:« accedet homo ad cor altum,» quod sponte veniet Christus ad profundum passionis suae consilium. Item:« Non timebo, quid faciet*» etc. Per infirmitatem, ut in Jeremia:« Maledictus homo qui confidit in homine,» id est, qui sperat in infirmo. Per fatuitatem, ut in Parabolis:« Suavis est homini panis mendacii,» id est, dulcis est fatuo doctrina.... itatis. Per similitudinem, ut in*[ Evangelio]:« Simile est regnum coelorum homini regi,» etc.
9.21
Horribiles sunt daemones, ut in Job:« Vadent et venient super eum horribiles;» quod spiritus maligni, quamvis aliquando vel raro ab iniquo recedant, ad eum tamen continuo redeunt.
9.22
Humus est sancta Ecclesia, ut in* Psalmis:« Et requiescere eos faciet super humum suam;» quod Deus electis suis in sancta Ecclesia quietem spiritualem praebet. Humus, sacra Scriptura, ut in Genesi:« Produxit Deus de humo omne lignum pulchrum visu;» quod Deus nobis in Scriptura sacra vitas sanctorum Patrum manifestat. Humus, mens cujuslibet sancti, ut in Propheta:« Super humum populi mei spinae et vepres;» quod etiam mentem viri sancti vitiorum nonnunquam punctiones conturbant.
9.23
Humilitas exprimit virtutem mansuetudinis, juxta illud:« Vide humilitatem meam,»* attende quam humilis sum, contra superbos, qui me persequuntur:« et eripe me» ab aliorum persecutione,« quod legem tuam non sum oblitus,» quae praecepit humilitatem observandam, et charitatem etiam inimicis exhibendam.* Id est, afflictionem persecutionis sonat, juxta illud:« Haec me consolata est in humilitate mea;» id est, spes erexit me in afflictione mea, quod nisi spes consolans erigeret, afflictio nos omnino destrueret.« Gloriemur, inquit, in tribulationibus, certi quod si compatimur, etiam conregnabimus.» Unde consolatus est,« quod eloquium tuum vivificavit me,» quod promissio tua ad passionis tolerantiam animavit me. Humilitas, delectationem notat, juxta illud:« Quod persecutus est inimicus animam meam,» quod motus carnalis insurrexit opprimere« animam meam,» id est, rationem meam.« Humiliavit in terra vitam meam,» id est, dejecit in terrenorum appetitum conversationem meam, quod retrahens me ab amore aeternorum, dejecit in appetitum terrenorum. Humilitas, satisfactionem indicat, juxta illud:« Afflictus sum,» corpus videlicet jejuniis, vigiliis, multis afflictionibus macerans,« et humiliatus sum nimis,» animam scilicet amaritudine severissime premere curans, crebris suspiriis et lamentis quatiens, et ante oculos ejus omnium scelerum meorum stercora congerens.
9.24
Humor, concupiscentia carnis, ut in Job:« Dormit Behemoth in locis humentibus,» id est, diabolus quiescit in iis qui carnales concupiscentias amant.
9.25
Humeruli praeconia sunt prophetarum, ut in libris Regum:« Humeruli* decem per angulos basis,» id est per quatuor partes mundi, prophetarum praeconia honorantur
9.26
Humerus est vita socialis, ut in Job:« Humerus ejus* amictura sua cadat,» id est, si hoc malum feci, vita mea socialis a compage charitatis ruat. Humerus, opus justitiae, ut in Job:« Ut in humero meo portem illum,» id est, in opere meo Dominum portabo. Humerus, opus proprium, ut in Isaia:« Discooperi humerum tuum,» id est, ostende pravam actionem tuam. Humerus, labor, ut in Genesi:« Supposuit humerum ad portandum,» id est, vitam laboriosam apprehendit. Humerus, caro Christi,*« cujus imperium super humerum ejus;» quod crucem, quam aliis praedicavit, ipsemet in carne propria toleravit, et per crucem, quam moriens in humeris habuit, data est eis potestas in coelo et in terra. Per humerum, passiones, ut in Evangelio:« quis ex vobis homo, qui habet centum oves, etc.;» homo centum oves habuit, quod Christus angelorum et hominum naturam in perfectione possedit,« unam ovem perdidit,» quod humana natura periit.« Dimisit ergo nonaginta novem in deserto, ut unam inveniret,» quod summos angelorum choros quasi reliquit in coelo, ut humanum genus repararet.« Ovem perditam invenit,» quando naturam humanam in se suscepit.« Inventam ovem in humeris gaudens posuit,» cum humanam naturam, quam de nobis assumpsit, cruci affigi sponte permisit, vel imposuit in humeris suis: quod peccatum humani generis Deus passionibus suis propriis expiavit.« Ad domum rediit,» cum ad coelos ascendit.« Amicos et vicinos convocavit,» quando sanctos angelos, quasi ad congratulandum humanae saluti invitavit, qui« amici ejus» sunt, quod vocem ejus perfecte custodiunt.« Vicini ejus» sunt, quod continue facie ad faciem illum aspiciunt. Humerus, mens, juxta illud:« Sem et Japhet vestimentum imposuerunt humeris suis, et operuerunt verenda patris sui aversis vultibus.»« Noe» quippe« vir justus plantavit vineam», et Christus, qui peccatum non fecit per legem exsolvit synagogam.« Noe bibit de vino vineae suae,» et Christus expertus est austeritatem synagogae.« Noe inebriatus est,» et Christus multis opprobriis repletus est.« Noe nudatus est,» et Christus fugientibus apostolis solus relictus est: vel* Judaicus est, quod infirmitas apparuit« in domo sua,» id est, in domo Judaica.« Noe dormivit,» et Christus mortuus est.« Videns autem pater Chanaan,» scilicet Cham,« verenda patris sui esse nudata, nuntiavit foras, et irrisit,» quod nimirum reprobi, qui callidi sunt, ut faciant mala, ignominiosam Christi passionem, et sono tantum vocis profitendo amicitiant, et male vivendo* exhonorant: Cham enim callidus interpretatur;« Sem vero et Japhet vestimentum imposuerunt humeris suis, et operuerunt verenda patris sui aversis vultibus;» quod boni fideles, sive de Judaeis, sive de Gentibus, non in sono vocis tantum, ut reprobi, sed in mentibus suis habent tam grande mysterium fidei, et honorant infimum et stultum Dei, cum magna reverentia, hoc est« aversis vultibus,» quod fortius est et sapientius hominibus. Sem, qui nominatus interpretatur, Judaeos exprimit, qui per multa praemia famosi erant. Japhet autem, qui dilatatio dicitur, significat gentes ubique diffusas.« Porro Noe de somno evigilans, filium suum, Cham,» non in ipso, sed in filio ejus,* quoniam Christus a morte resurget, omnes reprobos passionem suam irridentes, non in hoc, quod perfecti sunt, sed in opere eorum, quod faciunt, odio habent. Unde evenienter Chanaan interpretatur motus eorum, id est, opus eorum. Chanaan est servus fratrum suorum, quod opus reproborum fidelibus servit vel ad exercitationem patientiae, vel ad profectum sapientiae. Humerus significat fortitudinem, juxta illud:« Expandit alas suas,» quod dedit eis misericordias suas,« et assumpsit eos» de numero perditorum ad numerum salvandorum,« atque portavit in humeris suis,» quod in fortitudine sua illos sustentavit. Humerus significat fortes, juxta illud:« Exsultabo et dividam Sichimam»*. Sichima humerus interpretatur, quasi Christus diceret: Exsultanter implebo obedientiam, et sic quosdam ex gentibus ferendis* omnibus meis aptos in partem assumam meam. Per humeros, conversationes, ut in Evangelio:« Onera importabilia imponunt humeris hominum,» id est, mandata nimis gravia in* conversationes subjectorum.
9.27
Holocaustum, quod totum incensum dicitur, significat maritum, vel vitam contemplativam: ὅλον Graece, totum Latine; καυστόν vel καυστὶς Graece, incensum Latine dicitur. De utroque scriptum est:« Tunc acceptabis sacrificium justitiae, quod si muri Jerusalem aedificati;» hoc est, si impassibilitas et immortalitas caeterarum virtutum munimenta filii Ecclesiae reddita fuerint,« tunc gratum habebis et frequenter accipies sacrificium,» quod unusquisque non de alieno, sed de suo proprio offeret, non videlicet hircum et taurum jugulans extra se; sed luxuriam atque superbiam perimens in se.« Acceptabis oblationes,» plurima scilicet beneficia activae vitae;« et holocausta,» vitam scilicet contemplativam, sive martyrium, ubi nihil saeculo reservatur; sed totum Deo intenditur hic in praesenti: quid in futuro«* tantum imponent super altare tuum vitulos:» quod offerent tibi novos populos et innocentes, nunquam amplius jugum peccati portaturos. Item:« Introibo in domum tuam» aeternam in coelis, in holocaustis, in corpore et anima purificatis: quid iterum?« Holocausta medullata offeram tibi, hoc est, interiora mea divinae charitatis igne flagrantia. Nihil enim melius medullis
9.28
Herodes significat diabolum, juxta illud figurativae Ecclesiae in Actibus apostolorum:« Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia;» quod diabolus, qui rex est omnium malorum, non cessat mittere nefandas bellatorum suorum catervas ad afflictionem fidelium.« Occidit enim Jacobum, fratrem Joannis, gladio;» quod quosdam qui divinae gratiae familiares exstiterant, per hoc quod vitia sua colluctando subegerant, pestifera persuasione trucidavit. Jacobus enim luctator, Joannes Dei gratia dicitur.« Videns* enim quod placeret Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum:» quod non solum minores aut mediocres diabolus tentare nititur, sed et summos in Ecclesia viros, agnitione Dei et virtute constantiae praeditos velut invitos et renitentes aggreditur, considerans hoc ingratum fore Christianae fidei, quibus ipse praeest inimicus. Petrus agnoscens vel firmus interpretatur. Per Judaeos, omnes inimici Christi vel Ecclesiae significantur.« Erant autem tunc dies Azymorum;» quod procul dubio tribulatio fidelium magna est solemnitas inimicorum.« Quem cum apprehendisset, misit in carcerem;» quod postquam inimicus fidelem animam,..... tentationum laqueis irretire..... statim coarctat eam in omnimodam tribulationem, et hinc inde tentationibus et malignis spiritibus et pravis hominibus, de quibus apte subjungitur, quod« tradidit quatuor quaternionibus militum custodiendum.» Adhibitis enim satellitibus suis, qui per quatuor mundi climata fideles intus et exterius inquietare non cessant, custodit inimicus animam etsi deluctantem, nondum tamen plene consentientem, donec eam ad plenam voluntatem suam adducens valeat devorare. Quandiu enim in ea lucet aliqua scintilla boni acerba est dentibus inimici. Unde sequitur:« Volens post pascha producere eum populo;» ut videlicet sibi subditis, qui per mala delectatione sua et consensu fidelis animae quasi paschalem fecerant jucunditatem, plenum et perfectum gaudium exhiberet, dum consentientem animam ad actum usque perduceret. Quod si forte fecisset, nisi pro hujus supplicantis Ecclesiae devotio subvenisset. Nam dum« Petrus servabatur in carcere, oratio fiebat sine intermissione ad Deum pro eo.*» Non est aliquatenus dubitandum, plurimum valere tribulatis deprecationem Ecclesiae totius assiduam.« Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus;» quod cum inimicus tam diu fidelem exagitasset tentationibus.... consentientem usque ad actum, produceret in tam profunda tam obscura tamque densata tentatione negligenter agit virilis prius* edoloravimus: a daemonibus quippe et pravis hominibus circumvallatus jam fuerat compede dilectionis atque consensus astrictus.« Et custodes ante ostium custodiebant carcerem:» quod maligni spiritus ad hoc omnimodis invigilant, ut obtruso peccatori confessionis aditu tribulatio tentationis nullo modo minuatur; sed potius aucta roboretur. Sed quae spes in tanta necessitate? quid ei profuerunt orationes Ecclesiae? Audi:« Et ecce angelus Domini astitit;» quod Christus magni consilii angelus adjuvare fidelem suum paratus fuit.« Et lumen refulsit in habitaculo carceris,» quod divina gratia corruscavit in mente peccatoris, in qua locum prius habuerat tribulatio anxiae tentationis.« Percussoque latere Petri excitavit eum:» quod increpata ejus socordia de conversione monuit, dicens:« Surge velociter;» ac si animae diceret: Cito resiste tentationi, cui diutius consensisti:« Surge,» id est, ad confitendum praepara te:« Surge velociter,» id est, ne tardes converti ad Dominum, ne differas, quod mors non tardat.« Et ceciderunt catenae de manibus ejus,» quod divina gratia cor peccatoris illustrante, et praefatis admonitionibus excitante, consensus et delectatio deficiunt ab iniquitatis actione.« Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, viriliter age;»« Praecingere,» ad bene operandum praepara te.« Praecingere,» desinentes sinus cupiditatis restringendo collige.« Et calcea te caligas tuas;» id est, adhibe actionibus tuis munitiones tuas, ne spinis desideriorum carnalium ulterius vulnerentur. Quo facto, subjecit:« Circumda tibi vestimentum tuum,» id est, indue pristinam fidem et justitiam tuam, quam dormiens abjecisti:« Et sequere[ me],» ut a morte resurgens nunquam deinceps moriaris, sed semper in novitate ambules.« Et exiens sequebatur eum,» quod fidelis anima talibus admonitionibus divinitus inspirata, abjectis pravis delectationibus, quibus irretita est, incipit bona desiderando sequi vocantem Dominum, tametsi nondum perfecte. Unde sequitur:« Et nesciebat, quod verum est, quod fiebat per angelum: aestimabat autem se visum videre:» plerumque enim fit ut anima, diabolicis tentationibus diu multumque fatigata, cum se divinitus ad patientiam et ad conversionem moneri sentit, non* putat esse divinam admonitionem, quam intus audit, sed potius aliquam phantasticam delusionem, quam audire solita fuit, unde necesse est, ut Dominus circa illam tale quid agat, quo se non phantastice deludi, sed divinitus admoneri certissime sciat. Sequitur:« Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ultro aperta est eis.» Primam et secundam custodiam transit, qui primum consensum et delectationem noxiam in quibus a diabolo custoditus est, poenitendo et confitendo derelinquit. Restat adhuc porta ferrea: quod videlicet animae a malo declinare et bonum facere deliberanti, quandoque pertinaciter obsistit* dura consuetudo peccandi, quae generat difficultatem bene vivendi: quae nimirum consuetudo, nisi divina gratia, in terris* ducet hominem ad illam, cui praeest Herodes, civitatem, hoc est, ad tartaream mansionem; sed angelo praeeunte et ducente porta ferrea ultro* reperitur: quod Christi gratia praeduce et comitante, licet longaevior et durior exstiterit prava consuetudine facile dirumpitur, et aditus exeundi poenitenti animae pandatur.« Et exeuntes processerunt vicum unum.» Tunc enim peccatrix anima portam ferream exit cum duram peccandi consuetudinem deserit. Tunc autem in vicum procedit, cum in libertate et amplitudine bonae operationis usque ad debitum bene vivendi homini modum et ordinem perficit.« Et continuo discessit angelus* ab eo:» non quod animam poenitentem et bene viventem Christus omnino deserat; sed quod illam libero arbitrio gratia comitante committat, ut sibi dimissa discat, a quo illi est, ut bene vivat, eique gratias indesinenter agat. Unde aperte subjungitur:« Et Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere quod misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manibus Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaicae.» Anima quippe nimis a se longe recessit, quando pravae suggestioni delectando consentit. In se autem revertitur, quando malum deserere et bonum agere perfecte molitur, sive in se revertitur, et qualis olim a Deo facta fuit, et qualem se peccando fecerit, qualisque iterum per Dei gratiam sit, veraciter intuetur. Denique consensu pravitatis abjecto cum noxia delectatione et vita pessima consuetudine jam ad se perfecte rediens anima cognoscit et meminit in quibus malum fuit. Unde confitetur se non quidem pro meritorum suorum praerogativa, sed per coelitus emissam sibi gratiam de potestate principis tenebrarum suorumque satellitum esse ereptam, qui maligne exspectabant eam ad mortem usque* ad producendam. Herodes, qui innocentes pueros occidit, principes persecutorum, qui contra Ecclesiam saeviunt, figuraliter exprimit. Quod enim innocentes pueri referuntur occisi, significat per vitae innocentiam et humilitatis meritum ad martyrii gloriam perveniendum. Quod bini occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat. Quod infra* simplices et idiotas fide, tamen non fide constantiae fortes aeque denuntiat. Quod« in Bethlehem et in omnibus finibus ejus» occisi sunt, ostendit non solum in Judaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed etiam* quicunque terrarum perfidos servituros et fideles esse coronandos. Quod illi occisi sunt, et Christus evasit, insinuat quidem corpore martyres posse perimi: sed Christum nullo modo posse vel viventibus vel occisis eis auferri. Unde Apostolus:« Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus.» Herodes etiam simulatores exprimit, cum magos in Bethlehem ad inquirendum diligenter puerum mittit. Adhuc enim velle se adorare simulat, ut illum possit exstinguere. Sed nihil est malitia hominis contra consilium divinitatis.
9.29
« Hodie genui te,» ait Pater ad Filium: quanquam possit dies ille in prophetia dictus videri, quando secundum carnem natus est, ut« genui» intelligatur gigni feci, tamen quod hodie praesentiam significat, et in aeternitate non praeteritum est quidquam, quasi desierit esse; nec futurum est, quasi nondum sit; sed praesens tantum, quod quidquid est semper aeternum divinitus. Sed id dictum accipitur:« Ego hodie genui te,» vel notat specialiter illum diem, quo de matre natus est sine patre, juxta id quod angelus pastoribus ait« Annuntio vobis gaudium magnum, quod natus est vobis hodie salvator.» Sed cum nox fuerit, quaeri potest, cur angelus hodie dixit? Sed nocte natus aptissime hodie nasci dicitur, cujus nativitas vetustas mundi tenebras depulisse non ignoratur. Huic simile est quod Marcus Evangelista refert dixisse Dominum beato Petro caeteris fidentiori:« Amen, dico tibi, quod tu hodie in hac nocte, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus.» Hodie notat passionis utilitatem: in hac nocte, acerbitatem. Hodie significat omne tempus* genere, juxta illud:« Hodie, si vocem ejus audieritis,» supplendum est a superiori, tunc populus ejus et oves ejus eritis,« nolite obturare corda vestra:» emollite potius ea, tanquam mollis cera imaginem regis nostri recipere valeant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).